On this page
Caput 6
Caput 6
Quibus rebus ad vitam conservandam homines in statu innocentiae uterentur
1. Vestibus non esset opus in statu innocentiae. — Diximus de perfectione corporali prolis in statu innocentiae generandae: et ideo priusquam de spirituali dicamus, opportunum videtur, reliqua, quae ad corporalem vitam pertinent, expedire, quae duo sunt praecipua: unum. est, conservatio vitae: aliud est status, seu modus transigendi vitam. Circa primum, praecipuum dubium est, an homines in statu innocentiae carnibus vescerentur. Duobus enim, scilicet, victu et vestitu, in hac mortali vita indigemus, juxta illud Pauli 1, Tim. 6: "Zabentes alimenta, et quibus tegamur, his contenti simus": in statu autem innocentiae non indigerent homines vestimentis, quia justitia originali sufficienter tegebantur, ut in superioribus dictum est, indigerent autem alimentis, quia licet haberent corpora suo modo immortalia per extrinseca adjumenta: nihilominus haberent corpora animalia, quae naturali ordine, ac modo generari, nutriri, crescere, et conservari deberent, quod sine alimentis non fit. Ideoque explicandum superest, qualibus cibis usuri essent homines in illo statu. In quo ulterius distinguendum est inter infantes et adultos.
2. De infantium alimento. — Et de infantibus statuendum est, usque ad certum tempus aetatis, in qua solidiora corporis membra haberent, alendos, ac sustentandos fuisse lacte matris, sicut nunc nutriuntur. Hic enim modus alimenti naturalis est infantibus parvulis, quibus lacte opus est, non solido cibo: ergo idem modus in illo statu servaretur. Ex regula saepe repetita, quod naturae ordo servandus in illo statu esset in his, quae nec poenalia sunt, nec privativam imperfectionem in tali natura, et persona, ac tempore includunt: nec supernaturaliter immutanda fuisse revelatum est: talis autem est, ille nutriendi modus.
3. Adultorum cibus semina, et fructus avboum. — De adultis etiam certum est, fructus arborum et seminum terrae fuisse communem cibum illius status. Hoc enim praecipue nobis revelatum est, Gen. 1, in ilis verbis: "Zcce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram, et universa ligna, quee habent in semetipsis sementem generis sui, ut sint vobis in escam". Quae verba dicta sunt hominibus ante peccatum: unde maxime pro statu innocentiae dicta sunt; et cap. 2, dixit Deus Adae: "De omni ligno Paradisi comede": excepitque solum lignum scientiae boni et mali: ergo tantum superest est dubium, an etiam carnibus tunc uterentur; et consequenter potest inquiri, an uterentur pane, sive triticeo, sive alterius speciei, seu gravi proprie sumpto, id est, artificiose confecto et cocto, sicut nunc illo utimur; et eadem fere interrogatio est de usu vini ex quacumque materia expressi. Sed haec accessoria sunt, et obiter definientur: nam etiam ab auctoribus non disputantur, sed per occasionem attinguntur, ac breviter definiuntur.
4. An futurus esset carnium esus communis resolutio negans. — Circa principalem ergo quaestionem de usu carnium D. Thomas, 1 p., quaest. 96, art. 1, ad 3, solum docet, homines in statu innocentiae non indiguisse animalibus ad cibum, quia fructibus lignorum Paradisi sufficienter alerentur. Inde vero omnes colligunt non fuisse futurum carnium usum in illo statu. Estque haec sententia communis antiquorum Patrum, Basilii, Bedae, et aliorum in Gen., Anastasius Nicenus, in quaest. sac., quaest. 94, ex Nemes. de Natura hom., cap. 1, Abulensis, in cap. 13 Gen., q. 228, aliorumque theologorum sine contradictione. Sumptaque est ex verbis Gen., cap. 1 et 2, supra citatis: quibus Deus hominibus concessit herbas terrae et fructus arborum in cibum. Nam tacendo de carnibus, illas excludere videtur. Accedit, quod Gen. 9, specialiter concessit Deus hominibus carnes in cibum, dicens: "Omne, quod movetur et vivit, erit vobis in cibwn". Ubi in speciali concessione significat, antea non fuisse id hominibus concessum, et magis explicatur, cum additur: "Quas? olera virentia dedi vobis omnia". Ac si diceret Deus, hactenus sola olera virentia vobis concesseram, nunc animalia etiam vobis in cibum praebeo. Si ergo usque ad illud tempus non est data facultas hominibus edendi carnes, multo minus concessa fuit Adae et Evae in innocentiae statu: ergo nec eorum posteris licuisset in illo statu, si duraret.
5. Prima objectio contra communem vresoluLionem, ejusque prima probatio.—P6S ecunda probatio.—Contra hanc vero communem sententiam tria objici possunt. Primum est, quia ex concessione positiva facta hominibus in principio creationis: "Fcce dedi vobis omnem herbam", etc., vel: "Ev omni ligno Paradisi comede" non recte infertur exclusiva, scilicet, tantum ex herlis, vel fructibus arborum comede. Tum quia illatio non est formalis, ut per se constat, nec ratione materiae dici potest virtualis, quia potuit Deus ob aliquam rationem specialem illos cibos exprimere, etiamsi alios non prohiberet, nempe, ut indicaret, eas res, quae et facillime obtineri possent, et ad sustentandam naturam essent sufficientissimae, etiam si aliae non deessent, neque essent prohibitae ; tum maxime. quia alias ex verbis illis colligeretur, non solum homines, verum etiam animalia bruta non potuisse carnibus vesci ante peccatum Adae, quod verisimile non est, ut D. Thomas dixit. Sequela probatur, quia cum dixit Deus, "Fcce dedi vobis omnem herbam", etc., non dixit tantum, "ut sint vobis in escam", sed addidit, "et cunctis animantibus terre, omnique volucri cali, et universis, que moventur in terra, in quibus est anima vivens, ut habeant ad vescendum".gitur non pro solis hominibus, sed etiam pro omnibus brutis facta est illa positiva concessio: ergo si respectu hominum illa habet virtutem exclusivam, eamdem habebit respectu brutorum, nam est eadem ratio, ac proinde etiam bruta animantia carnibus non vescerentur, quod verisimile non est.
