Text List

On this page

Caput 10

Prev

How to Cite

Next

Caput 10

Caput 10

Utrum omnia corpora, etiam mixta, totaque universi dispositio in eodem momento simul cum coelis, et elementis facta sint

CAPUT X. UTRUM OMNIA CORPORA, ETIAM MIXTA, TOTAQUE UNIVERSI DISPOSITIO IN EODEM MOMENTO SIMUL CUM COELIS, ET ELEMENTIS FACTA SINT.

1. Partis affirmantis ratio prima. — Ratio secunda. — Priusquam ad opera singulorum dierum explicanda veniamus, operae pretium est generatim exponere, qualesilli dies fuerint, et quomodo a nobis concipiendi et declarandi sint. Hoc autem potissime pendet ex alia quaestione, nimirum, an omnia opera, quae in illis diebus facta narrantur, vere fuerint per temporalem successionem effecta, vel omnia simul, vel eodem die facta fuerint, et propter ali quod mysterium et figuram ita narrentur, ac si diversis diebus essent facta. Ratio dubitandi est. Primo, quia, Ecci. 18, dicitur: "Qui vivit in eterm, creavit omnia simul": Dicens autem omnia, nihil excepit: ergo non tantum corpora simplicia, sed etiam mixta fuerunt simul in principio facta, et consequenter etiam terra fuit discooperta aquis in eodem instanti, alio qui nec ad generationem, nec ad habitationem mixtorum apta fuisset. eademque ratione caetera, quae diversis diebus facta narrantur, in primo creationis momento facta sunt: fuit ergo mundus creatus in eadem dispositione et pulchritudine, ac corporum ordinata distinctione, in qua nunc est. Secundo non est haec sententia aliena ab illo principio Genesis, in quo dicitur, "in principio creavit Deus celum et terram", quia consuetum est in Scriptura, ut nomine corli et terrae, universum ut constans ex omnibus rebus significetur, ut statim in 2, Gen., dicitur, "7gitur perfecti sunt caeli et terra". Exod. 31: "Sexc diebus fecit Deus coelum et terram", ubhi coelum et terra, quae in principio creata dicuntur, sex etiam diebus dicuntur facta, et ad Heb. 1, et Psalm. 101: "Znitio tu Domine terram fundasti, et opera manmum tuarum sunt caei", et Matth. 11: "Confitebor tibi, Pater Pomine caeli et terre". Unde merito dixit Chrysostomus, homil. 3, in Genes.. Moysem in illis primis verbis quasi in summa omnium rerum creationem, ac productionem comprehendisse. Ergo si verbum illud, ?n principio, significat (ut seepe posuimus) primum instans existentiae creaturarum, affirmavit Moyses in illisverbis, totam machinam mundi cum omnibus rebus in eo existentibus simul creatam fuisse.

2. Tertia ratio.—Tertio argumentor ex aliquibus operibus variis diebus assignatis, in quibus clarius esse videtur, non potuisse a prima rerum creatione sejungi, unde fieri potest argumentum ad reliqua, licet diversis diebus facta narrentur. Antecedens patet imprimis ex creatione lucis, quae primo die dicitur facta, et de firmamento facto secundo die, et de sole, luna et stellis quarto die factis. Nam haec omnia non potuerunt non fieri simul cum coelis in eodem creationis principio, sine miraculo, quod admittendum non est in hoc opere creationis, ut seepe cum Augustino et divo Thoma dixi. Antecedens probatur, quia natura unius cujusque rei postulat, ut integra fiat, et cum omnibus partibns, quas forma ejus requnirit, et cum omnibus proprietatibus, quae eamdem formam naturaliter consequuntur. Ergo si coeli facti sunt a principio, tunc factum fuit firmamentum, id est, octavum coelum cum omnibus suis stellis, quae sunt veluti partes principales integrantes, et ornantes ipsum: facti etiam sunt alit coeli inferiores cum suis planetis, atque adeo cum sole et luna: et consequenter etiam facta est lux Solis, quia est proprietas naturaliter dimanans ab illius astri forma: ergo omnia illa, quae primo, secundo et quarto die facta narrantur, in principio simui facta sunt; et sub nomine caeli tunc facti comprehenduntur, quia non est putandum fecisse Deum coelum mutiIum, aut monstrosum, sed in suo statu perfectissimum; et confirmatur, quia opera Dei perfecta sunt, et ea maxime quae ipse solus ut proprius auctor facit. Et ideo credimus fecisse Angelos perfectos in suis potentiis, virtutibus, et actibus: et similiter creasse primum hominem in perfecta aetate, statura, membris, potentiis, etc. Ergo idem est dicendum de coelis, et consequenter de caeteris rebus.

3. Quarta ratio. — Unde tandem argumentor quarto, quia nulla ratio conveniens reddi potest, cur voluerit Deus per temporalem successionem mundum ornare ac perficere, cum facillime potuerit in uno momento omnia perficere. et hoc ipsum potentiam et sapientiam ejus magis ostendere videatur, quod ipse in operibus suis praecipue intendit. Unde quod de singulis rerum speciebus diximus, de toto universo ut unum quoddam totum integrum, ac perfectum est, dici potest: ad illius autem perfectionem non minus pertinent mixta, quam elementa: ergo undique perfectum Deus illud creavit, et in illa dispositione et ordine, ac rerum multitudine, quam ad suam integritatem et perfectionem requirit: ergo nulla fuit in illo opere perficiendo mora, vel successio, sed in illo etiam verum est, quod Deuter 4, dicitur, "Dei perfecta sunt opera".

4. D. Augustinus predictam partem affirmantem aliquando amplexus est, mon tamen constanter. — Propter haec vel similia, D. Augustinus in hac sententia fuisse videtur, ut totus hic mundus, ut coelis, elementis, et mixtis constat, simul in principio fuerit creatus: et consequenter quod aqua, terra, caeteraque clementa in ea dispositione facta fuerint, quae ad usum, generationem et conservationem mixtorum necessaria sunt. Ita sentit in toto libro primo Gen. ad litter., ideoque in cap. 16, ait informitatem materiae, seu elementorum, quaecumque illa sit, non duratione, sed naturae ordine praecessisse: ac proinde non fuisse in reipsa tenebras in illo principio, sed quantum est ex parte abyssi de se tenebrosum esse, nisi Deus lucem fecisset, quae orbem illuminaret: et similiter in nullo tempore vel momento fuisse terram aquis coopertam, sed ex se eam dispositionem habituram fuisse, nisi Deus creando aquas, eas in certo, ac separato loco congregasset, et sic de caeteris. Eamdem sententiam prosequitur Augustinus, libro quarto Geneseos ad htter., cap. 33 et sequentibus, quanrvis in alis locis libri quinti et sexti de Genesi aliter de mixtis loqui videatur, ut postea videbimus. De locis autem elementorum et de dispositione mundi, prout nunc est, sine dubio sensit in primo instanti ita fuisse creatum. Quomodo autem sex dies explicare conatus fuerit, postea videbimus.

