Text List

On this page

Caput 7

Prev

How to Cite

Next

Caput 7

Caput 7

Utrum aer fuerit simul cum coelo creatus, et sub nomine coeli comprehensus

CAPUT VII. UTRUM AER FUERIT SIMUL CUM COELO CREATUS, ET SUB NOMINE COELI COMPREHENSUS.

1. Cur de elemento ignis specialis queestio non proponatur. — Duo puncta in titulo proposito insinuantur, et breviter tractanda sunt: unum de creatione aeris absolute, et per se spectata: aliud de narratione illius in praedictis verbis Genesis. Quae duo possunt etiam de elemento ignis investigari ; sed id facere omittimus, quia non est tam certum dari simplex elementum ignis in propria sphaera, sicut es: de aere. Et juxta opinionem asserentem su- premam regionem aeris attingere usque ad concavum lunae, et non dari corpus ignis medium inter lunam et aerem, consequenter dicendum est non fuisse creatum elementum ignis in illo principio, ac proinde nec sub illis verbis esse comprehensum. Nam si creatum tunc esset in proprio loco connaturali, ibi profecto esset usque nunc conservatum, tum quia elementum secundum se totum non corrumpitur, tum quia nec a coelis corruptum esset, nec ab inferioribus elementis, nullae enim influentiae, vel alterationes igni contrarue ad illum locum perveniunt. Neque etiam Deus solus illud destruxisset, alias frustra illud produxisset ; et ideo non solet Deus sua sponte destruere, quae creavit, sed per causas secundas, quando earum natura, et cursus id postulat. Si vero, ut probabilius creditur, elementum ignis in sua sphaera existit, et ad complementum universi pertinet: eadem ratio de ilo erit, quae de elemento aeris, et quae de hoc dixerimus, facile ad illud applicabuntur, ideoque specialem quaestionem de igne movere necessarium non fuit.

2. Prima sententia negans, et quinam illam amplectantur.—Prima ergo sententia referri po test, negans elementum aeris sub propria forma et substantia creatum esse in illo principio, vel in verbis illis fuisse comprehensum. Hanc sententiam potissime docent, qui putant, inillo primo creationis instanti tantum creasse Deum materiam primam informem, ex qua postea coelos, et elementa formavit. Vel, ut alii dicunt, solum creasse coelum empyreum, et materiam informem communem, vel creasse coelum empyreum cum elemento proprio terrae, et corpus aliquod aqueum, vel informe, quo totum spatium inter coelum empyreum, et terram uniformiter replevit, ex quo postea coelos, et alia elementa formavit et distinxit. De quibus sententiis in sequentibus capitibus dicturi sumus, ubi fundamenta etiam earum expendemus: nunc solum juxta illas colligimus, aerem non fuisse in principio creatum, sed solum materiam, ex qua postea productus est. At vero etiam stante nostra sententia hactenus fundata, quod in illo instanti facti sunt omnes orbes coelestes, et supponendo tunc esse creata vera elementa terrae et aquae, quod mox tractabimus, potest quis opinari non fuisse tunc creatum elementum aeris. Fundamentumque esse potest proxime positum, quod proprietati verborum standum est, Moyses autem in illis verbis coelum et terram proprie nominat, et aquas etiam, ac earum abyssum statim commemorat: aeris autem nullam mentionem facit: ergo licet dicamus, creatos esse coelos, et illa duo elementa, non est, cur de aere idem asseramus.

3. Prima assertio priori parti tituli respondens.—Nihilominus existimo probabihus, aeris elementum in sua propria specie, ac substantia perfectum simul cum coelis creatum esse. Haec est communior sententia scholasticorum et fere modernorum scriptorum. Et sumitur ex D. Thoma, 1 part., quaest. 66, art. 1, in fine corporis, et art. 3, in corpore, et aliis locis, quae in sequenti assertione, et capite sequenti expendemus. Et sumitur ex Augustino, Basilio, Chrysostomo, et aliis Patribus dicentibus, materiam rerum elementarium a principio fuisse creatam sub propriis substantialibus formis corporum, ut infra referemus, et intelligendum esse de formis corporum simplicium ostendemus. Est praeterea sententia per se verisimilis, valdeque probabilhs. Tum quia elementum aeris per se pertinet ad universi integritatem et compositionem: docuit autem Deum eodem et quasi unico momento mundum hunc perfectum producere saltem quoad ea corpora, ex quibus per se primo, et essentialiter componitur: hoc enim magis ipsius potentiam manifestat, suaeque bonitati et sapientiae satis consentaneum est. Tum etiam, quia integrum elementum aeris suo modo est incorruptibile et ingenerabile, ideoque quasi connaturaliter postulat, suo modo per creationem fieri: omnia autem, quae per creationem facta sunt, simul facta sunt, quia cum non praesupponant ordine temporis materiam, ex qua fiant, non postulant inter se successionem in creatione sua; ideoque fingenda non est sine auctoritate, vel ratione cogente, quae in praesenti nulla est, ut videbimus.

