Text List

On this page

Caput 11

Prev

How to Cite

Next

Caput 11

Caput 11

An sex dies creationis mundi naturales, seu materiales, an spirituales, seu intelligibiles fuerint

CAPUT XI. AN SEX DIES CREATIONIS MUNDI NATURALES, SEU MATERIALES, AN SPIRITUALES, SEU INTELLIGIBILES FUERINT.

1. Dubium se praebet ÁAugustinus in preesenti questione. — Magis tamen inclinat in partem posteriorem. — Fundamentum Augustini. — In hoc capite distinctius a nobis tractanda est et expendenda sententia Augustini de sex diebus, in quibus creatus et ornatus dicitur mundus, de quibus diebus idem Augustinus, lib. 11, de Civit., cap. 6, dixit: Qui dies cujusmodi sunt, aut perdifficile nobis, aut etium impossibile est cogtare, quanto magis dicere. Et ideo alio loco profitetur, se magis inquirendo, quam definiendo procedere, in Imperfect. super Genes., cap. 1et 2, ubi etiam confessionem fidei praemittit, ne ab aliquo erroris argui possit, et lib. 1, Genes. ad litter., cap. 8 et 20, nihil temere affirmandum dicit, sed absque praejudicio melioris sententiae se loqui; quia vero ipse in eam inclinavit sententiam, quae affirmat opera illis diebus producta non per successionem temporis, et durationis, sed simul facta esse, ideo coactus est dies illos aliter interpretari, et in mentibus sanctorum Angelorum illos collocare, et consequenter illos distinguere secundum quemdam ordinem dignitatis rerum, quae in ipsis factae narrantur, nonsecundum ordinem prioris, et posterioris in duratione. Fundatur autem haec Augustini sententia in distinctione duarum cognitionum, quasipse ponit in mentibus angelicis, quas vespertinam et matutinam vocat, ut ex professo tractat, lib. 4, Genes. ad litteram, a capit. 22, usque ad nonnulla capita lib. 5, et lib. 11, de Civit., cap. 7 et 29, et aliis locis citandis, et ideo ad intelligendum ejus sententiam, et ferendum de illa judicium, operae pretium existimamus, paulo diligentius distinctionem illam, ejusque membra juxta mentem Augustini exponere, quod per nonnulla dubia distinctius fiet.

2. Dubium primum circa dictum fundamentum. — Quid certum sit in hoc dubio.—Primum ergo dubium sit, an cognitionem matutinam in sola visione clara divinae essentiae Augustinus posuerit. In quo unum videtur certum, nimirum Augustinum posuisse cognitionem matutinam in visione clara Dei. Hoc enim omnes theologi allegandi fatentur, et expressis verbis ejusdem Augustini probari potest. Id enim prius significat, libro undecimo, de Civ., cap. 7, et in29 magis explicat, dicens: Angeli sancti non per verba sonantia Deum discunt, sed per ipsam prasentiam immutabilis veritatis; et infra: Ipsam quoque creaturam melius ili, hoc est in sapientia Dei tanquam in arte. qua facta est, quam in ea ipsa sciunt, ac per hoc et seipsos ibi melius, quam in seipsis, quamcis etiam in seipsis. Facti sunt enim, et aliud sunt, quam ille, qui fecit. Ibi ergo tan- quan in cognitione d urna, in seipsis autem tanquam in vespertina, sicut supra jam dizimus. Quae repetuntur, in Dialog. cum Orosi. 65, Quaestion., in quaest. 26, Augustino attributo, et plane ex sententia Augustini, esto illius non sit opus; et lib. 4, Genes. ad htter., capit. 23, disertissime ait: Multum interest inter cogniLionem rei cujusque in Verbo, et cognitionem in natura ejus, ut illud merito ad diein pertineat, hoc ad cesperan: et cap. 24: Cum sancti Angeli semper videant faciem Dei, verboque unigenito filio sicut Patri equalis est, perfruantur, proculdubio universam crenaturam.in qua et ipsi sunt principaliter conditi. in ipso Verbo Dei prius noverunt, ac deinde ipsa creatura, etc.; et infra: /bi ergo tanquam per diem, hic anten tanquan per vesperam ; et idem saepius in sequentibus repetit. De hac ergo parte affirmante nullum potest esse dubium in sententia Augustini, illamque iterum paulo post confirmabo.

3. Quid item incertum.—Resolutio Scoti. — Rejicitur. — Difficultas autem est de alia parte excludente omnem aliam matutinam cognitionem, multi non theologi non tantum in visione beatifica, sed etiam extra illam ponunt cognitionem matutinam angelicam, non tamen eodem modo. Primo enim Socotus, in 2, distinct. 3, quaest. 9, alias quaest. 4, 2 partis distinctioms S Ad queestionem, praeter visionem beatam ponit in Angelis cognitionem abstractivam, et quidditativam Dei per propriam speciem essentiae Dei, et hanc dicit etiam esse cognitionem matutinam. Et probat, quia omnes Angeli in primo instanti cognitionis habuerunt cognitionem matutinam: ergo non potest esse nisi ista. Consequentiam supponit ut claram. Antecedens vero probat, quia cognitio matutina est prior quam vespertina, secundum Augustinum: sed Angeli in primo instanti habuerunt cognitionem vespertinam, ut per se clarum est: ergo et matutinam. Sed haec sententia supponit falsum, quia nulla est talis scientia abstractiva Dei, ut superiori tract., libr. 2,a nobis ostensum est, et quod certius est, nuila est apud Augustinum mentio talis scientiae abstractivae, et multo minus sub nomine matutinae, aut diei, vel mane apud ipsum invenitur: et sane non bene inter se conveniunt abstractiva cognitio, et matutina, nam haec dicit clarissimam cognitionem, ex mente Augustini, alia vero longe decoloratior est, ut idem Augustinus loquitur. De fundamento vero Scoti dicemus infra.

4. Bonaventure resolutio. — Merito tamen non probatur a Tarantasia. — Alter Bonaventura, in 2, dist. 4, art. 3, q. 1, distinguit duplicem cognitionem matutinam, unam in Verbo per visionem beatam, aliam per species et illuminationes procedentes a Verbo, et hanc secundam ponit, ut aliquam cognitionem matutinam habere potuerint Angeli in sua creatione, quando nondum erant beati. Quam distinctionem ex Petro de Tarantasia refert Carthusianus, in z, d. q. ult. Addit tamen, non probasse illam, et merito, quia cognitio creaturarum per species earum non transcendit cognitionem vespertinam ; quod est evidens secundum mentem Augustini, ubique enim dicit, per matutinam scientiam cognosci res in Verbo tanquam in arte increata, per quam facta sunt. Deinde est evidens ratio, quia vel illa cognitio matutina per illuminationes extra visionem Verbi, quam habuerunt Angeli a principio, erat supernaturalis, vel naturalis. Non primum, quia illa solum esset cognitio fidei, quae matutina dici non potest ; item quia illa cognitio mansit in Angelis malis, licet per peccatum obscurata, ut idem Bonaventura dicit: at in malis Angelis non mansit cognitio supernaturalis. Si autem fuit naturalis, fuit per naturale lumen angelicum, et per species inditas rerum cognoscendarum: haec autem est cognitio in proprio genere, ac proinde vespertina, juxta doctrinam Augustini. Nihilominus tamen divus Thomas, 1 part., quaestion. 62, articul. 1, ad 3, illam distinctionem attingit, et non reprobat. Dicit enim Angelum intra naturalem ordinem posse creaturas cognoscere, vel tantum in seipsis, et sic esse vespertinam cognitionem, vel in Deo, et hanc esse matutinam respectu prioris, licet comparatione alterius matutinae per visionem in Verbo decoloratior, seu impropria sit. Unde significat Angelum per scientiam naturalem et supernaturalem cognoscere res in Verbo, et indicat utramque esse cognitionem matutinam, alioqui argumentum non solvit, quod in hoc nitebatur, quod secundum Augustinum Angeli habuerunt cognitionem matutinam statim a principio creationis. Verumtamen D. Thomas in aliis locis, ubi ex professo rem tractat, non ponit cognitionem matutinam, nisi in clara Dei visione, praesertim 1 p., q. 58, art. 6 et, et in dicta solutione nunquam dixit, cognitionem naturalem rerum in Deo esse matutinam. Imo in fine solutionis concludit de visione beata, et hec proprie est cognitio matutina. Fateor tamen in hoc sensu solutionem non satisfacere argumento, quod diflicillimum est in sententia Augustini, ut infra dicam, et in illa solutione yidetur voluisse D. Thomas pro sua modestia subterfugere vim argumenti potius, quam aperte Augustinum inconstantiae arguere. Illud vero argumentum aliter solvit, q. 8, de Verit.. art. 16, ad 8, de quo infra dicam.

5. AEgidii resolutio.—Objectioni sibi factee occurrit Egidius.—Akiter vero /Egidius, in 2, dist. 3, quaest 1, art. 3, dub. 3 litterali, praeter cognitionem vespertinam, et matutinam addit meridianam. Distinguit enim tria, scilicet, vesperam, mane, et diem ; vesperam dicit esse in absoluta cognitione creaturae secundum se, et in proprio genere, mane autem ffieri dicit, quando ex cognitione creaturae in proprio genere, Angelus in laudem Dei creatoris ascendit; cum autem in Verbo per visionem beatam creaturam Angelus intuetur, diem perfici dicit. Meridiana ergo est cognitio creaturae in Verbo per visionem beatam, vespertina est cognitio ejusdem creaturae in proprio genere, matutina est per ascensum a cognitione vespertina in laudem creatoris. Quod si objicias, quia hic ascensus non est nova cognitio, sed addit tantum actum voluntatis amantis, et volentis laudare Deum propter tale opus, quod totum ex vi ejusdem cognitionis naturalis fieri potest: respondet, tam vespertinam, quam matutinam cognitionem adaptari ad cognitionem rerum, quam Angeli naturaliter habent: nec matutinam addere solam relationem voluntatis, sed aliquid perficiens cognitionem. Nam cognitio ejusdem creaturae, prout a Deo procedit, id est, quae Deum habuerit auctorem, et ab eo habuerit initium, matutina cognitio est, licet non sit meridiana, et videtur hic modus dicendi habere fundamentum in Augustino in locis citatis, ubi saepe illa tria distinguit, vespere, mane, et dies, unde in dicto cap. 22, lib. 4, in Genes., ait: Post vesperam fit mane, cum post cognitionem proprie nature que non est, quod Deus, refert se ad laudandam lucem, quee ipse Deus est cujus contemplatione formatur, utique et fiet dies. Expressiusque, lib. 11, de Civitat., cap. 7, lucem primo die factam de spirituali luce, in qua et tenebrae non sunt, interpretans, addit: Fit tamen et vespera diei bujus, et mane aliquatenus, quoniam scientia creaturae compuratione scientiee creatoris quodammodo vesperascit. Itemque lucessit, et mane fit, cum et ipsa refertur ad laudem dilectionem«ue creatoris.

