Text List

On this page

Caput 5

Prev

How to Cite

Next

Caput 5

Caput 5

Dubium incidens de natura coeli empyrei

CAPUT V. DUBIUM INCIDENS DE NATURA COELI EMPYREI.

1. Assertio prima quod celum empyreum materia et forma constat. — Predicta materia cujusmodi naturae sit, inquiritur. — Primus dicendi modus non placet.—Secundus etiam modus parum probatur. — Primo igitur de natura et substantia hujus coeli probabilius censeo esse compositum ex materia et forma, nam supponitur esse quantum et corporeum, quod sine materia esse non potest: at quia perfectius caeteris esse creditur, formam etiam habere necesse est, quia illa maxime ad perfectionem pertinet ; et ideo in omnibus coelis ponitur, ut probabilior opinio fert. An vero materia illius coeli sit altioris rationis, quam materiae aliorum corporum tam coelestium, quam inferiorum, controverti potest. Sciendumque est hanc comparaticnem fieri solere 98 inter inferiores coelos, et elementa, caeteraque inferiora corpora, seu mixta, et in ea esse varias opiniones, quas tractavi in disp. 13 Metaphysicae, sect. 11. Qui ergo putant materiam coelorum et elementorum esse ejusdem rationis, quia in pura potentia non existimant specificam differentiam posse inveniri, consequenter dicent, etiam materiam coeli empyrei esse ejusdem speciei cum reliquis, quia etiam est pura substantialis potentia. At illud fundamentum debile est, ut in citato loco ostendi. Qui vero putant materiam cocli crystallini, et inferiorum esse ejusdem rationis cum elementari, quia omnia sunt ab intrinseco, et de se corruptibilia ex parte materiae, licet ex parte formae habeant aliquem modum incorruptibilitatis ; nihilominus dicere possunt materiam coeli empyrei esse altioris rationis, quia ab intrinseco incorruptibile est et inalterabile: et ita sentiunt moderni, qui solum coelum empyreum in primo creationis instanti productum ex nihilo, alios vero coelos postea ex aqua formatos autumant, ut Molina et Salmeron.

2. In eodem secundo modo astruendo excessit Abulensis. — Idemque opinatur Abulensis, in cap. 23 Exodi, quaest. 53, excedit tamen, quia non solum dicit coelum illud licet corpus sit, et ideo non sit totaliter spirituale, quia non est de materia aliorum coelorum, sed etiam addit: Imo non dicitur esse de materia, et sic illud. est sexta essentia: quod autem materiale n0n est, non convenit cum vrebus materialis in natura, quovis modo. In quibus verbis obscurum est, in quo vero sensu dicat, coelum empyreum non dici essse de materia ; nam si ex vera materia constat, quomodo non est de materia? Fortasse tamen intellexit non esse de materia, id est, non esse factum ex materia praejacente, sicut ipse de aliis coclis opinatur, quos habere materiam ejusdem rationis cum elementari, et ex illa praeexistente fuisse progenitos arbitratur, et ita in hoc constituit differentiam inter coelum empyreum et reliquos. Et nihilominus illud dicit esse sextam essentiam, quia licet ponat alios coelos ejusdem materiae cum elementis ; nihilominus illos dicit esse quintam essentiam respectu elementorum, quia non tantum ab illis specie differunt, sicut ipsa elementa inter se distinguntur, sed etiam ratione formae sunt incorruptibiles, in quo inter se conveniunt, et ideo cujusdam quintae essentiae esse dicuntur. At empyreum dicitur esse sexta essentia, quia secundum materiam et formam est incorruptibile, ac subinde alterius rationis: atque haec cum probabilitate et consequenter dicta sunt. Quod vero ultimo hinc infert coelum empyreum convenire cum rebus materialibus quovis modo, nullam consecutionem, vel probabilitatem habet: quia esto omnia illa essent vera, nihilominus coelum empyreum cum caeteris corporibus incorruptibilibus in compositione essentiali ex materia et forma generatim sumptis, et in capacitate trinae dimensionis et quantitatis, et in aliqua perpetuitate ab intrinseco: cum caeteris vero elementis in ratione communi corporis simplicis conveniret.