5. A Philone Judeo prius tradita fuit. — Quo pnaclo divus Thomas, Alensis, Albertus et alii scholastici Augustinum defendant. — Haec vero opinio, quod omnia simul creata sint et quod primi sex dies per aliquam metaphoram sint interpretandi, initium habuit a Philone Judaeo. qui, lib. 1 Allegor.. in principio, dixit: rusticane simplicitatis esse putare. sem diebus, aut utique certo tempore mundum esse conditum. Unde infra subjungit. Ergo: cum audiis: Complevit sexto die opera, intelligere non debes de dients aliquot sed de senario perfecto numero. Et hunc imitatus est Clemens Alexandrinus, l. 6 Stromat., SS, qui est ultimus. Citat etiam Ascanius pro hacsententia Procopium Graecum auctorem in Genese dicentem, Moysem descripsisse mundi opificium sex dierum distinctione, quia ob imbecillitatem intellectus nostri tantam rerum varietatem et multitudinem, earumque ordinem aliter concipere nequivissemus; citat etiam Hilarium, l. 12, de Trinit., circa finem, ab illis verbis: Perpetua, et eterna rerum creandarum est preparatio, neque partibus cogitationum universitatis lujus corpus affectum est, etc. Verumtamen si Hilarius attente legatur, licet dicat praeparationem rerum omnium fuisse simul coseternam Deo, de creatione nihilominus, et dispositione mundi in tempore facta non dicit, quoad omnia fuisse simul, sed solum quoad coeli et elementorum creationem, ut paulo post referam. Allegatur etiam pro eadem sententia Origenes 4, Periar., cap. 2, quia ibi primum caput Genes. et alia praetermisso historiae sensu, per tropum exponit: sed ibi non adhibet exemplum in ilhs sex diebus; et hom. 1, inGen., inter opera illorum dierum successionem admittit. Denique scholastici propter auctoritatem Augustini non omnino hanc sententiam rejiciunt. sed disputando illam defendunt, lcet contrariam ut commnunem Patrum praeferre videantur, ut videre licet in D. Thoma, 1 p., quaest. 66, et sequentibus praesertim vero quaest. 74, et quaest. 4, de Potent., art. 1 et 9, Alensis,2 p., quaest. 44, membr. 3, et quaest. 46, per totam, et Albertus Magnus, in 2, d. 12, art. 1, ubiin opinionem Augustini magis inclinat. eamque latius defendit in Summa de quatuor coaequaevis. Consentiunt etiam Eugubinus et Cajetanus in Gen., et refertur etiam Cano, de quorum sententia in capite duodecimo, dicemus. Verumtamen nec Augustinus illam sententiam constater asseruit, nec nos possumus a communi sententia Patrum, quae historicae narrationi Genesis valde consentanea est, in hac parte recedere.

6. Prima assertio communis Patrum Augustino excepto.—Probatur primo.—Secundo— Tertio. —bico ergo primo. Non omnia, quae in primo capite Genesis sex diebus facta narrantur, simul in principio creationis coeli et terrae facta sunt. Haec est communis sententia sanctorum Patrum praeter Augustinum, ut divus Thomas supra fatetur, et constat ex Dasilio, Ambrosio, Chrysostomo, Beda, Strabone, et aliis in Genes., et bene Ruperto ibil. 1, cap. 37, et communiter ibi expositores; quam Hilarius, dicto lib. 12, de Trinit., his verbis mihi expressisse videtur: Tametsi habeat dispensationem sui secundum Mosem firmamenti solidatio, aridee auudatio, maris congregatio, astrorum constitutio, aquarum, terreque in cjiciendis exm se animantibus generatio, non tamen celi, terree ceeterorumque elementorum creatio levi saltem momento operationis discernitur. Ubi in solo opere creationis simultatem agnoscit, caetera vero opera eo modo, quo narrantur, censet fuisse disposita. Denique etiam scholastici cum Magistro, in 2, d. 12, hanc partem magis approbant. Et probatur ex littera Genesis, quae, ut saepe dixi, historica est, et non debet a proprio, et simplici sensu flecti sine gravissima causa. Primo ergo expendo illa verba: "Fft tenebrae erant super faciem abyssi". conjungendo sequentia: "Dicitque Dews, fiat lum, et facta est lus, et divisit lucem a tenebris" - nam tenebree, et lux non sunt simul in eodem loco, seu corpore: ergo prius fuerunt tenebrae, et postea successit lux: fuit ergo ibi realis successio, et non sunt omnia facta simul; quod quidem argumentum eflicax est, habet tamen difficultatem dependentem ab expositione illius lucis, quae primo die facta est, quam libro sequenti, capite primo, tractaturi sumus, et ideo nunc his verbis non omnino inuitor. Secundo in opere tertii diei pondero verba illa: "Congregentur aquee, que sub ceelo sunt, in locum unum et apparuit arida": nam in illis aperte supponitur. terram prius non apparuisse, quia erat aquis cooperta, postea vero apparuisse, congregatis aquis in locum unum: ergo necessario fuit successio prioris et posterioris secundum realem durationem quia non potuit in eodem instanti esse aquis cooperta, et pro eodem instanti apparere. Imo ipsa congregatio aquarum non videtur facta sine motu, ut patet ex vi illorum verborum, congregentur aquee, etc.. non fuerunt ergo creatae terra, et aqua in eodem situ et dispositione, in quo nunc sunt, sed prius aqua cooperiebat terram, et postea separatim coacta est in locum unum. Tertio in eodem die prius apparuit terra vacua, sicut sub aquis creata fuerat, et postea plantis et herbis virentibus ornata est. Eamdemque vim habent verba quintae diei de productione piscium et volatilium, et verba sextae diei de productione aliorum animalium terrestrium, ac tandem de productione hominis. Nam in eis tam clare ostenditur, res illas successive factas esse, et quasdam prius fuisse sine aliis, postea vero posteriores additas esse prioribus, ut negari id non possit, nisi magnam vim hlitterae inferendo.