6. Secunda objectio. — Secunda difficultas est circa alterum locum Gen. 9, quia si firmum esset argumentum ab illo desumptum, sequeretur, non solum in statu innocentise, sed etiam post peccatum non fuisse hominibus licitum usum carnium usque ad diluvium. Consequens autem non admittitur a probatis theologis: ergo inde non sumitur argumentum validum. Sequelam probo, quia si in concessione herbarum in cibum includitur prohibitio carnium: etiam in concessione carnium tali tempore facta includitur revocatio prohibitionis prioribus temporibus factae: vel certe si in priori loco concessio ad unum genus rerum lIimitata, est exclusio alterius, inde consequenter intelligitur, prohibitionem illam durasse quamdiu prior concessio fructuum terrae ad carnes animalium extensa non est: sed illa extensio non est facta usque ud tempus post diluvium: ergo vel usque ad illud tempus prohibitio duravit, vel certe nunquam fuit, etiam pro innocentiae statu.
7. Tertia objectio. — Tertio ratione objicio, quia ut usus carnium esset licitus, non erat necessaria specialis Dei concessio, sed ex natura rei est licitus, nisi a Deo interdictus ostendatur, sed non invenitur prohibitus etiam pro innocentia statu: ergo. Consequentia clara est, et minor in prioribus objectionibus est probata. Major autem probatur, quia seclusa Dei prohibitione speciali et positiva, nullum apparet principium, ex quo usus carnium fuerit aliquando malus, etiamsi non fuerit specialiter a Deo concessus. Haec enim concessio ex duobus tantum principiis posset esse necessaria, scilicet, vel quia sine illa esset contra justitiam occidere animalia ratione dominii Dei, sine cujus voluntate animalia occidere, esset alienam rem rapere, vel destruere, vel quia esset contra temperantiam, quia foret contra salutem, sicut esset comedere carnes crudas.
8. Procedit objectio, quod non fuisset illicitum occidere animalia ca defectu dominii. — Neutrum autem istorum dici potest. Non quidem primum, quia, ut supra dictum est, !. 3, c. 16, homo ex natura rei, seu ex vi rationis naturalis, et sine speciali donatione Dei habet dominium omnium animalium brutorum, nisi aliqua lege Dei prohibeatur: ergo non est contra justitiam Deo debitam animaha bruta occidere. Antecedens probatur a priori a D. Thoma, quia bruta animalia sunt ex natura sua ordinata ad usus hominum: et ideo illi etiam sunt naturaliter subjecta. Unde dixit Augustinus, lib. 1, de Civit., cap. 20: Justissima ordinatione creatoris vita. et mors animalum irrationalium nostris usibus subditur. Ubi per ustissimam ordinationem, non legem aliquam Dei positivam, aut specialem concessionem naturae additam: sed ipsam legem naturalem intelligit, per quam hochomini liceret, etiamsi nullam Dei revelationem, aut concessionem haberet. Deinde confirmatur a posteriori, quia non solum est licitum homini occidere bruta animalia propter cibum, sed etiam recreationis causa; et sic dixit Aristoteles 1, Polit., c. 5, venationem ex natura rei esse licitam, utique per se loquendo, seclusa prohibitione divina, vel humana, vel damno tertii, vel scandalo, vel alia indecentia: ergo signum est, sine speciali concessione Dei facta propter cibum, vel aliam utilitatem, ex natura rei vitam, et mortem brutorum animalium esse sub hominum dominio: ergo ex vi justitiae in ordine ad Deum nunquam fuit prohibita imperfectio animalium, ut in hominum cibum apta fierent.
9. Nec item esset contra temperantiam. — Nec etiam propter temperantiam erat necessaria illa Dei concessio, quia carnes animalium de se sunt conveniens cibus hominis: imo maxime naturalis, et aptus ad sanitatem, et vires hominis conservandas, imo et reparandas: unde dari solet aegrotis, etiam quando illis antea non vescebantur. Et confirmatur, quia aliter etiam nunc esus carnium esset malus: quia quod ex natura rei est contra temperantiam, et ideo est malum, semper est maIum. Consequens autem contra fidem est ut ostendit D. Thomas 1, 3, quaest. 102. art. 6, et 2, 2. quaest. 64, art. 14, cum Augustino supra, cap. 1, et lib. 6, cont. Faust., cap. 4, et sequentibus usque ad 15. Superest ergo, ut, seclusa speciali concessione Dei, usus carnium a principio fuerit licitus: ergo, quod Deus res alias in cibum expresse concesserit, non obstat, quominus etiam licitus sit usus rerum non expresse concessarum, quando alias sine tali concessione de se est licitus.