6. Improbatur tamen AEgidii resolutio. — Sed sine dubio sententia haec aliena est in multis a mente Augustini. Primo, quia nunquam Augustinus posuit matutinam cognitionem merce naturalem, sed semper tribuit illam Iumini glorise, ut in citatis locis videre licet. Secundo cum dicit vespertinam cognitionem ascendere in mane, cum ad laudem dilectionemque Dei refertur, sine dubio non loquitur de dilectione naturahi, sed de supernaturali, ex charitate, quia loquitur de charitate, quae ad beatitudinem sanctos Angelos perduxit: ergo asserere minime potuit cognitionem ipsam naturalem creaturarum fieri matutinam per relationem illam in laudem et dilectionem Dei naturalem. Tertio, quia, ut Angelus referat cognitionem creaturarum in laudem, et dilectionem Dei, necesse est, ut praecognoscat Deum esse auctorem et principium creaturarum , nam propterea illum laudat et amat. Unde talis amor supponit cognitionem Dei ut auctoris creaturarum ex cognitione ipsarum creaturarum, ac proinde ante illam relationem ordine saltem naturae supponitur cognitio creaturarum in Deo, eo modo, quo extra Verbum inveniri potest, id est, cognitio, qua cognoscuntur creaturae non tantum ut in se sunt, sed etiam ut sunt a Deo creatae: ergo talis cognitio nunquam potest esse matutina, quia secundum se spectata valde imperfecta est, et parum clara, et relatio ad Deum, quae illi per voluntatem adjungitur, non reddit illam in genere cognitionis meliorem, licet moralter perficiatur. Denique nunquam Augustinus distinxit in Angelis tres cognitiones, vel tres modos cognoscendi creaturas, sed tantum duos modos, scilicet, vel in seipsis, vel in Verbo, et sub cognitione creaturarum in seipsis comprehendit sine dubio cognitionem earumdem etiam ut sunt effectus Dei, si per proprias species creaturarum fiat, neque hoc appellavit uuquam cognoscere creaturam in Verbo, vel in Deo, cum magis sit cognoscere Deum in creatura, vel potius ex creatura, quae cognitio quoniam minor est, ut Augustini verbo utar. recte nomine vesperae significatur: non ergo matutina nominatur secundum Augustinum, sed sub vespertina comprehenditur.

7. Verbis Augustini n. 5 allatis satisfit ex Alense. — Quocirca, ut notavit Alexander Alensis, 2 part. quaest. 23, memb. 1, in duobus dubiolis, quae in fine illius proponit, scientiam angelicam, quam uno loco vocavit Augustinus matutinam, in alio vocat diurnam. Nam lib.11, de Civ., capit. 29, cognitionem sui in verbo diurnam vocat, eamque a cognitione sui in seipso tamquam a vespertina distinguit, et eas- dem duas cognitiones paulo inferius clariorem, et obscuriorem vocat. Item cognitionem, quae est in Verbo, quamque frequenter matutinam vocat, ad diem dicit pertinere, lib. 4, Gen., cap. 23, his verbis: Multum interest iuter cognitionem rei cujusque qn Verbo Dei, et coguationem in natura ejus, ut allud merito ad diem pertineat, hoc ad cesperam ; unde etiam recte infert Alensis eodem loco, non oportere distinguere cognitionem meridianam a matutina, quia apud Augustinum nulla est excellentior cognitio rerum creatarum, quam cum cognoscuntur in Verbo: ergosi quae dici, aut cogitari potest meridiana cognitio creaturae, illa profecto est, quae in Verbo Dei clare viso perspicitur. At vero hanc eamdem vocat Augustinus matutinam cognitionem, ut vidimus : ergo illa duo non sunt in doctrina Augustini distincta: unde colligere etiam licet, manc, et diem apud Augustinum non condistingui sicut duas cognitiones magis, vel minus lucidas, sed distingui tanquam partem, et totum: nam dies componitur ex vespera, et mane, quod et meridies vocari potest, quia non paulatim crescit in Iuce, sed subito illucescit post vesperam, et diem consummat ; sic dicit dicto cap. 7, de Civit. F'it vespera diei hujus, et mane aliguatenus, etc., et infra dicit, recurrente mane post vesperam, diem unum consummari, et l. 4, in Genes., c. 25, Post vesperas, et nane dies unus, et sic de caeteris.

8. Vera resolutio dubii hactenus discussi.— Concludimus ergo, secundum Augustinum, unicam tantum esse scientiam matutinam Angelorum de rebus creatis, illamque esse visionem earum in Verbo, ac proinde hanc solam esse cognitionem matutinam. Haec est sententia D. Thomae, 1 part., q. 58, art. 6et 7, quam ibi frequentius sequuntur novi expositores, et eamdem tenet Alensis, dicta quaest. 23, memb. 1 et 6. Et videtur suflicienter probata ex dictis. Primo quia cognitio matutina ex mente Augustini est perfectissima omnium, quas Angelus potest habere de creatura: sed cognitio perfectissima unica tantum est, et illa sine dubio est per vsionem in Verbo: ergo illa sola est matutina. Secundo Augustinus tribuit cognitioni matutinae, ut per illam videantur res in rationibus suis, per quas fiunt, seu in arte divina, sed hoc modo tantum videntur per visionem beatam: ergo sola visio beata est scientia matutina. Tertio Augustinus, dicto cap. 7, lib. 11, de Civit., et lib. 9. Gen., cap. S, solis Angelis sanctis, et a principio beatitudinis tribuit cognitionem matutinam, nun- quam tamen illam concedit Angelis, qui peccaverunt: imo hoc modo distinguit lucem a tenebris, ut postea videbimus: ergo signum est, in sola scientia beata ponere cognitionem matutinam, nam aliae scientiae in Angelis malis fuerunt.

9. In certis Augustini difficultas adhuc restat.—Solum restat obscurum in doctrinam Augustini, quod dicit, cognitionem Angelorum de creaturis in seipsis fieri mane, cum ad Dei laudem refertur, ut habet lib. 11, de Civit., cap. 7, et lib. Gen., cap. 22 et 25. In hoc non fundati sunt, qui dixerunt duplicem cognitionem matutinam, naturalem scilicet, et supernaturalem, vel aliis modis supra relatis. Quos in hac parte sequitur Daniel Malonius, in 2, d. 3, disp. 18, nam licet in sect. 2, decem, vel undecim modos dicendi referat circa illam distinctionem, et omnes impugnet: nihilominus in sectione prima, fatetur cognitionem matutinam duplicem esse. Una est visio creaturarum in Verbo, alia est, cum Dei cognitionem referunt ad Deum amandum. Unde addit, in malis Angelis nunquam fuisse cognitionem matutinam priorem, fuisse tamen posteriorem saltem in primo instanti, in quo creati sunt. Sed non existimo esse hoc menti Augustini conforme ; quia si cognitio vespertina erat prius saltem natura, quam ad laudem Dei referatur, non fit matutina per hoc quod ad laudem Dei referatur, quia cognitio matutina, et vespertina differunt in intrinseca ratione, et perfectione cognitionis, quae non variatur per hoc, quod in laudem Dei referatur, ut supra ponderavi.

10. Verus sensus illorum verborum probatus efficaciter ex variis ejusdem Augustini locis.— Neque Augustinus, si attente legatur, uuquam dixit vespertinam cognitionem relatam ad Deum fieri matutinam, sed per illam relationem, vel post illam sequi mane, et perfici diem, quod longe diversum est. Hanc vero fuisse sententiam Augustini, patet ex dicto capite septimo, libro undecimo, de Civitat., ubi sic ait: Scientia creatura comparatione scientiee creatoris quodammodo vesperascit, itemque lucescit, et mane fit, cum et ipsa refertur ad laudem dilectionemque creatoris. Ubi non est sensus, ipsam vespertinam cognitionem lucescere, et mane fieri, cum refertur, etc., sed sensus est, media illa relatione, vel per meritum illius lucescere, et oriri mane in mente Angeli, utique per visionem in Verbo, et sic diem consummari, et hic sensus patet ex verbis subjunctis, quae priora declarant. Cognitio creature in seipsa decoloratior est, ut ita dicam, quam cum in Dei sapientia cognoscitur velut in. arte, qua facta est, ideo vespera congruentius, quam nos dicitur, que tamen, ut diai, cum ad laudandum, et amandum refertur creator em, recurrit in mane, et hoc cum faci in cognatione sui ipsius, dies unus est. Non ergo ipsa cognitio vespertina per relationem fit mane, vel matutina, sed recurrit in mane, id est, quasi pro termino habet ipsum mane, et ita unus dies perficitur; unde expressissime libro 4, Genes., cap. 22. 7ta ut post vesperam fiat mane, cum post cognitionem sue proprice nature, qua non est, quod Deus, refert se ad laudandam lucem, quod ipse Deus est, cujus contemplatione formatur. Ecce non vespertina cognitio fit matutina, sed post cesperam fit vane, nec vespertina in se lucidior fit per illam relationem, sed per conjunctionem ad mane quodammodo formatur ; et sic etiam dixit ibidem, cap. 25, in illis diebus non nominari noctem, quia tunc noa ad diem pertinet, non dies ad ncctem, cum sancti Angeli id, quod creaturam in ipsa creatura noverunt, referunt ad illius honorem, et amorem, in quo eternas rationes contemplantur, eaque concordissima contemplatione sunt unus dies. Per illam ergo relationem non fit alia cognitio matutina, sed quasi conjungitur vespertina cognitio matuunee. Unde obiter colligo, hoc intelligendum esse de relatione perfecta, et perseverante usque in finem, quam Angeli mali non habuerunt, et ideo nec ad matutinam cognitionem pervenerunt ; sicut et nos licet qualemcumque cognitionem vespertinam, quam habemus, in Dei laudem referamus, non statim fit nobis, neque fiet matutina nisi in illo amore usque in finem perseveremus, et tunc etiam in nobis spiritualis dies ex vespertina, et matutina cognitione complebitur, ut, in dicto cap. 25, Augustinus conclusit, dicens: Sunt unus dies, quem fecit Dominus, cui conjungetur Ecclesia, de hac peregrinatione liberata, ut et nos exultemus, et jocundemur in eo.