7. Probatur quarto. — Quarto specialiter argumentor, quia si reliqua species rerum omnium simul in primo creationis momento factae fuissent, etiam homo fuisset in illo principio creatus: consequens dici non potest: ergo nec reliqua. Sequela videtur manifesta, quia eodem modo Scriptura loquitur de hominis, et aliorum viventium productione, et ita Cajetanus et Eugubinus id admittunt. Probatur autem minor primo ex capite 2 Gen., ubi postquam dictum fuit. fecisse Deum omne virgultum agri, et omnem herbam terrae, subditur: "Non enim pluerat Dominus Deus super terram, et homo non crat, quài operaretur terram" - ergo prius fuit terra, quam esset homo, qui operaretur eam. Item quando Deus fecit germinare terram, nondum erat homo: non est ergoa principio creatus. Denique sicut dicitur: Non enim pluerat Deus, ita dicitur: Ft homo non erat: at prius dictum est proprie, et simplici- ter sicut verba sonant: ergo et posterius: ergo sicut aliquando fuit terra quando nondum pluerat Dens, ita aliquando fuit terra, quando non crat homo creatus. Secundo ibidem additur: "Formacvit igitur Deus hominem de limo terre" - ergo illa materia, ex qua formatum est hominis corpus, prius fuit sub forma terrae, imo et luti, seu limi terrae, quam in corpus hominis formaretur: ergo non potuit homoa principio simul cum terra creari. Idem argumentum de caeteris animalibus fieri potest ex illis verbis ejusdem capitis secundi: "Formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animanlibus terre": non enim potuerunt de humo formari animantia, nisi ante illa humus extitisset. Imo ex prioribus verbis de homine dictis colligi potest, formationem etdispositionem, seu organisationem corporis Adae ex limo terrae, non subito et in momento, sed per aliquam moram et successionem esse factam, et probabiliter credunt theologi, Angelos aliquod ministerium in illa formatione corporis adhibuisse. Denique ipsa verba distincta formandi corpus, et inspirandi animam, satis indicant, non fuisse hominem productum per modum creationis ex nihilo, sed per modum generationis ex prajjacente materia, et inductione formae, quae sola per propriam creationem tunc facta est. Quae omnia in sequentibus latius expendenda sunt et explicanda. Tertio additur in eodem capite: "Plantaverat autem Deus paradisum coluptatis a principio, in quo posuit hominem" ; et infra: "Tulit ergo Deus hominem, et posuit illum in paradiso". Ex quibus verbis etiam colligitur, Deum prius tempore creasse, seu plantasse paradisum, quam hominem ereaverit: plantatio autem paradisi ad opera illorum sex dierum pertinet, quando autem facta sit, infra in libro tertio hujus tractatus dicetur. Quarto si homo esset creatus simul cum coelo et terra, etiam Eva tunc esset creata, quia eodem modo dicitur Genes. 1, de die sexto: "Ft creavit Deus hominem, masculum et faeminam creavit eos" ; consequens autem est falsum, ut ex capite 2, aperte probatur, qui dicitur prius: "Ade non inveniebatur similis", et ideo dixisse Deum: "Non est bLonum hominem esse solum", et immisisse soporem in Adam, ut ex costa ejus Evam formaret. Quae omnia evidenter ostendunt, prius tempore fuisse Adamum creatum, quam Evam: ergo non omnia opera facta in illis sex diebus simul facta sunt, quod ex dicendis cap. 12, contra Cajetanum, magis confirmabitur.

S. Assertio tripartita. — Unde dico secundo, in instanti creationis nihil esse simul factum praeter coelos, et elementa cum locis, et proprietatibus suis, ut Angelos omittam, quos sub coelis semper comprehendo. Pars aftlfirmans hujus exclusivae assertionis in praecedentibus capitulis satis probata est. Altera vero negativa pars probatur ex proxime dictis, quia non est major ratio de opere unius, vel alterius diei, quam omnium ; sed ostensum est, non omnia opera sex diebus facta fuisse simul vel inter se, vel cum coelo, et terra facta: ergo eadem ratione dicendum est nullum illorum fuisse simul tempore factum cum coelis et elementis: ergo haec tantum fuerunt simul creata. Atque ita probatur optime assertio ex contextu primi capitis Genesis, quia haec narrantur facta per successionem sex dierum, et ostensum est, in illis diebus necessario admittendam esse realem ac temporalem successionem, non tantum inter diversos dies, sed etiam in uno et eodem die, quia in sexto, verbi gratia, prius factus est Adam quam Eva; ergo eadem ratione omnes illi dies habuerunt inter se realem successionem, ideoque opera in eis facta non fuerunt simul cum coelo et terra existentia. Ratio autem seu congruentia reddi potest primo, quia coeli et elementa sunt corpora simplicia per se primo pertinentia ad constitutionem universi, et ideo voluit Deus illa crcare prius, quam caetera ; omnia enim opera caeterorum dierum vel ad productionem mixtorum, vel ad accidentales tantum mutationes praeexistentium corporum pertinent, ut infra explicabimus, et ideo prius simplicia corpora quam caetera facta sunt. Accedit, quod solis simplicibus corporibus quasi connaturale est, ut per propriam creationem ex nihilo fiant, quia unum, per se loquendo, non est materia alterius, et ideo quodlibet illorum, et omnia simul ex nihilo facta sunt. At vero mixtis connaturale est fieri ex simplicibus, corumque mixtione, et ideo non ita sunt simul cum simplicibus facta.

