Text List

On this page

Caput 8

Prev

How to Cite

Next

Caput 8

Caput 8

Utrum in principio temporis simul cum coelo elementa terrae et aquae creata sint

CAPUT VIII. UTRUM IN PRINCIPIO TEMPORIS SIMUL CUM COELO ELEMENTA TERRAE ET AQUAE CREATA SINT.

Hactenus de superioribus partibus, et corporibus, quibus hic mundus primario constat, diximus, et consequenter prima illa verba: 77 principio creavit Deus celum, exposuimus. Nunc de inferioribus corporibus, et consequenter de altera particula, et terram, dicendum superest.

1. Prima sententia principalis negans, ac adeo astruens nomine terre solum intelligi materiam informem. — In predicta sententia quid materie vocabulo apud Augustinum interdum accipi videatur. — Proxima materiae de- claratio non placet. — Primum ergo tractanda est hoc loco sententia, quae negat, elementum terrae sub propria forma in illo temporis principio fuisse creatum: quae consequenter nomine terra non elementum aliquod, sed materiam informem, ex qua caetera corpora postea creata sunt, interpretatur. In quo dicendi modo sunt variae opiniones, quae licet in priori parte negante conveniant, in posteriori de materia informi diversis modis illam declarant, tam quoad substantiam ipsius materiae, quam quoad modum informationis ejus. Nam de substantia materiae informis est prima opinio dicens totam materiam omnium corporum tam coelestium, quam terrestrium, et tam simplicium, quam mistorum prius creatam fuisse informem, et illam non tantum terrae, sed etiam coeli nomine significatam fuisse, quia ex illa formandi postea erant coeli et terra, non quia statim sub propriis formis fuerint creata. Hanc sententiam solus fere Augustinus proposuit, lib. 1, de Gen. cont. Manich., cap. 7, et non rejicit. Videtur tamen inquirendo potius quam affirmando eam commemorasse. Aliis vero locis dixit quidem in illo principio ex corporibus solam materiam informem omnium illorum fuisse productam, et illam totam esse significatam nomine terrae, et nomine coeli angelicam naturam fuisse significatam. Sed utroque modo interpretatio illa est durissima et minime recipienda. Et quia de translatione nominis coeli ad significandos Angelos dictum jam est, addendum superest, magisinusitatam esse translationem ejusdem nominis coeli ad materiam informem significandam, tum quia in Scriptura nullum simile exemplum reperietur. Imo quoties in ea Deus laudatur et magnificatur, quod creator coeli et terrae sit, nomine coeli significatur verum coelum, et tota haec machina superior, quae homines in admirationem et magnam aestimationem artificis sui rapit. Tum etiam, quia coeli non sunt facti ex prasjacente materia, ut probatum est, sed ex nihilo, ut dicitur 2, Machab. 7: Peto nate ut aspicias celun et terram, et intelligas, quia er uihilo fecit illa Deus. Ex quo loco etiam convinci potest, terrae nomine significari substantiam a coelo distinctam, non ex praejacente materia, sed ex nihilo creatam. Video responderi posse ex Augustino haec omnia dici creata ex nihilo, quia materia ipsa ex nihilo facta est ab eodem artifice, qui ex illa caetera formavit. Sed licet haec doctrina locum habeat in mixtis, non tamen in elementis, ut jam dicam, multoque minus in coelis, ut supra probatum est.

2. Materiam praedictam strictus aliquanto declarant alii. — Rejiciuntur tamen. — Secunda opinio in hoc cum praecedenti convenit, quod existimat, totam materiam inferiorum corporum et coelorum mobilium prius fuisse informem productam, excipit tamen solum empyreum coelum, in quo a praecedenti opinione differt, et consequenter etiam dissentit in interpretatione verborum Genesis quoad significationem nominis coeli: negat enim significare materiam informem, sed coelum empyreum omnino formatum et perfectum. Consentit tamen in expositione nominis terrae quoad hoc, ut non significet verum terrae elementum, sed totam materiam informem, ex qua caeteri coeli et elementa, et reliqua omnia corpora formata sunt, et quoad coelos habet fundamentum supra tractatum, cap. 2, quoad inferiora vero corpora habet fundamentum commune cum sequenti sententia. Haec vero opinio quoad priorem partem de coelis mobilibus in discursu praecedentium capitum satis refutata est, eta fortiori refelletur per ea, quae de altera parte corporum inferiorum, et de propria significatione nominis ferre in dictis verbis Genesis contra sequentem sententiam dicemus ; nam quoad hoc communis est causa, et ratioillius, et hujus, ac praecedentis opinionis. Solum potest specialiter impugnari haec sententia juxta opiniones magis in philosophia receptas, quod coeli sunt ab intrinseco incorruptibiles, et habent materiam diversae rationis a materia horum inferiorum ; sed haec non sunt tam certa, quin negari facile possent, si aliquid conformius Scripturae cogeret: cum autem nihil tale inveniatur, non est, cur receptas philosophorum sententias, et praesertim illam, quae est de incoruptibilitate coelorum, relinquamus. Nam altera retenta posset aliquis dicere, materiam informem prius creatam non fuisse uniformem (ut sic dicam) seu ejusdem rationis, sed alteram ad coelos condendos, alteram ad inferiora corpora producenda. Hoc tamen nec cum fundamento diceretur, nec consequenter, quia si coelum est incorruptibile, et habet materiam suae formae additam: vel non potest sine tali forma produci, vel non sine magno miraculo, etcontra, vel supra naturam talis substantiae. Ponere autem talia miracula in prima rerum creatione, sine revelatione, praeter omnem rationem est, ut saepe cum Augustino, lib. 2, de Genes. ad litter, cap. 1, diximus et dicemus.