10. Concluditur ipsa tertia objectio. — Probatur haec ultima consequentia, tum primis duabus objectionibus: tum etiam, quia illa concessio fructuum terrae in cibum facta Genes. 1 et 2, non ideo facta est, quia esset necessaria, ut liceret talis usus, quia quod de animalibus diximus, multo magis de plantis procedit: nam herbae, arbores, etc.. non minus sunt sub naturali dominio hominis, quam animalia. Ergo illa declaratio solum propter instructionem, vel aliam similem causamfacta est, non propter necessitatem: ergo inde colligi non potest alia ibi non expressa fuisse prohibita; et confirmatur, quia licet Deus nihil de facultate comedendi ex fructibus, hominibus declararet, ipsi solo discursu rationis ducti, possent licite de illis comedere, et pari ratione possent carnibus vesci: ergo quamvis Deus fructus terrae et arborum specialiter proposuerit, quia illi tunc hominibus sufficiebant, nihil de carnibus peculiariter prohibuit. Unde divus Thomas supra non dixit, non licuisse hominibus usum carnium: aut eos non potuisse illis vesci, sed tantum dixit, homines illis uon indiguisse, quod valde diversum est. Neque ex eo, quod homines non indiguissent carnibus, sequitur, non fuisse usuros illis, aut non potuisse sine peccato illis vesci: multis enim rebus utimur, etiam sine peccato, quibus non indigemus.
11. Communis illa resolutio per quarta pronuntiata enucleatur .—Consule etiam Molinam de justitia commut..tract. 3, disp. 4.—Primum pronuntiatum.—Nihilominus a communi sententia recedendum non est, quamvis enim ex Scriptura evidenter non convincatur, est valde conformis illi: et adjuncto discursu rationis, efficaciter potest ex illa colligi. Tria ergo vel quatuor de hoc usu distinguenda sunt, scilicet, an fuerint aliquando de facto in Paradiso. An fuerit necessarius: an fuerit speciali, ac positiva lege prohibitus: an vero ex natura rei fuerit illicitus supposito illo statu. Ac denique, an foret in illo statu, si homo non peccaret. De primo certum est primos homines de facto non comedisse carnes in Paradiso. Nam imprimis, aliqui opinantur, homines ante cibum vetitum nihil comedisse in Paradiso. Verumtamen hoc in fine praecedentis libri objectum est. Probabilius enim indicavimus primos parentes in Paradiso ante lapsum comedisse: quia non tam brevis habitatio eorum in Paradiso ante peccatum fuit, ut oportuerit ab omni cibo eos abstinere toto illo tempore. At vero ex verbis Evae, "De omni ligno Paradisi vescimur", non sine probahbilitate colligitur, tunc solis illis fructibus usos in cibum fuisse. Quod etiam comprobant verba Dei, quibus de cibis ipsis in cibum concessis eos instruxit. Neque est verisimile, in tam brevi tempore de usu carnium, vel caede animalium cogitasse, sive licitum id fuerit, sive illicitum.
12. Secundum pronuntiatum.— De secundo etiam certum est, non indiguisse primos homines usu carnium in Paradiso, etiamsi diutissime in illo viverent, et in hoc sensu carnium usum non fuisse in illo statu necessarium. Hoc maxime docet D. Thomas, et plane convincitur verbis Dei, qui fructus arborum in cibum praeparavit, et illos tantum, tanquam sufficientes illis obtulit, seu concessit. Et declaratur in hunc modum: quia cibus tantum est necessarius, vel ad vitam, et corporis vires conservandas, vel ad reparandum quidquid per continuam nutritionem de primaeva corporis constitutione imminutum fuerit. Sed primum sufficienter praestabant fructus arborum Paradisi, in quo produxit Deus, ut Sceriptura dicit : "Omne lignum pulchrum visu, et ad vescendum suace". ac proinde multo magis utile, facile, ac salubre, nam opera Dei perfecta sunt. Secundum autem conferebat fructus ligni vitae: ut in superioribus declaratum est. Ergo ad nulIum effectum, vel naturae commodum, vel rationi consentaneum erat esus carnium necessarius. Nam propter solas delicias, aut voluptatem illum appetere, non est rationi consonum: ac subinde solum non necessarium, sed etiam ab illo innocentiae statu alienum.
13. Tertium pronuntiatum trimembre. — Tertio, hinc fit valde credibile, in statu innocentiae non fuisse licitum, et honestum esum carnium: non quidem ex speciali prohibitione positiva Dei, sed ex ipsa lege naturae, supposito tali statu ejusque sufficientia, et abundantia absque carnibus. Prima pars probanda est ex tertia. Secundam autem partem negantem positivam prohibitionem Dei, mihi probat tertia objectio supra facta. Quia tale praeceptum prohibens non invenitur expressum: et ex sola concessione fructuum terrae in cibum non satis colligitur, ut in dicta objectione declaratum est, et in responsione ad primam magis explicabitur.
14. Probatur tertium membrum multipliciter.—Nihilominus declaratur, et probatur pars tertia, quia licet esus carnium perse, et ex natura rei non sit malus respectu hominis in sua pura natura considerati: nihilominus in tali statu, utique integritatis naturae cum originali justitia, et omnibus privilegiis, et circumstantis ejus, fuisset inordinatus carnium usus. Ratio est, quia in illo statu habebat homo a Deo parata alimenta optima, et maxime proportionata et convenientia corpori perfecte temperato, quale tunc habebat, et constituto in loco amoenissimo, in quo purissimo aere, et optimis influentiis coelestibus fruebatur: ergo supervacaneum, et inordinatum esset carnes animalium in cibum quaerere; quia nulla ratio nisi gulae, vel superfluae voluntatis ad id movere poterat. Accedit, quod fructus arboris si- ne sollicitudine, et sine impuritate haberi poterant, carnium vero usus, nec sine labore et cura obtineri, nec sine sordibus, et vilibus actionibus parari poterat: indecorum ergo fuisset talem usum in illum statum introducere. Praeterea prudens et rationabilis ciborum usus non solum ad vitam conservandam, sed etiam ad virtutem fovendam, et ad moderandas inclinationes, et motus appetitus ordinari debet: ad hunc autem finem multo erant aptiores cibi ex fructibus arborum, quam ex carnibus animalium: ergo secundumrectam rationem praeferri debebant in illo statu. Nam licet in illo appetitus esset perfecte subjectus rationi, et corpus animae; nihilominus haec ipsa subjectio, et rectus ordo per convenientia media, prudentique observatione, ac studio ab ipso homine adhibito conservanda erat. Unde etiam ad immortalitatem et impassibilitatem status, hoc erat convenientissimum: quia, ut supra dixi, non sine hominis industria, et cooperationeilla impassibilitas conservabatur. Denique finis illius status (ut infra dicam) praecipuus erat, ut homines contemplationi Dei, et operum ejus et acquisitioni meritorum, ac scientiarum vacarent: ergo alienum a recta ratione esset, in praeparandis cibis carnium homines tunc occupari sine ulla corporis necessitate: quia sine magna distractione animi, et ejus avocatione ab studio rerum coelestium fieri non poterat. Quamvis enim aliqui uti possent cibis ab aliis praeparatis sine hujusmodi impedimento: nihilominus in illa communitate, vel in singulisfamiliis necessarium erat multos in his ministeriis occupari. Quod etiam alienum ab excellentia illius status per se statim apparet.