9. Corollarium primum protertta parte asserLionis ostendenda, quoad loca corporum simplicium — Ut autem ultimam partem assertionis probemus, de locis nimirum et proprietatibus coelorum et elementorum, ex dictis iuferimus primo, in puncto creationis coelum et terram, caeteraque simplicia corpora in propriis locis sensibilibus connaturali ordine fuisse collocata. Et quidem de coelis manifestum videtur, in eisdem locis adaequatis fuisse creata, in quibus usque hodie permanent ; et primo de coelo empyreo patet, quia nunquam est localiter motum postquam factum est, ut supra ex om- nium sententia diximus, et ex fine, propter quem coelum illud creatum est, probavimus: nunquam ergo acquisivit ubi per motum per se tendentem ad illud: habet ergo illud concreatum, ac semper idem, et perpetuo conservandum: de caeteris autem coelis simili fere modo probari potest, qui postquam creata sunt, nunquam fuerunt moti localiter motu recto: ergo semper in eodem loco adaequato, in quo creati sunt, permanent, quia per motum circularem adaequatus locus non mutatur totaliter, sed tantum per singulas partes: ergo creati sunt coeli in eodem ordine situum, in quo nunc sunt. Deinde explicatur, quia omnia et singula corpora coelestia creata sunt in ea magnitudine, quantitate et intrinseca dispositione raritatis, aut densitatis, vel figura, quam nunc habent: ergo etiam singula creata sunt in illis adaequatis locis et sitibus, in quibus usque hodie permanent. Antecedens probatur, quia corpora illa cum incorruptibilia sint, alterationem corruptivam non recipiunt, et ideo sicut minui non possunt, ita nec augeri, nec rarefieri, aut condensari, quia hae mutationes sine alteratione ad corruptionem tendente non fiunt: neque etiam sine aliquo motu, qui sursum, vel deorsum tendat, qui etiam mctus a natura illorum corporum alienus est. Permanent ergo in eadem magnitudine, et locali extensione.

10 Proximi secundi argumenti consequentia multipliciter ostenditnr, quod scilicet singuli caeli creati sint in suis locis.—Prior vero consequentia probatur, quia nullum ex coelis creatis sub empyreo potuit unquam adaequate replere alium locum praeter illum, quem nunc occupat: ergo unumquodque ibi creatum est, ubi usque hodie permanet, et consequenter omnia eumdem ordinem situum a principio concreatum habuerunt, quem nunc habent. Consequentia est clara, et antecedens patet facile discurrendo per singulos coelos, quia nullum coelum habet superficiem convexam aequalis magnitudinis cum superficie concava coeli empyrei, nisi primum mobile, seu crystallinum coelum: ergo nullum aliud potuit proxime sub caelo empyreo in primo instanti creationis collocari. Eademque ratio est de coelo stellato respectu primi mobilis, et de Saturno respectu coeli stellati, et sic consequenter de caeteris usque ad lunam: ergo simul ac creati sunt, illum ordinem situum, et locorum habuerunt. Denique magna conjectura est, hunc ordinem esse connaturalem ilis, vel secundum propriam uniuscujusque naturam, et perfectionem vel secundum ordinem naturae universalis in ordine ad bonum universi regimen: ergo oportuit unumquodque coelorum habere sibi concreatum suum proprium ubi, vel quia illud exigit uniusceujusque natura, et per se est rationi consentaneum, ut corpora illa in dispositione maxime connaturali creata fuerint: vel quia non poterant post creationem situum et locorum ordinem per proprias mutationes accidentales secundum se nota mutare, ut explicatum est, et ideo in ordine ad bonum universi in convenienti situ a principio creari debuerunt. Dico autem semper, secundum se Lota, vel quid simile, quia secundum partes variant situs, et aspectus seu distantiam, et propinquitatem inter se, quia haec variatio per circularem motum fieri potest; haec tamen varietas non potuit cum ipsis corporibus intrinsece incipere, seu concreari, sed ad summum extrinsece, ut in superiori capite probatum est. Et ideo necessarium fuit, ut in puncto creationis etiam secundum omnes partes, certum, et determinatum situm habuerint, quem Deus novit et quem perpetuo retinerint, nisi circulariter mota fuissent, ut etiam in superioribus, in capite secundo tractando de aeternitate mundi declaratum est.

11. De elemento terree. — Deinde probanda est et declaranda assertio in elementis, ex quibus certum est, terram in principio fuisse creatam in infimo loco, et sub omnibus elementis, tum quia hic situs et ipsi secundum propriam naturam est consentaneus, et ordini etiam universi est accommodatus. Et ideo in Scriptura solet terra quasi fundamentum totius mundi proponi, juxta illud Psalm. 102: "7nitio tu Domine terram fundasti, et opera manwumn tunrwum sunt celi". Quia nimirum supra illud fundamentum veluti totius orbis moles conscendit, cum ipsa infrase nullum fundamentum habeat. Propter quod interrogat Dominus Job 38: "Super quo bases terree solidatee sunt" ? Respondet autem Job, cap. 26, quod Deus "appendit terram super nibilum", quia iu loco infimo posuit illam non in re altera innixam, sed sola sua gravitate ad centrum idem tendente consolidata et fundata, sicut Psalm. etiam 103, dixit David: "Fundasti terram super stabilitatem sam, non inclinatitur in sceculum seculi". Ubi Theodoretus ait: Cum ipsam super seipsam faricasset, dedit ipsi, ut nunguam moceatur; unde Psalm. 118, dicitur: "Funditur terram, et peranet", et Proverb. 8: "Quando appendebat fundamenta terre, cum eo eram cvncta coirponens".

12. De aqua.—De aere et igne.—Deinde fuit universa terra aquis circumdata. et undique cooperta, quia etiam aquis naturale est secundum proprise speciei, ac perfectionis conditionem usque ad terram descendere, et supra illam consistere, ut satis experientia et philosophia docent. Ouod autem in hoc etiam Deus in prima horum elementorum conditione naturae ordinem servaverit, praeterquam quod per se congruum est, ac verisimile, ex verbis illis: "Terra autem erat inanis, et vacua, et tene^re erant super faciem abyssi", ut supra illa explicavimus, satis colligitur. Et declarari videtur Psal. 103, ubi post illa verba: "F'undasti terram super stabilitatem suam", subjungitur, "abyssus, sicut vestimentum, amictus ejus", id est, ut vertit Theodotion, ayssum sicut indumentum indwisti ipsam. Est autem abyssus aquarum profunditas, qua dicitur fuisse terra in principio vestita, quia undique aquis erat cooperata. Sicque dixit Chrysostomus, hom. 4, in Genes.: Terra autem erat invisililis, et incomposita, etcausam apposuit, quia a tenebris, et aquis obtegebatur. Omnia enim erant aque, et tenebrae, et nihil preterea, utique supra terram. De aere vero circumdante aquas, satis in superioribus dictum est. De igne vero per naturalem consecutionem id colligimus, licet non sit expressum, ut in superioribus tactum est. Namque Rhabbi Moyses per tenebras intellexit significari ignem in verbis illis, "ef fenebre erant super faciem abyssi", ut refert divus Thomas, 1 p., q. 66, a. 1, ad ult.. verisimile non est quia evidenter significant carentiam Iucis, nam ideo additur fecisse Deum lucem, et lucem a tenebris distinxisse, et ita omnes Patres intellexerunt.