3. Tandem alii materie vocabulum magis adhuc restringunt. — Tertia ergo opinio est, quae nomine terrae intelligendam putat materiam informem omnium rerum generabilium et corruptibilium, et consequenter omnium sublunarium, quae etiam ex parte est contraria his, quae diximus, scilicet, quoad elementa ignis et aeris, nam ex eadem materia, qua res aliae inferiores constant: et ex hac parte sufficiunt, quae ex dictis in capite praecedenti colligi possunt: nunc vero quoad alias partes de elemento terrae et aquae tractanda est. Hanc sententiam tenuit Philastrius, lib. de Haeresib., cap. 47, cum tanta exaggeratione, ut inter haereses ponat opinionem, quae praeter hanc terram elementarem aliam non agnoscit, quee veluti matrie est omnium rerum, universaque continet, que quasi Hyle, id est, materia reperitur in Scripturis, quae est invisibilis et incomposita quae a Deo facta est in primo die, etc. Tenet etiam Abulensis, in Genes., et aliqui scholastici infra citandi. Fundantur in littera Genesis, videlicet, "Terra autem erat inanis et vacua", ubi Septuaginta legunt: Terra autem erat invisililis et incomposita, nam per haec significatur informitas materiae, quae per se spectata merito invisibilis dicitur, quia per se cognosci non potest, sed per analogiam ad materiam artificialium rerum, ut Aristoteles 1, Physicor., dixit, vel adulterina cognitione, sicut dixit Plato in Timaeo. Dicitur etiam incomposita, vel quia simplicissima est, vel quia est informis et inordinata, ut legit Augustinus, in Imperfect. Gen., cap. 4. Confirmatur autem hic locus, ejusque interpretatio ex alio testimonio Sapient. 11, ubi Deo cicitur: "Omnipotens, manus tua creavit orbem terrarum ea materia invisa", ubi aperte est sermo de orbe sublunari, hic enim dicitur proprie orbis terrarum, ut distinguatur a coelesti, et cum hic orbis dicitur creatus ex materia invisa, aperte significatur materiam invisam, id est, informem suppositam fuisse hujus orbis creationi, id est, formationi et productioni per divinam omnipotentiam factae, ac proinde materiam prius creatam fuisse informem, quia non poterat, nisi per creationem existere, et in hoc sensu videtur dixisse Paulus ad Hebraeos, undecimo: "Fide aptata esse seecula verbo Dei, ut ea invisibilibus, visibilia fierent".

4. Confectarium pradictorum auctorum. — Atque hinc inferunt eamdem rem esse, qua in principio Genesis prius vocatur terra, et postea aqua, et abyssus, in illis verbis: "Terra autem erat inanis et vacua, et tenebra erant super faciem abyssi, et spiritus Domini ferebatur super aquas". Quia cum omnia illa dicantur de terra, quae in principio creata est a coelo distincta, et in illa terra non fuerit, nisi unica simplex materia informis, necesse est, ut de illa eadem materia omnia illa verba dicta intelligantur: ergo illa una res tribus illis nominibus significata est. Appellata est autem ferra, quia sicut elementum terrae subest formis omnibus, et est imperfectior illis. 4qua vero dicta est, quia sicut aqua est maxime transmutabilis in varias formas et figuras, ita materia aptissima est, ut secundum diversas formas transmntetur et formetur. Denique vocata est abyssits, quia sicut abyssus tenebrosa impenetrabilis visu est, ita materia de se impenetrabilis, seu incognoscihbilis est, mgenio praesertim humano. Ita fere refert D. Thomas, 1 part., quaest. 66, art. 1, ad 12, ex Augustino, lib. 1, de Genes., cont. Manich., cap. 5 et 7.

5. Rursus in preedicta sententia principali, quo pacto nonnulli informitatem materiee erponant. — Hae sunt opiniones de substantia (ut ita dicam) illius terrae, quia in principio facta est. De informitate autem ejus tres etiam sunt opiniones. Prima dicit fuisse materiam omni forma substant ali carentem cum sola quantitate absque alio accidente realiter a quantitate distincto, quod addo propter figuram, quam haec opinio in materia admittit saltem per proportionem ad corpus, in quo continebatur. Haec opinio communiter tribuitur Marsilio, in 2, quaest S, art. 2, in tertia ejus parte. Ille autem nihil satis affirmat, nam prius ait potuisse Deum materiam in eo statu creare, nescire autem se, an ita fecerit, quia nec ex Scriptura, nec ex ratione satis convinci potest. Deinde vero in prima conclusione ait, satis probabile esse, ita factum esse. Fundatur, quia potuit fieri, et Sancti ita videntur Scripturam exponere, citatque Augustinum, lib. 1. de Genesi, contra Manichaeos, c. 7, Ambrosium et Bedam in illa verba: Spiritus Domini ferebatur super aquas. Et addit rationem, quia si tunc esset formata propriis formis elementorum, non esset confusa, nec dici posset chaos, vel quid simile, sed esset distincta et ordinata, quod non consonat verbis Genesis. At postea concludit, se nihil asserere, sed dubium manere ;sic etiam Gabriel, in 2, d. 12, quaest. 1, art. 3, in ultimis fere verbis tractans quaestionem hanc, et inter alios referens hunc modum, concludit: Heec omna possibilia fuere apud Deum. Quid autem horum factum sit, ipse novat, qui fecit. Pro hac vero sententia refert Augustinum, l. 12 Confess.. cap. 3, dicentem, quod priusquam Peus hanc materiam formaret, non erat aliquid, non figura, non color, non corpus, non spiritus, mes tamen omnno nihil.