3. Verior auctoris sententia de materia cal empyrei.—At vero juxta opinionem D. Thomae, quam veriorem existimamus, quod materia coelestis est diversae rationis ab elementari, non oportet in coelo empyreo fingere altioris ordinis materiam, sed ejusdem generis cum coelesti, licet intra illud sit perfectioris speciei eo modo, quo in pura materia species esse potest, quia ex natura sua est ad nobiliorem formam determinata. Haec enim differentia cum proportione etiam inter materia inferiorum coelorum invenitur, supponendo coelos ipsos inter se specie distingui, ut in dicto loco Metaphysicae, consequenter loquendo, asserendum esse docui. Verumtamen, etiamsi quis opinionem illam amplectatur, quae totam materiam coelorum mobilium dicit esse ejusdem rationis, licet ab elementari sit distincta: nihilominus sine repugnantia, et cum majori probabilitate dicere potest, materiam coeli empyrei esse altioris rationis a reliquorum coelorum materia: non quia id sit simpliciter necessarium ad incorruptibilitatem ab intrinseco, sed quia ad majorem perfectionem essentialem, nobilioremque modum incorruptibilitatis spectat ; et quia tota illa perfectio coelo empyreo tribuenda est, quia fini, propter quem creatum est, est maxime proportionata. Atque ita consequenter etiam dicere possunt sic opinantes coelum illud esse cujusdam sextae essentiae, ut explicavi. Nos vero quia credimus hanc perfectionem habendi materiam specificam et determinatam ad suam formam esse communem omnibus corporibus coelestibus specie diversis ; ideo non judicamus necessarium tribuere coelo empyreo sextam essentiam, sed nobilissimum gradum specificum in illo genere quintae natura simplicis, in quo coelo omnes superiores elementis creati sunt.

4. De forma quoque celi empyre vera resolutio. — De forma vero empyrei coeli solum quaeri potest, an sit anima. Sed in hoc credimus eamdem omnino esse rationem in illo coelo, ac in caeteris inferioribus, ac proinde omnino certum esse illud coelum non esse animatum, nec formam ejus esse animam sicut de formis aliorum coelorum in philosophicis quaestionibus de coelo, quaestione 5, dixi, et ex dictis supra de Angelorum substantia suflicienter intelligi potest. Nam forma, quae in corpore, et per corpus non potest actionem vitae exercere, non potest esse anima: at vero forma coeli empyrei non potest in illo corpore exercere opera vitae vegetativae, quia incorruptibile et ingenerabile est: neque etiam potest per illud cognoscere, quia cum sit simplex et incapax alterationis, non potest habere organa sensuum, quae per talis cognitio, omnisque operatio animae sentientis fit. Opera autem vitae intellectualis proprie non exercerentur per -corpus, nec forma, quae est principium intellectualis cognitionis, esse potest forma corporis, nisi possit illo uti ad talem cognitionem acquirendam, ut de Angelis ostensumest. Ergo materia illa coeli empyrei, quantumvis sub alia ratione sit subtilior et perfectior, non est capax formae, quae sit vera anima, et quoad hoc eadem ratio est de illo, quae de inferioribus. Unde quidquid difficultatis in hoc puncto occurrere potest, ex generali quaestione et ostensione, quod coelum non sit animatum, petendum est.