11. Dubium secundum principale circa idem fundamentum Augustini positum in num. 1, quidnam fit cognitio vespertina.—Resolutio bipartita. — Ostenditur pars prior. — Atque ex his expeditum manet secundum dubium, nimirum, quid sit cognitio vespertina. Nam haec est cognitio creaturarum in proprio genere, qualis in Angelis est illa, quam de creaturis habent per proprias species earum, ut satis expresse, et evidenter docuit Augustinus, libro quarto Genesis ad litteram, cap. 8, ibi: 7n suo enim genere quasi in vespere terminatum est, et cap. 22: fit vespera illius lucis, cum firmamentum non in Verbo, sed in sua natura cognoscitur, et dicto cap. 7, de Civitate, Cognitio creaturre in seipsa decoloratior est, ideo vespere dicitur, et cap. 26, in seipsis tanquam cognitione vespertina cognoscunt ; idem in dicta, q. 26, ad Orosi., et aliis locis saepissime. Statim vero occurrit difficultas similis praecedenti, an vespertina cognitio sit unica tantum, vel multiplex, nam oppositorum eadem est ratio: sed cognitio matutina tantum est una, et unius rationis in unoquoque Angelo, vel etiam homine, ut diximus: ergo etiam vespertina unica tantum est. In contrarium vero est, quia Augustinus videtur in Angelis duas creaturarum cognitiones extra Verbum distinguere, unam rei in ipso Angelo cognitae, aliam ejusdem rei in seipsa cognitae, utraque autem est vespertina cum sit extra Verbum, et ita opinatur Alensis supra in 3, conclusione ex mente Augustini, ut in quaestione 23, late tractat, et distinguit duas vespertinas cognitiones in Angelo respectu earumdem rerum: quarum altera per species inditas, altera per acquisitas fit: vel quarumaltera est cognitio rerum, ut suntinipso Angelo cognoscente, altera est rerum in seipsis. 12. Dico nihilominus si ad verba, et dicta Augustini respiciamus, unam tantum cognitionem Angelorum vespertinam vocasse respectu ejusdem objecti: si tamen ad fundamentum illius appellationis inspiciamus, multiplicem esse vespertinam cognitionem quoad positivam rationem suam, quamvis matutina una tantum sit. Prior pars nota est ex verhis citatis. In solis enim mentibus angelicis duplicem cognitionem illam constituit Augustinus: et vespertinam cognitionem vocat, quam habent Angeli de rebus creatis in seipsis, id est, directe tendendo in ipsas, ut in se sunt per proprias species innatas earum. Quae scientia connaturalis est omnibus Angelis, et unica est in quolibet illorum, una (inquam) vel unitate luminis intellectualis, vel unitate alicujus habitus, vel collectione plurium specierum intelligibilium, plurium, pauciorum juxta gradum perfectionis Angeli, juxta supra dicta de Angelis, quae hic repetenda non sunt, nec ad praesens punctum referunt. Augustinus ergo hanc solam scientiam vespertinam nominavit vel quia non de fide, sed de propria scientia locutus est, et in Angelis praeter beatam aliam propriam scientiam non agnovit, vel quia illa sufficienter, et potissimum inserviebat intentiomi eus, quae erat per scientiam vesperti- nam, et matutinam, dies creationis mundi explicare.

13. Ostenditur posterior.—Nihilominus probatur altera pars. Primo quia Augustinum vocavit illam scientiam vespertinam, quia ad divinam visionem comparata decoloratior est, sed hoc ipsum habet omnis cognitio rerum extra Verbum ad cognitionem rerum in Verbo comparata: ergo omnis illa potest vocari cognitio vespertina. At vero extra Verbum non una tantum, sed multiplex potest esse cognitio: ergo potest esse multiplex cognitio vespertina, et ita cessat aequiparatio inter illa duo membra, nam in omni latitudine summum, et perfectum unum est: imperfecta vero multiplicantur, quia ab illa summa perfectione multis modis receditur. At vero matutina cognitio attingit summum gradum perfectionis cognitionis creaturarum, vespertina vero dicit defectuosam cognitionem: ergo licet illa una tantum sit, haec multiplicari potest: et in hoc sensu posset distinctio Alensis sustineri, non tamen distinguendo illa membra per species concreatas, vel acceptas a rebus, nam hae posteriores in Angelis non sunt, sed ex objectis dicuntur, vel quia una terminatur ad rem existentem, alia abstrahit ab actuali existentia, vel quia Angeli una cognitione vident creaturas in speciebus earum, quas in seipsis habent, alia vident creaturas in ipsismet ; haec enim distinctio materialis tantum videtur in ordine ad vespertinam cognitionem, ad eum modum, quo cognitiones diversarum creaturarum in se, sunt plures cognitiones vespertinae. Sic enim cognitio rerum in speciebus intelligibilibus si non terminetur objective ad res repraesentatas per illas species, tantum est cognitio quasi reflexa ipsarum specierum, et ita est distincta cognitio vespertina a cognitione creaturae in se, quia est cognitio alterius objecti creati etiam in seipso, et in proprio genere. Nos autem addimus, etiam respectu ejusdem objecti cogniti posse esse plures cognitiones vespertinas aliarum rationum.

14. Ejusdem posteriori partis ulterior declaratio. — Dixi autem has vespertinas cognitiones multiplicari quoad positivas rationes cognitio nis, quia propria denominatio cognitionis vespertinae sumitur ex quadam carentia, vel diminutione lucis, sicut naturalis vespera diei dicitur, quando lux jam est remissa per occasum Solis. Sic ergo omnis cognitio creaturarum, quae non attingit gradum lucis glorise, convenit in communi ratione vespertina cognitionis ; secundum vero gradum luminis, quem participant, possunt multiplicari. Exemplo declaratur optime in CHRISTO Domino, habuit enim tres, vel quatuor scientias, beatam, per se infusam, per accidens infusam, et acquisitam, vel experimentalem. Ex illis ergo sola beata potest dici matutina, reliquae autem possunt dici vespertinae. Quia etiam scientia per se infusa erat de rebus creatis in proprio genere, et per proprias earum species, ac proinde erat vespertina: ergo a fortiori reliquae ; et eadem ratione si in beatis hominibus datur creaturarum per se infusa, cjus cognitio vespertina erit, quia per illam non videntur res in Verbo, sed in seipsis ; idemque erit in Angelis sanctis, si in eis detur scientia supernaturalis extra Verbum rerum creatarum, et distincta a propria scientia naturali, quod supra tractatum est: et consequenti ratione etiam cognitio per fidem erit vespertina. Quia licet comparatione noctis infidelitatis lux sit, et diem constituat, in quo honeste ambulamus, nihilominus hic dies comparatione illius diei, quo aequales Angelis facti videbimus Deum sicuti est, ipse quoque nox est, seu lucerna lucens in obscuro loco, donec dies illucescat in cordibus nostris, ut dixit Augustinus, lib. 4, Genes. cap.23.

15. Dubium tertium principale circa idem Augustini fundamentum.—Quorumdam responsio.—Tertium grave dubium est, an in doctrina Augustini cognitio matutina et vespertina differant in objectis materialibus (ut ita dicam) seu in rebus cognitis, vel in re cognita conveniant, et in medio, ac modo cognoscendi disüngvantur. Aliqui censent differre in rebus et objectis cognitis, quia cognitio matutina est de re increata, scilicet, de Deo ipso, quia licet dicatur esse de creatura, ut est in Deo, videtur tantum esse de creatura secundum esse, quod habet in Deo, quod esse est ipsum esse increatum, ipsaque vita Dei, juxta illud: "Quod facUwm est, in ipso vita erat". Cognitio autem vespertina habet pro objecto creaturam, quam cognoscit, seu repraesentat secundum esse, quod in se habet, quod omnino creatum est. Sed hoc dubium, qua potui diligentia tractavi in priori tomo, tractatu primo, libro secundo, de Attributis Dei negativis, cap. 25, a n. 10, ad 14, propter quosdam modernos scriptores, qui ausi sunt dicere divum Thomam, Alensem, reliquosque theologos non intellexisse Augustiuum dicentem cognitionem vespertinam terminari ultimo ad proprium conceptum creaturae in suo proprio esse objective distincto ab illo esse, quod habet in Deo, matu- tinam autem in solo esse increato, quod creatura in DEO habet, sistere, secunidum mentem Augustini: Ego vero antiquos theologos veram Augustini mentem attigisse defendi; non censeo autem necessarium ibi dicta hic repetere, cum fere nihil illis addendum occurrat.

16. Vera responsio eax alibi tractandis. — Dico ergo Augustinum non distinxisse cognitionem matutinam et vespertinam, nisi respectu rerum creatarum, seu creandarum, et ita illas duas cognitiones ex mente ejus, in re cognita convenire, differre autem in actu, et medio, cognoscendi illam. Atque hoc modo respectu singularum creaturarum distinguit vesperam, et mane, et singulos dies conficit; ut Angelus cognoscendo se in se conficit primam vesperam, cognoscendo autem se in Verbo, fit primum mane, et consurgit primus dies, cognoscendo autem firmamentum in ipsomet, vel in Verbo, fit secunda vespera, vel secundum mane, et completur dies secundus, et sic de caeteris. Haec autem distinctio partium ejusdem diei ex utraque consurgentis, et distinctio dierum intelligi non potest, nisi intelligatur idem omnino objectum creatum per cognitionem matutinam et vespertinam ejusdem diei cognitum esse, nec duae cognitiones matutinae primi et secundi diei possunt concipi distincte etiam secundum rationem, nisi intelligantur terminantae ad Angelum, vel ad firmamentum, quatenus in suo esse creato, vel creabili distinguuntur, quod non haberent si per matutinam cognitionem solum secundum esse increatum, quod in Deo habent, cognoscerentur, ut ibi latius sum prosecutus. Possumus tamen amplius hoc declarare in scientia increata, quam Deus de se, et in se habet de creaturis: Deus enim per suam scientiam cognoscit creaturas non solum secundum esse, quod in ipso habent, sed etiam secundum esse proprium objectivum creaturae vel possibile per simplicem intelligentiam, vel actuale per intuitivam cognitionem ; at vero cognitio creaturarum priori modo sumpta, ac praecise spectata, revera non est cognitio creaturarum, nec distinguitur a scientia ipsius Dei de seipso, quia nihil aliud est, quam cognoscereseipsum, suum esse, suum intelligere, ac posse: ergo illa scientia est propria cognitio creaturarum ut ad illas secundum proprium illarum esse terminatur, et iila propria est scientia, qua Deus cognoscit creaturas in se: idem ergo est cum proportione intelligendum de Angelissanctis cum dicuntur cognoscere creaturas in Deo.