4. Probatur em verbis Genesis. — Atque hae rationes caeteris simplicibus elementis communes sunt. Specialiter autem probatur assertio ex verbis Genesis, quibus explicantur res factae ante productionem lucis per illa verba, fiat lua, etc. Nam omnia illa, quae ante lucem facta sunt. simul in illo momento, de quo dictum est: /n principio creavit Deus, etc., facta sunt: sed in illis rebus tunc factis comprehenditur aer: ergo fuit simul creatus cum coelis. Consequentia est evidens. Major autem partim ex supra dictis, partim ex verbis Genesis constat. Supra enim ostensum est, illud principium, fuisse temporis initium, et unum indivisibile instans, in quo simul coelum et terra creata sunt. Post illam vero coeli et terrae creationem, nihil denuo Deus produxit, donec dixit, fiat lur, ut patet ex contextu Genesis. Prius enim dicitur: /n principio creavit Deus calum et terram, et statim additur: "Terra autem erat inanis, et tenebre erant super faciem abyssi, et spiritus Domini ferebatur super aquas". Ubi pondero illa tria verba, erat, erant, ferebatur, quibus nihil denuo factum asseritur, sed quod factum fuerat, explicatur. Ergo quidquid sub illis verbis comprehenditur, per illa prima verba, in principio, simul factum refertur.

5. Secunda assertio posteriori parti titul satisfaciens. — Probatur primo ex verbis, tenebrae erant, etc. — Superest probanda altera propositio, nimirum sub illis verbis elementum aeris comprehendi. Hoc autem probatur primo ex illis verbis: Tenebre erant super faciem ab3ssi - nomine enim abyssi aquarum profunditas significata est, hoc enim vox illa in omni proprietate significat, a qua extrahenda, non est sine causa, juxta regulam in praecedenti capite positam. Maxime quia ob hanc causam fortasse ad hoc declarandum aquarum mentio statim facta est, dum adjungitur, et spiritus Domini ferebatur super aquas. Super faciem autem abyssi, id est, supra convexum aquarum dicuntur fuisse tenebrae, quae non poterant esse, nisi in aliquo corpore diaphano, et capaci Iuminis, quo tunc carebat: quod corpus erat distinctum ab aqua, et illi contiguum, et ideo dicitur fuisse super faciem abyssi: illud ergo corpus fuit aer. Probatur consequentia, quia non erat aliquod ex coelis aethereis usque ad Iunam, quia coelum lunae nunquam fuit proximum, et contiguum elemento aquae, nec vera, et propria aqua ad altitudinem coeli pervenit, infra ut ostendam. Neque etiam illud corpus tenebrosum potuit esse ignis, quia ignis ab intrinseco in se lucet: ergo non est tenebrosus, nec esse potest, nisi per miraculum, quod in prima rerum creatione fingendum est, ut optime docuit Augustinus, lib. 2 Gen. ad hlitter., cap. 1, et in sequentibus saepius repetemus. Si ergo ignis tunc creatus jam erat, lucidum in se erat, et non erant in eo tenebrae: erant ergo in aere. Eo vel maxime quod ignis etiam cogitari rationabiliter non potest creatus super faciem aquae, proximeque illi contiguus, cum hoc non sit illi naturale. Recte ergo ex verbis illis colligimus, illas tenebras fuisse in aere, atque ita jam tunc aerem simul cum superioribus coelis creatum.

