Text List

On this page

Caput 5

Prev

How to Cite

Next

Caput 5

Caput 5

Utrum in statu innocentiae homines generarentur perfecti quoad corpora, vel quomodo consummatam illorum perfectionem consequerentur

CAPUT V. UTRUM IN STATU INNOCENTIAE HOMINES GENERARENTUR PERFECTI QUOAD CORPORA, VEL QUOMODO CONSUMMATAM ILLORUM PERFECTIONEM CONSEQUERENTUR.

1. Humani corporis perfectio duples. — De priori perfectione certa resolutiv.—DbDisimus de propagatione generis humani quomodo et quanta futura esset in statu innocentiae, si duraret: nunc explicandum superest, qualis esset futura quoad prolis perfectionem, quam ex parte corporis prius considerabimus: postea vero ex parte animae. Duplex autem perfectio in humano corpore consideratur. Una dici potest simpliciter et absolute necessaria ad veritatem et integritatem corporis humani ex vi talis specificae naturae, numerum sensuum externorum et internorum, et potentiarum omnium, ac facultatum naturalium, quae ad individui et speciei conservationem necessariae sunt: alia est perfectio necessaria ad statum integrum et consummatum corporis humani. De priori multa est in praesenti dubitatio: nam certum est in statu innocentiae fuisse prolem generandam cum corpore omnibus suis partibus, ac membris constante juxta exigentia sexus, in quo unusquisque generaretur. Iternque cum omnibus facultatibus, ac sensibus internis et externis, et cum debita membrorum proportione, dispositione, colore, figura, ac pulchritudine corporali, quae inde consurgit. Ita docet divus Thomas, 1 part., q. 96, art. 3, et q. 99, art. 1, ad 1, et alii theologi statim citandi.

2. Et ad minimum hoc docuit Augustinus, lib. 1, de Peccat. merit. et remis., cap. 37 et 38, ubi ait, nullam poenalem imperfectionem fuisse futuram in hominibus, qui in statu innocentiae generarentur. Carentia enim illius integritatis esset imperfectio, seu defectus poenalis, qualis est agritudo, caecitas, et membrorum corpori connaturalium diminutio, hujusmodi enim defectus cum naturales non sint, poenales sunt: non ergo essent in genere humano peccato non interveniente, et inde facile caetera, quae diximus, consequuntur. Quia non minus pertinet ad naturalem perfectionem corporis humani debitus ordo, proportio et figura membrorum, quam eorum integritas sine diminutione. Et similiter ad corporis sanitatem necessaria est bona dispositio et proportio humorum; et inde nascitur conveniens color, et consequenter pulchritudo, quae inde resultat: ergo ista omnia essent in hominibus durante innocentia, a principio nativitatis eorum.

3. Prima assertio praedicta perfectio non fuisset aequalis intra eamdem speciem.—Potest autem circa hoc interrogari, an haec omnia essent aequalia in hominibus illius status. Respondet autem negative divus Thomas, in dicto art. 3, q. 96. Quia non omnes causae concurrentes ad productionem hominum essent eaedem, neque aequalis virtutis in generationibus singulorum. Nam in efficientibus causis esset varietas ex parte influentiae coelorum, et elementorum circumstantium, et ex parte causarum materialium, diversitas ciborum, et humorum ipsorum parentum interveniret. Confirmatur, ac declaratur, quia haec inaequalitas raro est poenalis de se: tum quia potest esse inter duo individua, etiamsi in neutro illorum sit aliquis defectus contra specificam vel individualem perfectionem unicuique debitam : tum etiam, quia talis varietas, et inaequalitas naturaliter sequitur ex compositione corporis organici. Quia conveniens ejus dispositio et proportio non consistit in indivisibili, sed ha- bet latitudinem, et inde est, ut naturaliter non omnes homines sint ejusdem figurae, nec ejusdem staturae: idem ergo in statu innocentiae inveniretur. Tandem declaratur, quia primi parentes non generarent filios sibi omnino similes in complexione, quia haec ex parte materiae et aliarum causarum variatur. Item quia ipsi parentes, vir, scilicet, et uxor non essent in complexione omnino similes: et uterque, quantum in se est, prolem sibi similem efficere conaretur; unde filius esset similior illi parenti, qui efficaciorem haberet virtutem in tali occasione et tempore, vel qui magis a circumstante medio, et a materia, et ab aliis causis juvaretur: ac proinde proles neutri esset omnino similes propter alterius resistentiam: ergo paulatim per varias generationes, dispositiones et complexiones filiorum variari et diminui possent; et consequenter in aliis perfectionibus corporum posset esse inaequalitas: nimirum in statura, incolore, in puichritudine, in efficacitate sensuum et aliarum facultatum naturalium. Tota autem illa varietas esset intra latitudinem perfectionis naturalis ad convenientem habitudinem humani corporis sufficientem.