17. Primum corollarium es progime tradiLis. — Et hinc obiter infero non posse in Deo distingui cognitionem vespertinam a matutina, cujus oppositum sequeretur ex opinione contraria, nimirum, si matutina et vespertina cognitio in objectis secundum esse creatum, et increatum distinguendae essent. Probatur utraque pars: nam in Deo, ut dixi, distinguitur duplex cognitio creaturarum, una secundum esse increatum, quod habent in Deo, quae revera non est cognitio creaturarum, sed solius creatoris, et alia secundum esse proprium creatum, vel creabile. Si ergo cognitio matuiina Angelorum non attingit creaturas secundum esse, quod in se habent, profecto etiam in Deo sola prior cognitio illius esse increati, quod creaturae in ipso habent, erit matutina, et altera cognitio creaturarum secundum esse proprium dici poterit vespertina, quia etiam de illa dici poterit, quod Augustinus, lib. 11, de Civitat., cap. 7, dicit: Cognitio creuturee in comparatione creatoris quodammodo vesperascit, utique ex parte objecti. Nemo autem hactenus distinxit in Deo etiam secundum rationem cognitionem vespertinam et matutinam: ergo non distinguuntur ex parte objecti materialis, seu rei cognitae secundum proprium conceptum objectivum, sed lumine, et modo cognoscendi ; et ideo in Deo tantum est diurna, seu meridiana cognitio creaturarum, quia uno tantum modo seipso, et per seipsum, et summa, ac infinita luce illas cognoscit. In creatura vero datur cognitio vespertina et matutina propter diversos modos -ognoscendi easdem creaturas. Differt tamen inter Deum et Angelum, seu quacumque iniellectualem creaturam, quod soli Deo est connaturalis cognitio illa creaturarum in seipso, et in summa luce: in Angelis vero cognitio connaturalis est vespertina, quia imperfecta, et in proprio genere: cognitio autem matutina est supernaturalis, quia elevari ad cognoscendas creaturas in Verbo, supra naturam est intellectus creati ; et haec est ratio propria, ob quam Angelus est capax cognitionis matutinae et vespertinae, et non Deus, quia Deusnon potest habere modum cognoscendi nisi connaturalem sibi, et ille sibi est summuset perfectissimus: Angelus vero est capax cognitionis superantis naturam suam, et haec est tanquara meridies respectu cognitionis sibi connaturaiis.

18. Secundum corollariun coutra distinguentes in visione Leata cesperum et mane. — D. Thomas illam distinctionem nou vegpnobet. —Non esse tamen ad mentem Augustini fatetur idque ex ipso Augustino probatur primo.— Ex quo inferno secudo, non recte a quibusdam distingui in ipsamet visione beata cognitionem matutinam et vespertinam, quatenus in illa visione consideratur habitudo ad Deum ipsum tanquam ad objectum primarium, et ad creaturas in ipso cognitas tanquam ad secundarium, et priori ratione dicunt esse cognitionem matutinam, quia tam ex parte cognoscentis, quam ex parte rei cognitae est lucidissima: sub posteriori vero ratione, dicunt esse vespertinam. Qui consequenter dicent cognitionem creaturae in Verbo secundum esse increatum, quod habet in Verbo, matutinam esse, quia est de creatore tantum, cognitionem autem creaturae in Verbo secundum proprium esse creatum esse vespertinam, quia ut sic est cognitio creaturae, et eo ipso advesperascit, ut ex Augustino, dicta cap. 7, de Civitat., supra dicebamus, unde libro etiam quarto de Genesi, cap. 18, ait, creaturam in Deo habere mane, nam in suo genere tanquam cespere terminatum est. Quam distinctionem attingit divus Thomas, dicto quaestione 58, articulo septimo, eamque non reprobat, dicit tamen non esse ad mentem Augustini. Et hoc mihi indubitatum est, quia Augustinus nunquam distinxit ex parte rei cognitae cognitionem vespertinam et matutinam, sed ex diversis modis cognoscendi eadem rem, ut jam ostendi. Unde nunquam vocavit cognitionem creaturae illam, per quam cognoscitur esse increatum, et eminentiale, quod creatura habet in Deo, nam haec cognitio praecisae sumpta non est cognitio creaturae, sed Dei: illam ergo vocavit cognitionem creaturarum in Deo, per quam cognoscuntur creaturae secundum propria esse, propriasque rationes suas in causa sua suprema, et hanc vocavit cognitionem matutinam creaturarum: de visione autem ipsius DEI, ut ad ipsum terminatur, nunquam sub illo nomine matutinae cognitionis locutus est Augustinus, quia matutinam cognitionem distinxit a vespertina respectu ejusdem objecti. Respectu autem Dei visi in seipso nulla est cognitio vespertina, quia nulla est lucidior illa, quae dici potest in proprio genere respectu Dei, id est, per propriam ejus speciem, vel essentiam, et ita supposuit, et intellexit sine dubio Augustinus, visionem Dei in seipso, ut ad ipsum terminatur, lucidissimam esse, ac proinde maxime meridianam, nunquam tamen distinxit illam ut est de Deo ipso, vel ut est de creaturis in ipso tanquam matutinam a vespertina.

19. Probatur secundo ex reipsa.— Neque spectando ad rem ipsam probanda est illa distinctio, quia visio Dei, ut terminatur ad creaturas, est in sua specie lucidissima et clarissima, quantum esse potest de objecto creato: ergo non meretur nomen vesperae, sed mane. Item, quia alias visio, quam Deus habet in seipso de creatura, dici posset vespertina ratione objecti, quod absurdum reputo. Quanquam Rupertus, in Prolog. ad libros in Genes., illam sic appellare videatur, qui tamen non loquitur respectu ipsius Dei, sed respectu nostri, et vocat vespere illud esse, quod res habebant in Verbo, antequam fierent, quia noslatebat, in se tamen scientia illa maxime matutina erat. Augustinus autem cum interdum dicit cognitionem creaturae respectu cognitionis creatoris esse vesperam, non loquitur de cognitione creaturae in Deo, sed de cognitione creaturae in se, et in proprio genere, quae habet pro objecto primario creaturam, et ideo il commensuratur, sub cognitione autem creatoris comprehendit cognitionem creaturae in creatore, et ex vl visionis creatoris, quia suam quasi speciem, et excellentiam habet a creatore tanquam objecto primario, et sub eodem lumine transit ad creaturam.

20. Objectio contra procime dicta. — Solvitur. — Dices: In ordine naturalium cognitionum cognitio naturalis, quam habet Angelus de seipso in se, et per se potest dici vespertina respectu cognitionis Dei, quam per se habet de ipso: ergo econtrario cognitio creaturarum in Deo poterit dici vespertina respectu cognitionis clarae Dei in seipso. Respondetur negando antecedens: nam illa cognitio, quam Angelus habet de Deo, per seipsum, aut per aliam creaturam, vel sub neutro illorum membrorum comprehenditur, vel si ad ahquod revocatur, vespertina dicenda est. Dico sub neutro membro comprehendi, quoniam Augustinus, ut notavi, non dat illam distinctionem de omni cogitatione angelica, sed de cognitione creaturarum, quia solum usus est illa distinctione ad explicandos dies, in quibus Deus creaturas produxit, et ideo non oportet, ut distinctio sit adaequata omni cognitioni cujuscumque objecti, sed creati tantum. Extendendo autem illam ad omnia objecta, dico cognitionem Dei per creaturam sive in Angelo, sive in nobis vespertinam potius esse, quam matutinam, ut jam tetigi, et docet expresse Alensis, supra memb:. 2. Et ratio est, quia medium cognoscendi est creatum, et ratio, ac perfectio cognitionis ex medio potius, quod est veluti formale objectum, quam ex re cognita, quae est quasi materiale, sumenda est. Unde sicut visio vreaturae in Deo matutina est, ita e contrario cognitio creatoris in creatura, vel per creaturarum, vespertina est; item talis cognitio valde imperfecta, et, ut ita dicam, valde decolorata est: ergo nomen matutinae cognitionis non meretur.

21. Dubium quartum principale circa idem fundamentum Augustini, utra cognitio fuerit prior in Angelo. — Responsio quoad prioritatem nature. — Quoad prioritatem durationis, Scoti responsio.— Quartum dubium est, quae cognitio, matutina ne, an vespertina fuerit prior in Angelo respectu earumdem rerum, quae per illas cognoscuntur ; iioc dubium obscurum est in sent2ntia Augustini, tum propter varia dicta ejus, tum propter consecuticnem alterius ditficultatis, quae ex illo sequitur, nimirum, qui Angeli babuerint scientiam matutinam, et quando illam receperint. Potest autem tractari dubium de prioritate durationis realis, vel de prioritate natura proprie sumptae, id est, fundatae in causalitate pertinente ad ordinem executionis, seu generationis (ut sic dicam). Nam de prioritate dignitatis, seu perfectionis nulla est quaestio, cum certissimum sit, et in re ipsa, et in doctrina Augustini, matutinam scientiam esse priorem, id est. longe perfectiorem, et simili modo certissimum est, secundum ordinem intentionis, et finalis causae esse etiam priorem, saltem ratione actus, in quo talis scientia ponitur, ut ex dictis satis patet. Igitur scientiam matutinam esse priorem etiam duratione reali, fuit sententia Scoti in loco allegato; et ad hoc inducit verba Augustini suprarecitata ex capite vigesimo quarto, lib. 4, de Genes. Dicit enim: Cum Angeli sancti semper videant Verbum Dei, prius in ipsonoverunt universum creaturam, ac deinde in ipsa creatura: qui locus non recte exponitur de proprietate dignitatis, tum quia illa duo verba prius, et deinde, male accommodantur ad ordinem dignitatis: tum etiam, quia causa illius prioritatis non redditur ex perfectione visionis, sed ex eo, quod sancti Angeli semper vident Verbum, ubi pondero adverbium semper, in quo maxime ratio nititur: tum etiam, quia inde subinfert, ibi diem esse primitus creatum, lic autem tanquam vesperam, quae exponens, cap. 31, ait: Primo haeec accipiebat in Verbo Dei, deinde cum fucta essent ea, cognoscebat alia inferiori cognitione, que nomine vesperee significata est. Et cap. 32: Mens angelica gura charitate inherens Verbo Dei, posteaquam illo ordine creata est, ut precederet cetera, prius ea vidit in Verbo Dei facienda, quam facta sint, etc., tum denique, c. 34, id explicat exemplo oculi videntis propinqua, et distantia simul, sed ordine quodam, nam prius propinquiora videt, quod procedit secundum ordincm generationis, et situs.

22. Scotus Augustinum ad se pertrahere conatur. — Verumtamen etiam ipse Scotus vidit Augustinum in his locis non loquide prioritate durationis inter cognitionem matutinam et vespertinam, nam illasmet cognitiones fuisse simul duratione expresse affirmat idem Augustinus, dicto capite trigesimo secundo, libro quarto de Genesi, et idem insinuaverat, capite trigesimo, et expressius repetit, capite trigesimo quarto. Inde tamen colligit Scotus loqui Augustinum saltem de prioritate naturae proprie, id est, causalitatis et generationis. Nam si attente consideretur discursus Augustini, ibi non ostendit excessum perfectionis matutinae cognitionis, nam licet hanc attingat transeunter, et quasi id supponendo, proprie tamen describit modum et ordinem generationis et originis inter utramque cognitionem, et sic sentit ex matutina sequi vespertinam, quia sicut ordine causalitatis prius est creatura in Verbo, quam in se, ita prius natura visa est ab Angelo in Verbo,quam inse; hinc autem infert ulterius Scotus illam cognitionem in Verbo de qua ibi loquitur Augustinus non esse compositionem in Verbo clare viso in se per visionem beatam, sed esse quamdam aliam cognitionem abstractivam Dei per speciem ejus; quia visio beatifica non potuit esse simul duratione cum cognitione vespertina, quia hanc habuit Angelus per cognitionem naturalem a primoinstantisuae creationis, et tunc non habuit visionem beatam etiam ex doctrina Augustini, ut supra in proprio loco dictum est.

