On this page
Caput 6
Caput 6
Utrum in verbis illis: in principio creavit deus coelum, creatio etiam angelorum comprehensa sit
CAPUT VI. UTRUM IN VERBIS ILLIS: "IN PRINCIPIO CREAVIT DEUS COELUM", CREATIO ETIAM ANGELORUM COMPREHENSA SIT.
1. Duplex quaestio in titulo capitis distinguenda. — Altera confirmatio in cap. 4, n. 14, praetermissa hoc incidens dubium petebat, quod in superiori tract., libro primo, capite tertio, numero duodecimo, attigimus, et in hunc locum plenius tractandum remisimus. Duae igitur quaestiones hic distinguendae sunt; una est, an Moyses in tota illa narratione creationis mundi creationem Angelorum praetermiserit. Altera est, si illam non praetermisit, quo verbo, et quomodo illam significaverit. Et ita haec posterior quaestio bipártita est, solum non possunt Angeli comprehendi in toto illo capite vel sub nomine coeli, vel sub nomine Iucis, quia in nullo alio verbo aliquod fundamentum, aut vestigium illius significationis cogitari potest, et ita de illis tantum duobus variae opiniones fuere. Nunc ergo solum de creatione coeli agimus, de lucis productione in libro sequenti videbimus.
2. In questione nunc tractanda prima opnio negans. — Ejus fundamentum principale. — Accedit triplex congruentia.— Est ergo opinio satis antiqua et recepta, Moysem in eo capite nullam de creatione Angelorum mentionem fecisse, imo ex instituto illam praetermisisse. Ita supponunt Basilus, lib. de Spiritu sancto, cap. 16, et homil.1, Exaemer., et Chrysostomus, hom. de Jejuniis, et Gen. lectione, quae habetur post homilias in Gen., idemque habet hom. 2, in Gen., et in id Ps. 8: "Qwoniam videbo celos tuos". Epiphanius, haeres. 65, in principio, Cyrillus, lib. 3, contra Julian., S5, gitur quod, Athanasius, quaest. 1, ad Antioch., Theodoretus, quaest. 2, in Gen., et indicat Hierony mus, epist. 139, ad Cyprianum, in principio, dicens Moysem visibilium tantum rerum creationem narrasse. Praeterea in hac sententia conveniunt omnes, qui senserunt Angelos fuisse creatos ante illud principium, de quo locutus est Moyses cum dixit: "7n principio creavit Deus celum", quos supra suo loco retulimus. Quia Moyses tantum narrat creationem earum rerum, quae in illo principio creata sunt: ergo si jam erant Angeli, non potuerunt sub illa narratione comprehendi. Et simili modo ejusdem opinionis necessario sunt, qui dicunt Angelos fuisse creatos post primum diem, quia sic etiam non possunt sub illis verbis comprehendi. Sed hae opiniones in superiori tractatu rejectae sunt. Verumtamen hcet Angeli fuerint creati simul cum coelo, ut ibi posuimus, fieri potuit, ut Moyses in sua narratione illam praetermiserit. Quod autem ita sit, probatur ex verborum proprietate, nam quod ad praesens attinet, nomen coeli non significat rem spiritualem, sed corpoream; ergo in narratione historica vox illa est in sua proprietate accipienda. Cur autem Moyses Angelos praetermiserit, variae rationes a Patribus redduntur. Prima est Athanasn, Chrysostomi et Theodoreti ne rudis ille populus Angelos ut Deos coleret, si illorum notitiam reciperet. Secunda, quia Hebraei tunc erant incapaces, et non poterant creatnras spirituales concipere; -deoque satius visum est, eis occasionem praebere. ui ex visibilibus ad invisibilia ascenderent, quam statim de spiritualibus rebus sermonem eis fa- cere. Ita indicant Chrysostomus et Basilius, et favet Ambrosius, lib. 1, Exaemer., cap. 5, et Cyrillus dicens: Non oportebat dicere ea, que intelligi nequibant. Tertia, quia narratio de Angelis aliena erat a scopo Moysis, qui erat rudem populum ad Dei cultum, et ad Messiae expectationem per res et caeremonias sensibiles disponere, altioribus rebus praetermissis. Ita significat Cyrillus, libro 2, cont. Julian., S 4, vers. gitur de Mose, cum sequente.