4. Assertio secunda bipartita de posteriori perfectione. — Prior pars ostenditur. — Ostenditur posterior.— Atque hinc dicimus secundo aliquam varietatem et perfectionis inaequalitatem multo magis in eadem persona pro diversis temporibus, seu aetatibus in illo statu inveniri potuisse, ac debuisse: quamvis in singulis aetatibus ac temporibus omnes homines integram perfectionem unicuique in tali tempore, vel aetate accommodatam haberent. Probatur prior pars, quia illa varietas est naturalis homini naturali modo genito, nutrito et educato: sed homines tunc naturali modo generarentur, ut supra ostensum est, et naturali etiam modo nutrirentur; nam indigerent cibo et potu: ergo etiam haberent illam varietatem dispositionum ac aetatum: quia haec ex natura rei consequitur ad naturalem generationem et nutritionem. Unde carere illa, vel esset monstrosum contra rationem et decentiam illius status, vel esset miraculosum, aut supernaturale: quod et superfluum esset, et gratis assereretur, cum revelatum non sit, vel scriptum, aut traditum. Altera vero pars de perfectione accommodata singulis temporibus et aetatibus, quasi per se nota est ex priori asseruone, et ex conditione illius status, in quo omnia pertinentia ad perfectionem hominis naturalem futura erant integra et ordinatissima. Nam cum haec perfectio naturalis, non sit una et eadem pro toto tempore vitae, nec conveniat specificae naturae secundum se, sed ut in tali vel tali individuo existenti, necesse est, ut saltem ea perfectio, quae singulis temporibus esset accommodata, in illo statu non deesset.

5. Primum corollurum cun D. Thoma lmembre. —Ex quo inferimus primo cum D. Thoma, d. q. 99, a.1, homines in statu innocentiae non fuisse generandos cum integra statura et quantitate corporis, ac membrorum ejus, quam nunc per continuam nutritionem usque ad statum augmenti acquirunt, sed in ea parvitate corporis et membrorum, quae infantiae ejusque initio accommodata est: et quia in ea potest esse magis et minus, in unoquoque individuo esset in quantitate, singulorum complexioni et individuali perfectioni proportionata. Utrumque est facile et receptum ab omnibus. Primum quidem, tum quia illud est homini naturale, tum etiam, quia non posset uterus maternus capere corpus magnae quantitatis: nisi vel talis corporis membra inter se penetrarentur, ut in angusto ventre simul esse possent, vel totum corpus filii cum corpore materno coextenderetur et penetraretur ; item alias non posset proles naturaliter nutriri in ventre matris, ut per se notum est. Fingere autem extraordinaria miracula, vel supernaturalia opera semper futura in illo statu sine fundamento auctoritatis ubi ratio deest, improbahile est, ac temeritate non vacat. Secundum etiam de perfectione illius status notum est.

6. Corollarium. — Illud D. Thomas tradit et suadetur.—Secundo sequitur ex dictis infantes recens conceptos, vel natos in illo statu non fuisse habituros robur et vires membrorum, quas in virili aetate habere solent. Unde nec statim ambulare possent, nec loqui, nec alios similes motus habere, sed tantum illos, qui illi eetati conveniunt, ut lac sugere, linguam, pedem, vel manum aliquo modo movere. Ita docet D. Thomas supra, et sequitur ex eodem fundamento. Quia sicut haberent membra infantilia et parva in quantitate: ita etiam haberent illa eis qualitatibus disposita, quae illi aetati responderent, suntque illi connaturales. Ex his autem dispositionibus sequitur membrorum debilitas, et defectus virium ad praedictas actiones: ergo non possent infantes illas habere sine supernaturali virtute et miraculo, quod, ut saepe dixi, sine sufficienti auctoritate asserendum non est.