6. Quo pacto dictam informitatem interpretetur Abulensis. — Secunda opinio de hac informitate est, quod non fuerit per carentiam omnis formae substantialis, quia licet materia caruerit tunc formis substantialibus quoad specificam rationem earum, et consequenter etiam formis accidentalibus, quae tales formas consequuntur: nihilominus habuit formam communem substantialem corporeitatis, ac subinde quantitatem sine alia pulchritudine, aut perfectione. Hanc opinionem tenet Abulensis, et illam tribuit Bedae et Straboni, quibus etiam Lyra illam tribuit, et alii Hugonem allegant. Sed oppositum in eis invenio, ut dicam. Supponitque distinctionem formae corporis generalem ab specificis. Qua distinctione supposita opus minus monstruosum, et miraculosum astruit. Loquiturque consequenter, qui in aliis fundamentis, et expositionibus verborum Genesis cum praecedenti opinione convenit.

7. Ultimo alii de informitate accidentali inter pretantur. — Tertia vero opinio est, hanc informitatem esse accidentalem, de qua infra dicetur. Nunc solum referam opinionem aliquorum, qui licet elementa cum propriis formis substantialibus creata esse confiteantur, informitatem in hoc ponunt, quia non fuerunt locis distincta, sed ita inter se secundum minimas quasdam particulas permixta, ut discerni non possint, sicut in ceno, et luto terra, aqua, et aer confusa inveniuntur, et congeriem illam horum elementorum, praesertim aquae, et terrae volunt, nomine terrae prius in dictis verbis, et postea in sequentibus nomine aquarum esse significatam, et eamdem vocant materiam invisam, seu informem, ex qua hic mundus factus esse dicitur, illamque permixtionem, et partium divisionem informitatem illius materiae esse dicunt, quia in illa erant elementa confusa et invisa, cum visu distingui non possent. Hanc sententiam refert, et ut probabilem sustinet Marsilius supra, eamque Magistro tribuit, in 2, d. 12, cap. 5 et 6. Qui permixtionem illam non in terra, sed in tribus alis elementis, quae facilius dividi, et permisceri possunt, ponere videtur. Eugubinus vero, lib. 7, de-peren. Philos., cap. 9, et in Cosmopaeia in Gen., in terra et aqua illam permixtionem et informitatem praecipue ponit.

8. Suppositio bimembris pro statuenda vera resolutione hujus capitis. — Protatur prius memnb^run. — Ad explicandam sententiam, quam probabuliorem veramque esse existima- mus, supponimus primo, materiam primam, quae est cssentialis pars substantiae corporeae, a Deo esse creatam ex nihilo in illo primo momento, in quo coelum et terram, id est, mundum creavit, et non antea. Hoc totum fundamentum de fide est, et imprimis materiam esse productam a Deo, quasi per se notum in fide catholica est. Docemur enim in Symbolo, Deum esse creatorem omnium, visibilium et invisibilium. Quorum verborum catholicus sensus est, non tantum quod Deus solus sit creator, ac subinde solus sit auctor omnium, quae per creationem facta sunt, sed etiam quod quidquid extra Deum est, ab ipso effective productum est, vel immediate ex nihilo, vel ex aliquo subjecto, quod Deus fecerit ex nihilo, et hic est communis sensus Eeclesiae, et Patrum omnium passim, quos proinde in particulari referre, non est necesse. Materia autem aliquid est a Deo distinctum, ut per se notum: imo summe a Deo distans, cum sit pura potentia, et prope nihil, ut Augustinus dixit, Deus autem purus actus, et summum ens: ergo facta est a Deo; non est autem facta ex praesupposito subjecto, quia ipsa est primum subjectum, quod aliud non supponit: ergo est facta ex nihilo. Ratione item naturali est evidens haec veritas, ut contra veteres philosophos et haereticos probavi in disp. 13 Metaphysicae, sect. D, n. 15, et disp. 20, sect. 1, an. 17, usque ad 20, ubi sanctos Patres allegavi, et Tertullianum, qui toto libro contr. Hermogen., late adversus illum errorem invehitur ; et in prasenti materia idem docent super Genes., Ambrosius, lib. 4, Exaemer., cap. 1 et 5, et Basilius, homil. 1, Exaemer., et Anastasius Synaita, lib. 1, Exaemer., in principio, Augusunus, lib. 1, Gen. ad litter., cap. 14, et lib. de vera Relig. cap. 18, optima ratione id probat, et tacite omnes difficultates solvit, et videri potest D. Thomas, 1 p., quaest. 45, art. 2.