3. Secunda opinio eatreme contraria preecedenti.—Secunda sententia huic extreme contraria est, Moysem in illis verbis, "in principio creavit Deus celum et terram", per se acimmediate locutum esse de Angelis, illosque solos nomine coeli significasse, quamvis non sine aliqua metaphora per coelum intelligendo supremum ordinem rerum, quibus hic mundus componitur. Sicut enim unus homo, qui microcosmos dicitur, corpore et spiritu constat, ita mundus ex rebus spiritualibus et corporalibus componitur: illae ergo nomine celli, hae vero nomme terra significatae sunt, vel quoad totam earum existentiam, vel quoad materiam, ex qua omnes corporeae formatae sunt. In qua expositione posterior pars de nomine terrae postea expendetur, quoad priorem vero huc pertinet. Et approbat illam Augustinus, lib. 12 Confes. , cap. 8 et 9, sequitur Gregorius 37, Moral., cap. 24, alias 5.
4. Prima assertio. — Verumtamen sine ulla dubitatione dicendum est primo Moysem nomine coeli non significasse solos Angelos. Hanc assertionem probant sufficienter, quae, cap. 3 et 4, copiose tractata sunt. Estque communis sententia antiquorum Patrum, praeter citatos in priori sententia, Dionysius, cap. 4, de divin. Nommn., in prima ejus parte, Basilius, hom. 1, Exaemer., et sape in sequenti, et praesertim in hom. 9, ubi has allegorias, quae simplicem ac litteralem sensum excludant, graviter reprehendit. Unde Gregorius etiam Nissenus, in principio Exaemer., in eam curam incumbendum esse dicit, ut vocilus in significatione propria manentibus, ceriam rerum procreationis seriem contemplemur. Eademque est sententia Ambrosii, toto lib. 1, Exaemer., et lib. 2, cap. 1, et sunt postea secuti Beda, in Exaemer., initio. Hugode S. Victore, in Elucidat. Gen., cap. 3 et 9, ibidem Glossae, et moderni expositores communiter, et D. Thomas, dicta quaest. 65, 66, 67 et seq. Et scholastici communiter cum Magistro, in 2, d. 12. Et fundamentum praecipuum nititur in principio sumpto ex doctrina ejusdem Augustini, et ad fidei stabilitatem valde necessario, verba Scripturae in proprio sensu esse accipienda, quando evidens ratio, vel auctoritas ad metaphoram non compellit, quae regula maxime verum habet in rebus, quae ad dogmata fidei vel ad historias pertinent. At illa verba, "in principio creavit celum et terram", et dogma fidei contnent, et historiam referunt, et nulla est ratio inducens, nedum cogens ad metaphoram, auctoritas etiam Patrum in propria significatione verbum illud accipit. Ergo nulla ratione excludendus est sensus proprius propter metaphoricum. Et hanc regulam etiam ad verba Moysis singulariter applicatam, et subinde totam rationem a nobis factam confirmant non solum Basilius, homil. 3 et 9, in Genes., et Beda, et Hugo de Sancto Victore supra, sed etiam Augustinus, lib. 8, Gen. ad litter., cap. 1 et 2, ubi expresse rejicit in hac parte sensus allegoricos, quos in aliis libris de Genesi contra Manichaeos prius scripserat. Accedit tandem, quod in aliis locis Scripturae (ut supra etiam notavi) in propria significatione verba illa, et nomen ccli in eis positum explicatur, praesertim Psalm. 101: "7nitio tu, Domine, terram fundasti, et opera manuwm tuarum sunt celi". Et Ecclesia ex eodem loco accipit primum articulum fidei in Symbolo contentum: Credo in unum Deum Patrem omnipotentem creatorem coeli et terre, qui sine dubio in verborum proprietate accipiendus est.