15. Quartum pronuntiatum. — Atque hinc etiam probata relinquitur ultima pars, quod homines in eo statu carnibus non vescerentur: quia in eo statunihil inordinatum fuisset. Nam quae hactenus diximus, ostendunt illum usum non potuisse introduci, vel inchoari sine aliqua culpa: vel ergo illa fuisset mortalis, et consequenter per illam amitteretur justitia, ac proinde jam non esset talis usus in statu justitiae, sed in statu peccati et lapsae naturae : vel talis usus fieret tantum cum veniali peccato: quod magis videntur probare omnia, quae consideravimus: et hoc satis est, ut talis usus in illo statu esse non potuerit, in quo venialiter peccari non poterat, ut supra, lib. 3, c. 13, a num. 15, ostensum est; et praeterea, seclusa consideratione culpae, est valde probabilis conjectura, quia homines tunc non movcrentur in actionibus suis ab inordinata concupiscentia: sed ex aliquo motivo rationis, nullum autem occurrere poterat, quod ad carnium esum excitaret. Nam sciebant, ad sustentationem vitae, aut ad conservandum vires, et robur corporis, sibi non fore necessarium: nec propter delectationem solam moveri poterant: tum quia non esset honestum: tum, quia cum non essent experti delectationem talium ciborum, non poterant multum ad illius desiderium sola intellectus cogitatione excitari: tum etiam, quia fructus arborum ad ordinatam voluptatem suffticiebant: quia fecerat Deus ligna Paradisi pulchra visu, et ad vescendum suavia utique, ut credibile est, cum mira varietate et abundantia: ergo non erat, cur propter solam sensibilem delectationem homines recte compositi, et concupiscentiis carentes carnes appeterent. Non fuisset ergo in illo statu talis usus.
16. Non solum carnis, sed aliorum etiam que arte parantur, imo nec ovorum, aut lacticiniorum usus tunc esset.—Unde ulterius colligi potest, neque panis, neque alterius cibi arte confecti, imo neque ovorum, aut lactis animalium brutorum, et aliarum rerum, quae ex lacte fiunt, usum in dicto statu fuisse futurum. Haec enim omnia sub illa ratione comprehenditur, quod nec necessaria fuissent, nec sine aliqua sollicitudine, et superflua cura, et distractione pararentur, vel procurarentur. Idemque dicendum est de vini usu, in quo parando, et conservando major labor, et occupatio necessaria fuisset, et in usu ejus majus periculum inveniretur, minorque necessitas. Quia Paradisi aquae, quas optimas fuisse credendum est, ad subveniendum tali corporum indigentiae essent sufficientissimae: tum propter corporum sanitatem ac temperantiam: tum etiam, quia saluberrimae ac suavissimae fuissent.
17. Instantae contra proxime dicta de pane et vino solvitur. — Circa id vero, quod de usu panis et vini diximus, dubitare quis potest, quia videtur hinc destrui opinio dicentium, non peccante Adamo futurum fuisse sacramentum Emncharistia in statu innocentia. Quam nos in 3 tom., 3 part., disp. 3, sect. 3, maxime probabilem juaicavimus. Et eam secutus est Fonseca, tom. 3 Metaphysicae, lib. 6, cap. 2, quaest. 6, sect. 3. Responderi vero potest, vel ad hunc sacrum usum potuisse tunc sine labore panem et vinum confici: vel (quod magis placet) potuisse quidem tunc Sacramentum illud institui ex alia materia: so- lumque conveniente cum nostro Sacramento in reali praesentia Christi sub aliquibus speciebus, et in gratiae effectibus: quorum ratione nomen Eucharistiae optime in illud conveniret.
18. Ad primam objectionem in n. 5. — Ad primam ergo objectionem jam fere responsum est: fatemur enim, in verbis Dei allegatis, non contineri expressam prohibitionem esus carnium, nihilominus ratione materiae, supposita illius status maxima perfectione, inde colligi prohibitionem, non quidem ex lege positiva Dei provenientem, sed ex ipsa rectitudine rationis, ut explicavi. Neque inde inferri potest, illam prohibitionem, nunc etiam manere, eo quod lex naturalis nunc duret, quia immutabilis est; nam est hoc verum supposita identitate materiae, non vero facta in rebus ipsis varietate. Nam ipsa naturalis ratio aliud dictat agendum in una occasione, et aliud in alia: ut tempore necessitatis, vel abundantise, aegritudinis, vel sanitatis, ut est per se notum.