9. Prima assertio pro posteriori ejusdem suppositionis membro. — Atque hinc concluditur altera pars. In qua imprimis contra eosdem antiquos Philosophos, et nonnullos haereticos dicimus materiam non esse coaeternam Deo, quia nihil creatum est coaeternum Deo, ut capite secundo ostensum est: sed materia est creata ; ergo non est aeterna. Deinde addimus non solum non esse materiam aeternam, verum etiam neque esse anteriorem coelo et terra, temporali, seu reali duratione. Hoc etiam constat ex verbis illis: "/n principio creavit Deus caelum et terram" ; quae, ut supsa indicavi, duo includunt, nempe haec et in primo temporis initio, et ante omnes res alias creata fuisse, seu (quod idem est) Deum ab his rebus mundi creationem inchoasse: ergo absolute ante coelum et terram nihil fuit creatum; ergo nec materia, quae licet parum, aliquid est. Denique in hoc etiam continetur, quod materia non fuerit posterior duratione, quam coeli et terrae creatio, quia haec non potuerunt esse sine materia, quod saltem est certum de terra, et elementis, cum ex illa essentialiter componantur. Quod etiam de coelis probabihus est. Praesertim quia fingi non potest, harum rerum corporalium formas prius sine materia fuisse, cum id sit contra ipsarum naturam, nec possit sine miraculo cogitari quod in ipsa naturae constitutione sine fundamento fingendum non est.

10. Secunda assertio. — Secundo dicimus materiam primam in primo suae creationis instanti non caruisse omni forma substantiali, ac proinde nomine terrae non fuisse significatam materiam generabilium rerum prorsus informem, id est, omni forma substantiali carentem. Hoc ipsum intelligi potest de coelo, et coeli nomine supposito quod cceelum ex materia componatur, sive ejusdem, sive alterius rationis, tamen quia de coelis jam satis diximus, et quia ab inferioribus rebus, scilicet ab elementis, eorumque materia a fortiori concludunt argumenta, ideo in particulari de terra tractamus, eademque est ratio de aqua, quantum ad praesentem assertionem attinet. Haec ergo assertio est D. Thomae, 1 p., q. 66, a. 1, et Magistri cum caeteris fere scholasticis, in 2, dist. 12; et probatur ex Scriptura, et regula supra posita, quod verba narrationis Geneseos historica sunt, et ideo cum proprietate intelligenda: sed Moyses non dicit Deum in principio creasse materiam, sed terram, quae non tantum materiam, sed etiam formam includit: ergo ex vi verborum Seripturae non fuit sola materia prius creata. Secundo, quia alias coelum et terra non fuissent ex nihilo creata, quia fuissent producta ex pragjacente materia: consequens autem imprimis est contra illud 2, Machab. 7: "Peto uate, ul aspicias ad celum et terram, et intelligas, quia em nililo fecit illa Deus". Deinde repugnat Concilio Lateranensi, in capite Firmiter dicenti: Deus simul ab initio temporis utramque condidit creaturam spiritualem scilicet, et corporelem, angelicam videlicet, et mundanam. Nam per creaturam corporalem et mundanam non intelligit materiam primam, sed hunc mundum corporeum et visibilem, ut per se notum est. Tertio est communis senten- tia Patrum in Exaemer. vel expositionibus Genesis, et expresse Augustinus, lib. 1, Genes. ad litter., cap. 15, dicit informitatem materiae non duratione, sed naturae ordine formationem et corporum productionem praecessisse.

11. Qua ratione eamdem assertionem probet divus Thomas, cui subscribunt Bonaventura, Durandus et alii. — Predicta ratio non placet, el verbis Augustini infringitur.—hatione probat D. Thomas dictam assertionem, quia impossibile est materiam primam puram sine omni forma substantiali esse, aut produci, sentitque ita esse impossibile, ut contradictionem implicet, quia si materia existit, est ens actu, et si caret omni forma, caret omni actu, cum sit pura potentia, et in hoc sensu defendunt hanc rationem et fundamentum ejus, scilicet, materiam non esse sine omni forma, Thomistae communiter, et nonnulli scholastici, in 2, dist. 12, praesertim Bonaventura et Durandus. Ego vero censeo, sine ulla repugnantia potuisse id fieri a Deo, sicut in disp. 15 Metaphysicae, sect. 2, cum Scoto, Henrico, Gregorio, Marsilio et multis aliis defendi, et fundamenta ejus jeci in disput. 13, sect. 4 et 5. Repugnantiae autem inductae verbis Augustini, lib. de vera helig., cap. 18, satisfieri potest: ait enim: Ztiamsi ex aliqua infor mi materia factus sit mundus, heec ipsa facta est omnino de nihilo. Nam et quod nondum formatum est, tamen aliquo modo ut formari possit inchoatum est, Dei beneficio aliquid formabile est: bonum est enim esse formatum. Nonnullum ergo bonwmn est, et capacitas formee et ideo bonorum omnium auctor, qui preestat formam, ipse facit etiam posse formani. Et infra: Omne formatum, in quantum formatum est, et omne formabile, in quantum formari potest, ev Deo habet. Ex his enim verbis colligitur, materiam factam a Deo aliquam in se habere actualem entitatem, quae licet formata non sit, et ideo dicatur pura potentia respectu actus informantis: nihilominus aliquid factum sit, habens propriam entitatem actualem cum propria existentia distincta ab actu formae. Ratione cujus dixit idem Augustinus 12, Confes., cap. 3 et 6, materiam informem, licet sit prope nihil, aliquid tamen esse, nam utcumque erat, ut caperet formas istas visibiles; et lib. 4, Gen. ad litter., cap. 15, dicit fuisse prius natura creatam: eadem ergo ratione posset prius tempore creari sine contradictione, quia licet non haberet actum formalem, entitativum habere potuisset.