5. Ad Augustinum et Gregorium pro secunda opinione citatos.—CQuapropter sententia Augustini pie explicanda est, ut in sensu mystico, non excludendo proprium et litteralem, sit locutus. Quod multo certius est de Gregorio. Addendum item est, et pro sequentibus observandum, Augustinum in his interpretationibus Genesis magis disputando et inquirendo, quam asserendo, et verum sensum litteralem stabiliendo, processisse, ut ipse diserte admonuit, libr. 1 Genes. ad litter., cap. 20 et 21, et in Imperfect. Genes., cap 3, ubi hanc ipsam quaestionem, quam tractamus, an per coelum superiores substantiae, et per terram res inferiores intelligantur, disputat, et nihil resolvit. Quaproter etiam secundum mentem Augustini stabiliendus imprimis est, in illis verbis proprius, et litteralis sensus ; cui deinde mysticus supperaddi poterit. Unde quod idem Augustinus, lib. 12 Confession., cap. 25 et 31, ait, si plures dantur sensus, qui in se continent veritatem, non esse temere affirmandum, quid potissimum Moyses senserit, semper intelliger.dum est, salva verborum proprie- tate in aliquo sensu, qui simul, et aliquid verum doceat, et proprietati verborum consentaneus sit.
6. Secunda assertio.—Non est contra Patres citatos in n. 2.—Secundo igitur dico, quamvis expresse Moyses non narraverit per illa verba Angelorum creationem, nihilominus non omnino illam praetermisisse, sed implicite sub nomine coeli illos comprehendisse. Haec assertio imprimis est conformis Augustino, locis citatis, qui ubique in hanc partem inclinat, quod Angelorum creat^ fuerit a Moyse praetermissa. Imo, in lib. eCivit., c. 9, id affirmat et probat, quia in .2Gen. dicitur Deus "requievisse ab omni opere suo, quod patrarat".Opus auten (imquit) Dei esse Angelos, hic quidem licet non praeter missum, non tamen evidenter expressum, sed alibi hoc Scriptura clarissima voce testatur, etc. Et Gregorius, lib. 32 Moral., cap. 9, alias 10, cum simul factum celum, terraque describitur, simul spiritualia, atque corporalia facta esse indicatur. Deinde hoc non est contra litterae proprietatem, fatemur enim, nomine celi verum et corporeum coelum Moysem intellexisse, tamen addimus, sub nomine illo etiam comprehendisse totum coeh ornatum, qui magna ex parte in habitatoribus ejus, seu coelicolis, qui sunt Angeli, consistit. Qui modus loquendi non est metaphoricus, sed proprius cum aliqua amplificatione, quae heet aliqua ex parte includat illam metaphoram secundum quam continens pro contento accipitur: nihilominus quando ipsum continens non excluditur, adeo est usitata, ut proprietatem sermonis non excludat. Sic enim frequenter de civitate, vel domo loquimur, simul locum et habitatores comprehendendo. Praeterea haec assertio non est contra Patres pro priori sententia allegatos, illi enim de expressa narratione creationis Angelorum sufficienter explicantur. Praesertim cum alibi ipsi doceant, sub illis verbis, Ceelum et terra, multa Moysem comprehendisse, quae per ipsa verba formaliter non exprimuntur. Nam Chrysostomus ait, in illis primis verbis summatim comprehendisse Moysem totius mundi opificium. Quod etiam approbat Augustinus, libr. 11, deCivit., cap. 33, Basilius etiam ait Moysem sub nomine terrae comprehendisse aquam et aerem, et sub extremis corporibus comprehendisse media: ergo eadem ratione dicere et credere possumus, sub nomine coeli comprehendisse omnia coelestia, quae cum coelis, et in coelis creata sunt, sicut nomine terrae comprehendi possunt omnia terrestria per propriam crea- tionem facta, ut infra explicabimus. Denique hic optime applicari possunt verba Tertulliani, libr. contr. Hermogen., cap. 31, quatenus dicit: lVorum non est, ut id solum, quod continet, nominetur, quasummale - in isto autem intelligitur, et quod continetur, qua portionale. Et ex hoc principio explicat illa verba, quamvis de Angelis nihil expresse dicat.