7. Objectio contra utrumque corollarium ex verbis Augustini. — Contra haec vero objici potest Augustinus, l. 1, de Peccator. mer. et remis., cap. 37, ubi sic ait: Quanquam etian ipsa tanta carnis infirmitas (utique infantium) nescio quid quantum arbitror panale demonstrat. Quae verba possent utcumque exponi de infirmitate carnis, non quoad corporum debilitatem, aut parvitatem, sed quoad dolores, eegritudines, gemitus et alia incommoda, quae parvuli etiam patiuntur. At vero huic expositioni obstant verba, quae statim idem Pater subjungit: Movet enim, si primi illi homines non peccassent, ulrum tales essent filios habituri, qui nec manibus nec pedibus uterentur. Nam propter uteri capacitatem fortasse necesse fuerit parculos nasci, quamvis cum exigua sit pars corporis costa, non tamen propterea Deus parvulam viro conjugem fecit, quam ediftcavit in mulierem, unde et ejus filios, poterat omnipolentia creatoris mom editos, grandes protinus facere. Et in c. 38, id prosequitur, indicans, quia licet filii in uteris maternis essent parvuli propter uteri capacitatem, statim ac nascerentur, essent vel corpore perfecti, vel saltem apti ad motus corporis exercendos.

8. Quo puncto D. Thomas exponat Augustinum. — Nibilominus D. Thomas, supra, ad 1, respondet, Augustinum solum loqui de illa infirmitate corporum, quae nunc in pueris apparet, etiam quoad actus eorum pueritiae convenientes. Sed, consideratis omnibus verbis, quae retulimus, negare non possumus, quin etiam de naturali debilitate et parvitate infantilium corporum loquatur, ut etiam ex dicendis magis constabit. Verumtamen non loquitur Augustinus definiendo, sed inquirendo, et rem indecisam relinquit. Resolutio autem tradita sine dubio vera est. Neque exemplum de formatione Evae est simile; tum quia Eva non ab homine, sed a Deo solo fuit formata: tum etiam, quia non naturali modo, sed valde extraordinario et singulari creata fuit: tum denique, quia non expediebat in parva et infantili aetate illam creari: quia nec habebat matrem, a qua posset convenienter ali et educari: nec ad usum generationis per multum temporis apta fuisset. De potentia item Dei non dubitamus, quia parvuls recenter natis potuerit integram corporum perfectionem et quantitatem subito conferre: verumtamen eamdem etiam potuisset Deus in momento conceptionis, et in utero materno tribuere. Sicut autem tunc non fecisset hoc posterius, ita nec prius, nam unum est ad aliud consequens. Quia sicut conceptio esset naturals, ita et nativitas et augmentatio. Item quia ex divina revelatione, aliave auctoritate, vel ratione non magis miraculum illud, seu supernaturale opus in nativitate, quam in conceptione probare possumus.

9. Altera objectio ejusque solutio. — Sed objici potest, quia in statu innocentiae non haberet locum senectus: ergo neque pueritia. Facile autem respondetur, negando consequentiam, quia per senectutem tenditur al mortem, imo est quoddam initium corruptionis: mors autem et corruptio in illo statu locum non haberent. At pueritia est vitae initium, et ab illa paulatim ad consummatam perfcctionem tenditur modo naturali; et ideo pueritia tanquam perfectionis initium illi statui non repugnabat: secus vero est de senectute, quae initium est mortis.

10. Ultima objectio ex variis Augustini dictis.—Tandem instari potest ex eodem Augustino: quia sequitur nascituros fuisse homines in statu innocentiae et per plures annos fuisse victuros sine usu rationis, sicut nunc pueri sunt. Consequens autem non videtur admittendum: ergo. Sequela probatur quia in statu innocentiae homines intelligerent, et uterentur ratione cum dependentia a phantasmatibus; hinc autem provenit, ut careant homines in pueritia usu rationis, quia tunc organa sensuum non sunt disposita, ut rationi deservire possint: ergo idem impedimentum haberent in statu innocentiae, siin pueritia similem dispositionem corporum haberent. Minor autem probatur ex Augustino, d. 1l. 1, de Pec. merit. et remis., c. 36, ubi tenebras mentis rationalis, et ignorantiam Dei, quae in parvulis cernuntur, sentit esse quid poenale, et ex peccato primi parentis originem ducere. Nam unde (inquit) anima hominis anima rationalis non solum indocta, sed etiam indocilis jacet, quare, aut quando, aut unde intrusa est, si natura est hominis sic incipere, et non jam vitiosa est ista natura et ad hoc confirmandum addit: Cur non talis creatus est Adam: cur ille capaam preecepti ? et in fine capitis concludit: Hoc tam magmum ignorantie, ac infirmitatis nalum, si in hac vita jam nati parvuli contracerunt, ubi, quando, quomodo sine magna aliqua impietate commoissa repente tantis tenebris involuti suntet in cap. 37, in principio, supponere videtur, haec non esse puree naturee, sed vitiose primordia, et paulo post declarat, non agere de corporis quantitate, sed de mentis quadam valen - tia, usque rationis, id est, de illius carentia, et idem indicat libr. 4, contra Julian., cap. ultimo.