12. Fera oratio pro assertione. — Ad probandam ergo ratione naturali assertionem po- sitam, satis est, quod materia ex natura rei non possit sine forma conservari, aut esse, ut est probabilior philosophorum et theologorum opinio, ut in citatis locis Metaphysica dixi; tum ratione propriae et particularis naturae, quae naturaliter postulat conjunctionem cum forma, et ab illa pendet, sicut accidens a subjecto, licet in diverso genere causae? tum ratione universalis naturae, quae hujusmodi vacuitatem in materia (ut sic dicam) abhorret, multo magis, quam fugiat vacuum in spatis localibus inter corpora interjacentibus. At vero (ut saepe cum Augustino diximus) in prima rerum creatione non sunt fingenda miracula, et quasi monstra praeternaturalia sine cogente fundamento: ergo nec est cogitanda materia ita informis, ut pro aliqua duratione reali sine omni forma extiterit: hoc enim miraculosum, seu praeternaturale est, et nullum habet rationis fundamentum, ut per se notum est, nec auctoritatis, ut videbimus.

13. Tertia assertio. — Auctoritate probatur. — Birco tertio. In principio creationis coeli et terrae non fuit creatum corpus sub generali ratione corporis ab omni specie corporis abstracta, ac proinde nec fuit creata materia cum sola forma substantiali corporeitatis abomni specifica differentia substantialis formae in reipsa separata. Haec assertio mihi certa videtur tam theologice, quam philosophice loquendo, et ita illam docent D. Thomas et alii theologi allegati, et sumitur ex eisdem Patribus, et ex Scriptura, quia nomen terra non significat vere, ac proprie corpus abstractum, sed certum quoddam corpus ab aliis distinctum: fingere autem analogiam, vel metaphoram, ubi non solum necessaria non est, sed potius historicae narrationi adversatur, non est Scripturam sincere interpretari, sed eludere. Accedit, quod in ipso Scripturae contextu aperte distinguitur terra ab aliis creatis corporibus, et non solum a coelo, sed etiam ab aqua, ut statim expendemus. Ergo nomine terrae non significatur corpus abstractum, nec corpus etiam corruptibile ratione materiae, et abstractum ratione formae, sed significat aliquod corpus determinatae speciei, et naturae ab aliis distinctum: ac proinde non sola forma corporeitatis, sed aliqua specifica forma constitutum. Ergo materia sub tali forma fuit a principio creata, et non tantum sub generali forma et gradu corporis.

14. Firmatur item ratione.—hatione autem est apud me haec assertio evidentior, quam praecedens, quia evidentius ostenditur esse impossibilem realem separationem materiae corporatae (ut sic dicam) ab omni specifico gradu corporis, quam separationem purae materiae ab omni forma. Probatur, quia sicut ex una parte materia appetit naturaliter conjungi formae, et ab illa pendet: ita licet fingatur illa forma corporeitatis, compositum ex illa materia naturaliter appetit ultiorem formam, et ab illa pendebit ; quia sicut materia est naturalis potentia ad formam, ut cum illa per se componat unum totum, ita compositum illud ex materia, et forma corporeitatis esse potentia ad ulteriorem formam specificam, cum qua unum compositum per se componeret: ergo sicut est monstrosum, et contra naturam esse materiam sine forma; ita et esse illud genericum compositum sine ulteriori forma: ergo tam est contra rationem hoc monstrum fingere in prima rerum creatione, sicut illud prius. Aliunde vero est major, et, ut existimo, absoluta repugnantia, quia materia realiter distinguitur a forma: et ideo quod sine illa in sua entitate pura et informi fieri, et conservari possit, mirum non esi: gradus autem genericus non distinguitur in reipsa ab specifico, sed ratione tantum cum aliquo fundamento virtuali in reipsa; et ideo fieri non potest, ut in reipsa sit forma dans genericum gradum separatum ab omni specifico; sicvt non potest fingi substantia in re existens in genere substantiae solo, sine specie corporis, vel spiritus: nec in specie spiritus subalterna, et non in hac, vel in illa specie Angeli, vel animae. Sic ergo repugnat dari formam sub generali ratione corporis, et in re existens sine determinatione ad aliquam speciem, ut latius dixi in disp. 13 Metaphysicae, sect. 13, concl. 3, et disp. 15, sect. 10, num. 8 et sequentibus.