7. Nec denaque a sacris litteris dissonat. — Symbolum Nicenum capite Firmter.—Tertio in hoc sensu videtur in Scriptura frequenter vocari Deus creator coeli et terrae ; nam per illa verba intendit Scriptura explicare solum Deum esse increatum, et reliqua omnia quae sunt, ab ipso esse creata. Sic loquitur Paulus, Actor. 17, "Deus, qui fecit mundum, et omnia que in eo sunt, hic celi et terre cum sit Dominus", etc., ubi sub nomine coeli et terrae, mundum, et omnia, quae in eo sunt, de quibus locutus fuerat, comprehendit. Et hic loquendi modus est frequens in Psalmis, in 32: "Verbo Domini celi firmati sunt, et spiritu oris cjus omnis virtus eorum" ; Psal. 68: "Laudent illum caeli et terra", et Psalm. 88: "Tui sunt coeli et tua est terra", et quasi explicando illa verba additur, "Orbem terre et plenitudinem ejus tu fundasti", et Psalm. 120: "Aucilium a Domino, qui fecit ceelum et terram". Et similia, quae optime in dicto sensu intelliguntur. Accedit, quod in Symbolo Nicaeno ita videntur illa verba, Factorem ceeli et terre, explicari per sequentia, visibilium omnium et invisibilium. Quod ut magis exponeret Concilium Lateranense addidit in capite Firmiter- Spiritualium et corporalium. Qui sua omnipotenti virtute simul ab initio temporis utramque de nihilo condidit creaturam, etc. Ac denique Catechism. Rom.. 1 p., in expositione art. 1 Symboli, n. 16, dixit: Nomine celi et terre quidquid celum et terra complectitur., intelligendum est. Et num. 17, specialiter declarat Angelos sub nomine coeli esse comprehensos.
8. Ad principale fundamentum prime opinionis in n. 9. — Ad reliquas congruentias ibidem adductas.— Neque huic assertioni obstant motiva prioris sententiae, imo illam confirmare possunt. Nam principale fundamentum illius sententiae probat praecedentem conclusionem, non tamen huic repugnat, ut jam satis explicatum est. Aliae vero congruentiae ad summum procedunt de formah, seu expressa commemoratione Angelorum, de qua illam sententiam explicuimus; ad excludendam autem implicitam insinuationem, parum valent. Imo aliquae illarum rationum etiam in priori sensu non sunt ad modum efficaces: nam licet Moyses expresse dixisset Deum creasse coelos , et coelestes spiritus, non propterea in idololatriae periculum populum conjecisset. Quin potius dicendo illos esse creatos, diceret illos non esse Deos, neque latria adorandos, eo vel maxime quod paulo post facit mentionem Cherubim collocati ante paradisum, capitul. 3, et alterius Angeli, qui Agar in via occurrit, capitul. 16, et aliorum Angelorum, qui apparuerunt Abrahae, capitul. 19, et in reliqua parte ejusdem libri, et sequentibus Pentateuchi frequenter de Angelis loquitur; ergo non praetermisit eorum expressam mentionem in principio propter periculum, vel incapacitatem populi: nam haec necessitas non magis in illo principio, quam paulo post in illius libri lectione cogitari poterat. Quin potius existimo, antequam Moyses librum Genesis scriberet, familiarem et vulgatam fuisse in illo populo notitiam Angelorum ex traditione majorum. Nam verisimillimum est, quod sicut ille populus per traditionem retinebat expectationem Messiae, necessitatem circumcisionis et similia, ita etiam habebat cognitionem plurium rerum, quarum historiam Moyses in Genesi scribit, ut peregrinationum Abrahse, Isaac et Jacob, et plurium mirabilium rerum, quae illis acciderant. Ergo credibile etiam est, habuisse notitiam Angelorum. Imo fortasse ideo Moyses contentus fuit, narrando creationem coeli et terrae, quia sciebat facile intellecturos omnes, nomine coeli omnes res coelestes sive visibiles, sive invisibiles comprehendi, et de Angelis ibi distinctius non fuisse locutum, quia tunc ad suum munus non pertinebat ; sicut etiam nec de coelo empyreo expresse, et specifice locutus est. Et ita responsum est ad secundam confirmationem, in cap. 4, relictam in fine, num. 14.