23. Frustra tamen id tentat.—At enim propter unam difficultatem fugiendam non sunt verba Augustini ad peregrinos sensus detorquenda. Est enim meridiana luce clarius loqui Augustinum in citatis locis de visione beata sanctorum Angelorum. per quam creaturas in Verbo Dei cognoscunt, ut in principio probavi, et iterum pauca verba ponderabo. Primum illa dicti cap. 24: Cum sancti Angeli, quibus post resurreclionem coequabinur, si viam, quae noLis Christus factus est, usque in finem tenuerimus, semper faciem Dei videant. At quae est visio qua videtur facies Dei, nisi beatifica? aut in quo erimus aequales Angelis Dei, si in sanctitate perseveraverimus, nisi in visione beati- fica? Nam si in aliqua re alia erimus illis aequales, id erit ratione visionis beatae, quae supponi debet ; deinde capite vigesimo quinto dicit ex illa cognitione matutina cum vespertina confici unum diem, cu conjungetur Ecclesia de hac peregrinatione liberata,ut et nos exultemus, et jocundemur in eo; quod perfecto non erit nisi in beatitudine; de hac ergo loquitur Augustinus. Item capite 32, non ponit hanc cognitionem nisi in mente, que pura charitate inheret Verbo Dei, ubi aperte loquitur de charitate consummata, et immutabih patriae. Item, in cap. 7, lib. 11, de Civitat., aperte dicit: Lucein illam, et diem non esse nisi civitatem sanctam in sanctis Angelis, et spritibus beatis, de qua dicit Apostolus ; "Que sursum est Jerusalem, quee est mater nostra", eterna in caelis. et in capite decimo nono, habet verba supra citata, quae sunt satis expressa. Accedit, quod illa cognitio matutina et abstractiva, quam Scotus ponit de DEO per speciem ejus, non soIum non habet fundamentum in Augustino, verumetiam nec possibilis est, ut supra dixi. Multoque impossibilius videtur, quod per cognitionem abstractivam Dei videantur creaturae in ipso clarius, et perfectius, quam in seipsis per proprias species. Nam hoc etiam in clara visione DEI diflicile intelligitur: quis ergo de abstractiva cognitione id credat? Augustinus autem loquitur de cognuitione matutina, qua videntur creaturae in DEO melius, quam in se: ergo non de abstractiva, sed de intuitiva cognitione loquitur.

24. Rejecta Scoti responsione, persistit difficultas contra prioritatem durationis inter matutinam et vespertinam cognitionem. — Tunc ergo manet integra difficultas, quam Scotus attingit, quomodo possint esse simul duratione, seu tempore cognitio vespertina et matutina in Angelis, cum prius pro aliqua, vel aliquibus morulis habuerint sancti Angeli cognitionem naturalem, quam beatam, ac proinde cognitionem vespertinam prius, quam matutinam, etiam reali duratione. Antecedens supponimus ut omnino verum non tantum in re ipsa, sed etiam in sententia Augustini, ut supra lib. 5, de Augelis, cap. 2. et lib. 6, cap. 1 et 3, dictum est; et deinde licet in primo instanti habuisset Angelus utramque cognitionem, non apparet, in quo genere causae possit cognitio matutina esse prior quia, seclusa causalitate finali, quae ad rem non pertinet, ut dixi, quia pertinet ad orcinem intentionis, non executionis: in caeteris generibus causarum visio beata nullo modo est causa cognitio- nis naturalis, nec formalis, ut per se patet, nec efficiens, quia cognitio naturalis est ex principiis naturae, non gratiae, aut gloriae, nec materialis, quia non disponit ad illam. Quin potius hoc ordine cognitio vespertina videtur prior, quia naturalia praecedunt ordine naturae ad supernaturalia, vel ratione subjecti, vel quatenus intimius consequuntur ex subjecta natura, quam gratia, vel gloria. Accedit, quod idem Augustinus, dicto lib. 4, de Genesi, c. 22, videtur aperte hunc ordinem ponere, cum dicit: Ut si lua ista, que primitus creata est, non corporalis, sed spiritualis est sicut post tenebras facta est etc., ita et post vesperam fiat mane, cum post cognitionem swe proprie naLuree, qua non est, quod Deus referat se ad laudandam lucem, que ipse Deus est, cujus contemplatione formatur. Et infra: Ut vespera primi diei sit etiam sui cognitione, non se esse, quod Deus est, mane autem post vesperam hanc, quo concluditur dies unus. In quibus verbis aperte videtur docere Augustinus, ordine generationis priorem fuisse cognitionem vespertinam sui, quam matutinam in verbo, quod saltem de prioritate naturae in eodem ordine verificandum est: imo videtur etiam de ordine durationis esse intelligendum, et ita exponit aperte divus Thomas, quaest. 8, de Veritat.. art. 16, ad 8.

25. Vera responsio de antecedentia durationis. — Probatur primo directe. — Propter priora testimonia allata num.21, totamque difficultatem hanc, multi theologi necessarium esse arbitrati sunt concedere secundum Augustinum, habuisse Angelos in primo instanti creationis suae aliquam matutinam cognitionem; et ideo dixerunt aliqui Angelos sanctos a primo instanti creationis fuisse beatos simpliciter, ponentes illam cognitionem matutinam in sola visione beata, ut revera est; alii vero distinxerunt cognitionem matutinam, ut aliquam habuerint in primo instanti in visioneDei, et postea aliam per visionem ; sed primum impugnatum est in praecedenti tractatu, lib. 5, c. 2, secundum vero in proxime dictis. Dico ergo Angelos non habuisse cognitionem matutinam in primo instanti creationis suae, ac proinde prius duratione, et natura habuisse cognitionem naturalem sui, Dei, et fortasse etiam aliarum rerum, quam easdem res in Verbo viderint. Probatur, quia in illo primo instanti habuerunt omnem perfectionem naturalem, et non fuerunt in illo beati ultima et perfecta beatitudine, quae in clara visione Dei consistit; ex quo sequitur cognitionem illam, quae in Angelo est vespertina cognitio sui, seu in proprio genere, in suo esse, et substantia antecessisse matutinam sui cognitionem. Probatur aperte, quia vespertina cognitio eadem est cum cognitione sui in se, et per suam substantiam, vel speciem: sed hanc habuit Angelus in primo instauti, quando nondum videbat se in Verbo. Idemque dici potest de cognitione firmamenti, congregationis aquarum solis, lIunae et stellarum, et aliorum operum sex dierum; solum est differentia, quod cognitio sui est naturalis et necessaria, et ideo certius est, cum natura incepisse; aliarum vero rerum actualis cognitio non est ita necessaria quoad exercitium, et ideo non est tam certum actu praecessisse in illo primo instanti; est tamen verum in illo instanti habuisse Angelum concreatas species intelligibiles omnium rerum creatarum in universo in eodem instanti: imo et creandarum in tempore futuro; unde etiam est certum, potuisse tunc habere actualem cognitionem in proprio genere, et per propriam speciem coeli et terrae, ut praesentium, et simul factorum in eodem instanti, et aliarum rerum saltem et possibilium, juxta doctrinam in superioribus datam de Angelorum cognitione.

26. Probatur secundo non repugnare Augustino. — Nomen seu ratio vespere dupler. — Priori ratio pravit cognitio vespertina matutinam duratione. —Neque haec successio inter illas cognitiones aliena est a doctrina Augustini, ut patet ex verbis ultimo loco allegatis in num. 24, unde notari potest, necessarium non esse, ut illi dies secundum Augustini doctrinam inceperint intrinsece in primo instanti, in quo fecit Deus coclum et terram, sed ad summum extrinsece, quia et hoc est inceptioni dierum magis consentaneum, et in Augustino nihil invenitur contrarium: imo est consentaneum citatis verbis, ex quibus hunc ordinem colligo. Nam primo creati sunt omnes Angeli tam boni, quam mali, omnesque cognitionem suae propriae naturae in ipsa, et consequenter etiam cognitionem Dei per ipsam, in eodem momento receperunt; unde fit, ut omnes receperunt tunc cognitionem illam, quae in sua substantia vespertina est, licet nondum spectaretur tunc sub ratione vesperae, seu vespertinae cognitionis. Dupliciter enim accipi potest nomen, seu ratio vesperae, seu vespertinae cognitionis, uno modo ut absolute tantum dicit cognitionem talis modi, et perfectionis, alio modo ut connotat relationem ad mane, quae est relatio partis, seu compartis unius diei; et priori modo praecessit in illo instanti cognitio vespertina, nondum tamen habebat posteriorem, et quasi formalem rationem vesperae. Cujus signum est, quia tunc erat illa cognitio quasi in statu quodam indifferenti, ut posset vel diem componere, vel per noctem obtenebrari ; nam in quibusdam Angelis priorem, in aliis vero posteriorem successum habuit, et in his potuisset habere meliorem eventum: nam omnes fuerunt liberi ad referendum, vel non referendum illam cognitionem in laudem creatoris, teste eodem Augustino, libr. de Corrept. et grat., cap. 11, et idem supponit libr. 4, de Genes., cap. 24, in fine. Sic ergo in illo primo instanti non praecessit vespera formalter, sed quasi materialiter (ut sic rem explicem).

27. Posteriori eliam ratione praewit modo aliquo.—Postea vero in secundo instanti sancti Angeli retulerunt se, et omnem suam scientiam in laudem, et gloriam sui creatoris peculiari, et deliberato modo; nam licet in primo instanti omnes se retulerint in Deum, quem actu dilexerunt, ut est probabilius ; nihilominus quia illa conversio magis fuit accepta, quam plene deliberata; ideo Augustinus in his diebus explicandis nullam rationem illius habuit, nec illius meminit, sed tantum illius plene deliberatae, per quam Angeli suum meritum consummarunt, et ratione cujus statim suam beatitudinem receperunt, ut ex omnibus locis supra citatis manifestum est. Et ex lib. 2, Genes., ad litter., cap. 7 et 8, et ex Inperfec. ad Genes., cap. 3, in illo ergo secundo instanti coepit cognitio illa in sanctis Angelis habere rationem vesperae, quia per illam relationem factum est, ut cognitio illa quasi proxime disponeretur, ut matutinae cognitioni conjungeretur, et dies consummaretur, ac componeretur; econtrario vero in caeteris Angelis, qui in seipsis superbia elevati permanserunt, obscurata est illa cognitio, et facta est nox, et tenebrae ; sic enim ait Augustinus, libr. 11, de Civitat., cap. 28, in fine, Angelos malos aeternam lucem deserentes, tenebras factos esse; et e contrario de sanctis Angelis notat, lib. 4, de Genes., cap. 25, in eorum diebus non commemorari noctem, sed tantum vesperam, et post vesperam mane, et diem, quia totam suam cognitionem ad Dei laudem, et amorem retulerunt. Ex quo discursu optime concluditur, saltem in primo die vesperam praecessisse mane, seu vespertinam coguitionem matutina, non solum loquendo de vespera materialiter, sed etiam formaliter juxta declarationem datam; quia et praecessit cognitio sui, et praeces- sit etiam relatio illius in laudem et amorem Dei, per quam coepit ad mane referri, et illi appropinquari et conjungi.