30. Quarta assertio. — Dico quarto. In illo principio, in quo Deus coelum et terram creavit, proprium, verum et specificum elementum terrae de nihilo produxit, ac proinde materiam ejus simul fecit, et substantia'i forma terrae formavit. Haec assertio concluditur ex praecedentibus a sufficienti partium enumeratione, nam exclusis omnibus aliis falsis opinionibus de materia informi, nullum fundamentum reliquitur ad negandum, veram terram fuisse in illo initio creatam; et hoc maxime urget, addita regula saepe tradita quod verba Scripturae non sunt sine causa a propria significatione extrahenda: sed Scriptura vocat terram illam, quam in principio creavit, et potest de proprio elemento terrae intelligi sine difficultate, vel repugnantia cum aliis ejusdem Scripturae verbis: ergo. Quo argumento Tertullia- nus supra maxime premit Hermogenem. Illudque alii Patres antiqui in Exaemer., vel expositione Genesis, confirmant: nam illa verba de propria terra intelligunt tam in illa prima sententia, quam in sequentibus operibus tertii et sexti diei. Ex quibus novum et efficax argumentum sumitur: nam terram, quam Deus in principio condidit, in tertio die apparere fecit, sic enim habet: "Cougregentur aquae, quae sub caelo sunt, in locum unum, et appareat arida, factumque est ita", et "vocavit Deus aridam lerram". Haec ergo terra eadem est, quam in principio produxit: de nulla enim alia postea fit mentio, nec aliam formationem usque tunc ei adjunxit, praeterquam quod illam discooperuit aquis, et apparere fecit. At postea de eadem subjunxit: "Germinet terra herbam", etc. Ft factwn est ita, et "protulit herbam virentem", etc. Haec autem necessario sunt intelligenda de proprio elemento terrae: ergo de eodem est sermo in principio capitis. Nam in illo tertio non fecit Deus substantiam terrae, nec Scriptura hoc commemorat, sed supponendo terram, dicit, ipsam jussu Dei herbas protulisse. Idemque argumentum sumitur ex opere sexti diel, in quo Deus jussit animalia ex terra produci: ergo ante omnes hos dies supponitur creatum elementum terrae: ergo in illo principio: nullum enim aliud tempus productionis ejus cum fundamento assignari potest. Actandem hoc confirmant alia Scripturae testimonia, ut est illud Psalmi 101: "7nitio tu Domàne terram fundasti", Et Psal. 135: "Qui firmavit terram super aquas". Denique ubicumque in Scriptura de operibus creationis agitur, et in hac propria significatione terra sumitur, et inter prima Dei opera numeratur, et tanquam fundamentum hujus mundi visibilis ponitur, quia est infimum omnium, et quasi centrum, circa quod coelum volutatur, ut Aristoteles 2, de Coelo, text. 17, dixit. Ergo hoc fundamentum in principio totius aedificii actum est, ac proinde terra in illo principio fuit facta. Quod etiam ex sequenti assertione et responsionibus objectionum evidentius fiet.

16. Quinta assertio pro elemento aqua, tradita a Basilio, Beda et aliis. — Dico quinto. In eodem principio elementum aquae in propria forma, et loco, et a terra distinctum creatum est. Haec est etiam sententia Basilii, Bedae, et aliorum in principio Genesis, seu Exaemer., et Damasceni, lib. 2, cap. 5, dicentis, Deum in principio produxisse cuncta visibilia, cum antea non essent: Partim haudquaquam ex antecedenti materia, ut celum et terram, aerem, ignem, aquam; partim ex his ab eo procreatis elementis ut animantia, etc. Et hanc sententiam communtiter scholastici sequuntur, et moderni magis probant. Et imprimis est magis consentanea verbis Scripturae ; nam licet in illis primis verbis: Crenavit Deus ceelum et terram, aqua non exprimatur: nihilominus, sub extremis media intelliguntur, ut Basilius, et alii notant. In quo tantum sensu verum habet sententia Chrysostomi, homil. 3, in Genes., dicentis Moysem in illis primis verbis summatim universum mundi opificium comprehendisse ; quod etiam non displicet Augustino 11, de Civit., cap. 33 et 2, de Gen. contra Manichaeos, cap. 3, et admitti potest, dummodo verba celi et terre, a propriis significatis non extrahantur, et sub illis media corpora comprehensa intelligantur.Et in praesenti hoc maxime confirmat, quod statim post illa prima verba: In principio creuvit Deus ceelum et terraum, ante aliud opus in eo die factum addit Moyses, et Spiritus Domini ferelatur super aquas, quod de aqua elementari, et propria intelligendum esse, regula tradita persuadet. Ergo jam tunc factae erant aquae, et non post primum instans creationis, quia tota illa narratio ad opus in principio factum refertur, ut in superioribus de aere annotavi: sed post illud primum instans nihil Deus fecit usque ad productionem lucis: ergo necessario intelligendum est, aquam factam esse in primo instanti.