6. Secundo probatur exponendo alia spiritus Domini, etc. — Prima ecpositio Cajetani rejicitur. — Secunda quoque eapositio 4E gidii exploditur. — Tertia etiam Chrysostomi non satisfacit. — Secundo id probamus ex verbis illis, spiritus Domni ferebatur super aquas, quae quidem verba varias habent expositiones, quas breviter perstringam. Prima est Cajetani exponentis de Angelis moventibus coelos; quam ut novam et peregrinam merito impugnant Pererius et Ascanius. Eademque ratio est de opinione JEgidii, in 2, dist. 12, quaest. 2, art. 3, ad ejus argumenta, qui dixit motum coelorum in principio non fuisse factum per Angelos, sed a Deo immediate, et Deum ut motorem coelorum fuisse spiritum, qui ferebatur super aquas, quia movendo coelum, ferebat cum illo, et rotabat aquas. Quae sententia et cum eadem improprietate exponit verba Scripturae, et falsum fundamentum supponit de primo motore coeli, ut infra dicam. Et praeterea falso fingit , per motum coeli commotas fuisse aquas, quia ille motus non erat velocior, quam nunc sit: nunc autem motus raptus infra supremam regionem aeris non descendit. Tertia expositio ex Chrysostomo, homil. 3, qui per spiritum intelligit vim quamdam inditam aquis divinam et effectricem rerum ex aqua generandarum. Quam Pereira inter duas litterales secundo loco ponit, et Augustinus infra citandus eam non rejicit. Mihi vero placere non potest, tum quia in Scriptura per spiritum Domini nunquam significatur aliqua vis similis, nisi quando aliqua virtus creata Spiritu sancto attributa personae, aut rei, de qua est sermo, infunditur, ut Judic. 4, dicitur spiritus Domini irruisse in Sansonem, vel in alios, 1, Reg. 11, 4. Reg. 2, Act. 8, etc. At in praesenti non video, quo fundamento asseratur tals vis indita aquis: nam id supernaturale opus esset, et miraculosum, quod in naturae ipsius institutione fingendum non est sine fundamento: tum etiam, quia illo modo etiam spiritus Domini ferretur super terram: cur enim magis aquis esse indita virtus ad generanda ea, quae ex aqua facta sunt, quam terrae, vel etiam aeri ad generanda ea, quae ex ipsis facta sunt.

7. Quarta expositio non contemnenda. — Quarta expositio est, ut per spiritum Dei ipse Spiritus sanctus significetur, de quo dictum sit, quod ferebatur super aquas, quia illis assistebat, ut ex illis caetera perficeret: vel quia illas fovebat et conservabat. Sic exponunt Augustinus, in Imperfect. Gen., c. 4, et lib. 1, Gen. ad litter., cap. 7, et Tertullianus, lib. de Baptism., cap. 3, laudat enim aquam, quod in principio fuerit divini spiritus sedes, et idem repetit, c. 4 et 5, et Hieronymus, epist. 73, ad Ocean., et hanc magis probant Ambrosius et Diodorus ibi, et solum tradit Albinus, q. in Gen., quaest. 29, Deda in Exaemer., Origenes, Rupertus et alii, quos latissime refert Ascanius Martinengo in sua glossa magna, et illam pro viribus probat, ac defendit. Praetermissis vero conjecturis, et congruentiis, litterale (ut sic dicam) fundamentum est, quia non dicitur simpliciter spiritus, sed cum addito Domini, vel Dei, significationem extollente, et quasi determinante ad spiritum divinum significandum, juxta illud Isai. 11: "Eequiescet super eum spiritus Domini", et cap. 40: "Quis adjuvit spiritum Domini" ? et cap. 40: "Spiritus Do nini super me". Denique non parum auctoritatis huic expositioni ex usu Ecclesiae accrescit, quandoquidem in fontium benedictione illa usa est, dicens: Tw super aquas futurus eas ferebaris. Et iterum: Deus, cujus Spiritus super aquas inter ipsa mundi primordia ferebatur, ut jam tum virtutem sanctificationis aquarum natura conciperet.

8. Quinta expositio. —Nihilominus est quinta expositio, quae existimat verba illa de aeris elemento esse intelligenda, ut exponunt Tertullianus, contr. Hermogen., cap. 31 et 32, et Theodoretus, q. 8, in Gen., et Diodorus, hanc ut litteralem admittit. Et Origenes, l. 1, Periar., c. 3, priorem expositionem dicit esse juxta sensum spiritualem, hanc vero sentit esse juxta historiam. Et eamdem refert, et non rejicit, licet aliis non praeferat, Basilius, homil. 2. Exaemer. ; Augustinus item in Imperfect. Gen., cap. 4, hanc expositionem ultimo loco ponit, et caeteras illi non praefert, et Anastasius Synaita, lib. 1 Exaemer., cum hanc expositionem posuisset. Fec (inquit) est congruenter littere Mosaice, quod ad ipsam attinet historiam. Athanasius etiam,q. 81,quae est secunda veteris Testamenti, hanc expositionem praecedentis praefert. Majori exaggeratione id facit Procopius in Gen. et placuit etiam Abulensi et Oleastro. Et ex modernis illam litteralem appellat ibi Pererius et praecedentem tantum mysticam, quod etiam sentit Vasquez, 1 part., disp. 108, c. 2. At Ludovicus Stella, in Gen., utramque litteralem admittit.