13. Secundum corollarium pro cadem tertia parte assertionis ostendenda quoad proprietatem corporum simplicium quee est rotunditas. — De caelis. — Secundo colligimus ex dietis, coelos et elementa fuisse a principio creata rotunda, seu sphaericae figurae, quae cum illis concreata est. Probatur facile incipiendo a nono coelo, quod est primum mobile, quia certum est, nunc esse sphaericum tam ex parte superficiei convexae, quam concavae. quia circulari motu velocissimo et quotidiana conversione movetur, quod esse non posset, nisi esset sphaericum ex utraque parte, ut per se notum est: ergo ejusdem figurae fuit a primo instanti creationis suae. Probatur consequentia, tum quia in ea dispositione intrinseca, in qua fuit a principio creatum, semper permanet, ut probatum est: tum etiam quia immediate post primum instans creationis coepit moveri circulariter, ut est verisimilius, vel saltem moveri potuit, ut omnes pro comperto habent ; atque haec ratio cum proportione applicari potest ad caeteros inferiores coelos: nam octava sphaera eadem ratione circularis est quoad superficiem convexam, tum ut superior sphaera poszit circa illam circulariter moveri sine impedimento, tum ut possit concavam superficiem nonee sphaerae adaequatae, et nullo interjecto vacuo, replere, Eaedemque rationes in omnibus subsequentibus coelis cogunt, et consequenter etiam de elementis procedere possunt.

14. De elementis. — Et ulterius potest ratio reddi, quia hic modus figurae, et situs est connaturalis elementis secundum se spectatis: ergo illum in principio habere debuerunt, quando nondum erant mixta, propter quae a naturah dispositione immutarentur. Consequentia per se clara videtur. Antecedens autem juxta Aristotelis discursum facile probatur, incipiendo a terra, quia omnes partes ejus, quantum possunt, in centrum inclinantur, et quasi gravitant in illud; ideoque sicut inde sequitur, ut terra sua gravitate solidetur, et quasi comprimatur, ut undique centro appropinquet, quantum potest (sicut ex verbis Job supra dicebamus) ita ex eodem principio provenit, ut tota terra suae naturae relicta rotundetur, et circularis fiat: cum hac ergo figura creata est. Et consequenter eamdem habuit aqua illam circumdans quoad suam superficiem concavam, debet enim locus accommodari locato: et consequenter etiam in superficie connexa aqua fuit sphaericae figurae, quia etiam partes ejus gravitant ad centrum, quantum supra terram possunt, et eadem est ratio de aere et igne: nam iguis ascendit usque ad lunam, quantum potest, et ideo ex parte superficiei convexae adaequate replet concavitatem lunae, et ex altera parte superficiei concavae cum eadem proportione aeque accedit, vel manet distans secundum omnem partem, lineam et punctum, ideoque rotundae est figurae in superficie concava: et hanc replet adaequate aer ex ea parte, et ex altera ipse repletur ab aqua, seu continet aquam, et ita fuerunt a principio: ergo circularis figura toti orbi a principio concreata fuit.

15. Procopius negasse refertur rotunditatem caeli. — Vide alios apud Conimbricensem 2, de calo, cap. 4. quaest. 4, art. 9. —At vero contra hanc sententiam referri solet Procopius in Genesi, negans coelum esse sphaericae figurae. Ve- rumtamen non est praesentis instituti de figura coeli ex professo disputare, id enim agitur in philosophia ; solum obiter id attigimus, ut situm, compositionem et ordinem, quem mundus in principio habuit, explicaremus, quia declaratio sex dierum, et opcrum eorum hinc pendet; et praeterea Procopium legere non potui, ut de ejus sententia judicium ferrem. Si tamen ea fuit, quae refertur, nullum video illius probabile fundamentum, quia nec in Scriptura invenitur, aut antiqua Patrum traditione, vel doctrina, nec etiam occurrit probabilis ratio, qua id suaderi possit ; nam conjectura, quam aliqui faciunt ex aquis supra coelum existentibus, quod non possent supra coelum subsistere, si sphaericam superficiem convexam, et non planam haberet: haec (inquam) conjectura parvi momenti est, quia vel supra coelum stellatum non sunt aquae elementares, et propriae: vel si sunt, non sunt fluidae, sed solidae in modum crystalli: vel certe licet essent liquidae, non fluerent, quia non haberent, quo fluerent, aut ab intrinseco moverentur, cum propter coeli soliditatem, et impartibilitatem descendere non possent, ut infra latius dicturi sumus. E contrario vero si coelum stellatum non haberet superficiem convexam circularem, ineptum esset ad perpetuum circularem motum, ut declaratum est. Praedictus vero auctor, consequenter dixisse fertur, corpora coelestia secundum se tota non moveri circulariter, praesertim coelum stellatum, quod firmamentum vocari putatur propter stabilitatem et immutabilitatem ; sed haec absurda sunt, et improbabilia, ut in operibus secundae, et quartae diei expendimus.

16. Cali empyrei figura minus certa.— Rectius tamen ponitur rotunda. — Solum ergo de superficie convexa coeli empyret incertum nobis esse potest, an omnino sphaerica sit, vel planiciem habeat: ibi enim figura sphaerica non est necessaria propter motum, cum coelum illud non moveatur, et alioqui figura plana ad habitationem beatorum corporum magis accommodata videatur. Nihilominus cum Scriptura vel Patres nihil speciale de illo coelo in hac parte doceant, non est recedendum in illa a philosophica sententia: quia si ex inferiori parte corpus illud ultimam superficiem concavam habet perfecte sphaericam, optima proportio inter partes ejusdem corporis postulat, ut ex omni parte eamdem habeat profunditatem, et partium extremarum distantiam omnino aequalem, alioqui nec conveniens proportio, nec optima figura in tali corpore inveniri pos- set: ad servandam autem illam proportionem necessarium est, ut ultima superficies convexa sphaerica sit, sicut est concava ut facile cuicumque consideranti patebit; nec propter corpora beatorum necessaria est plana superficies supra empyreum coelum, quia corpora gloriosa non gravitant inferius, ideoque non indigent plano corpore, cui innitantur, nec etiam in sola convexa superficie coeli empyrei necessario existent, sed aeque poterunt intra ipsum, vel supra ipsum, non contingendo illud prout voluerint, existere Addo etiam, si ponenda esset planicies supra coelos omnes, potius cogitandam esse in corpore peculiari distincto a colis sphaericis, quod superficiem convexam supremi coeli in solo puncto contingat: tune autem non essct almodum necessarium coelum empyreum rotundum, et a primo mohili distinctum: quia illud coelum planum posset ipsum coelum mobile contingere, et nihilommus immotum manere: quamvis etiam non repugnet dari coelum empyreum rotundum habens supra se planum illud. Sed de his, quae oculus non vidit, nec revelata sunt nobis, nihil novum temere affirmare licet.