Suadetur etiam ratione philosophica. — kEt hoc etiam confirmat vox abyssi ibidem adjuncta, quia proprie abyssus profunditatem aquarum visu impenetrabilem indicat ; ut Augustinus 22, contr. Faust., c. 11, et alii communiter docent. Ratione item philosophica eadem assertio ostenditur, quia posito uno contrariorum in rerum natura, consequens est, ut aliud etiam ponatur (ut Aristoteles etiam argumentatur); et ideo, creata terra, opportunum, et quasi connaturale fuit creari ignem, ut maxime in levitate ab ea distantem, his autem factis extremis, etiam alia media necessaria fuere: tum quia sicut aer in qualitatibus primis terrae opponitur, ita proprium contrarium ignis est aqua: tum etiam quia creatis duobus elementis alia etiam duo ad complementum quasi essentiale universi necessaria fuerunt, Quae ratio, et similes licet cogentes non sint, tamen dum aliunde non ostenditur noluisse Deum hunc connaturalem ordinem ordinem servare, multo credibilius est, in hac perfectone, et integritate simplicem mundum in principio condidisse.

17. Primum corollarium et promima assertio. — Ex quibus colligimus primo, aquam illam, quae in principio cum terra fuit condita, illam que coopcriebat, non fuisse tenue aliquod corpus per modum vaporis, aut nebulse, sed fuisse verum aquae elementum in sua substantia, et dispositione existens. Hoc enim evincunt citata Scripturae verba, et rationes factae suadent, et nullam est fundamentum ad proprietatem verbi aquae fugiendam: vel ad cogitandum, aut fingendum aliud corpus diversae rationis per illam vocem significatum: nam si erat substantialiter diversum ab aqua, revera non erat aqua pura, nec poterat esse nisi aliquod corpus mixtum imperfectum,quia primae creationi ex nihilo non est accommodatum, quia mixta ex simplicibus postea facta fuere, ut videbimus, nec etiam ad primariam universi constitutionem pertinere poterat: frustra ergo sine testimonio Scripturae cogente tale corpus loco aquae creatum confingitur.

18. Secundum corollarium contra opinantes aquam occupasse initio spatium inter terram, et celum empyreuin. —Secundo infero id quod etiam Metaphysicae dixi, disp. 13, sect. 11, n. 26. aquas in principio creatas non replevisse totum spatium inter coellum empyreum et terram interjectum, ut quidam arbitrati sunt, fundati in operibus secundi et quarti diei, ex quibus id non probari, postea ostendemus. Secluso autem illo fundamento, id nec aliis verbis Scripturae consonum est, nec per se est multum verisimile. Primum patet, quia Scriptura dicit ceelum creatum esse primo die, et ostensum est, nomine coeli non solum empyreum, sed etiam alios coelos comprehendi: imo certius de caeteris, quam de empyreo id affirmari. Probabilius etiam esse ostendimus aerem sub illa voce comprehendi, et nomine etiam spiritus, qui aquis superferebatur, significari. Ex quibus concluditur aquam in prima creatione solum occupasse spatium, quia inter superficiem connexam terrae, et concavam aeris intercedit. Quod etiam per se majorem verisimilitudinem habet. Cur enim Deus tantam aquae multitudinem ante coelos, et aerem crearet ? ant cur inter simplicia corpora, quae per se non postulant, ut unum ex alio fiat, illud discrimen constitueret ? vel cur magis aerem ex aqua: quam e converso: vel coelos ex aqua potius quam ex aere procreasset ? Acdenique cur coelum incorruptibile corpus ex aqua produceret? Ut enim omittam probabilius esse, illud ex materia diversae rationis constare: etiamsi ejusdem esset materiae. prae- ter naturale illi esset, ex materia prajacente, et per corruptionem alterius corporis fieri. Unde etiam auctores contrariae sententiae productionem coeli ex aqua generationem supernaturalem vocant: omnis autem supernaturalis productio aliena est a prima naturae institutione ac productione, ut cum Augustinuo seepe diximus. Neque satis est dicere Deum haec omnia pro solo suo arbitrio facere potuisse. Esto enim id verum sit, oportet ostendere, ita voluisse, quod certe ex Scriptura ostendi non potest, ut exponendo opera singulorum dierum, manifestum fiet: ideoque dum talis volIuntas Dei revelata non est, potius credendum est, omnia connaturali modo, et in statu, ac ordine simplicibus corporibus magis consentaneo in principio condidisse.

19. Ad fundamentum tertie opinionis in num. 3. — Iudicium de interpretatione infor - mitatis posita in num. T. — Neque huic nostrae sententiae obstant verba Scripturae, quae aliae opiniones, praesertim tertia expendunt. Nam quia Gen. 1, terra in principio creata dicitur inanis, et vacua verius, et proprius puro elemento terrae, quam materiae primae, et informi accommodatur. Nam terra ipsa inanis tunc fuisse dicitur, quia nondum offticio, et muneri propter quod creabatur, inserviebat : imo erat in statu ad illud munus obeundum incommodo, creabatur enim, ut illam homines inhabitarent, tunc autem erat aquis cooperta, in quo statu ad illum finem inservire non poterat, ideoque inanis fuisse dicitur. Unde consequenter erat etiam vacua, utique herbis, floribus, arboribus, mineralibus, animalibus et hominibus ; et in idem redit, quia Septuaginta legunt, invisibilis et incomposita - nam invisibilis dicitur, quia tenebris et abysso aquarum erat cooperta: incomposita vero erat, id est, carens ornatu et pulchritudine, quam ex varietate et compositione plantarum et animalium recipit; et in idem redeunt aliae voces variae, quibus illa verba tranferuntur et explicantur a Patribus et doctoribus, qui omnes illas fere in eumdem modum de terra declarant. Unde quoad hanc partem acceptamus sententiam explicantem informitatem materiae de informitate accidentali. Non tamen illam ponimus in permixtione partium integrantium elementorum, ut ultima opinio supra relata dicebat: id enim nec in Scriptura, nec in ratione fundamentum habet: sed informitas dici potest illa tenebrarum obscuritas, et vacuitas ornatus et pulchritudinis quam explicavimus, et eodem modo loquitur Gregorius 32, Moral., c. 9, alias 10, cum ait: Rerum substantia sim creatn est, sed simulspecies formata non est. Nam per rerum substantiam corpora simplicia, et praesertim quatuor elementa, ex quibus caetera tiunt, intelligit: nam statim subdit: Zt quod simul extitit per substantiam materie, utique elementaris, non simul extitit et per speciem formee, id est, per ornatum et varietatem rerum, quae ex elementis postea facta sunt.