9. Probatur. — Potest autem probari primo destruendo fundamentum contrariae sententiae, nam etiam aer, aut ventus solet in Scriptura vocari spiritus Domini, Isa. 40: "Evsccatum est faemum, et aruit flos, quia spiritus Domini sufflavit in eo". Et cap. 59: "Quasi flwvius violentus, quem spiritus Domini cogit". Ex Psal. 147: Flavit spiritus ejus (id est, Domini) et luent aquae. Itaque nomen spiritus non solum absolute, sed etiam cum illa adjectione significare solet in Scriptura aerem, aut ventum. Dicitur autem Domini, vel quia magnus, perfectus, aut vehemens, sicut dicitur mons Dei: vel quia a Deo factus et conservatus. Si enim spiritus malus, qui vexabat Saul, dicitur spiritus Dei et Domini, 1. Reg. 16, quia non sine speciali Dei ordinatione. aut permissione illum vexabat, cur non poterit aer in principio creatus a Deo, ut terram circumdaret, et suo mode foveret, spiritus Domini appellari ? Deinde haec significatio spiritus in illo loco est aptissima ad rem, de qua ibi agitur, narrat enim Moyses initia creationis mundi, et statim explicat dispositionem, in qua esse coepit, et corpora, quibus statim compositus fuit, et praeter coelos commemorat terram et aquas, quibus tegebatur. additque statim spiritum circumdantem aquam: ergo aptissime intelligitur, nomine spiritus aerem significasse, qui et corpus est ad mundi hujus complementum, et integritatem necessarium, et naturaliter super aquam locum, et situm postulat. Accedit tertio, quod Spiritus sanctus commemoratio nec erat tunc illi loco adeo necessaria, vel opportuna secundum litterae et historiae consecutionem. Nec potest conveniens ratio reddi, cur magis dictus fuerit Spiritus sanctus ferri super aquas, quam super terram, vel coelos, nisi valde metaphorice aquas interpretando, quod a sensu litterali alienum est, ut supra ostendi. Assumptum probatur, tum ex usu fere omnium auctorum, qui illam expositionem sequuntur, qui consequenter per aquas exponunt totam materiam informem, vel quid simile, ut videre licet in Augustino, et aliis: tum etiam ratione, quia Spiritus sanctus non magis fovebat, et conservabat aquas, vel eis assistebat ad res alias ex illis producendas, quam terram conservaret : sive assistebat, aut suo modo coelis ut eos ornaret, et vim influendi, et producendi tribueret.

10. Discutitur significatio verbi ferebatur, quod contra quintam eapositionem ojici solet. — Tandem nihil est, quod in ilhs verbis, vel contextu huic interpretationi repugnet. Solum enim objici solet aut adjectio illa Dei, vel Domini, cui jam responsum est: aut verbum fzrebatur, quod non potest cum proprietate aeri accommodari. Illud enim verbum proprie motum localem significat, non potuit autem aer tunc jam moveri. Primo quia nulla potest assignari causa talis motus. Aer enim non movetur in loco proprio ab intrinseco, sed naturale illi est ibi quiescere: unde moveri tunc intra eumdem locum, praeternaturale esset, et ab extrinseca causa fieri deberet: nec potest alia excogitari nisi Deus, vel aliquis Angelus jussu ejus. Nam primum mobile nondum movebatur, ut secum aerem raperet ac moveret: praeterquam quod raptus ille non transcendit primam regionem aeris, quod non satis esset: ut diceretur aer ferri super aquas, vel super facies aquarum, ut alii legunt. Attribuere autem hunc motum ipsi Deo moventi per se, vel per Angelum, non videtur verisimile, quia esset motus praeternaturalis secundum naturam particulavem aeris, et ad constitutionem mundi, seu naturae universalis erat inutilis. Prior pars patet, quia neque ad aquarum conservationem, neque ad faecundationem erat utile, quia nulla virtus, vel qualitas in aquis per illum motum producta cum fundamento cogitari potest, vel si aliqua esset, maxime calor, qui aquae potius contrarius est, quam illa conservans. Unde naturaliter aqua in suo naturali loco sub aere quiescente melius conservatur. Altera vero pars de natura universali patet, quia tunc nondum coeperat Deus mundum disponere in ordine ad hominum habitationem, et commoditatem aliorumque mixtorum generationem: unde augetur difficultas, quia illa verba, "terra autem erat inanis et vacua", usque ad ea, quae tractamus, "et spiritus Domini ferebatur super aquas", omnia referuntur ad illud principrum, et primum instans, in quo Deus fecit cocelum et terram. ut notavimus, in illo autem momento non poterat aer localiter moveri, aut ferri, ut constat: ergo non potest de acre proprio verificari.