28. An preiverit duratione negant quidam. —— Dicendum tamen etiam duratione preecessisse — An vero sub hac ratione praecesserit duratione reali, vel tantum ordine naturae, sicut dispositio antecedit formam, vel meritum praemium, pendet ex illa quaestione, an sancti Angeli in eodem instanti, quo meritum consummarunt, praemium receperint. Et quod sola fuerit antecessio naturae, videri potest consentaneum Augustino: nam hoc modo melius explicantur omnia, quae de illo primo die dicit; nam putat, in illo die factam esse spiritualem lucem, quam Deus a tenebris divisit, id est, bonos Angelos a malis, quae divisio per Iucem gloriae facta est: ergo in illomet puncto, in quo sancti Angeli se a malis separarunt, referendo se in Deum, facti sunt lux, et matutinam cognitionem receperunt; sed quia (ut supra dixi) opinio illa falsa est, non oportet sine cogentibus verbis Augustini ipsam ei tribuere: in praesenti autem nihil est quod cogat. Quia, ut in primo die facta sit divisio Iucis et tenebrarum, satis est, quod immediate post illam moram, in qua sancti Angeli Deum omnibus rebus praetulerunt, matutinam cognitionem acceperint, in qua consummatus fuerit dies primus. Concedendum est ergoc etiam secundum Augustinum, in primo die sanctorum Angelorum vesperam fuisse priorem mane, etiam duratione, quamvis etiam fuerit simul cum illo in compositione unius diei; et ita solvatur optime ordo inter vesperam, mane, et diem, quem Augustinus in ultimo loco citato posuit ; et nihilominus simpliciter verum est, quod in aliis locis dixit, has cognitiones matutinam et vesperlinam simul esse, nec moram requirere. Nam licet non omnino simul inceperint, simul nihilominus fuerunt, et nunc sunt, ac manent in Angelis beatis: et in principio non ideo factae sunt cum aliqua successione, quia ex natura sua petant successionem, vel quia Angelus absolute non possit simul illas efficere, sed quia secundum ordinem divinae sapientiae non debuit Angelus ad matutinam cognitionem ascendere, nisi per suam dispositionem et meritum, quod sie aliqua successione, vel mora fieri non poterat, ut in superiori tractatu monstratum est.

29. Removetur difficultas, cui nonnulli perperam respondebant in num. 25. — Atque hoc modo cessat altera difficultas, qua inferebatur ex mente Augustini vel habuisse sanctos Án- gelos cognitionem matutinam in primo instanti suae creationis, ac proinde etiam Angelos malos illam habuisse, et postea illam peccando amisisse, quod repugnat: vel Deum in illo primo instanti ita discrevisse inter Angelos, ut quosdam beatos, alios non beatos creaverit, quod Deum ex se, et mera sua voluntate fecisse incredibile est: fecisse autem ex merito, aut demerito diversorum Angelorum, est improbabile. Respondemus autem ex dictis, negando sequelam: nam licet Augustinus illos sex dies in mentibus Angelorum constituerit, et sine successione reali inter se simul factos, et completos esse consuerit: nihilominus necessarium non est, ut in primo saltem die consuerit mane simul incepisse cum vespera, sed potuit sentire, illum primum diem compositum fuisse ex vespere, et mane cum aliqua successione modo explicato, et simul cum illo statim fuisse completos omnes sex dies cum solo ordine naturae absque successionis mora, seu durationis, modo statim declarando: nam haec inter se repugnantia non sunt. Et simili modo licet Augustinus dixerit, omnia fuisse creata simul in primo instanti creationis mundi, non est necessarium, etiam docuisse, in eodem momento factam esse beatitudinem Angelorum, sicut non est necesse, ut in eodem instanti poena malorum Angelorum inceperit. Inceperunt ergo simul, secundum Augustinum, omnia quae Deus solus per se fecit, non vero omnes rerum perfectiones, quae ab ipsis, vel a praevia dispositione, aut merito ipsarum creaturarum pendent; ex quibus perfectionibus praecipua fuit matutina cognitio, ut expiicavi, et ideo illa lux licet in primo die, nonin primo instanti creationis rerum facta est. Unde etiam colligitur secundum Augustinum cognitionem matutinam solis Angelis sanctis datam esse, et non indifferenter omnibus, sicut de visione beata in superiori tractatu, lib. 5, cap. 2, dictum est.

30. Notatio pro explicando Augustinum alibi scribente matutinam cognitionem vespertina praiisse. — Adhuc tamen superest solvenda difficultas orta ex aliis Augustini locis, in quibus dicit, praecessisse matutinam cognitionem vespertinae saltem naturae ordine ; ad hoc autem explicandum oportet advertere ditferentiam, quam constituit Augustinus inter opus primi diei et aliorum, quam late prosequitur libro secundo Genes. ad litter., cap. 6, 7et 8, et eamdem supponit, lib. 4, cap. 22 et sequentibus. Est autem discrimen, nam opera quinque dierum post primum, praeter esse, quod habent in Verbo Dei, dicuntur fieri prius in mentibus Angelicis, et postea in seipsis: opus autem secundi diei, quod secundum Augustinum est ipsa lux spiritualis, et angelica, non fit aliter in se, quam in mente angelica, quia sunt idem, nec potest prius esse, aut fieri in mente Angeli, quam in se, cum mens Angeli non possit esse, nisi in ipso. Et hoc discrimen colligit Augustinus ex alio, quod in verbis, quibus in Genesi narrantur haec opera, ipse ponderavit; nam in opere primi diei solum dicitur: "Dizit Deus fiat lux, et facta est lua". In opere autem secundi diei tertium membrum additur, nam dicitur: "Dixit quoque Deus fiat firmamentum, et fecit Deus firmamentum, et factum est ita": et in opere quarti diei: "Diait Deus, fiant luminaria, et facta est ita, fecitque Deus luminaria". Idemque in die sexto considerare licet; ex hac ergo verborum diversitate colligit Augustinus, angelicam naturam, tantum esse factam in Verbo Dei, et in se: et primum dicit significari illis verbis: "Diait Deus, fiat lur", quia illud dicere idem fuit, quod Verbum producere, in quo rationes tam Angelorum, quam rerum omnium existunt : secundum autem, dicit significari altero verbo, et factn est ita, utique in seipso; at vero de firmamento ait primo dictum esse in Verbo Det, ut fieret, secundo Deum fecisse illud in mentibus angelicis, per species nimirum intelligibiles, et in esse (ut vocant) intentionali, seu repraesentativo, tertio factum esse in seipso.

31. Conciliatur jam Augustinus ea diferentia primi diei, et ceterorum apud ipsum.— Ex hac ergo differentia colligit Angelos cognovisse prius seipsos ut factos, per cognitionem in proprio genere, quam se cognoverint in Verbo, quia non potuerunt se prius cognoscere in Verbo ut faciendos, quam essent facti in seipsis, quia non poterant ullam cognitionem habere nisi jam facti; nec prius facti sunt extra Deum in esse intentionali, quam in realt et naturali, quia primum supponi debent in suo esse subsistentes facti, quam formentur aliqua cognitione, vel principio ejus, ideoque primum facti sunt Angeli cognoscentes seipsos, ac proinde habentes vespertinam cognitionem, quam referentes in Deum per mane consummarunt, et ita unus, id est, primus dies factus est; secus vero censet de caeteris diebus, nam sicut Deus primo dixit, ftat lur, in Verbo suo, ita etiam consequenter dixit in eodem Verbo, fiat firmamenlum: Angelus autem jam videns Verbum, et in eodem Verbo seipsum ut factum, consequenter vidit in eodem Verbo firmamentum ut faciendum, et deinde in sua mente accepit factum, et postea firmamentum in ipso cognovit, ac tandem in Dei gloriam retulit. Atque ita in opere secundae diei praecessit ordine rationis cognitio firmamenti in Verbo, et postea in proprio genere, et sic prior fuit cognitio matutina, quam vespertina. Ita videtur explicare rem hanc idem Augustinus, dicto lib. 4, cap. 26 et 28, idemque de caeteris diebus sentit; quae res tota mihi quidem obscurissima est tam in se spectata, quam in doctrina ejusdem Augustini, alia nimirum ejus verba, et testimonia conferendo: sed nunc illam magis ilIustrare non valeo, infra vero judicrum meum de re ipsa proferam, et totam rei difficultatem aperiam.

39.Quintum dubium principalius.quod intitulo capitis proponitur.— Loca Augustini in quilus partem posteriorem dubii approbat. — Superest ultima et intenta dubitatio, quales scilicet fuerint illi sex dies juxta sententiam Augustini, ille enim quia difficillimum esse credidit explicare illos sex diesde diebus naturalibus, qui ex circuitu Solis fiunt, et quia credidit omnia esse simul facta, ut capite praecedenti visum est: de diebus intelligibilius compositis ex vespertina, et matutina cognitione eos interpretari conatus est; unde saepe dicit esse unum diem, et sex dies; unum quidem, quia una est in Angelo cognitio matutina: et vespertina etiam una esse potest, et ita dies ex utraque compositus unus est. Secundum varios autem creaturarum gradus dies comparatione illarum repetitur, et fiunt sex dies juxta senarii numeri perfectionem ; sed dicto libr. 4, cap. 22, cum dixisset, in mente angelica, post vesperam factum esse mane, cum post cognitionem suae propriae naturae se retulit in laudem Pei, et ejus contemplatione formata est, subdit: Ft quia cetere creature, que infra ipsas fiunt, sine cognitione ejus non fiunt, propterea idem dies ulique reperitur, ut ejus repetitione fiant Lot dies, tot distinguuntur genera creaturarum, perfectione senarii mumeri terminanda, et consequenter omnes sex dies illo modo exponit, quos sic brevius colligit, dictolib. 11, de Civ.. cap. 7: Cognitio creaturee in seipsa decoloralior est, ideo vespera congruentius, quam noa dici potest, que tamen, cum ad laudandum creatorem refertur, recurrit in manc. Et cum hoc facit cognitione sui ipsius, dies unus est ctn in cognitione firnamenti, dies secundus : ctn in cognatione terree, ac maris, omniumque gignentuum, quaee radicitus continuata sunt terra, dies tertius: cum in cognitione luminarium, etc., dies quartus: cum ex cognitione omnium ex aquis animalium natalium, atque volatilium, dies quintus: cum in cognitione omnium animalium terrenorum, atque ipsius hominis, dies seatus ; et in cap. 30, addit, senariam illam repetitionem ejusdem dici propter perfectionem numeri senarii factam esse, ut perfectio operum Dei per senarii numeri perfectionem significaretur; et similia, licet brevius, collecta habet, in dicto Dialogo cum Orosio, quaest. 26, ubi etiam addit: Diei unius, quem intelligimus naturam spiritualem creaturarum, id est, angelicarum sexies facta cognitio, sex dies fecit propter senarii numeri perfectionem. Ex hac occasione fit ibi longa digressio ad perfectionem senarii numeri declarandam ; hanc sententiam non persuadet directe Augustinus aliter, quam explicando illam, et supponendo esse possibilem, et ex difficultatibus, quae in operibus singulorum dierum cernuntur, si de naturalibus diebus intelligantur tacite concludendo, hanc spiritualem intelligentiam esse aliis praeferendam et difficultates in illa occurrentes solvere conatur, ut videbimus.

