On this page
Caput 9
Caput 9
Utrum cum coelo, terra, caeterisque elementis tempus etiam concreatum sit
1. Partis negantis ratio prima. — Hanc quaestionem tractant theologi in 2, d. 2, et divus Thomas, quaest. 66, 1 part., art. 4, Alensis, 2 part., quaest. 14, memb. 2, et Albertus Magnus specialem fecit tractatum de quatuor coaequaevis, id est, de rebus in eodem aevo, seu simul factis. Aiunt ergo hi theologi, quatuor esse coaequaeva, seu simul a Deo facta, scilicet, Angelos, coelos, terram, seu materiam informem, et tempus ; et quia tria prima explicata sunt, de quarto breviter dicere necesse est. Non videtur enim recte annumerari tempus caeteris coaequaevis. Primo, quia tempus non est per se factum, sed consequitur motum, estque veluti passio ejus, ratione tantum formali ab illo distincta ; et loquendo communi modo de tempore, ut est communis mensura, in motu coeli tantum reperitur: sed motus coeli non est factus simul cum rebus aliis primo creatis: ergo neque tempus. Major ex philosophia supponitur. Minor autem probatur, quia motus non potest incipere in instanti intrinseco, quod primum sui esse vocant, sicut aliae res permanentes creatae sunt: ergo non potuit aliis rebus concreari, sed per realem durationem saltem unius instantis alia praecedere debuerunt. « 2. Secundaratio.—Secundoargumentor quod etiam plus quam per instans praecesserint, quia tempus non incepit, nisi quando sex dies creationis mundi, seu primus illorum incepit: sed primus dies non fuit concreatus coelo et terrae in principio creatis, neque secundum instans intrinsecum, neque secundum extrinsecum , quod sit diei initium per ultimum non esse ejus: ergo nullo modo fuit concreatus: ergo nec tempus. Probatur minor, quia dies non incepit, donec lux creata est, ut constat tum ex initio Genesis, tum etiam quia dies consistit in lucis, et tenebrarum vicissitudine. At vero lux non fuit creata intrinsece in primo puncto creationis coeli et terrae: nam in illo fuerunt "tenebrae super faciem abyssi", et ad illas depellendas postea dixit Deus, "fiat lur". Neque euam potuit lux fieri immediate post illud instans, quia est res permanens, et in instanti fit, instans autem non sequitur immediate post instans ; ergo non potuit tempus incipere in primo instanti vreationis rerum, sed ad summum ab alio instanti creationis lucis. Propter quod dixit Philo, libro primo Allegoriarum in principio, necessario fatendum esse tempus posterius mundo esse, quippe quod mundi est effectus, nam céeli motus indicat, et naturam temporis.
3. Partis affirmantis fundamentum. — Contraria nihilominus pars, et communis sententia suaderi potest, quia supra diximus, coelum et terram fuisse creata in principio temporis, et hanc interpretationem verborum illorum, 7n principio creavit Deus, eic., caeteris praetulimus, tanquam primariam, et maxime hitteralem, etiamsi aliae non excludantur. Non po- tuit autem illud instans esse initium temporis, nisi in illo inceperit tempus, quia est sermo de initio durationis: ergo necessario asserendum est, tempus simul cum coelo, et terra incepisse, ac proinde simul cum illis concreatum esse; et ob hanc causam dixit Augustinus, lib. 11, de Civit., cap. 6. Mundum non esse factum in tempore (utique quod jam incepisset) sed cum tempore, nimirum simul cum mundo creato; et in Imperfect. Gen., cap. 3, licet disputando procedat, semper supponit quod sit in temporis initio, et cum tempore incipere. Unde fit, ut etiam e converso, tempus concreetur cum re, quae in ejus initio fit, et esse incipit. Idemque sentit lib. 5. Gen. ad hit., cap. 5. Et propter hanc rationem censent aliqui, omnino certum esse, tempus esse creatum simul cum ccelo, et terra in hoc sensu, ut idem fuerit initium coeli, et temporis, quamvis non eodem modo ; quia idem momentum fuit initium intrinsecum coeli, et aliarum rerum permanentium, temporis autem et motus solum extrinsecum.