11. Prima solutio objectionis preedicte justa Oleastrum et Pererium. —Imgnugnatur tamen sotutio.—MHaec vero difficultas duobus modis solvitur: Prior est aerem fuisse tunc motum localiter ex ordinatione divina, vel motu vehementi et forti: vel motu levi et suavi, juxta diversas rationes illius motus, quae excogitari possunt. Priorem modum tradit Oleaster, et non dissentit Pererius. Rationemque illius agitationis reddunt, quia aquae erant statim exsiccandae a terra, ventum, seu motum ad hoc fuisse immissum a Deo, ut coactis in unum locum aquis, terra exsiccaretur. Sed hoc voluntarium et difficile videtur: quia quod Deus fuerit usus ministerio venti, vel commotione aeris ad discooperiendam terram, et cogendas aquas in locum unum, Scriptura non loquitur: imo solo jussu Dei factum esse iilis verbis significat: "Dixit vero Deus Congregentur aquee, quae sub caelo sunt, in locum, et appareat arida, et factum est ita". Nec aeris agitatio erat accommodatum instrumentum ad hujusmodi effectum: oportebat enim in terra ipsa concavum locum effticere, et quasi effodere, in quo posset tanta multitudo aquarum recipi, qui locus per aeris commotionem sine magno miraculo fieri non poterat: sed virtute divina et imperio factus est, et fortasse tam accommodate, ut statim aquae ex aliqua parte naturali impetu in illum defluerent, et consequenter alia ex parte appareret arida. Dicunt saltem ad exsiccandam terram, quae segregatis aquis lutulenta, et ccenosa remanserant, fuisse motum aeris accommodatum. Et afferunt exempla de tempore diluvii, et de transitu Israel per mare rubrum, etc. Sed fortasse in illo principio mundi hoc non fuit necessarium, quia verisimile est, elementa aquae et terrae tunc fuisse purissima , et in tali proportione, ac dispositione esse a Deo condita, ut unum in aliud non ageret secundum partes propinquas, neque etiam aqua ulira superficiem terrae penetraret, ideoque nec lutulentam, nec coenosam illam relinqueret. Ac subinde fieri potuit, ut remota omnino aqua per motum localem, et in locum maris projecta statim terra sicca, et arida apparuerit. Et quod caput est, etiamsi per motum aeris haec facta fuerint, non sunt tamen facta usque ad tertium diem: ad quid ergo motus ille aeris vehemens ante primnum diem, et ante effectionem firmamenti incepisset.

12. Secunda aliorum solutio minime satisfaciens.—Blii ergo dicunt illum motum tenuem aspirationem ad modum suavis aurae fuisse, solum que a Deo excitatum esse, ut aer, qui minus estsensibilis, seu tangibilis, quam aqua, vel terra, sensu esset perceptibilior. Quae ratio mihi non satisfacit, quia non oportebat tunc aerem fieri sensibilem tactui, magis quam visul: sicut ergo erat tenebrosus, ita poterat esse quietus, quia nemo tunc erat, qui altero ex illis sensibus posset illum percipere. Unde licet facile credam, potuisse Deum tunc movere aerem, et hunc posteriorem modum esse magis plausibilem: nihilominus fateor, me nullam sufficientem causam, vel rationem illius motus invenire: sed si Deus id fecit, propter occultas rationes providentiae suae fecisse credendus est. Et illo motu admisso, consequenter dicendum est, ante initium primi diei, aliquod tempus praecessisse, in quo aer ille moveri potuerit : quod etiam minus mihi probatur, ut in libro sequenti, capite primo et secundo dicam.

