On this page
Caput 4
Caput 4
Quanta et qualis hominum multiplicatio in statu innocentiae fieret
1. Quaestio trifida. — Quorumdam sententia cun suo fundamento. — Improbatur. — Aliorum sententia temperans praecedentem. — Caret tamen fundamentum. — In hoc quaesito multa includuntur, unum est an fuissent iidem, qui in hoc statu producti sunt, et usque ad diem judicii generabuntur. Aliud est, esto non essent iidem, an essent in aequali numero, vel majori, aut minori, et huic annexum est aliud, scilicet an soli praedestinati, vel etiam reprobi tunc nascerentur. Primo ergo dixerunt aliqui eosdem homines tunc fuisse multiplicandos, qui nunc sunt, fuerunt et erunt, ac proinde fuisse futuros in multitudine aequali. Fundantur in certitudine praedestinationis, quae videtur esse aequalis in reprobatione. Quod quidem fundamentum non est firmum (ut dicam). Tamen habet peculiarem difficultatem in reprobis, quia videtur incredibile Adamo non peccante tot homines fuisse damnandos, quot nunc damnantur, et ideo addiderunt aliqui, eos quidem qui nunc sunt reprobi, tunc fuisse futuros praedestinatos et salvandos, et ita numerum hominum futurum fuisse aequalem, imo eumdem: non tamen numerum praedestinatorum et reproborum. Ita refert Basilius 2. dist. 20, q. 2, 8 Alii cero: et probabile judicat. Supponunt tamen rem incertam sine ullo fundamento: scilicet Deum ante praevisum peccatum elegisse homines, qui nunc salvantur, quos primo praedestinatos vocant: post praevisum autem peccatum Adae nunc reprobasse reliquos: praedestinaturum autem illos fuisse peccaturum. Unde autem hoc sciant, vel quomodo id suadeant ignoramus, nec Bassolis aliquod fundamentum refert, et statim generaliter impugnabitur.
2. Tertia sententia Scoti quadripartita. — Posteriores due partes unde constent. — Probatur pars prima.—Probatur secunda.— Objectio majoris contra Scolum non obstat. — Addit ergo Scotus in secunda distinctione vigesima, quaestione secunda, omnes et solos homines, qui nunc salvantur, fuisse generandos durante innocentia Adami, eos vero, qui nunc damnantur, non fuisse futuros: et ita minorem fuisse futurum numerum hominum in statu innocentiae, quamvis non omnino distinctum in personis ab hominibus, qui post peccatum Adae fuerunt. Hae duae posteriores partes evidenter ex prioribus sequuntur. Illas ergo probat imprimis, auctoritate Gregorii in nono capite, numeronono, tractanda, et deinde primam partem de praedestinatis suadet ex eo, quod isti qui nunc sunt praedestinati ante praevisum originale peccatum fuerunt electi: ergo maneret firma electio, etiamsi peccatum Adae non fuisset futurum. Alteram vero partem probat ex eo quod in statu innocentiae nulli essent reprobi, sed omnes praedestinati. Unde non obstat contra Scotum, quod ibi Major objicit, quia non est minus certa reprobatio, quam praedestinatio, seu electio, ac proinde si nunc electi nascerentur propter immutabilitatem electionis, etiam reprobi futuri essent propter certitudinem reprobationis. Responderet enim Scotus reprobationem esse aequecertam quoad praescientiam, non vero quoad praefinitionem, ut etiam D. Thomas dixit, 1 p., q. 23, art. 7, id est, numerum praedestinatorum esse certum ex decreto absoluto voluntatis antecedente praescientiam futurorum: numerum autem reproborum solum esse certum ex praescientia, et ideo licet res aliter essent futurae secundum hanc praescientiam, decretum electionis praedestinatorum firmum mansisset, non sic autem reprobatorum numerus: quia non praescito peccato, nec reprobi praescirentur.