19. Ad alteram ejusdem objectionis probationem iblid. responsio prima. — In secunda vero probatione in eadem objectione addita, petitur incidens dubium, an homine non peccante alia bruta animalia carnibus vescerentur. Nam multi constanter id negant, quorum princeps videtur Basilius, homil. 15, Exaem. et sequitur Beda, quem excusare voluit divus Thomas, quia super Genes., cap. 1, id non dicit, tamen id expresse habet in Exaem., circa finem. Et indicat Rupertus, lib. 2, in Genes., cap. 10, dicens: Contente fuissent his epulis, nis consuetudine gulee tam in lhominibus, quam etiam in bestiis soluta crevisset edacitas. Latius id tradit Abulensis, in 13 cap. Genes., quaest. 272, et late pugnat pro hac sententia Torniellus, in 1 tom. Annal., aetate 1, die 6, et sequitur Pererius, lib. 4, in Genes., circa finem, in disp. ad versus 29, et citat Joseph. 1, Antiquit. 1. Omnesque nituntur in verbis Genesis in objectione inductis. Addicuntur etiam conjecturae. Prima, quia incredibile est, providentissimum Deum caeteris animalibus omnibus cibos praeparasse, et pro animalibus terrestribüs nihil providisse. Secundo quia, si animalia tantum bina creata sunt in singulis speciebus, sequitur, lupum, verbi gratia, vel multo tempore cariturum fuisse cibo, vel consumpturum ovem, priusquam generare potuisset. Tertio, quia in arca Noe haec animalia sustentabantur sine esu carnium: ergo verisimile est, antea assuevisse cibo, seu pastui herbarum. Et juxta sententiam hanc, quae valde probabilis est, expedita relinquitur objectio facta: conceditur enim sequela, nimirum, etiam bruta non comedisse carnes, quamdiu Adam non peccavit: non quia illis proprium praeceptum impositum fuerit, cum illius non essent capacia: sed quia Deus ita omnia ordinavit, ut etiam animalia terrestria pabulo herbarum essent contenta, et alios cibos non appeterent.
20. Altera responsio er D. Thoma, quee cum praecedente stare non potest. — Nihilominus D. Thomas, d. quaest. 96, art. 1, ad 2, contrariam sententiam tam constanter affirmat, ut praecedentem irrationabilem vocet: quo loquendi modo rarissime usus est. Et illam secutus fuerat Abulensis, in cap. 1 Genes., q. 3. Et idem sentit Cajetanus ihi et Ystella. Fundamentum hujus sententiae esse debet, quia prior sententia multum repugnat rationi naturali: et Scriptura non cogit ad illam asserendam: ergo sine causa, vel ratione asseritur. Et in hoc forte sensu divus Thomas illam vocavit irrationabilem. Major probatur: quia proprii quidam instinctus ita sunt naturales quibusdam animalibus, ut sint veluti propriae passiones inseparabiles ab eis, vel omnino, quantum ad actum primum, nisi priventur naturalibus potentiis, vel sensibus internis, vel secundum potentiam ordinariam, quantum ad actum secundum: quo interdum per supernaturalem, vel extraordinariam Dei providentiam privantur. Hujusmodi autem sunt imprimis naturales (ut sic dicam) inimicitiae et dissidia inter quaedam animalia, ut inter felem et canem, vel etiam felis ad murem, Iupi ad ovem, accipitris ad columbam, aliasque minores aves, et sic de aliis. Deinde appetitus comedendi carnes est multis animalibus valde naturalis, ut videre licet in animalibus terrestribus, leone, lupo et aliis ferocibus: imo etiam in cane et aliquibus domesticis: item in avibus, falcone, milvo et similibus. Imo inter volatilia invenimus, quae naturaliter aluntur solis piscibus, quos naturalh industria capiunt, utse, et filios suos sustentent. Alia vero morticinis vescuntur, ut corvi, etc. Et inter pisces, munitiores esse solent naturalis cibus grandium. Non est autem verisimile, aut has multiplices inclinationes ortas esse in animahbus ex peccato hominis, aut fuisse perpetuo fraenandas, veluti quadam originali justitia, quamdiu homo non peccaret.
21. Instatur contra hanc probationem. — Occurritur proximae instantia.—Jam ergo probatur altera pars, seu minor principalis fun- damenti, in quo vis utriusque sententiae sita est. Nam si Scriptura non posset commode aliter intelligi, parvipendenda esset ratio: si autem Scriptura alium commodum sensum habet, praeferenda est ratio facta: quia sine dubio urgens est. Dici ergo imprimis potest, non loqui Scripturam in universum de omnibus anumalibus brutis, sed de his, quae herbis et fructibus pasci naturaliter solent. Et hoc responsum indicat D. Thomas dicens, Bedam non fuisse locutum de omnibus animalibus, sed de quibusdam, nam a fortiori hoc de Scriptura intelligit. Sed instatur, quia Scriptura non unam tantum, sed plures distributiones multiplicat, dicens: "Ut sint vobis in escam", et "cunctis animantibus lerre, omnique volucri cali, et universis, quae moventur in terram, et in quibus est anima vivens". Quis ergo audeat tot universales locutiones ad quaedam animalia limitare ? Sed nihilominus sine vi, aut improprietate dici potest, illa omnia verba intelligi quidem universaliter, ut proferuntur, sed cum distributione accommoda, juxta materiae capacitatem. Ita ut sensus sit illos terrae fructus datos esse ad sustentanda omnia animalia, quae naturaliter talem cibum appetunt, et illo indigent.