17. Tertium corollarium bipartitum de alüs eorumde corporum simplicium proprietatibus. — Probatur prior pars. — Tertio colligimus coelos et elementa in primo instanti creationis omnes et solas illas proprietates habuisse in primo instanti concreatas, quae ita sunt ipsis connaturales, ut vel ab intrinseca natura, et essentia dimanent, vel ita sint illis necessariae, ut absque illis monstrosa, et in sua propria natura imperfecta existerent ; hoc corollarium est valde consentaneum doctrinae Augustini, et D. Thomae, et rationi. Nam imprimis pars affirmans res esse creatas cum suis proprietatibus, ex illis verbis: 7n principio creavit Deus celuin et terram, sufficienter colligitur; sic enim ex eo quod fides docet Verbum assumpsisse humanitatem, recte colligunt Concilia assumpjsisse animam cum intellectu et voluntate creatis, et corpus cum omnibus partibus integrantibus ipsum ; et quia fides docet corpus Domini substantialiter esse praesens sub speciebus sacramentalibus, recte theologi contra Durandum concludunt, etiam quantitatem corporis Christi sub eisdem speciebus contineri. Et quia credimus Deum creasse Angelos in mundi principio, consequenter sentimus concreasse illis facultates naturales intellectus et voluntatis. Idemque de omnibus mixtis dicemus pro eo tempore et momento, in quo creata sunt: ergo similiter s tune creavit coelos et elementa, illis concreavit facultates et proprietates connaturales, sicut est quantitas respectu materrae, et fieura respectu formae, et aliae intrinsecae qualitates, quales sunt gravitas et densitas in terra, raritas et levitas in aere, et sic de caeteris activis qualitatibus. Est enim ratio eadem tunc ex parte totins universi, quia ut esset perfectum, debuit ex corporibus perfectionem propriam habentibus constare; tunc ex parte uniuscujusque corporis in sua specie considerati: nam is, qui dat formam, vel naturam, dat consequentia ad illam. Denique quia unumquodque Dei opus in suo ordine perfectum est, et ita condens naturam, non fecit illam mancam, nec monstrosam ; neque in illa naturae constitutione fingenda sunt miracula, vel supernaturalia opera, nisi sint revelata, ut saepe cum Augustino diximus: talis autem esset hujusmodi corporum productio sine connaturalibus proprietatibus, ut per se constat.

18. Pars posterior declaratur primo.— Declaratur secundo. — Altera vero pars negativa ex dictis in prima et secunda assertione manifesta est, et breviter declaratur in hunc modum, quia nihil affirmare possumus cum fundamento factum essein primo instanti creationis mundi, nisi quod in illis verbis: 72 principto crearit Deus celum et terram, explicite, vel saltem implicite continetur: sed in illis ex parte substantiarum creatarum nihil continetur etiam implicite praeter coelos et elementa, ut satis explicatum est, et in substantiis ipsis tantum virtute continentur proprietates connaturales ipsis corporibus vel secundum se spectatis, vel secundum ordinem, quem inter se naturahter servant: ergo nihil aliud concreatum simul est cum ipsis corporibus universum hoc quasi essentialiter componentibus. Secundo potest idem inductione declarari, quia si quid aliud factum esset in coelis, vel elementis in illo instanti: vel esset aliquid ex his, quae in discursu sex dierum facta narrantur, vel esset aliquid aliud, sed prius dici non potest, quia ostensum est opera sex dierum non simul, sed successive esse facta, idque magis ex capitibus sequentibus, et ex toto sequenti libro constabit: hoc autem posterius est per se improbabile, quia esset voluntarium, et sine fundamento dictum; et hoc quidem in inferioribus coelis, et elementis videtur per se manifestum. Nam in illo primo instanti non potuerunt intrinsece recipere proprium successivum motum, ut capite praecedenti declaratum est ; quod si immediate post illud instans moveri coeperunt, jam ille motus in se spectatus non pertinet ad opus creationis, prout in primo instanti factum est, sed ad opus primi diei spectat, ut infra videbimus; initium autem intriusecum illius motus, quod in primo instanti concreatum dici potest, ad proprietatem intrinsecam illius corporis pertinuit, quod moveri statim coepit, quia illud initium nihil est aliud, quam prima constitutio talis corporis in tali loco, quae connaturali modo facta est, ut dixi. De solo ergo coelo empyreo cogitari posset, recepisse in ipsomet suae creationis instanti qualtatem aliquam supernaturalem, quatenus non tam ad naturalem ordinem universi, quam ad supernaturalem statum gloriae creatum est: ad eum modum, quo postea dicemus, homines in momento creationis non tantum naturam, sed etiam gratiam recepisse, quod et de Angelis supra diximus. Verumtamen nobis incertum est, an coelum empyreum sit capax talis qualitatis supernaturalis: multoque magis est incognitum, an de facto illa ornetur, vel ad statum gloria pulchritudo illi naturalis sufticiat. Et quamvis demus coelum illud aliquando fore ornandum tali qualitate, vel qualitatibus, etiam esset incertum, an hoc ornamentum in illo initio creationis acceperit, quia cum non sit propter ipsos spiritus, sed propter corpora gloriosa, verisimile est, usque ad tempus illorum, seu usque ad diem ascensionis CHRISTI fuisse reservatum.