3. Sed nihilominus Scoti discursus quoad utramque partem parvi momenti est, ut Major, Molina, Valentia et alii notarunt. De priori manifestum id est, juxta opinionem eorum, qui negant electionem praedestinatorum fuisse ante absolutam praescientiam peccati originalis. Sed quia oppositum docui, libro primo, de Praedestinatione, capite duodecimo, addo quod licet Deus elegerit praedestinatos ante praescientiam absolutam peccati futuri Adae in seipso, et ut jam sibi praesentis: nihilominus non habuit eamdem electionem ante praescientiam conditionatam peccati Adae, quia, videlicet praenovit, quod si crearet Adamum cum tali praecepto et circumstantiis, esset peccaturus, et suam posteritatem, quantum in ipso erat, damnaturus, et stante hac sola praescientia, elegit, quos voluit. At vero data illa hypothesi, quod Adam non esset peccaturus, Deus etiam illam praescientiam conditionatam non habuisset, quia tunc objectum non fuisset verum. Unde potuisset etiam Deus pro sua libertate non habere illud decretum, quo tales homines elegit, ac proinde possent iidem homines non esse praedestinati: ergo ex electione, quam nunc Deus habuit, non possumus colligere tales homines fuisse futuros, vel saltem consecuturos, etiamsi Adam non peccasset. Quia licet electio divina in sensu composito, id est, postquam suppositio est facta, infallibiliter impleatur: nihilominus absolute talis electio potuit non fieri. Et ideo licet nunc supponatur facta post talem praescientiam conditionatam: nihilominus posita hypothesi, quod talis praescientia non esset, sed contraria; non erat necessarium eamdem electionem fieri. Atque ita res manet incerta, nec ex sola electione divina potest certo inferri quod idem homines, qui nunc sunt praedestinati, futuri essent praedestinati, imo nec quod futuri essent, si Adam peccaturus non fuisset.
4. Altera vero pars de reprobis ostenditur, quia supponit quod si Adam non peccaret, ejus posteri vel peccare non possent, vel infallibiliter nunquam peccarent, vel saltem non perseverarent finaliter in peccato. Primum autem ex his falsum est: secundum est gratis dictum: tertium vero etiam dicitur sine fundamento, et non consequenter. Quia si cum effectu aliquando peccare possent: cur non etiam in peccato perseverare? Quae omnia in capite nono latius tractanda sunt, et praeterea quamvis daremus Scoto, nullos homines fuisse damnan- dos, si communis lapsus humanae naturae non intervenisset: nihilominus non sequitur nullos homines fuisse tunc futuros, ex his, qui nunc reprobi sunt; nam esse potuissent, licet non essent damnandi, sed salvandi. Quia juxta Scoti sententiam, non obstante reprobatione, prout nunc facta est, tunc non essent reprobi, quia non essent futuri: ergo etiam possent non esse reprobi, quamvis ad existendum ordinarentur: sicut prior opinio dicebat. Quae profecto in hoc nihil dicit impossibile, sed incertum.
5. Quarta sententia tripartita. — Ostenditur quoad duas posteriores partes. — Alii ergo non rationem praedestinationis, sed ipsam rerum executionem considerantes dixerunt Adam non peccante non fuisse eosdem homines ab illo generandos, qui nunc sunt, sed alios numero distinctos: incertum autem esse, an fuissent plures vel pauciores, et an aliqui eorum fuissent damnandi. Haec videtur esse sententia divi Thomae, dicto quodlib. 5, art. 8, et in eam inclinant Major et Capreolus, in 2, d. 20, et moderni nonnulli, praesertim Valentia supra. Et quoad duas posteriores partes de incertitudine numeri et praedestinationis omnium, mihi videtur clara. Quia quoad numerum non habemus ullum principium ad judicium ferendum de quantitate determinata utriusque extremi: quomodo ergo de aequalitate vel excessu alterius partis judicare poterimus? Item nec de tempore, quo singuli homines in statu viatorum in innocentia, seu Paradiso terrestri manerent, nec de tempore pro quo generationes hominum durarent, notitiam vel conjecturam habemus: ergo nec de tota illa comparatione illam assequi possumus. Incertitudo autem alterius partis, scilicet an in illo statu aliqui essent damnandi, necne, ex dictis contra Scotum constat, et ex infra dicendis de potestate peccandi in illo statu magis patebit.