5. Secunda assertio de celi empyrei proprietatibus.— Primo quod sit incorruptibile ab in trinseco. — Secundo quod mobile ex se. — Secundo de proprietatibus hujus coeli. Primum communiter receptum est illud esse ab intrinseco incorruptibile, ut jam declaratum est, et consequenter etiam mensurari aevo, sicut de Angelorum substantia, et aliarum rerum interruptibilium existentia dictum alibi est, praesertim disput. 50 Metaphysicae, section. 5 et 6. Dicitur etiam hoc coelum esse immobile, quod sano modo intelligendum est. Non est enim ita immobile, ut sit omnino incapax motus localis proprii ac physici: nam eo ipso, quod verum corpus, et quantum est, habet potentiam passivam ad localem motum saltem neutram, ut Scotus loquitur: quia est vere in loco physico et finito, et potest esse propinquius, vel remotius ad alia corpora, saltem secundum partes suas. Unde si Deus voluisset, moveri ab aliqua intelligentia potuisset, neque id esset violentum tali corpori, quia nulla natural perfectione propterea privaretur: quiescere enim nulla perfectio talis corporis est, licet respectu universi possit esse conveniens. Unde solum non movetur, quia esset superfluum, et fini, propter quem a Deo creatum est, minime consentaneum, tamen hoc totum respectu particularis naturae talis coeli extrinsecum est, et ideo non est illi quies ita naturaIis, ut motus circularis violentus futurus esset, si fieret, quamvis secundum legem ordinariam, et respectu ordinis totius universi posset dici extraordinarius et miraculosus. Neque etiam obstaret, quod hoc coelum supremum sit; et ideo non habeat extrinsecum locum continentem, in quo possit moveri; tum quia hoc soIum est verum de facto, non posset Deus aliud coelum supra creare, nulla facta violentia tali coelo, sed juxta consilium voluntatis suae universum totum augendo; tum etiam, quia ad circularem motum non est necessarius superior locus extrinsecus continens: sed absque illo physice ac naturaliter fieri posset, sicut philosophi de primo mobih existimaverunt. Accedit, quod coelum empyreum uniforme, ac prorsus homogeneum esse creditur, totum lucidissimum, et secundum omnes suas partes aeque splendidissimum, ac subinde aeque perfectum: et ideo nec indiget motu circulari, ut secundum varias partes aliter, et aliter aliis partibus orbis applicetur. Neque si ita moveretur peculiarem violentiam pateretur, quia nulla ejus pars magis postulat esse in hac parte universi, quam in altera, vel in hoc hemisphaerio potius, quam in alio, cum omnes ejusdem rationis sint. Est ergo immobilitas illius corporis ex recto ordine universi, non ex peculiari debito (ut sic dicam) talis naturae.

6. Tertio proprietatem addit Malonius, guod sit fluidum.—Reicitur tamen tripliciter .— Interrogant autem aliqui theologi, an coelum illud sohdum, vel flexibile, seu fluidum sit. Quod dubium specialiter tractat Daniel Malonius, in 2, d. 2, disp. 7, sect. 5. Et probabilius censet esse corpus fluidum accidens, et recedens secundum partes. Fundatur, quia si esset solidum, non posset inservire corporibus beatis vel ad motum, vel ad locutionem, aut respirationem: item quia alia daretur perpetua corporum penetratio. Quas rationes ipsemet fatetur posse dissolvi, nihilominus tamen probabiliores esse, quam quae in contrarium adduci possunt. Mihi tamen oppositum videtur longe probabilius. Primo quidem, quia si illud corpus fluidum est, profecto est mobile intra eumdem locum secundum varias partes, et modum fluxus et refluxus, seu accessus et recessus. Hocautem est contra receptum dogma omnium potentium illud coelum prorsus immotum. Secundo, quia illa species motus localis valde imperfecta est, non enim potest intelligi sine aliqua divisione, condensatione, et rarefactione partium talis corporis, quae repugnant corpori incorruptibih. Antecedens declaratur, quia si corpus beati ascendens ad illud coelum, non penetrat per illud manens immotum, scd coelum illud cedit corpori beati, necesse est, ut partes talis corporis dividantur, ut dent locum humano corpori subintranti, et consequenter necesse est, ut partes secundum latera comprimantur, et postea transeunte corpore beati, rarefiant, ut ad priorem locum revertantur, et continuitatem iterum accipiant, sicut nunc fit in aere, vel aqua. Tertio, quia ante ascendum corporum beatorum coelum illud replebat adaequate totum spatium, in quo creatus est :si ergo postea al eumdem locum, sed ad idem spatium ascendant innumera multitudo corporum beatorum et intra illud spatium, et coelum recipiantur, et singula occupent spatia sibi proportionata, et cum partibus coeli non peneirentur, profecto necesse est corpus illud coeleste condensari, ut in minori spatio recipi possit, vel extra illud totum spatum dilatari, seu ascendere per plures suas, quia non potest intelligi sine mutatione figurae, et dispositionis antiquae, aliisque similibus imperfectionibus, illi perfectissimae naturae repugnantibus.