11. Responsio ad objectionis propositionem majoren. — Nihilominus ad objectionem res- pondeo, concedendo sequelam, nimirum, in statu innocentiae carituros fuisse parvulos usu rationis non tantum in uteris maternis, sed etiam post nativitatem pro tempore infantiae, usque ad tempus provectae aetatis, in qua phantasia posset convenienter intellectui ad ratiocinandum deservire. Haec est sententia D. Thomae, 1 p., quaest. 101, art. 2, et Hugonis de S. Victore, lib. 1, deSacram, p. 6, cap. 26, et in eam magis inclinat Magister, in 2, d. 20, ubi etiam Bonaventura, in dub. 6 litterali, et Durandus, q. 4, ad 1, et alii, et ratio est, quia defectus usus rationis in infantia non est poenalis, sed naturalis, quia naturaliter sequitur ex dispositione connaturali organorum phantasiae. quam status pueritiae postulat, scilicet, ex nimia humiditate cerebri, ut divus Thomas dicit. Usus autem rationis etiam in statu innocentiae, a recto usu phantasiae penderet, ut in superioribus dictum est. Nec possumus cum fundamento, divino miraculo, aut supernaturali operi aliud attribuere, quia nobis hoc revelatum non est: et alioqui ad perfectionem illius status non est necessarium.

12. Responsio ad propositionem minorem , juata D. Thomam. — Expeditur responsio. — Ad Augustinum ergo communiter respondetur, ipsum loqui non de simplici carentia usus rationis, sed ut habet adjunctas multas imperfectiones, quas in statu innocentiae non haberet, nunc enim non solum carent pueri usu rationis, sed etiam patiuntur inordinatos motus phantasiae, quibus interdum turbantur, et tristantur, unde fletus, dolores, motusque iracundiae, et alii similes oriuntur: quibus omnibus imperfectionibus in statu innocentiae carerent, et ideo dixit D. Thomas, d. q. 101, art. 2, ad 1, quod licet parvuli in illo statu non haberent rationis usum: nihilominus, in ipsamet puerili cognitione majorem perfectionem haberent, utique per originalem justitiam, ut capite sequenti explicabimus. Atque haec quidem doctrina vera est: an vero illam in dictis locis Augustini intenderit, valde dubito. Crediderim tamen illum non asserendo, sed disputando processisse, ut de perfectione corporum dixi.

13. Respondetur tandem rationibus ab AugusLino indicatis in fuvorem preedicte propositionis minoris. — Necessarium tamen est rationibus dubitandi,quas Augustinus indicat, satisfacere. Una est, quia mentis tenebrae, et ignorantia sunt poena peccati: nulla autem videtur esse major ignorantia, vel mentis caecitas, quam carentia usus rationis. Recte autem respondet Magis- ter divus Thomas, et omnes, propriam ignorantiam esse peccati poenam, non autem omnem carentiam cognitionis, vel quam appellant nescientiam, esse poenam, sed esse posse conditionem naturae ctiam bene institutae. Propria enim ignorantia dicit carentiam scientie, quam quis posset, et deberet habere: hoc autem modo carentia usus rationis in pueritia, non est ignorantia, sed pura nescientia: et ideo esse posset in statu innocentiae sine peccato. Et ob eamdem rationem non potest ille naturalis defectus, caecitas mentis, aut tenebrae appellari: quia hae voces etiam significant privationem, et in malam partem ordinarie sumuntur pro carentia spiritualis, seu intellectualis luminis aliquo modo voluntaria, et ex peccato proveniente. Ad confirmationem autem, quam D. Augustinus ab exemplo Adami sumit, recte etiam respondet D. Thomas non esse similem rationem. Quia Adam ab ipso Deo immediate creatus est, cujus opera sunt perfecta, et creatus est in adulta aetate, in qua non solum erat capax usus rationis, sed etiam erat illi debitus, fuissetque propriissima, imo monstrosa ignorantia, si tali usu careret. Ac denique constitutus est in principem, et caput totius naturae: et ideo non solum cum usu rationis, sed etiam cum perfecta sapientia creatus est, ut supra vidimus. Hae autem rationes omnes in filiis ejus locum non habent, ut est per se notum.

PrevBack to TopNext