6. Prime partis duplex sensus in quorum primo suadetur a D. Thoma. — Prima vero pars duobus modis accipi potest, scilicet, indefinite et universaliter. Priori modo sensus ejus est, non omnes homines, qui in hoc statu naturae lapsae generantur, in statu naturae integrae, si perseverasset, fuisse futuros. Et in hoc sensu videtur maxime loqui D. Thomas: putatque se id demonstrare, quia in statu innocentiae non fuisset futura uxorum pluralitas, sicut nunc est: ergo nec omnes homines, qui nunc ab eodem patre ex diversis foeminis generantur, essent tunc futuri. Probatur consequentia, quia tunc idem homo non generaret filios nisi ex una foemina: ergo qui nunc generantur ex alia tunc non nascerentur, quia non possunt nisi ex eadem matre procreari. Nam cum filius (ait D. Thomas) a patre tanquam a primo efficiente, et a matre, ut a materiam ministrante generetur, impossibile est eumdem filium nasci, sive pater, sive mater distincta persona sit, quia idem numero effectus non potest naturaliter nisi ab eodem numero agente, et ab eadem materia produci. Confirmat hanc rationem, quia multi nunc generantur ex adulterio vel fornicatione, sed in statu innocentiae non essent filii nati ex hujusmodi vagis et illicitis copulis: ergo illi, qui nunc sic generantur, in statu innocentiae non fuissent. Dices fieri potuisse, ut tales homines ex eisdem personis nascerentur, praecedente inter illas legiómo matrimonio, quod nunc non praecedit: quod nihil refert, ut proles eadem, veldistincta persona sit. Sed hoc dici non potest universaliter, quia contingit eamdem foeminam habere quosdam filios ex legitimo conjuge, et alios ex aliis viris: ergo non potuisset in statu innocentiae ex omnibus illis viris concipere, quia non erat omnibus conjugio copulanda: ergo aliqui ex illis filiis non fuissent ab illa nati in statu innocentiae, et consequenter simpliciter non fuissent, juxta principium positum, quod ex matre distincta semper filius distinctus nascitur, et hinc etiam ostendi potest, aliquos homines fuisse futuros in statu innocentiae, qui nunc non nascuntur. Nam qui nunc sunt steriles, si fuissent in statu innocentiae, non fuissent steriles: ergo generarent aliquos homines, qui nunc non generantur: et similiter qui nunc praemature moriuntur vel occiduntur, ut Abel qui filios non habuit, si in statu innocentiae fuisset, filios generasset: ergo illi essent distincti homines ab omnibus, qui ex Adamo post lapsum oriuntur.
7. Suadetur etiam in sensu posteriori. — Hinc vero extendi potest haec sententia ad posteriorem sensum universalem, nimirum, si Adam et Eva non peccassent, omnes filios et nepotes eorum fuisse futuros numero distinctos ab eis, qui nunc nati sunt vel nascentur. Probatur, quia ut filii sint iidem numero, seu in individuo, non satis est, quod ab eisdem parentibus generentur, ut est per se notum: quia nunc ex eisdem parentibus distincti homines nascuntur: sicut etiam ex Adamo et Eva, proxime nati sunt. Ergo tunc variantur foetus ex diversis circumstantiis conceptionis, maxime vero ex tali diversitate temporis et loci, quae habeat conjunctam diversam influentiam coelestem, et distinctam medii ambientis, et aliorum elementorum cooperationem; itemque ex varietate paterni seminis, quod est veluti proximum efficiens, et materni sanguinis, qui est materia potissima, ex qua proles concipitur. Nam ex materia, seu subjecto his vel illis circumstantiis applicato, censentur agentia creata determinari ad hoc individuum potius, quam ad illud producendum. Sed Adam et Eva, si non peccassent in productione et conceptione filiorum cum his omnibus circumstantiis longe diversis conjungerentur: ergo generarent filios numero distinctos ab his, quos nunc post lapsum procrearunt: ergo tota eorum posteritas esset numero distincta a posteritate Cain et aliorum filiorum Adae. Major ex Philosophia supponitur. Minor vero facile declaratur, quia licet ex circumstantia temporis extrinseci, seu coelestis incertum sit, an eodem tempore, vel tardius, aut citius copularentur, si non peccassent, quam nunc fuerunt post peccatum conjuncti: nihilominus in caeteris omnibus fuisset magna diversitas. Quia imprimis distinctissimis cibis usi fuissent intra Paradisum, quam extra, et ita ex distincta illorum ciborum materia, semen et sanguinem distinctum efficerent: et longe etiam melius dispositum propter meliorem cibi qualitatem, et propter majorem in comedendo moderationem, ac temperantiam, ac meliorem loci, ac medii dispositionem: simulque concurreret distincta et melior influentia coelestis, propter situs Paradisi terrestris commoditatem: ergo ex his omnibus circumstantiis determinaretur virtus generativa ad effectum numero distinctum producendum, et praesertim ex proxima materiae diversitate, quia illa intrinsece manet in prole, et illam componit: unde impossibile est prolem esse eamdem numero, si materia ex qua componitur est distincta, et hinc probata relinquitur prima consequentia principalis argumenti. Secunda vero fundatur in altero principio divi Thomae, quod si aliquis ex parentibus est persona distincta, et filium distinctum generare necesse sit. Nam filii Adae essent parentes totius posteritatis futurae: ergo si in statu innocentise filii Adae fuissent distincti ab his, quos post lapsum habuit, etiam tota eorum posteritas distincta fuisset.