7. Ad fundamenta Malonii iu numero praecedenti.— Denique ex alteriussententiae conjecturis non fit probabilus illa sententia, quia necessitas illius proprietatis coeli empyrei ad usum corporum beatorum nec probabiliter suadetur. Nam imprimis quod spectat ad motum localem, poterunt beatorum corpora in illo coelo, vel per illud moveri, sicut per inferiores coelos possunt autem per caeteros moveri, vel transire, etiamsi divisibiles, vel fluxibiles non sint: ergo fidem erit in coelo empyreo. Nec refert, quia diutius vel permanentius in empyreo coelo sint commoraturi, tum quia eadem ratio de longa, vel brevi mora, et de pluribus, vel paucioribus motibus: tum etiam quia post diem Judicii quando omnes sancti homines jam erunt in corpore, et anima beati, libere discurrent per alios coelos, vel per totum universum, ut alibi tractatum est. Deinde ad loquendum non indigebunt corpore coelesti tanquam instrumento, quo ad vocem formandam utantur, sicut nos aere utimur. Quia (ut ex materia de Beatitudine suppono) corpus gloriosum non erit in partibus internis vacuum, sed omnia illa interiora loca corporis, quae nunc alimentis, excrementis, superfluis humoribus, aut aere replentur, tunc purissimo, ac lucidissimo aere replebuntur: illo ergo utentur ad formandam vocem, et in coelo empyreo solas intentionales species emittent, ut ab aliis audiantur, quia sine ulla commotione, vel fluxu coelestis corporis fieri poterit aeque ac immutatio visus. Praeterea respiratio in illis corporibus necessaria non erit alteratio, et ita neque corda eorum nimia calefactione efficientur, propter quam respiratione indigeant. Denique corpora beata non erunt semper intra corpus coeli empyrei, sed supra convexum illius plantas pedum habebunt, quando voluerint. Imo hic est quasi proprius illorum situs et locus, sicut de Christi corpore alibi ostendimus. Quando vero beati intra ipsum coelum empyreum esse voluerit, nullum est inconveniens, quod semper penetrent illud, idem enim erit de aliis coelis, quando per illa suo arbitrio transire, vel discurrere voluerint.

8. Ultima proprietas de influxu empyrei in corpora subjecta discutitur. — Prima opinio negans. — Primum argumentum. — Ultimo circa vim agendi coeli empyrei in alia corpora, vel in haec inferiora dubitant theologi an illud coelum haec inferiora influat, vel ex se lumen, aut aliquam qualitatem emittat. Res tamen est adeo ignora nobis ostendi. Nihilominus tamen sunt opiniones. Prima negat aliquid influere. Hanc tenuit D. Thomas, in 2, dist. 2, quaest. 2, art. 3, ubhi aliis etiam nonnullis placet, et Alensis, 2 part., quaest. 47, memb. 1. Prima ratio a priori esse potest, quia coelum empyreum non est factum ad conservandas res corruptibiles vel in individuo, vel in specie per continuam generationum successionem: sed tantum est factum propter perfectionem universi, praesertim in ordine ad finem supernaturalem, ut sit beatorum domicilium; ergo est omnino abstractum ab influentia in haec inferiora. Secundo, quia coeli non agunt nisi mediante motu, ut de caeteris patet, unde dici solet, quod si motus coelorum cessarent, omnia haec inferiora perirent, quia coeli nihil in ea influerent. Addi etiam solet, quod corpus non movet nisi motum: sed coelum empyreum est immotum: ergo non influit. Tertia illud supremum coelum nihil influit in coelos sibi proximos: ergo neque in remota elementa. Consequentia clara est, quia juxta principia bonae Philosophiae corpus remotum non agit in distans nisi per proximum, vel agendo in illud. Antecedens vero patet, quia corpus illud

influit lumen in alia corpora coelestia, licet in se lucidissimum sit, alioqui videri posset; sed coelum non ipfluit, nisi per lumen: ergo. Quarto explicari non potest, qualis influentia haec sit.