22. Instantia altera que est prima conjectura ex allatis n. 19. expeditur. — Cum vero contra hoc instatur, quia hoc modo providentia divina animalibus carnivoris defuisset. In contrarium replicatur: quia etiam potest Deus argui qvod improvidus erga pisces fuisset, nullibi enim legimus aliquid eis in cibum concessisse. Cum ergo providentia Dei non in verbis consistat, sed in factis, potuit optime tam piscibusquam feris, vel rapacibus animalibus sufficientissime providere cibum, producendo varia rerum genera, et dando illis animalibus talem instinctum naturalem, et vires, "ut rapiant, et querant a. Deo escam sibi". Curautem in quibusdam declaraverit cibum, quem illis paraverat, potius, quam in aliis, pertinent, ad liberam Dei voluntatem, cujus rationem non semper reddere possumus. Posset autem fortasse non improbabiliter considerari, Deum in illis verbis, non ad ipsa animalia bruta, sed ad homines principaliter fuisse locutum. Ideoque in alimentorum sufficientia providentiam suam erga homines explicando, illa simul animalia commemorasse, quae vel sub cura hominis futura erant, ut sunt domestica: vel ad utilitatem, usum, vel commoditatem hominis pertinent, quia peculiaris cura talium animalium ad integram providentiam erga ipsum hominem quodammodo pertinet. Hujusmodi autem animalia esse videntur, quae herbis et fructibus terrae aluntur. Quae consideratio mihi sane non improbabilis apparet.
23. Expeditur secunda et tertia. — Non displicet autem,quod ulterius Cajetanus addit, nullum esse animal, quod non possit herbis, aut fructibus vesci, et illis sufficienter sustentari. Quod suadet argumentc facto de arca Noe, quia non est verisimii- introduxisse Noe in arcam carnes, quibus animalia carnivora vescerentur: ergo tunc solis fructibus, vel seminibns terrae omnia animalaa fuere nutrita : quia vel necessitas temporis, vel specialis tunc divine gubernationis efficacia effecit, ut etium animalia carnivora cvescerentur vegetalibus ut idem Cajetanus dixit Genes. 6, in fin. Verisimilius autem est, sine miraculo ibi sustentata fuisse animalia ex seminibus, vel fructibus, quos Noe in arcam introduxit. Oportuit tamen, ut animalia, quae naturale inter se dissidium habent, vel in locis separatis conservata fuerint: vel certe, ut divina virtute mansueta et pacifica inter se redderentur; nam hoc consuetudine et educatione comparari solet, ut experientia docet. Unde facile potuit modo praeternaturali, et in illa occasione necessaria fieri. Idemque est dicendum ad difficultatem de principio creationis rerum. Nam potuerunt animalia inter se inimica in locis diversis creari: ita ut debiliora non possent a fortioribus interfici, donec species rerum sufficienter multiplicarentur. Vel etiam pro aliquo tempore potuit divinitus ille naturalis instinctus impediri, vel in ea dispositione illorum interiores sensus creare: in qua per consuetudinem componuntur, et mansueta inter se fiunt.
24. Concluditur responsio D. Thomee hactenus exposita. — Hoc ergo modo facile defenditur, absolute verum esse, Deum dedisse herbas, semina, et fructus pro cunctis animalibus, quamvis non limitaverit, ut solis illis uterentur: neque in hoc aliquorum naturam immutaverit, aut correxerit, seu franaverit, ne carnes appeterent, vel ne discordiam inter se haberent. Atque ita Deus ex parte sua omnibus etiam animantibus terrae sufficienter alimenta providit, quamvis aliqui ex peculiari sua naturali propensione alia appetere, et inquirere possint. Quod vero moderni auctores supra citati dicunt appetitum edendi carnes in his animalibus non ortum ex ipsa specifica natura, sed ex temperamento corporis. adjuncta consuetudine: habere quidem potest locum in ipso usu, quia multum ex apprehensione imaginationis pendet, quae propter consuetudinem multum immutatur. Nam inde fit, ut animalia naturaliter inimica, usu, et consuetudine inter se mansueta fiant, quando disciplinabilia sunt, et memoriam habent. Et similiter ex non usu, seu inexperientia ciborum fieri potest, ut per imaginationem non apprehendantur, ut multum delectabiles: sicut e contrario experientia, et consuetudo in brutis auget appetitum.
25. Nihilominus tamen negari non potest, quin hujusmodi instinctus in actu primo spectati ex ipsa natura specifica oriantur, ut naturalis quaedam discretio inter herbam utilem et noxiam: et inter animal contrarium, vel pacificum, et propensum ad esum carnium, vel piscium, vel tantum herbarum: ut, verbi gratia, jumenta, equi, boves, et similia animalia talis sunt naturae, ut nulla consuetudine videantur fieri posse carnivora: alia vero non solum possunt, sed etiam naturaliter ad hoc sunt propensa. Has ergo naturales proprietates, et propensiones haberent animalia, etiamsi homines nunquam peccarent. Et ideo credibilis videtur, quod si status innocentiae longo tempore duraret, animalia carnibus vescerentur juxta uniuscujusque naturalem propeusionem: quia nulla est necessitas excogitandi peculiarem Dei providentiam, ad hoc impediendum perpetuo, licet forte in principio creationis pro aliquo tempore id fuerit conveniens. Neque est ulla ratio, quae suadeat, hujusmodi animaiia nunquam fuisse operatura juxta naturalem propensionem, et per solum non usum illum naturalem instinctum perpetuo futurum esse sopitum, et quasi extinctum, cum ipse sit principium sufficiens ad usum illum inchoandum, sicut nunc experimur in his animalibus, quando ex solo instinctu naturae ante omnem usum operari incipiunt.