33. Communior sententia priorem gpartem amplectitur, et litteralem esse statuit.— PFundamentum pro hac sententia suadenda.—2Suadetur jam primo.—At vero licet supposito vero sensu litterali, possent hae subtiles considerationes suum locum habere, nihilominus, salva reverentia sanctissimo Patri debita, mihi persuasum habeo, hunc non esse litteralem sensum, sed textum Genesis ad litteram esse de die naturali, qui per spatium, et durationem unius conversionis primi mobilis fit, esse intelligendum. Haec est communior sententia Patrum, Basili, Ambrosii, Chrysostomi, Bedae, Ruperti in Genesim, et Nanianzeni, orat. 43, circa principium, et Gregorii 32 Moral., capite decimo et alioum, quos capite praecedenti retuli, quibus Magister et scholastici magis assentiuntur, quamvis propter Augustini auctoritatem de illius sententia valde temperate, ac modeste loquantur: ad fundandam autem hanc veritatem commodissimum est supponere, lucem factam primo die, quando dixit Deus, fiat lua, de corporah. seu sensibili luce hujus mundi esse intelligendam: sicut e contrario tenebra, quae erant super faciem abyssi, erant etiam sensibile per carentiam sensibilis lucis, ut saepe in superioribus cum communi sententia diximus, et infra tractando in particulari de opere primi diei, utrumque ostendemus. quia oppositorum cadem est ratio. Hoc ergo supposito fundamento argumentor in hunc modum: nam primus dies ortus est ex luce, quam Deus in eodem primo die creavit, et ex divisionc facta inter lucem illam et tenebras, id est, inter diem, quem illa lux conficit et noctem, quae ex absentia illius sequitur: ergo dies primus fuit verus dies naturalis ex successione lucis et tenebrarum consurgens: ergo ejusdem rationis fuerunt sequentes dies. Haec posterior illatio ex paritate rationis et ex eodem modo loquendi Scripturae manifesta videtur; prior etiam clarissima est, quia diem naturalem appellamus illum, quem sensibilis lux suo motu peragit, ut constat ex eodem capite primo Geneseos, ubi in quarto die dicitur fecisse Deus "luminare majus, ut praeesset diei", ubi evidenter significatur sensibilis dies, eademque ratio est de toto capite, et praesertim de primo die ; et ita facile probatur antecedens, quia supposito dicto fundamento, aperte continetur in verbis illis Genes., capite primo: "Dixit Deus, fiat lux, et facta est luv". "Et vidit Deus lucem, quod esset bona, et divisit lucem a tenebris", "appellavitgue lucem diem, et tenebras noctem, factumque est vespere, et mane dies unus".

34. Suadetur secundo.—Confirmatur ad hominem ex variis locis ejusdem Augustini. — Secundo argumentari possumus, quia procedit Augustini sententia ex alio fundamento supra impugnato, quod omnia quae narrantur facta sex diebus, simul in instanti creationis facta sunt. Ostendimus enim dispositionem, quam in primo instanti creationis corporalis mundus habuit, et imprimis fere brevis Genesis describitur, non potuisse simul, et in eodem instanti esse cum dispositionibus, quas in aliis diebus accepit, ut capite praecedenti expendimus: ergo debuit necessario inter illa opera, mora aliqua intercedere, et consequenter fuit necessaria successio: ergo cessat fundamentum , propter quod excogitatus est dies, in quo et simul sint dies, et vespera, et cum sit unus, sexies reputatur propter rerum varietatem. Ablato autem fundamento caetera non consequuntur. Nam si successiorealis necessaria est, eadem ratione esse potuit diurna successio, et consequenter etiam sex dierum naturalium mora, ut in capite sequenti contra Cajetanum, Eugubinum et alios ostendemus: unde etiam argumentor ad hominem. Nam vel lux facta primo die simul est facta cum coelo et terra, vel post aliquam moram realis durationis et successionis. Si primum dicatur, sequitur Angelos in primo instanti creationis suae fuisse beatos, quod doctrinae Augustini in aliis locis repugnat, ut supra in hoc capite, et latius in superiori tractatu dictum est. Et probatur sequela, nam S. Augustinus vult lucem factam primo die esse, vel naturam angelicam, vel lumen gloriae illae collatum, vel utrumque: nam esse naturam ipsam sentit in Imperfecto super Genes., capit. 5, esse autem lumen beatificum sentit 1, Genes., ad litter., capit. 2, utrumque autem conjungit in cap. 9, et in 17, sentit Angelorum creationem quoad substantiam intelligi posse nomine coeli, quoad formationem autem gloriae significari per lumen; quod etiam lib. cap. 22, confirmat, et lib. 11, de Civitat., cap. 19 et 20, sentit, divisionem lucis a tenebris fuisse divisionem inter sanctos et malos Angelos: et lib. 1, contra Adversar. legis, et Prophetar., cap. 12, dicit per illam Iucem intelligi posse Angelos, qui semper vident faciem Dei: si ergo hoc ita est, et illa lux facta est in principio simul cum coelo et terra, tunc jam fuerunt sancti Angeli beati. Si autem ad vitandum hoc inconveniens dicatur, sicut nos supra diximus, lucem illam non esse factam in primo instanti creationis, sed post aliquam moram licet sit facta primo die, a fortiori dicere poterimus terram non esse discoopertam aquis in principio, sed post tempus aliquod: ergo eadem ratione sine inconvenienti dici poterit, factum esse id opus post temporales dies, ac subinde illos dies esse veros et naturales, quia eadem est ratio de caeteris operibus, et admissa aliqua mora, et successione, nullum majus inconveniens ostendi potest in diurna mora, quamin alia, ut in capite sequenti latius expendemus.

35. Suadetur tertio. — Tertio argumentari possumus, quia multa sumuntur vel supponuntur in illo discursu Augustini, quae vel non subsistunt, vel probari non possunt. Unum est, quod omnes Angeli videant in Verbo creaturas omnes factas. Aliqui enim theologi non putant videri in Verbo Dei, et per ejus formalem visionem creaturas, ut creaturae sunt: alii vero saltem dicunt, non esse necessarium ut videant omnes. Sed quamvis difficile sit credere, proprium, et verum sensum historiae Genesis pendere ab illa theologica opinione, nihilominus ex hac parte permitti posset Augustini sententia, quia illud fundamentum de cognitione propria creaturarum in Verbo, verum, et solidum est: et illo posito probabilius est, videre omnes beatos in Verbo, et praecipue Angelos sanctos totum hoc universum, prout a principio conditum, et formatum est. Majorem dubi- tationem facit, quod in alia parte illius diei spiritualis supponit sanctus Augustiuus, nimirum omnes Angelos habere semper actualem cognitionem in proprio genere rerum omnium, quas Deus in illis primis sex diebus condidit ; quod enim id supponat, patet, quia docet, illud mane, et vespera fuisse simul, dicto lib. 4, de Genesi, cap. 29, et sequentibus. Unde cap. 32, dicit illud mane, et vespera non secundum temporis moras,sed secundum spiritualem potentiam mentis angelice, cuncta, quae voluerunt simul notitia facillima comprehendentesn, esse intelligenda. Quod vero ex parte vespertinae cognitionis vel non ita sit in aliquibus, et in aliis sit incertum, probatur ex dictis supra lib. 2 de cognitione Angelorum, quia Angeli non cognoscunt simul omnia, qnae per species in proprio genere cognoscere possunt, quia non possunt cognoscere simul, nisi quae per unam speciem repraesentantur, et verisimilius est, multos esse Angelos, qui non possunt per unam, et eamdem speciem, coelum et terram, spiritualia et corporalia, et mixta omnia contemplari, imo credibilius est, pancos esse Angelos, qui tam universalem et elevatum modum cognoscendi naturalem habeant: ergo ex hac parte non potuerunt Angeli in illo principio habere actualem cognitionem omnium operum sex dierum, et creationis mundi, quia nec per unum actum, quia non per unam speciem, nec per plures actus, quia hoc modo non possunt plura simul intueri. Aliunde vero etiam illi, si qui sunt, qui per unam speciem id facere possint, libere utuntur illa, et ideo nemo potest, nisi divinando, affirmare, omnes habuisse illum actualem usum statim, ac conditi sunt.

36. Evasio prima.-- Secunda. — Tertia. — Horum praeclusio.—bicere quidem aliquis posset, satis esse, quod omnes Angeli semper sint in aliqua naturali cognitione, et consideratione creaturarum, ut inde intelligamus, in tota collatione sanctorum Angelorum fuisse simul vespertinam cognitionem omnem rerum creatarum, licet fortasse non in singulis fuerit actualis cognitio omnium, sed quosdam actu considerasse aliquas, alios alias. Neque enim verisimile est, in tanta intelligentium multitudine aliquod opus Dei non fuisse actu consideratum. Et hoc satis esse videtur ad illam dierum distinctionem; vel etiam dici potest, icet Angeli, praesertim inferiores, non omnia simul, et uno actu considerent, tamen brevissima mora posse omnia percurrere, nunc hoc, nunc illud intuendo, et ita factum satis esse, ut sex illi dies comparatione facta ad nostrum tempus, simul esse dicantur ; vel tandcm dici potest, ad doctrinam Augustini satis esse, quod unus Angelus simul possit per unam speciem omnes creaturas factas contemplari: nam fere certum est, in illo initio unumquemque quantum potuit per naturales vires opera Dei considerasse, et sic satis etiam erit, quod in supremo Angelo omnes illi dies, et vesperae simul esse potuerint. Sed haec omnia revera soIum divinando, vel conjectando dicuntur, et ideo incredibile est, verum illorum dierum sensum ex tam incertis rebus pendere.