4. Notatio pro decisione queestionis. — Sed quia hoc in aliquo sensu potest esse certum, et in alio dubium, licet probabile, breviter advertendum est: ahud esse loqui de duratione praecise, aliud de tempore in generali, aliud in particulari de tempore physico, quod in successione continua alicujus physici motus consistit, ac denique aliud est specialissimum tempus (ut sic dicam) seu per antonomasiam, quod in motu coeli collocatur. Deinde principium temporis dupliciter dici potest, scilicet, vel negative per respectum ad antecedentia, vel positive respectu sequentium: priori modo dicitur principium, ante quod nihil praecessit, posteriori modo dicitur principium illud, quod non solum est ante aliud, sed etiam aliud post ipsum proxime sequitur.
5. Pruna assertio trimembris. — Probatur primum membrum. — bDico ergo primo, durationem aliquam non aeternam fuisse aliquo modo concreatam cum Angelis, coelo et terra, eamque fuisse principium omnis durationis creatae, vel negative, quia ante illam durationem nulla praecessit; vel positive, quia principium durationis, quod tunc fuit, immediate post, nostro intelligendi modo, fuit in ratione durationis consummatum. tiaec assertio est evidens si ex Metaphysica supponamus durationem realem comitari omnem rem existentem, esseque illi intrinsecam, et in re ab ipsa existentia minime distinctam, ut ex professo tractatum, et probatum est disput. 50 Metaphysicae, sect. 1 et 2. Ibienim ostendimus, durare et existere solum diflerre connotatione quadam nostro intelligendi modo; quia existere dicitur res in primo momento, quo esse recipit, proprie vero dura-ze non dicitur, donec intelligatur perseverore in existendo. Unde in primo instanti productionis rei indivisibilis, et per primum sui esse dicitur res exisiere, proprie autem nozdum durare dicitur, licet dici possit incepisse in duratione sua. Sic omnes res creatae sunt in principio durat;iouis suae, earumque duratio cum illis concreata est; et ita est manifesta, et evidens prima pars assertionis.
6. Probatur secundum. — Secunda vero ex fide certa est. Quia omuis duratio creaia, etiamsi sit aevum augeiicum, vel duratio permanens rei corruptibilis vel incorruptibilis, initium habuit saitem negativum, ita ut verissime dici possit, hanc durationem nunc esse, vel incepisse, et antea non fuisse: ergo omnis duratio creata habuit initium, et secuudum tale initium cum rebus in principio creatis concreata est. Antecedens patet, quia nulla duratio creata fuit aeterna, ut secundum fidem supra probatum est: ergo necessario incepit esse cum antea non esset, alioqui semper fuisset. Sed perturbare potest illud adverbium antea, quod temporale est, et videtur connotare durationem praeexistentem, quod repugnat, cum ante principium creatiouis rerum nulla duratio creata praecedere potuerit. Sed hoc nihil movere dcebet, quia illud autea non dicit durationem realem praecedentem, sed imaginariam, vel (quod perinde est) realem, non quae fuit, sedquae esse potuisset; vel etiam dici potest illud anstea counotare Dei aeternitatem, quia res, cum creantur, ita durare incipiunt, ut in tota Dei aeteruitate usque tunc non fuerint, nec illi coextiterint. Atque hoc durationis initium mundo concreatum sufiicit ad veritatem dogmatis fidei, quod rescreatae non fuerunt ab aeterno, sed in aliquo initio temporis, id est, creatae durationis, esse inceperunt.
7. Probatur tertium membrum. — Vertia vero pars assertionis de initio positivo declaratur, quia coelum et terra tale esse, taleque initium existendi per creationem acceperunt, ut ex vi ilhus in ipsomet esse permanuere possent: ergo ex tunc durandi initium acceperunt. Item nostro modo intelligendi immediate post illud primum instans creationis proprie durarunt, in eodem esse permanendo: ergo in illo initium suae durationis, seu permanentiae acceperunt. Atque ita haec pars etiam in aevo an- gelico, vel caelesti locum habet: nam hicet ipsum in se sit indivisibile, eminenter habet permanentiam aequivalentem durationi divisibili, ideoque nostro modo intelligendi ratione distinguimus initium ejus ab esse ejus perfecto et consummato in esse durationis, et sic dicimus concreari cum ipsa re aeviterna secundum initium suum, permanere autem per ejusdem rei conservationem, et sic in ratione durationis compleri, non quidem secundum rem, quae tota simul incepit, sed secundum nostrum intelligendi modum.