26. Pro secunda principali objectione in num. 6 questio. — Quorumdam responsio, ejusque fundamentum. — In secunda vero objectione petitur alia communis dubitatio, an homines post lapsum usque ad diluvium carnibus usi fuerint? Quae ex alio loco Genes., cap. 9, a paritate rationis oritur, ut proposuimus. In illa ergo dubitatione consequenter multi dicunt, usum carnium non fuisse omnino inter homines ante diluvium. Alii vero dicunt non fuisse usurpatum, licet inter iniquos in usu esse potuerit. Fundantur praecipue in verbis illis Dei Genes. 9. "Omne, quod movetur et vivit, erit vobis in cibum, quasi olera virentia tradidi vobis omnia", ubi Chry- sostomus, homil. 27, ait: Hoc est initium edendarum carnium. Et infra: Edendi facultatem concedit, et valde securos reddit. Et Theodoretus, quaest. 55, in Genes. Prinus (ait) concessit Deus hominibus fructus in cibum - post diluvium autem pretiosiorem cibum illis confert. Beda vero dixit: Hic primo caro manducari inperatur, id est, conceditur, nam Deus nunquam dedit positivum praeceptum comedendi carnes, ut nunc contra haereticos suppono. Ex dictis ergo verbis colligunt, antea fuisse prohibitum hominibus esum carnium, quia alias supervacanea fuisset haec Dei concessio. Et huic sententiae non parum favet D. Thomas, Rom. 14, lect. 1, in principio, et 1, 2, quaest. 101, art. 6, ad 2. Eamque late defendit Torniellus, sup. anno 1567, num. 11 et 12, licet cum aliqua limitatione, ut infra dicam. Alii vero addunt, non solum homines, verum etiam feras, vel multa bruta animalia non comedisse carnes ante diluvium: quia censent, illam concessionem Dei Genes. 9, lhcet ad homines directa fuerit, consequenter caetera animantia comprehendisse. Ita docet Basilius, hom. 11, Exaemeron, et Beda, in Exaemer., et Abulensis, in cap. 13, Genes., quaest. 262, et sequentibus, et sequitur Pererius, dict. disput, de hac re, lib. 4, in Genes.
27. Auctoris responsio quantum ad jus. — Locus Genes. 9 non recte assumitur in ipsa secunda objectione.—In hoc puncto duae quaestiones videntur distinguendae: una est, de jure, alia de facto. De jure quaestio est, an fuerit licitus carnium usus ante diluvium: et haec quaestio habet locum in hominibus, non in brutis, ut per se notum est. Quaestio vero de facto est, an talis cibus fuerit in usu in tali prima aetate ; et haec in brutis locum habet, atque etiam in hominibus, sive ille usus fuerit prohibitus, sive non fuerit. In prima ergo quaestione, probabilius censeo, esum carnium non fuisse illicitum ante diluvium. Ita tenet Cajetanus, Genes. 9, et Soto, libro 5, de Justitia, quaest. 1, art. 1, quos sequitur Ystella, Genes. 9, et refert pro hac sententia Chrysostomus Justinum et D. Thomam: sed immerito. Nam licet isti Patres non dicant fuisse illo tempore illicitum, seu prohibitum usum carnium, neque etiam dicunt, fuisse licitum: sed solum de facto aliquid dicunt, ut statim exphcabimus. Probatur ergo nostra resolutio, applicando et convertendo discursum factum de statu innocentiae. Quia esus carnium in illo tempore nec fuit malus, quia prohibitus, nec fuit prohibitus, quia malus: ergo nullo modo fuit illicitus. Prior pars antecedentis probatur optime argumento facto in secunda objectione, quam tractamus, proceditque a fortiori, quia in statu innocentiae non fuit hic usus malus, quia prohibitus: ergo multo minus post peccatum. Item, quia haec prohibitio nec colligitur ex verbis Dei Genes. 1, dictis, ut ibi probatum est: nec ex verbis Genes. 9, quibus Deus tradidit omnia potestati hominum, ut eis uterentur ad manducandum, si vellent. Nam ex eis colligi non potest fuisse dicta ad tollendam priorem prohibitionem. Potuerunt enim dici, vel ad explicandum magnum beneficium, quod cum ipsa natura hominibus concesserat, quod non obstantibus prioribus peccatis, firmum declarabat, sicut ibidem etiam dixit: "Crescite, et multiplicamini, et replete terram", quod a principio etiam dixerat, nihilque novum per illa verba concedebat: vel etiam potuit DEUS per illa verba instruere homines, quod in eo statu, peculiari, ac nova ratione esu carnium indigerent, tum quia ipsius naturae corruptae vires jam erant multum debiltatae, tum etiam, quia ipsa terra per aquas diluvii deterior reddita erat: et consequenter fructus ejus minoris virtutis ad nutriendum in futuris temporibus futuri erant. Haec ergo fuit sufficiens causa, ut DEUS, tanquam providentissimus patens, carnes in ordinarium cibum hominibus designaret, etiamsi antea non esset prohibitus earum usus.
28. Altera vero pars antecedentis probatur, quia neque ex vi objecti esus carnium est malus: nec mera ratione naturali prohibitus, ut est per se notum, et supra num. 7 et S, et in tertia ratione dubitandi, et in priori discursu probatum est. Neque etiam erat malus ratione status, sicut de statu innocentiae diximus, quia in hoc est apertissimum discrimen inter statum innocentiae, et naturae lapsae: tum quia in natura lapsa non habent homines illam rerum, et ciborum sufficientiam, copiam, facilitatem et bonitatem, quam in statu innocentiae habuerunt, semperque habuissent: tum etiam, quia vires corporis sunt longe debilio res, et appetitus non est ita compositus, et fraenatus, sicut prius ; ideoque in hoc statu nunquam fuit per se malum hunc naturalem appetitum exequi, quin potius est ex objecto indifferens: et in tali statu facile occurrere poterant occasiones, et rationes ordinandi talem actum ad bonum finem: vel ad reparandas vires aegritudine, aut labore delibitatas, vel ad illas conservandas, vel augendas ad fortius laborandum: vel quia interdum possunt faci- lius tales cibi haberi, aut praeparari, etc. Explicaturque optime per statum purae naturae, si in ipso crearetur homo, et in hoc negotio suo discursui relinqueretur: nam posset sine dubio licite vesci carnibus quovis tempore, etiam a principio suae creationis: eadem autem ratio, quoad hanc partem, est de homine lapso.