9. Secunda opinio affirmans et aliquanto probatior. — Prima ratio, sed infirma. — Altera nihilominus sententia docet coelum illud influere in hunc mundum inferiorem. Hanc sententiam praetulit D. Thomas, 1 p., q. 60, art. 3, ad 2, et quodl. 6, quaest. 11, a. 19, ubi expresse contrariam sententiam retractat, ut notat etiam Cajetanus circa dictam solutionem ad 2, qui hanc ultimam sententiam amplectendam censet. Et eamdem sequuntur Richardus, in 2, dist. 2, art. 3, quaest. 3, Durandus, q. 2, JEgidius, quaest. 2, art. 4, Argentina, quaest. 2, art. 1. Variae autem rationes ad hoc suadendum afferuntur. Prima, quia unum quodque corpus materiale conservatur a proximo superiori corpore tanquam a loco naturali, in quo continetur ; ergo primum mobile hoc modo conservatur a coelo empyreo, in quo continetur: ergo necesse est, ut coelum empyreum in illud influat, et consequenter per illam influentiam aget in inferiora, quatenus virtutem influendi ejus continet, vel roborat. Sed haec ratio parvi momenti est. Nam major intellecta de conservatione propria per propriam actionem, veramque efticientiam falsa est, ut bene notavit Durandus supra n. 7, quia elementum ignis in sua sphaera existens locus naturalis est purissimi aeris vicini, quem circumdat, et conünet ignis autem ille nihil influit in aerem, alioqui vel illum calefaceret plus, quam natura ejus postulet, vel humiditatem ejus minueret, quod non esset illud conservare, sed ad corruptionem disponere. Fingere autem aliam influentiam in igne, commentitium est. Item illud principium, quod omne corpus conservatur a loco naturali, nullum habet fundamentum. Nam si corpus contentum sit per se factum per creationem, quia est natura sua incorrupübile, non indiget alia causa conservante praeler suum creatorem: imo a nullo alio conservari potest, quia a nullo alio pendet in esse, sicut neque in fieri. Si vero corpus illud sit natura sua corruptibile ut aer, et quodlibet elementum: etiam illud non indiget conservante per se praeter Deum, sed solum indigebit conservante per accidens, id est, non corrumpente, seu removente prohibens, et sic se habet ignis ad aerem, et ad hoc non est necessaria influentia positiva ut per se patet. Ergo ut coelum empyreum sit locus suo modo naturalis proximi inferioris coeli, non est necessaria influentia, sed continentia cum debito et connaturali ordine.

10. Secunda ratio etiam debilis. — Secunda ratio est, quia si celum empyreum nullam influentiam haberet, non pertineret ad unitatem universi, quod est inconveniens. Sequela probatur, quia unitas universi est unitas ordinis: ordo autem hic attenditur secundum influentiam superiorum in inferiora, quia est unitas regiminis, quatenus inferiora per superiora reguntur. Verumtamen haec ratio parum etiam cogit, quia unitas universi, quantum ad corpora attinet, per ordinem situum, et subordinationem corporum simplicium consentaneum naturis eorum suffhicienter salvatur. Sicut enim domus est una, et imago etiam est una, etiamsi una pars non habeat in aliam activam influentiam ; ita hic mundus potest esse unus, et aliquod corpus potest pertinere ad unitatem ejus sine influentia, secundum alium convenientem ordinem. Sic ergo ut coelum empyreum ad unitatem mundi pertineat satis est, quod sit quasi puicherrimum tectum totius universi continens, et quasi complens illud. Accedit, quod influentia, quae nunc est, non est principaliter propter unitatem, sed supposita unitate universi, ad ejus conservationem et perpetuitatem ordinatur. Unde elementum ignis per se nihil influit in inferiora, sed per illud influunt coeli, quia non potest influentia transire ad remota corpora, nisi proxima prius afficiat. Si tamen posset fieri, ut coelum lunae nihil influeret in ignem: nihilominus ad unitatem universi pertineret. Et declaratur ex statu universi post diem Judiei ; cessabit enim influentia, et nihilominus unitas mundi permanebit.