8. Judicium de quarta sententia. — Quinta sententia tripartita et probabilior.— Unde probetur prima pars.—MHaec sententia utroque modo explicata solum nititur in principio philosophico de dependentia effectus singularis et individui ab individua, et particulari causa efficiente et materiali, cum aliis circumstantiis et cooperantibus causis. Hoc autem principium praeterquam quod non est certum, solum habet locum in effectibus, qui per se et immediate fiunt ab agentibus creatis. Unde non videtur convenienter extendi ad homines, saltem quoad animarum productionem: quoniam anima non fit a parentibus, sed a solo Deo creatur. Hinc ergo orta est altera opinio limitans praecedentem ; ait enim Adamo non peccante, homines, qui ab eo descenderent, non fuisse futuros eosdem numero, qui nunc, quantum ad corpora: esse tamen potuisse eosdem quoad animas, et probabile esse tales fuisse futuros. Hanc opinionem docuit Adam, eumque est secutus Gregorius, ut refert Capreolus 2, distinct. 20, art. 3, ad ult., apud illos vero eam non legi: ipse autem Capreolus illos non sequitur. Docuit nihilominus illam opinionem Molina, dicto tractatu de opere sex dierum, disputatione ultima, quam per varias conclusiones aliter declarat et probat. Mihi etiam videtur haec sententia satis probabilis, et prima quidem ejus pars, quae ad corpora pertinet, a D. Thoma maxime intenditur, et rationibus factis in tota praecedenti sententia probabiliter persuadetur: estque principium illud philosophicum ad materiales effectus applicatum satis probabile, ut in disputatione quinta Metaphysicae tractatum est: nec plura de illa parte in praesenti dicere oportet, quia simpliciter loquendo, et praesertim theologice unitas numerica, seu identitas, aut diversitas in homine secundum animam potissimum consideratur, ut ibidem dixi.
9. Probatur secunda pars.—Altera ergo pars de identitate hominum quoad animas de possibili sumpta, intelligenda est de potestate naturali, quae sine speciali miraculo in actum reduci potest, et in hoc sensu dicimus potuisse connaturaliter fieri, ut Adamo non peccante iidem numero homines quoad animas ab illo propagarentur, qui post peccatum generantur. Probatur, quia anima rationalis, singularis et individua, sicut non pendet in esse a corpore, ita ex se non limitatur ad informandam hanc materiam primam, vel ad haec numero accidentia, illam disponentia: ut probavi in disputatione quinta Metaphysicae, sect. 6, n. 6 et sequentibus. Quapropter in instanti, in quo quilibet homo generatur, non ab una tantum anima creabili informari posset, sed ab innumeris et infinitis possibilibus a Deo. Unde quod talis anima potius quam alia in tali corpore creetur, eique uniatur, non habet sufficientem causam ex parte corporis, et consequenter nec ex agente, et aliis materialibus circumstantiis, sed a libera Dei voluntate determinatur ; et inde consequenter fit, ut eadem anima, quae nunc tali corpori infunditur, posset sine miraculo creari in alio corpore ex alia materia, aliisque accidentibus organisato, sicut e converso in hoc corpore posset alia anima infundi. Est enim eadem ratio, quia utrobique talis determinatio pendet ex libera DEI voluntate, et hic est connaturalis modus productionis talis formae propter capacitatem, quam habet ad informandum corpus cum independentia in suo esse ab illo. Ex quibus tandem concluditur, quod si contigisset Adam in Paradiso, et innocentia conservata, primogenitum suum generare, quamvis fortasse corpus illius prolis quoad materiam et dispositiones, non esset idem numero cum corpore Caini; nihilominus posset Deus eamdem animam illi infundere, sine ullo miraculo, vel praeternaturali providentia, quia determinatio illius vel alterius animae ex sola Dei libertate ex natura talis rei pendet. Quod autem in primogenito declaratum est eamdem in caeteris filiis, et filiis filiorum rationem habet.