19. Quartum corollarium de for matione vel infor mitate initio mundi. — Quid de infor mitate substantiali. — Ultimo infertur ex dictis aliquam mundi formationem concreatam illi fuisse, aliquam vero successu temporis illi esse additam: et econtrario aliquam mundi, seu materiae informitatem tantum ordine naturae fuisse priorem mundi creatione, aliquam vero etiam tempore praecessisse. Haec assertio sine corollarium est D. Thomae, dicta quaestion. 66, art. 1, et declaratur breviter ex dictis: nam informitas materiae duplex est, scilicet, substantialis, vel accidentalis. Prior absolute sumpta non praecessit tempore, quia nec materia est facta sine forma, nec sub forma generica tantum, et non specifica, nec sub aliqua, uniformi specifica forma imperfecta, et communi toti materiae in principio creatae, haec enim in superioribus exclusa sunt. Unde in materia coelorum nulla omnino informitas substantialis tempore praecessit; in materia vero terrae, et elementorum dici potest aliquo modo ex parte praecessisse, quia in illo primo instanti non fuit formata formis mixtorum, quibus formabilis erat, et postea formata est. Haec vero forma- tio licet in se substantialis sit, respectu materiae est quasi accidentalis, quia ipsa indifferens est ad has, vel illas formas recipiendas, et ideo quasi accidentarium illi est, hac, vel illa forma carere, vel formari. ltem respectu terrae, et elementorum illa informitas accidentalis fuit: sicut e contrario pulchritudo, quae ex plantis, et animalibus terrae accessit, accidentalis formatio fuit, ut per se notum est: igitur absolute loquendo, informitatis substantialis materiae non praecessit tempore. Ordine autem naturae praecessisse dicitur, quia creatio corporum secundum ordinem naturae necessario debet incipere a creatione materiae, quia tantum ex ea parte incipit ex nihilo corporis creatio, nam forma non fit, nisi ex materia, vel in materia, et ita consummatur totius productio. Et sic patet tota conclusio, sive corollarium quoad substantialem formationem, vel informitatem.

20. Quid de informitate accidentalis.— Altera item informitas, scilicet accidentalis, subdistinguenda est: nam quaedam esse potest per comparationem ad accidentia, quae propria dici possunt ad modum quarti praedicabilis, et sic informitas accidentalis consistet in carentia propriorum accidentium, seu proprietatum, et accidentium connaturalium. Alia vero informitas est per carentiam accidentium communium, quae rem ornant, et perficiunt, si adsint, et ideo dicuntur accidentaliter eam formare, sive illa sint propria accidentia physica et inhaerentia, ut sunt color, quantitas et similia, sive sint extrinseca ornamenta, quae accidentia praedicabilia dici solent, ut esse nudum, aut vestitum, etc. De prima ergo informitate dicendum est, non praecessisse tempore in coelis, vel elementis, praecessisse autem ordine naturae. Primum patet ex praecedenti assertione, sive corollario tertio, in num. 17, quia in eodem instanti simul cum substantia habuerunt simplicia corpora proprietates suas. Secundum vero probatur, quia prior natura est substantia, quam proprietas, quae illam consequitur: ergo prius natura ex vi creationis praecise spectatae fit substantia informis a proprietatibus. Posterius vero natura formatur per proprietates, quae propterea concreari dicuntur. De altera vero informitate concelendum est, etiam tempore praecessisse in mundo, qui propterea ut nunc est, factus dicitur ex materia invisa, seu informi. Probatur, quia per opera sex dierum formatum est universum, prout nunc est, ex qua formatione quaedam accidentalis pulchritudo, vel ornatus singulis elementis accessit: nam terra apparuit, et visi- bilis quodammodo facta est, et floribus, caeterisque viventibus ornata: ergo informitas huic ornamento opposita tempore praecessit: et idem cum proportione est de caeteris elementis ; nam opera sex dierum successive sunt facta, et per illa ornata sunt elementa: quae informitas opposita tempore praecessit. Quomodo autem hoc in coelis locum habeat explicando opera singulorum dierum trademus. Dicimus autem tempore praecessisse, quia regulariter, ac fere in omnibus proprium tempus praecessit: respectu vero alicujus formae accidentalis potuit per solum instans praecedere informitas, ut respectu localis motus, si per illum dicatur primum mobile aliquo modo ornatum et formatum: tamen illa etiam est antecessio non tantum secundum ordinem natursae, sed secundum veram realem existentiam, et durationis principium, quod hic etiam sub temporali antecessione comprehendimus.

21. Quo pacto D. Thomas Augustinum cum aliis Patrilus circa formationem vel infor mationem materie concordet. — Notare autem oportet D. Thomam in illo articulo juxta hanc assertioncm, seu quartum corollarium, concordiam facerc inter Augustinum et alios Patres; nam Augustinus dixit informitatem materiae, seu mundi tantum ordine naturae: alii vero Patres dixerunt, etiam tempore praecessisse. S'ibi tamen (inquit D. Thomas) non omnino repugnant, quia Augustinus de informitate substantiali locutus est, alià vero Patres de accidentali. Verumtamen, ut ipsemet D. Thomas tacite animadvertit, licet in informitate substantiali non sit contradictio inter dictos Patres, sed tantum quaedam diversitas, nihilominus in accidentali negari non potest, quin contraria docuerint: omnes enim docent materiam non esse factam sine forma substantiali: imo factam esse sub formis coeli et elementorum expresse docent Basilius et Chrysostomus, homil. 2, et Ambrosius, lib. 1, Examer., cap. S, et alii supra allegati; et consentit Augustinus, qui addit subtilitatem de prioritate naturae materiae informis, etiam quod hanc substantialem informitatem, de qua prioritate reliqui Patres ninil dixerunt, nec contradixerunt. Et idem intelligendum censeo de informitate quoad proprietates connaturales, quamvis de illa dicti Patres expresse non tractaverint. In accidentali autem informitate terrae, et aliorum elementorum Augustinus aperte docuit contra sententiam priorum Patrum: nam illi docuerant terram prius tempore fuisse inanem et vacuam, seu invisibi- lem et incompositam, et sic de caeteris clementis: Augustinus autem etiam in hoc tantum ordinem naturae agnovit, et in hac parte antiquorum sententiam nos probamus, propter ea, quae hactenus diximus.

22. Ad primam rationem in num. 1. — Neque obstant rationes dubitandi in principio positae. Ad primam ex loco Ecclesiastici 18: "Creavit omnia simul", prima responsio est, particulam, simul non dicere mensuram durationis, sed communitatem sine exceptione, id est, omnia sine ulla exceptione a Deo creata sunt. Secunda responsio est, licet simul accipiatur pro eodem instarti, seu simultate durationis, intelligendum id esse tantum de his, quae per propriam creationem facta sunt: quidquid enim Deus ex nihilo, et proprie, ac immediate creavit, simul creavit: secus vero esse de caeteris, quae vel per transmutationem unius rei in aliam produxit, vel per accidentalem mutationem perfecit. Altero enim ex his modis facta sunt omnia sex dierum opera ; in primo vero instanti simul Angeli, et omnia simplicia creata sunt, illa enim tantum per immediatam et propriam creationem sunt facta; neque in his annumeratur anima rationalis, quia licet proprie creetur, non sine praevia dispositione materiae creatur.