11. Tertia ratio satis verisimilis. — Tertia ratio philosophica, et valde verisimilis est, quia omne corpus naturale habet aliquam vim activam, et hoc videtur pertinere ad perfectionem formae: haec autem virtus in rebus non viventibus non est ad agendum in seipsis, sed ad agendum in alia. At vero coclum empyreum est substantia constans forma quadam valde perfecta in illo ordine: ergo non caret omni virtute agendi; non est autem ita perfectum, ut gradum animae attingat: ergo virtus ejus non est activa immanente actione: ergo transeunte: ergo est potens influere in alia: ergo de facto influit. Haec ultima consequentia probatur, quia illa virtus de se naturaliter, et necessario agit, quia non est libera, ut suspendere influentiam valeat, ut est per se notum. Neque etiam est verisimile, ut proximum coelum sit incapax influentiae ejus, ut hac ratione sit perpetuo otiosa, et carens actione ob defectum passi capacis, quia non videtur hoc optimae dispositioni corporum universi, et sapientissimae providentiae divinae consentaneum: ergo illa vis activa coeli empyrei semper est in actu, ac subinde in caetera corpora continue influit. Et hac ratione utuntur Durandus, hichardus et /Egidius. Alii addunt probationem ab experimento quodam, de quo statim videbimus.

12. Confirmatur proxima ratio. — Ad primum argumentum in num. 8. — Ad secundum argumentum. — Atque haec ratio maxime confirmatur, quia hic ordo rerum per se pertinet ad perfectionem, et nullum habet incommodum,, ut patebit respondendo ad motiva contrariae sententiae. Ad primum non negatur consequentia: nam licet hoc covlum per se primo non sit factum propter influentiam, consequenter, et quasi per se secundo illam habere necessarium fuit ; quia debuit esse perfectissimum, ac proinde maxime activum nec debuit carere proportionato subjecto, in quo suam virtutem exercere posset. Ad secundum falsa est imprimis illa universalis propositio, quod corpus non movet nisi motum. Nam hcet fortasse in motu locali id habeat verum, quando unum corpus per se, ac immediate movet, et impellit aliud, in motu alterationis non est ita, potest enim unum corpus quietum localiter manens, aliud movere per alterationem proprie, aut late sumptam, prout illuminationem, et omnem mutationem ad qualitatem per se tendentem comprehendit, quia nulla est ratio, ob quam illa conditio motus lccalis in agente ad alterationem, vel similem actionem necessaria sit, ut alibi latius dictum est. In aliis autem coelis necessarius est motus ad influendum, non per se, nec quia simpliciter necessarius sit in coelo, vel astris ad agendum, absolute in inferiora, sed quia est necessarius ad ordinate agendum, prout ad conservationem universi necessarium erat. Unde ille motus solum est necessarius ut applicatio agentis ad passum, id est, ut sol, luna, etc., ad diversas mundi partes applicentur, et ita possit horum astrorum influentia ad universum extendi cum intermissione et vicissitudine ad ejus utilitatem necessaria. Nam si sol, verbi gratia, in uno situ semper quiesceret, res sibi praesentes corrumperet, et aliae propter ejus absentiam perirent. Idemque suo modo verum est in caeteris planetis. Et in hoc sensu verum est mun- dum hunc inferiorem periturum fore, si coeli quiescerent, et non alio, utin philosophia tradidi, et attigi in Metaphysica, disput. 21, secUon. 3, et disp. 22. sect. 5, praesertim in fine. At vero ad influentiam coeli empyrei non fuit necessarius motus ejus, quia, ut supra dixi, in suo esse, et compositione partium est uniforme, et omnino homogeneum, et ideo non plus, neque aliter in unam partem orbis, quam in aliam influeret, etiamsi circulariter moveretur, quia per talem motum non fieret huic, vel illi hemisphaerio propinquior secundum partes magis, vel minus, vel alio, et alio modo effectrices, sed tantum secundum diversas partes materiales, quae varietas ad influentam nihil refert. Non desunt tamen, qui tribuant illi coelo varias influentias secundum partes diversas, de qua opinionein responsione ad quartum videbimus.