10. Tertia pars suadetur.—Denique ultima pars hujus sententiae, nimirum supposita hac naturah lege, ac potestate, verisimile esse Deum easdem animas humanas creaturum fuisse in corporibus innocentium filiorum, quas nunc in peccatoribus creat, suaderi potest. Primo cum creatio talium animarum in individuo de se non pendeat ab istis numero corporibus, id est, ab hac numerica parte materiae, vel his numero accidentibus, verisimile est, Deum ante absolutam praescientiam decrevisse absoluto decreto, has particulares animas creare, quamvis de modo et qualitate corporum ante dictam praescientiam, absolutum decretum non habuerit: ergo illud prius decretum semper fuisset impletum, quamvis Adam non peccaret. Secundo, quia Adam justitiam originalem sub ea conditione accepit, ut pro tota posteritate illam obediendo conservaret, vel transgrediendo amitteret: ergo aequitati et rationi valde consentaneum est, utraque conditionis pars ad easdem personas filiorum pertinuerit, ac subinde, ut idem numero fili qui nunc in peccato originali nascuntur, nascituri essent in original justitia, si parentes non peccarent: ergo essent iidem filii Adae in utroque statu, ut qui sentiunt damnum, ex parte Dei ordinati essent antecedenter ad recipiendum commodum.
11. Evasio.—Non placet.—hesponderi potest, Deum solum respexisse ad specificam naturam: seu ad posteritatem abstrahendo ab his, vel illis personis, et ideo nec esse injustum, nec absurdum, quod damnum, vel commodum in personas distinctas redundaret: nam id est quasi per accidens, et ad justitiae aequitatem non pertinet. Sed hicet forte hoc possit in rigore justitia sustineri: nihilominus negari non potest, quin major aequitas, et perfectior providentia reluceat, si respectu earumdem personarum talis conditio quoad utramque partem foret implenda: eo vel maxime, quod divina praescientia, et praedestinatio non est confusa, sed clara et distincta; ideoque quando decrevit Adamo, et in ipso toto ejus posteritati justitiam sub tali pacto conferre, non confuse tantum posteritatem concepisse putandum est, sed distincte in talibus personis: ergo eaedem personae, quae nunc illa privantur, eamdem obtinuissent, si primus parens non peccasset, ac proinde iidem homines, qui ab ipso propagarentur.
12. Instatur primo. — Secundo. — Tertio. — Sed instabis, quia haec ratio vel efficax non est, vel nimium probat, concludet enim fuisse futuros eosdem numero homines non solum quoad animas, sed etiam quoad corpora, quia justitia originalis etiam corpora moderabatur, et perficiebat: et e contrario peccatum originale etiam in corporibus suos poenales effectus habet ; ac denique pactum Dei posteros Adae, ut corpore et animo constantes respiciebat. Item concluderet illa ratio omnes omnino homines, qui nunc fuerunt, sunt et erunt, futuros fuisse etiamsi Adam non peccasset, quia ratio aeque de omnibus procedit ; ac denique probaret ratio omnes, qui nunc damnantur, tunc etiam fuisse damnandos, quia discursus factus aeque ad omnes, et quoad hunc effectum applicari potest. Nos autem haec omnia non admittimus, nec admittenda videntur.