8. Secunda assertio ejusque sensus emponitur. — Dico secundo. Aliquod initium tam negativum, quam positivum proprii temporis concreatum esse cum substantiis in principio creatis, id est, in primo instanti creationis earum. Declaratur assertio: nam hoc differt inter tempus proprie sumptum et durationem creatam, quod duratio etiam creata abstrahit a successione reali et formali, potestque esse indivisibilis, virtute continens successionem, ratione cujus concipi potest ut coexistens successioni imaginariae, et habens aptitudinem ad existendum reali successioni. At vero tempus proprie significat durationem realem successionem habentem. Unde prior assertio proprie habet locum in duratione permanente, sive sit eeyum, sive aliqua alia duratio, haec vero ponitur dc duratione suecessiva. Sic ergo certum est, non potuisse hanc durationem, seu tempus secundum proprium suum esse concreari in primo instanti creationis ipsis rebus creatis, ut convincit prima ratio dubitandi in principio posita, quia in instanti non potest esse successio. Nihilominus tamen dicimus in assertione tempus aliquod secundum suum initium concreatum esse. Quod ut probemus, distinguimus duplex tempus, unum physicum et continuum, aliud metaphysicum, seu intellectuale et discreium. De priori dicemus in assertione sequenti. Haec autem assertio proprie de posteriori proponitur; nam hoc tempus in actibus intellectus et voluntatis positum est, quatenus in eis quaedam successio, et ab uno in alium transitus invenitur. Sed probabilissimum est, actus intellectus et voluntatis Angelorum simul cum ipsis incepisse: ergo in eis necessario aliquod tempus incepit. Non potuit autem tunc incipere tale tempus quoad integram successionem suam, quia successio non potest esse in instanti, nec Angelus creatus cum aliquo actu potuit pro eodem instanti ad alium actum transire: nihilominus tamen in illo puncto incepit intrinsece realiter tale tempus. tam secundum respectum negativum, quia ante illud momentum nullum praecesserat instans talis temporis, quam secundum respectum positivum, quia immediate post sequi potuit alius actus, et consequenter aliud instans illius temporis. Estque differentia inter hoc tempus et physicum, quia non est continuum, sed discretum, et ideo ex indivisibilibus durationibus componitur: ideoque potuit in illo primo creationis instanti dari intrinsecum initium talis temporis, quia tunc prima pars illius extitit, et secundum hoc etiam tempus verificari potest dogma fidei, quod omnia facta sunt in temporis initio, et consequenter quod aliquod initium proprii temporis rebus ipsis creatis concreatum sit.
9. Tertia assertio. — Prima via sustinendi positam assertionem. — Dico tertio. Etiam de tempore existente in motu physico et coelesti, probabili, ac vero sensu dici potest, incepisse cum rebus primo creatis, ac subinde cum illis concreatum fuisse. Haec assertio dupliciter sustineri potest. Primo asserendo aliquem motum localem corporum in principio creatorum in illo primo instanti incepisse, eo modo, quo potest motus incipere in instanti, scilicet, extrinsece, et per ultimum non esse: et hunc modum difhicile sustinere possunt, qui negant coelos fuisse creatos in illo instanti: sic enim tunc non potuissent incipere motus coelestes, cum fuerit postea prius creandum ipsum mobile. Si autem motus coeli tunc non coepit, frustra, et sine fundamento dicetur incepisse, vel in terra, vel in alio elemento, vel in materia informi. Quamvis enim id non fuerit impossibile, nihilominus ita esse factum nullo modo sciri potest, quia neque scriptum est, neque ratione aliqua ostendi potest. Quod etiam confirmari potest ex his, quae circa illa verba, spiritus Domini ferebatur super aquas, cap. 1, diximus, ubi ostendimus, licet nomine spiritus significetur aer, nihilominus necessarium non esse, ut verbum ferebatur motum localem significet, quia de nullo motu naturaliter id veriticari potest, praeternaturalem autem fingere supervacaneum est, quae ratio in praesenti etiam locum habet. At vero supposita nostra sententia, quod omnes coeli in illo primo instanti creati sunt, optima ratione defenditur, atque asseritur, motum primi mobilis a principio creationis incepisse, ac proinde etiam tempus. Prout sensit D. Thomas, dicta q. 64, art. 3, ad 3. Quia ex parte motus nulla est repugnantia, quod in eodem instanti extrinsece incipiat, in quo mobile incipit existere, ut per se notum est, nec etiam erat ulla difficultas ex parte primi mobilis in eo puncto jam creati cum tanta aptitudine ad motum circularem, quantam nunc habet, et eamdem habuit Angelus motor illius coeli ab eodem instanti. Denique talis motus vel est naturalis illi coelo secundum peculiarem ejus naturam, ut aliqui volunt: vel saltem est consentaneus universali naturae et ordini totius mundi; quia cum tempus illius motus sit universalis, et prima mensura singulorum dierum, conveniens fuit, ut cum aliis rebus primis simul inciperet, eo modo, quo potuit. Ergo multum credibile est motum coeli, ac subinde tempus ex tunc incepisse: et ex his, quae de lucis effectione, et primi diei opere dicemus, hoc amplius confirmabitur. Quid autem de motibus aliorum coelorum dicendum sit, postea videbimus.