13. Ad tertium. Responsio prima.— Responsio secunda. Ad tertium dicimus primo, non esse necessarium, ut omnes coelestes influentiae fiant per Iumen, nam possunt habere alias innatas proprietates, per quas agant, ut in singulis planetis mihi probabilius est. Unde juxta specificam diversitatem coelorum vel astrorum est etiam varietas in proprietatibus, et consequenter in iufluentiis quae ab illis manant. Sic ergo esto esset verum, coelum empyreum non influere per lumen, poterit influere per aliam, vel alias virtutes sibi connaturales, per quas non influet illuminando, sed immediate efficiendo in coelo sibi propinquo aliquam aliam qualitatem nobis ignotam non repugnantem incorruptibili corpori, quia non disponit ullo modo ad corruptionem, sed tantum perficit, ad modum luminis, vel similium qualitatum. Quod optime confirmat Richardus, quia influenua lunae vel Solis attingit, ubi lumen ejus non atüngit, ut ad viscera terrae, et alia opaca loca: sic ergo poterit coelum empyreum aliquid influere in primum mobile, esto radios luminis in illud non mittat. Addo vero licet sit probabile, Iumen coeli empyrei non emittere radios luminosos, vel quia ejus splendor est alterius rationis a luce Solis, vel quia est corpus adeo rarum, vel subtile, ut ad illuminandum, non sufficiat: nihilominus hoc non esse certum, nam fortasse etiam crystallinum coelum fulget in se ex vicina influentia coeli empyrei. Nulla enim experientia aliud constare nobis potest: nam fieri optime potest, ut illa influentia sit, et a nobis non videatur. Vel quia primum mobile est corpus ita densum et opacum, ut penetrari non possit lumine, sed potius radios superioris corporis in se contineat, et umbram reddat, ut corpus lunae, et similia: vel quia propter nimiam distantiam non potest lumen illud huc pertingere. Sicut etiam coelum empyreum cum sit lucidum et visibile, sine dubio visibiles species ex se emittit, et nihilominus a nohis videri non potest, quia propter nimiam distantiam, vel obstaculum alicujus coeli intermedii species visibiles ipsius ad nos non pertingunt. Idem ergo potest esse de lumine. :

14. Circa quartum argumentum opinio prima. — Rejicitur. — In ultimo argumento petitur, quae sit influentia illius coli. In quo puneto aliqui antiqui, ut Alensis, et D. Thomas supra referunt, dixerunt influentiam hujus coeli consistere in quodam speciali lumine necessario ad conjunctionem animae rationalis cum corpore: nam ad conjunctionem animae sentientis ponunt aliam specialem influentiam coeli crystallini: ad unionem vero animae vegetativae influentiam coeli stellati. Sed haec opinio antiquata, et merito rejecta est, quia sine fundamento confingit illorum luminum necessitatem, cum explicare non possit, quod sint, vel cur excogitentur. Nam ad conjunctionem cujuscumque animae, sive formae corporis, nullum medium est necessarium praeter ultimam dispositionem, vel organizationem animae proportionatam: haec autem dispositio permixtionem elementorum cum communi influentia coelorum, coefficiente, si opus sit, proxima causa univoca, ut in viventibus perfectis invenitur sufficienter fit. Ergo frustra fingitur influentia coeli empyrei propter conjunctionem animae rationalis cum corpore: nam licet fieri possit, ut illud coelum in eam influat, tamen sine illa influentia posset etiam facile subsistere et intelligi, prout ab Aristotele dicente, sol, et homo generat hominem, intellecta est.