13. Facilior solutio seu interpretatio verti ferebatur.— Propriam auctoris interpretamentum. —Facilior ergo interpretatio est, licet verba illa de aere intelligamus, non cogi nos ad interpretandum verbum fertur de motu locali, quia non semper hoc significat in communi Latinorum usu, et certe nulla ex aliis expositionibus de motu locali verbum illud interpretatur, quia nec Spiritus sanctus potuit localiter moveri, nec virtus, si qua est indita aquis, localiter mota est, aut movebat aquas. Ut omittam, docuisse Hieronymum, verbum Hebraicum illi respondens, non significare localiter ferri, sed fovere, vel incubare; unde Theodoretus, dicta q. 8, dicens: Verbum ferebatur, substantiam aeris mobilem indicat, significat, verbum illud non significare actualem motum, sed naturam aeris, quae est, ut circa inferiora corpora feratur et agitetur. Addi etiam potest Augustinum et alios juxta Septuaginta ihi uti verbo superferendi, unde optime verti posset: Spiritus Domini superferebatur aguis, verbum autem superferor non semper significat motum tendendi supra: sed naturam postulantem superiorem locum, vel situm rei, cui competit esse in superiori loco, et ita superferri aquis, vel ferri super aquas, nihil aliud denotat, quam quod aer esset super aquas, et circumdaret illas, quia natura sua hunc locum petit. in qua verbi interpretatione vel nulla est metaphora, vel si qua est, est tam usitata, ut tanquam propria haberi possit. Denique adjungo verbum in Hebraeo non esse mere passivum, sed activum simul, ita ut exponi possit ferebatur, id est, ferebat se, non se movendo, sed quasi portando, et seipsum snper aquas sustinendo: nam hoc etiam verbum /ero, interdum significat, et potuit per facilem, et notam translationem ad id significandum accommodari. Omnibus ergo pensatis, adeo verisimile est, hunc esse litteralem sensum, ut non possit excludi, etiamsi praecedens admittendus sit, vel ut simul litteralis. vel saltem ut mysticus a Spiritu sancto intentus. Hoc autem satis est, ut ex illo loco confirmatum maneat, aerem cum coelo, et terra simul esse productum.

14. Tertia assertio pro eadem posteriori parte tituli.—Unde consequenter in secundo puncto dicimus, probabilius nobis videri, in illis primis verbis: "7n principio creavit Deus celum", etc., elementum aeris sub nomine coeli esse comprehensum. Hujus sententiae paironum habemus D. Thomas, 1 p., quaest. 66, art. 1, ubi in fine corporis sic inquit: Cum praemisisset (Moyses) duas naturas creatas, scilicet celum et terram, informitatem caeli expressit per hoc, quod dixit, "tenebree erant super faciem abyssi" secundum quod sub celo aer etium includitur. Idem habet Strabo in glossa ordinaria hcet varie loquatur. Probatur autem hoc modo, quia quod aer sub illis verbisfuerit comprehensus, ex dictis constat, docentque Basilius, Theodoretus, multique alii Patres, multo autem congruentius sub nomine coeli, quam sub nomine terrae includi intelligitur: ergo ita intelligendum est. Consequentia patet, quia necesse est sub altero illorum terminorum includi, cum alius in ea oratione non sit. Quod si quis dicat sub neutro per se, sed sub utroque comprehendi, quia sub extremis intelliguntur media: licet hoc facile sustineri posset, magis tamen est confusum et implicitum ; et ideo melius sub aliqua determinata voce comprehendi debet, si commode fieri potest. Probatur ergo minor, quia cum aer sit valde disjunctus a terra,et immixtus illi saltem visibiliter, non solet communi usu aer nomine terrae comprehendi. At vero nomine coeli usitatissimum esse etiam in Scriptura significari aerem, vulgare, ac notum est, et in illomet cap. 1, Gen., interdum aer coelum vocatur, ut in sequentibus videbimus, et praeterea vox Hebrea QW samaim, quae coelos proprie significat, totam hanc congeriem corporum diaphanorum, quae est supra nos, comprehendit, et nomine celi quasi collectiva significatione, a vulgato interprete significata est. Ergo optima, et propria significatione aer sub nomine coeli comprehenditur ; unde consequenter comprehendetur etiam ignis si in sua sphaera existit. Neque circa hoc nova difficultas occurrit : nam licet alii sentiant, nihil afferunt, quod novam responsionem postulet.

PrevBack to TopNext