10. Secunda via sustinendi eamdem asserLionem secundum divum Thomam.—Qo pacto sustineatur secundum auctoremn. — Quia vero, licet probabile sit, motum primi mobilis immediate post primum instans creationis factum esse, tamen id certum non est, ut libro sequenti, capite secundo, attingam, addendum censeo, etiamsi non continuo seu immediate post factus fuisset ille motus, nihilominus vere dici posse, coelum et terram, seu mundum factum esse in temporis initio, seu cum principio temporis, aut etiam cum tempore. Primam partem tradit divus Thomas, dicta quaest. 66, art. 4, ad 3, dicit tamen, licet in eo casu tempus non esset in motu firmamenti, seu primi mobils, necessarium esse, ut in alio motu existeret. Quod est quidem verum, si supponatur aliquod tempus successivum realiter fuisse ante motum coeli. Nos vero dicimus, etiam sine hac suppositione posse mitium temporis esse cosequaevum creationi coeli et terrae. Quod ita breviter declaro: nam in illo instanti, in quo coelum factum est, talem locum acquisivit per quamdain momentaneam actionem productivam talis ubi, quae licet facta fuerit consequenter a creationem substantise coeli, nihilominus in re distincta erat ab illa, ad eum modum, quo ubi distinguitur a corpore locato. In illa ergo comproductione ubi coelestis fuit iudivisibile quoddam instans, quod de se suffticiens principium temporis erat, tum negative per respectum ad anteriora, quia ante illud instans, nullum tale praecesserat, tum etiam positive respectu futurorum saltem de se, et secundum aptitudinem. Quia tale fuit illud instans, ut immediate post illud posset sequi tempus verum et reale per remissionem illius primi ubi, et continuam aliorum aequisitionem per motum immediate post subsequentem. Nam hic motus esto de facto non fuerit, semper possibilis fuit, et hoc satis est, ut illud primum instans dicatur esse principium temporis, utique quod fuit, vel esse potuisset: nam ratio principii non semper dicit actum, sed aliquando etiam aptitudinem. Quocirca licet ponamus ita fuisse productum mundum in illo instanti, ut in nulla creatura facta fuerit mutatio, vel successio realis per aliquam moram, nihilominus illa mora de se esset mensurabilis tempore, sicut nunc quies unius corporis per motum alterius corporis mensuratur; et quamvis in re non esset talis mensura, secundum nostram cogitationem potest apprehendi ut possibilis, et dicitur imaginaria successio, et secundum illam posset mundus, aut coelum quantumcumque quiescens dici magis, aut minus durasse, et quievisse in tali loco, ex quo in illo creatum est. Ergo hoc satis est, ut et mundus dicatur creatus in temporis initio, et initium temporis saltem extrinsecum, et indivisibile fuisse concreatum mundo informi.
11. Ad primam rationem contrariam in numero 1. — Ad secundam rationem.—Ebt per haec satisfactum est rationibus dubitandi in principio positis. Ad primam enim fatemur, tempus, ut est ens reale successivum, non esse factum omnino simul cum coelo et terra, nihitominus tamen ratione sui initii dici concreatum illis, et de facto etiam semper, et immediate post illud primum instans illis coextitisse. Eademque responsio in secunda ratione locum habet. Quatenus vero in illa attingitur peculiaris dificultas, de creatione lucis, respondet D. Thomas, dicta quaest. 66, art. 4, ad 2, quod sicut mundus prius fuit informis, quam plene formatus, ita potuit esse, et tempus, quod perinde est, ac si diceret, etiamsi in principio sol non esset, vel non luceret, potuisse moveri primum mobile, et in eo esse tempus informe ex defectu lucis, quod verissimum quidem est, de possibili loquendo. Quaado vero, et quomodo et ipsa lux, et divisio ejus a tenebris facta fuerit, in principio libri sequentis dicemus.