15. Secunda opinio. — Impugnatur primo. —Ali tribuunt huic influentiae coeli empyrei diversas inclinationes et dispositiones hominum in distinctis, ac distantibus orbis plagis babitantibus. Nam cum omnes illi habeant omnes influentias coelorum mobilium, et nihilominus semper inter se habeant illam diversitatem complexionum et proprietatum connaturalium, et quasi individualium, non potest illa diversitas oriri ex influentia coelorum mobilium. Unde concludunt, provenire ex coelo immobili quod semper habet diversas influentias in omnibus illis regionibus et plagis universi, ita ut in unaquaque semper sit eadem, et inter se sint distinctae propter diversas partes coeli immobilis semper immobiliter influentis. Quam sententiam referens Richardus, supra de illa dicit evidentius rationi concordare. At haec sententia supponit ceelum empyreum ex se, et per se distinctas qualitates et proprietates influere per distinctas partes suas correspondentes diversis hemisphaeriis, ac regionibus terrae. Hoc autem repugnat his, quae de homogeneitate talis coeli diximus: nam si partes ejus sunt omnirio similes in substantia, et dispositionibus suis, quomodo possunt in vi agendi esse dissimiles et variae, cum vis agendi vel fit per formam et dispositiones, vel certe ex forma ut informante materiam sic dispositam consequatur. Quapropter cum Ricbardus, dicto art. 3, quaest. 2, fateatur illud coelum esse homogeneum, et uniforme in esse suarum partium, non videtur loqui consequenter in quaest. 3, distinctas influentias per se illis partibus attribuens.

16. Impugnatur secundo. — Tandem imjngnatur. — Deinde illa experientia nullum signum est talis diversitatis influentiarum a coelo empyreo secundum diversas ejus partes provenientium. Quia potest ex aliis causis tum materialibus tum etiam efficientibus provenire. Nam in variis regionibus orbis potest terra esse diversimode disposita, et aliis elementis aliter, et aliter mixta. Unde provenire potest, ut, caeteris paribus diversa mixta exilla generentur, et corpora etiam complexiones varias sortiantur. Accedit, quod Solis, et aliorum planetarum aspectus, et respectus sunt varii respectu diversarum regionum, vel secundum propinquitatem, vel distantiam ad orientem, vel alias plagas orbis, vel secundum aspectum directum, aut obliquum, tam respectu Solis, et singulorum planetarum, quam secundum varios ipsorum, et aliarum stellarum concursus. Haec autem habitudo et dispositio ex parte terrae semper est eadem propter immobilitatem ejus, et ideo semper in illis regionibus pro illarum diversitate eadem distinctio in effectibus, vel conditionibus eorum reperitur. Non provenit ergo ex solo ceelo empyreo, quamvis, supposita influentia hujus coeli, possit ad illam cooperari, non quia in partibus suis ex se habet distinctam virtutem influendi, sed quia eadem virtus aliter concurrens cum aliis causis universalibus, vel particularibus efficientibus, et materialibus, potest ad diversos effectus cooperari, sicut in variis conjunctionibus planetarum contingit.

17. Fera resolutio praedictae influentiae. — Dico ergo, non constare nobis, quam specialem proprietatem, vel effectum influat coelum empyreum per se spectatum, et sola sua virtute efficiendo in aliud corpus. Neque propter hunc defectum nostrae cognitionis negare debemus omnem illius coeli influentiam, quia evidens nobis est, in rebus nobis vicinioribus esse plures virtutes agendi, quas ignoramus, quia earum effectus experti non sumus, nec satis experiri, aut ab aliis causis distinguere possumus. Satis ergo est, quod in generali, et veluti a priori ex illius corporis nobilitate colligamus, non posse carere omni agendi virtute. Unde D. Thomas, dicta solut. ad 2, in general dixit, influere illud coelum in sibi proximum aliquid ad dignitatem pertinens. In dicto autem quolibet dicit cooperari ad perpetuitatem et stabilitatem universi. Verisimile autem est, de facto non influere in haec inferiora, nisi coadjuvando et cooperando aliis astris et coelis: et ita non habere aliquem specialem effectum praeter eos, qui ab aliis coelis proveniunt, quamvis ex influentia coeli empyrei vel majori virtute et efficacia fiant, vel etiam aliter temperentur et disponantur. Neque de ista influentia ita occulta aliquid aliud dici cum fundamento posse existimo. Nam quod quidam dicunt, habiturum specialem influentiam in corpora beatorum, incertum satis est, si de influentia distincta ab emissione intensionahum specierum intelligatur: nam sine dubio delectabuntur beati splendore, et pulchritudine illius coeli non tantum mente, sed etiam oculis visa, et ad hoc ab illo species recipient. Alia vero influentia, non video, qua fundamento asseratur.

PrevBack to TopNext