20. Ad locum cap. 11, in eoden num. 3. — Vide auctorem in metaphgsica, disp. 13, sect. 11, a num. 29. — Atque in eodem sensu dixit Sapiens Deum creasse orbem ex materia invisa, vel, ut alii legunt, informi, ut monet Augustinus, lib. de Fide et Symbol., cap. 2. Elementa enim, et praesertim terram, et aquam prout formationem, et ornatum mundi praecesserunt, vocat materiam invisam. Materiam quidem, quia ex illis produxit Deus omnia mixta, quibus universum ornatur, sic enim elementa materiam, ex quibus mixta fiunt, appellamus. Unde cum orbis terrarum dicitur ex illa materia creatus, perinde est, ac si diceretur perfectus et consummatus: aut nomine orbis terrarum intelliguntur res omnes, quae in hoc inferiori orbe, terra scilicet mari et aere creata sunt. Dicitur autem illa materia invisa eadem ratione, qua dicitur inanis et invisibilis ut explicatum est: vel si legatur informis, intelligitur de informitate, vel (ut ita dicam) de formitate accidentali, quam habebat, quando tenebrae erant super faciem abyssi, et quando erat vacua, et ornatu mixtorum carebat. Addo etiam posse gratis dari, testimonium hoc de materia prima intelligi, quae secundum se invisibilis et informis est, et ex illa dici potest creatus orbis terrarum, id est, corporeus, etiam quoad simplicia corpora. Non quia materia praeextiterit creationi simplicium corporum, sed quia etiam in primo instanti creationis ex illa composita sunt, et per eamdem actionem suo modo creata. Nam materia secundum se forma caret, et ordine naturae illi supponitur ; et ideo ex illa magis, quam ex forma dicuntur creari, quamvis ex utraque fuerint per creationem composita; et huc spectat opinio Augustini, quod materia informis ordine naturae, non durationis praecesserit : est enim hoc verum respectu eorum corporum, quae immediate per creationem facta sunt. Et potest accommodari huic testimonio, non vero verbis Genesis, quibus dicitur terra cum coelo producta, ut satis ostensum est.

21. Ad locum ex Hebr. 11, in ipsonum. 3. — Juxta haec etiam exponenda sunt verba illa Pauli ad Hebr. 11: "Fide intelligimus, aptata esse seecula verbo Dei, ut ex invisibilibus visibilia fierent". Possunt enim vel ad ipsum opus creationis, quo Deus in principio coelos et terram ex nihilo produxit: vel ad opus ornatus sex diebus factum accommodari, et in priori sensu per seculaintelligere debemus res omnes, quae temporales sunt, et in praeteritis saeculis esse receperunt: haec autem saecula tunc aptata esse intelliguntur, cum primum esse inceperunt. Sic ergo ait, Deum solo verbo suo sine necessitate praejacentis materiae aptasse, seu principium dedisse omnibus saeculis, et rebus in illis existentibus. Unde quod subjungit: "Ut ea invisibilibus visibilia fierent", sic exponitur ; ut ex esse invisibili, quod in divinis idaeis habent, in proprio esse producta, visibilia fierent. Ita exponit divus Thomas, et sequitur Hibera, et accommodatur melius rebus corporalibus, quae proprie temporalia, seu saecularia dicuntur. In quo sensu particula ez, non dicit habitudinem causae materialis, sed efticientis, vel exemplaris. Posset etiam simpliciter exponi, ut ex invisibilibus, id est, non extantibus, nec apparentibus, existentia in seipsis, ac proinde visibilia fierent, ita ut particula ez solum terminum a quo designet. In alio vero sensu dicuntur seecula, id est, saecularia corpora, et temporalia omnia in illis primis diebus primi saeculi facta esse Verbo Det, vel proprie ap'ata, id est, congruenter disposita, et ornata, quod factum est in sex primis diebus per opera distinctionis, et ornatus, ut infra videbimus; et merito dicuntur sic aptata, ut ea auvisitilibus visibilia fierent, quia prius elementa fuerunt invisibilia, id est, non apparentia ob defectum lucis, per cujus productionem postea apparuerunt, et sic facta dicuntur visibilia: erant etiam elementa sine ornatu, et ex illis factae sunt omnes istae creaturae visibiles, quae ad ornatum et pulchritudinem universi pertinent. Ita Cajetanus, et est probabilis expositio.

PrevBack to TopNext