23. Ad secundum ibidem. — Ad secundum ex verbis illis, "In principio creavit Deus celum et terrai", Chrysostomus quidem ibi citatus videtur sentire, in illis verbis summatim comprehendi omnia opera sex dierum, non quia simul sint facta, sed quia integrum opus successive factum prius in summa quasi uno verbo dicitur, et postea per partes digeritur; juxta quam expositionem particula, ig principio, non dicit indivisibilem mensuram primae creationis, nec verbum creacit, dicit tantum rigorosam creationem, sed omnem operationem illo primo tempore factam. Nos autem supponimus ex dictis, et illud principium tuisse indivisibile initium omnis creatae durationis, et veluti adeequata mensura propriae creationis, quae per verbum creavt signiticata est. Quibus suppositis, respondemus, sub illis duobus modis comprehendi quidem totum mundum ut per veram creationem factum est, seu quatenus ex Angelis, et corporibus simplicibus constat, sub extremis media corpora comprehendendo: non vero comprehendi mixta proprie, et ut actu producta, sed ad summum in potentia, ut Gregorius 32, Moral., supra citavi, siguificat; nec refert, quod in aliis locis Scriptura sub nomine celi etl terre, etiam mixta, et alia opera com- prehendantur, quia cum haec significatio non sit explicita, sed implicita, potest major et minor essc: qualis autem sit, ex materia subjecta et ex antecedentibus vel consequentibus colligendum est: in dictis autem verbis Genesis ex materia ipsa constat, tantum esse sermmonem de simplici mundi creatione, et ex particula in principio, et ex verbis subsequentibus satis declaratur de solis simplicibus esse sermonem: in aliis vero locis ex circumstantiis, et aliis verbis constat esse sermonem de coelo et terra, ut jam sunt completa et ornata per sex dierum opera, et ideo non est de illis similis ratio.

24. Ad tertiam rationem solutio uberior remittitur. — Compendio tamen solvitur. — In tertio argumento petuntur graves diflicuitates de operibus primi, secundi et quarti diei: a quibus illud argumentum sumitur, et ideo non potest exacte dissolvi, donec de illis operibus tractemus, quod in suum locum reservamus, ne omnia confundamus, et nunc breviter imprimis dicimus, eastem fere difficultates ab Augustino et aliis esse solvendas; nam hcet Augustinus dicat, omnia facta esse simul, dividi autem per dies per ordinem ad cognitionem angelicam, ut mox dicam: nihilominus ab illo interrogabimus, quomodo potuerit Angelus coguoscere vespertina, aut matutina cognuitione coelum factum prius etiam natura, quam cognoverit illud stellis ornatum, cum stellae pars sint coeli, et non possit totum integre, et prout in se est, videri sine partibus; itaque eadem est diflicultas, si firmamentum esse coelum ipsum, et stellas secundum substantias earum accipiamus, an vero aliter sint illa opera exponenda postea videbimus. Deinde addimus, argumentum illud cum sua confirmatione convincere, coelos in primo instanti creationis suae fuisse factos sine informitate substantiali tam essentiali, quam integrali, et sine informitate, quae in carentia alicujus proprietatis naturalis et intrinsecae consistat, et nihilominus dicimus opera illorum trium dierum successu temporis esse facta, et per illa fuisse formatos coelos, seu ornatos ab aliquo defectu, seu informitate accidentali: qualis vero haec fuerit, et quomodo littera Genesis de illis diebus intelligenda sit, postea dicemus.

25. Ad quartum rationem in n. 3, responsio. —Quartum argumentum postulat, cur voluerit Deus successive et morose consummare universum quoad mixtorum productionem, et illam mundi dispositionem, quae ad habitationem et conservationem mixtorum ordinatur. Ad quod respondemus imprimis, licet nulla alia ratio a nobis reddi posset praeter Dei liberam voluntatem, eam nobis snílicere, cum in Scriptura simpliciter ac proprie intellecta, ita fecisse narretur. Deinde dici potest ex Ambroio 1, Exaemer., cap. 8, simul cum potentia oluisse Deum suam libertatem et dominium ostendere; et ideo quaedam prius, quaedam posterius, prout voluit, effecisse; item non uno tantum modo, sed pluribus voluit potestatem et dominationem ostendere, et ideo quaedam sine praejacente materia creavit, simul materia creavit, simul materiam ipsam concreando, quaedam vero ex praejacente materia alio modo, sibi etiam proprio, procreavit, subito, et per solum suum imperium materiam transmutancdo, et ex uno aliud procreando longe altiori modo, quam per agentia creata possit id fieri. Praeterea quoniam perfectio universi duplex est, una absoluta et secundum se, alia respectiva, et in ordine ad mixtorum conservationem et generationem, et ideo in ipso creationis tempore voluit ostendere, quae perfectio sit connaturalis universo secundum se spectato, quae vero dispositio secundum sapientissimam ordinationem, ad mixtorum procreationem, et praesertim ad hominum beneficium illi conveniat; et ideo prius in momento mundum in sua simplici perfectione quasi per absolutam potestatem creavit, postea vero more sapientissimi artificis illud ad hominis conditionem disposuit. Denique id etiam fieri potuit propter nos, partim ut simplicius crederemus, et intellectum subjiceremus in obsequium solius fidei etiam in opere creationis, tum ut distinctius et melius intelligeremus, quam sapienter Deus omnia disposuerit, quam fortiter in numero, pondere et mensura, sicut ea disposuit, ita sustineat. Addit Ambrosius, libro secundo, ae Cain et Abel, cap. 6, in principio: Utigue simul omuia fteri jubere potuit Deus, sed distinctionem sercare maluit, quam nos in omnibus negotiis imitaremur ; et similem rationem habet, lib. 1, Exaemer., cap. S, et plures videri possunt in Chrysostomo, homil. 3, in Gen., Nazianzeno et Niceto, orat. 43, in Novam Dominicam.

PrevBack to TopNext