13. Ad primam instantiam. — Respondemus imprimis non esse difficile haec omnia defendere, quia Deus sine dubio potuit illa omnia praeordinare, potuissetque res ita disponere, ut infaillibiliter ita fierent. Nunc autem credimus non ita factum esse, quantum ex conjecturis colligere possumus, et ideo ad primum negatur sequela, quia justitia originalis, et gratia, ac beatitudo, ad quam illae ordinabatur, ad animam principaliter pertinent, et consequenter in illa est originalis culpa quoad essentiam, et (ut ita dicam) formalitatem suam, corpus autem secundario tantum, et materialiter ad haec omnia se habet, et ideo non ita fuit identitas in corporibus, sicut mn animabus necessaria. Accedit praeterea, quod anima a solo Deo fit, et ex sola ejus voluntate eligitur, seu determinatur, ut in talh, vel tali corpore creetur: ipsum autem corpus fit ex prajacente materia, et cum dependentia a materialibus causis, et ideo Deus non ita ex se definivit conditiones corporum, sed cursu naturalium corporum illas reliquit.
14. Ad secundam.—Ad secundum etiam negatur sequela: nam rationes factae non persuadent, imo nec suadent omnes homines, qui nunc propagantur, ab Adamo fuisse etiam futuros, etiamsi Adam non peccasset. "Quis enim cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit": Rom. 11. Solum enim conjectamus illos homines, qui in statu innocentiae generandi essent, constare debuisse ex animabus, quae nunc etiam aliquando creantur. An vero numerus hominum in utroque statu futurus esset aequalis, incertum esse putamus. Unde ex dicto principio solum colligi potest, quod si numerus hominum in utroque statu esset idem formaliter, seu aequalis, etiam idem esset materialis, seu in eisdem individuis, saltem quoad animas: non quia hoc sit absolute necessarium, aut certum, sed quia convenientius apparet. Si autem essent numero inaequales, et in statu innocentiae futuri essent homines numero panciores, omnes illi etiam erunt nunc in lapsa natura: quia sic participaturi erant innocentia commodum, quod nunc per peccatum amiserunt. Si autem e contrario major futura fuisset tunc hominum multitudo, in illa omnes homines, qui nunc producuntur, continerentur, et praeter hos in multis aliis Dei liberalitas ostenderetur. Nihil ergo incommodi in aliquo istorum modorum invenitur, et in singulis aliqua congruitas cogitari potest, et ideo incertum nobis est, quem potissimum illorum Deus ordinasset.
15. Ad tertiam. — Quousque placet Scotus n. 2 allatus. —In tertia replica petitur, quid dicendum sit, si inter numerum electorum et reproborum similis comparatio fiat, in quo licet res incerta sit, imprimis verisimilius credimus, non fuisse futurum minorem numerum electorum, et praedestinatorum, quam nunc sit. In quo cum Scoto convenimus non solum propter illam rationem, quod nunc electionem praedestinatorum ante praescientiam absolutam peccati Adae factam esse credimus: sed etiam, quia nulla ratio, vel conjectura probabilis afferri potest, propter quam credibile fiat pauciores homines fuisse Deum electurum , si sub conditione praesciret Adamum in tali rerum ordine, et occasione constitutum, non fuisse peccaturum; et hinc etiam credibile fit, eosdem homines saltem quoad animas, qui nunc sunt electi, fuisse etiam salvandos et eligendos, etiamsi Adam non peccasset. Non solum, quia nunc electio antecessit praescientiam peccati Adae: nam haec ratio solum persuadet, quia saltem praecessit scientia conditionata futuri peccati, qua non existente potuisset Deus aliter electionem facere, ut supra dixi, et ideo addendum putamus nullam afferri rationem ob quam credamus, Deum alios, quam hos ipsos fuisse electurum, si sub conditione saltem praesciret Adamum in illa occasione, si in ea constitueretur, non fuisse peccaturum. An vero praeter hos Deus plures elegisset, si hoc etiam modo praesciret Adam non fuisse peccaturum, omnino est nobis occultum. An autem durante dicto statu aliqui essent damnandi et praesciti, infra dicemus: nam pendet ex alia quaestione, capite nono, tractanda, an homines in eo statu possent peccare. Supponendo autem aliquos fuissie damnandos, numerus eorum ignotus nobis est, et ideo omnis comparatio, vel ad numerum electorum, vel ad numerum eorum, qui nunc damnantur, incerta est: et propterea nihil amplius de illa dicere necesse est.