29. Responsio quantum ad factum. — In secunda vero quaestione idem censent probabilius Soto et Ystella, et hic allegat dictos Patres. Sed Chrysostomus in verbis, quae allegavi ex ead. homil. 27, oppositum indicat. Et similiter D. Thomas dum ait, quod esus carnium videtur post diluvium introductus, licet exponi possit de ordinario, et frequenti usu, ne sibicontrarius sit. Justinus vero, quaest. 119, ad Gent., dicit quidem Abel comedisse de lacte ovium, adducens illud Pauli 1. Corinth. 9: "Quis plantat vineam, et de fructu ejus non edit? Quis pascit gregem, et delacte ejus non manducat" ? Quod vero Abel carnes comederit, non declarat. Id tamen videtur aperte sentire Cajetanus, Genes. 4, ubi etiam adducit Berosum asserentem homines comedisse carnes ante diluvium. Idem affirmat Rupertus, lib. 4, in Genes., cap. 30, dicens: Ft si antehac absque ulla DEI precipientis auctoritate luec homo in cibum presumpsit (utique carnes) tam ec hoc tunc ante legem, et deinde per legem potestate accepta jure sibi vendicat eadem in esum. Denique etiam Torniellus concedit homines ante diluvium comedisse carnes, non tamen probos, sed improbos, nec licite, sed graviter peccando. Et deinde etiam in justis casum extremae necessitatis excipit. Verumtamen in quibuscumque fuerit hic usus, frustra fingitur peccatum, praesertim grave, ubi nulla ejus ratio, nec positiva prohibitio invenitur: et sine causa limitat exceptionem ad casum extremae necessitatis. Cur enim non gravis, vel mediocris necessitas sufficeret ; imo cur non major commoditatis satis superque esset ? Illa enim sufficeret, ut actio ex objecto indifferens propter honestum finem fieret, ut argumentati sumus.
30. Temperatur dicta responsio, quod esus carniuin ordinario tunc non fuerit. — Fuisse tamen nonnullum esum, etiam inter probos homines. — Waque probabilis est haec sententia de esu carnium inter homines in illo tempore, licet sit incerta, quia non potest probari ratione sola: et historia de hac re nulla extat, quae certitudinem faciat: quia Scriptura nihil dicit satis aperte, et aliae non solum incertae, sed etiam obscurae sunt. Si ergo utendum est conjectura, verisimile est, carnes, aut pisces in illis temporibus non fuisse ordinarium cibum hominum, praesertim eorum qui antiquam fidem et traditionem ita retinebant, ut secundum rationem viverent, et corporis voluptatibus dediti non essent. Hoc saltem videtur colligi ex facultate a Deo data Genes. 9, per quam explicuit, majorem fuisse illius temporis necessitatem, et ideo carnes jam tunc in ordinarium cibum assumi opportunum fuisse. Et ita possunt etiam exponi aliqui Patres, praesertim Chrysostomus et D. Thomas, qui dicunt carnium usum fuisse post diluvium introductum, utique ordinarium et communem. Nihilominus tamen credibile est etiam antea fuisse usitatum, praesertim ab his, qui voluptatibus corporum magis serviebant. Quia, ut D. Thomas ait: Esus fructuum terree nascentuum magis pertinet ad quamdam simplicitatem vite, esus autem carnium ad quasdam delicias, et curiositatem. Unde per hoc non tolhtur, quin talis usus in casibus necessitatis, magisque per modum medicinae, vel remedii, quam ordinarii alimenti, etiam inter honestiores viros tunc fuerit.
31. Id suadetur primo. — Quod suadet etiam exemplum Abel jam eo tempore pascentis greges ovium, ut illud inducit, et ponderat Cajetanus supra. Et certe, qui concedunt homines tunc lac ovium comedisse, jam fatentur, non ex solis fructibus terrae nutritos fuisse, et aliquid in cibum introduxisse, quod in statu innocentiae in usu non fuisse: cur ergo non credemus carnibus usos fuisse, etiam licite, ac temperate, saltem aliquando juxta occurrentes occasiones, vel ratione necessitatis, aut majoris commoditatis ? Id etiam suadet exemplum de venatione, quae sine dubio recreationis causa fuisset tunc licita, et credibilius est fuisse in usu: ergo eadem ratione ob honestam recreationem credibile est interdum de cibis in venatione captis aliquid gustasse. Denique eadem ratione verisimilius est, multa fuisse introducta statim post peccatum in usu ciborum, quae in statu innocentiae non fuissent, ut usus alicujus panis, et usus ignis ad coquendos cibos, et fructus duriores, ut glandes, castaneas, et similes: ergo idem est verisimile de carnibus.
32. Colligitur tandem ex dictis responsio ad secundam et tertium objectiones in n. 6 et T.— Et ita obiter responsum est ad argumenta , quae in contrarium fieri solent, et secunda etiam objectio ex dictis est sufficienter expedita. Et consequenter etiam responsum est ad objectionem tertiam, probat enim optime primam assertionem in hoc puncto positam in num. 27, et non procedit contra priorem resolutionem de statu innocentiae propter rationem ibi factam, et propter diversitatem inter utrumque statum jam ponderatam. Denique ex dictis a fortiori concluditur, animalia carnivora multo magis fuisse usa carnibus ante diluvium, praesertim postquam coeperunt esse suflicienter multiplicata: quia non possent cohiberi sine speciali cura et providentia Dei, quam fingere supervacaneum est.