37. Suadetur quarto objectiones aliquot proponendo contra sententiam Augustini.—Prima oljectio. — Quarto possumus objicere, quia ille sensus non solum valde metaphoricus est, quem in historia maxime vitandum esse diximus, sed etiam metaphora illa multa continet, quae nec suflicientem rationem habent, nec satis explicari possunt. Primum est, quod cognitio matutina unica, et indivisibilis per comparationem ad res cognitas sexies multiplicari dicitur, cum ex parte rerum cognitarum nulla ratio talis distinctionis, ordinis, aut numeri dari possit. Cum enim firmamentum factum secundo die dicatur esse coelum, in quo sunt stellae, et non possit videri ceelum in Verbo, non visis stellis, cur matutina cognitio harum rerum in duas, et interposita cognitione maris, et terrae ab aquis discoopertae, fuisset in illa metaphorica narratione divisa: multaque similia de caeteris interrogari possunt, quorum rationes reddere, difficillimum judico. Eademque difficultas in cognitione vespertina considerari potest, maxime cum opera illorum dierum quoad cognitionem in proprio genere nullam habeant connexionem, nec dependentiam, nec ex se postulent unam, vel plures cognitiones, sed juxta virtutem cognoscentis, et media, seu species, per quas cognoscit, simul et sine ullo ordine temporis, vel naturae cognosci possunt.

38. Secunda objectio.—Praeterea appellationes mane et cespere, respectu cognitionum metaphoricae sunt, et voluntariae; quia ante S. Augustinum non fuerunt fundatae in aliquo usu. Magisque metaphorica est conjunctio ex illis duabus ad componendum unum diem, ex eosolum quod circa eamdem rem magis, vel minus perfecte versantur. Nam vespere, et mane proprie noncomponunt unum diem, nisi, quia sunt partes unius motus, et quemdam certum ordinem inter se habent. Illae autem duae cognitiones clarior, et minus clara ejusdem rei, heet sint simul, nullum tamen inter se habent ordi- nem, aut connexionem, sed solum concomitanter se habent: cur ergo dicentur unum diem componere. Nam quod una sit excellentior alia, non satis est, nisi inter se uniatur, vel ordinentur: et ideo Augustinus aliquem alium ordinem observavit, ut supra notavi adeo tamen nobis obscurum, ut augeat potius difficultatem. Nam imprimis differentia, quam constituit inter primum, et alios dies, vix intelligitur, quia in primo instanti creationis suae non solum unusquisque Angelus seipsum, sed etiam alios, nec solum alios spiritus, sed etiam coelos, et alia corporalia actu contemplari potuerunt, unusquisque secundum suam virtutem, et species, quas in eodem instanti, et prius etiam natura, quam in actum aliquem cognoscendi prodirent, acceperunt: ergo in illo instanti habuerunt cognitionem vespertinàm non tantum sui, sed etiam aliorum Angelorum et corporum. Et simili modo sancti Angeli in secundo instanti non tantum cognitionem sui, sed etiam omnem aliam cognitionem creaturarum, quam habebant, in laudem creatoris retulerunt : ergo prius etiam tempore, ac natura habuerunt vespertinam cognitionem omnium rerum, quas postea viderunt in Verbo: ergo non magis in primo die antecessit vespertina cognitio, quam in caeteris diebus. Neque etiam ponderatio illa quod de luce tantum bis dicitur fiat, et facta est, de alus vero additur tertium, scilicet, et fecit Deus, rem convincit: tum, quia si ad rem spectemus, etiamsi per lucem intelligamus Angelos, illi non tantum habent esse in Verbo, sed etiam facti sunt in mentibus ancelicis sicut res aliae: nam res aliae nondicuntur fieri a Deo in mentibus angelicis, nisi per impressionem specierum intelligibilium, quibus repraesentantur: Angelus vero licet fortasserespectu sui non indigeat specie, ad caeteros cognoscendos speciebus indiget: ergo etiam Angeli dicendi sunt fieri in mentibus aliorum: ergoin hoc parva, vel nulla est differentia inter opus primi diei et reliquorum. Accedit, quod res non dicuntur proprie fieri in Verbo Dei, licet in illo sint eminenter, et objective tanquam in arte, vel idea, et ideo, cum dicitur, fiat lua, vel firmamentum, non est sensus, quod fiat in Verbo Dei, sed quod fiat in se, et hoc ipsum ostenditur, cum dicitur, facta est lux, declaratur enim efficacia imperii divini, quod imperium non est aliud, quam voluntas Dei, quae per Verbum imperandi significatur. Quod vero in opere secundi diei addatur, et fecit Deus, non intelligitur, id est, fecit in mentibus angelicis: nam haec est plane metaphorica, et voluntaria interpretatio sine fundamento in littera. Unde, ut opinor, non habet peculiare mysterium, sed additum est ad explicandum melius munus firmamenti, quod fuit dividere aquas ab aquis: unde in tertio die non est additum simile Verbum, quia secundum contextum non erat necessarium; in quarto autem die repetitum est, quia ad majorem operis explicationem est commodum: in quinto vero die omissum est verbum, factum est ita, soIumque dicitur, divit Deus, producant aque, etc., et infra: Creavitque Deus cete grandia, etc., in sexto vero die paululum immutantur verba, et de homine solum dicitur, dixisse Deum faciamus hominem, quo significatur internum consilium, et postea declaratur executio: Creavit Deus hominem: tota ergo illa differentia inter opus primi diei, et caeterorum non subsistit.

39. Tertia objectio. — Addo praeterea, illum ordinem inter primum vespere, et mane non multum referre, ut ex vespertina cognitione sui in se, et matutina cognitione sui in Verbo unus dies componatur media relatione prioris cognitionis in laudem Dei. Nam hic ordo ad summum intelligitur esse per modum dispositionis ad formam perfectiorem, vel per modum meriti ad praemium, ex quibus non solet componi aliquid unum, quod cum metaphora unius diei aliquam proportionem habeat. In aliis vero diebus ordo, quo dicitur matutina praecedere, non satis apparet, qualis sit, nec in qua causalitate fundetur: nam cognitio vespertina etiam quoad opera aliorum dierum naturalis est, et quantum est ex se prior est cognitione supernaturali, praesertim matutina, ut explicavi. E contrario vero in nullo genere causae praeter finalem dici potest esse ettectus cognitionis matutinae, quia non consequitur ad illam, sed ad principia naturae, nec matutina disponit ad vespertinam, sed potius e converso. Posset autem excogitari cognitio vespertina per species infusas et supernaturales , per quas altiori modo cognoscuntur res in proprio genere in se, et non in Deo clare viso; quae cognitio dici poterit consequens statum beatificum tanquam proprietas gratiae consummatae, sicut de scientia animae Christi, et hominum beatorum dici solet. Sed absque dubio non loquitur Augustinus de tali cognitione vespertina, sed de naturali: nec talis cognitio cum fundamento tribuitur Angelis respectu creaturarum ordinum naturalium, quia per naturalem scientia sufficienter cognoscunt res istas in proprio genere: et licet daretur ut consequens visio beata, ille ordo nihil pertineret ad compositionem unius diei. Item alias unus dies posset componi ex uno mane, et duplici vespera, una naturali, et alia supernaturali, habentibus aliquem ordinem, licet diversaerationis ad eamdem cognitionem matutinam.

40. Quarta objectio. — Ponderari etiam potest, quod juxta discursum Augustini vix intelligitur, quando consummentur singuli dies; nam de primo ait, incipere a vespertina cognitione, quae interveniente relatione in laudem creatoris ascendit in mane usque ad matutinam cognitionem. Quod si hoc ita est, vel secundus etiam dies incipiet a vespera, et terminabitur per mane, et sic usque ad sextum, ac subinde etiam septimus dies a vespera incipiet, quod Augustinus semper negat, in dicto quarto libro Genesis, et saepe alibi. Vel dicendum erit, in eodem mane, in quo primus dies consummatur, intrincece, incipere secundum diem per matutinam cognitionem firmamenti, seu operis secundi diei, et consequenter secundum diem finiri in cognitione vespertina ejusdem operis, vel ut jam relata in laudem creatoris, vel secundum se spectata: ac subinde, quod per relationem operis secundae diei, id est, firmamenti cogniti per vespertinam cognitionem ejusdem diei tertius dies jam incipiat, et ad meridiem perveniat per matutinam cognitionem operis ejusdem diei, et in ea consummetur. Utrumque enim horum videtur habere inconveniens, videlicet, quod simul compleatur primus dies per matutinam cognitionem lucis, et incipiat secundus dies per matutinam etiam cognitionem firmamenti: nam sive illae duae cognitiones matutina intelligantur omnino simul sine ullo ordine, sive cum aliqua prioritate et ordine, non recte cohaerent, vel coordinantur. Item quia alias dies secundus sine relatione sui operis in laudem Dei pertransibit, si talis laus ad initium tertii diei jam pertinet, vel si ad vitandum hoc inconveniens dicatur, in illo terminari intrinsece sccundum diem, jam ille secundus dies incipiet intrinsece in mane, quo prima dies consummatur, et finietur intrinsece in altero mane, quo inchoatur tertius dies, quod etiam prosequendo metaphoram, monstrosum videtur.

41. Quinta objectio trimembris. — Primum membrum. — Ultimo objicere possumus, quod juxta illam quasi parabolam, vel metaphoricam interpretationem nulla conveniens ratio numeri et ordinis sex dierum dari potest, nec septima dies potest commode explicari. Probatur primum, quia Augustinus nullam aliam reddit rationem, nisi perfectionem senarii numeri, vel quia sex sunt gradus seu ordines rerum cognitarum. At neutra ratio satisfacit. Non prima, quia ali sunt numeri vel aeque, vel magis perfecti, ut denarius, etc., praeterquam quod non sufhicit numerum esse perfectum, ut rebus numeratis tribnatur, nisi in rebus ipsis verum aliquod supponatur fundamentum, quod hic non invenitur, ut patebit alteram rationem refutando, quod ex parte jam fecimus: nam si firmamentum factum secundo die fuit verum coelum octavum, aut nonum, certe alii coeli planetarum, et astra ipsa, sol, luna, et stellae non sunt res alterius generis, vel ordinis inter se: ergo in talibus rebus non erat fundamentum numerandi tales dies. E contrario vero volatilia et aquatilia non minus distinguuntur inter se, quam a brutis terrestribus, et homo plus dictat ab illis omnibus, quam omnia illa inter se, cum sit secundum differentiam ultimam excellentioris ordinis: cur ergo cognitio matutina volatilium et aquatilium simul uno die censetur, et cognitio matutina brutorum terrestrium intelligitur posterior, et in distincta die? vel cur cognitio matutina hominis non multo magis per se constituit novum diem distinctuma cognitione brutorum, quam horum: cognitio a volatilium cognitione matutina separetur? Atque hinc probatum relinquitur secundum punctum de ordmne.

Secundum membrwum. —Nam si matutina et vespertina cognitio Angelorum dicitur constituere primum diem, quia Angeli sunt excellentissimae creaturae cognitae in Verbo; cur cognitio matutina et vespertina hominis non constituit secundum, cum homo inter rescreatas secundum gradum perfectionis habeat? Quod si dicatur, praemitti debuisse, alia opera, per quae homini locus praeparatus est: hoc certe in operibus secundi et tertii diei satis observatum fuerat: illa autem non cogebant ad distinguendum quartum diem a secundo, nec ad praeponenda bruta animalia homini in cognitione matutina, seu in hoc spiritualium dierum ordine.

42. Tertium membrum. — Concluditur judicium de sententia Augustini. — Denique tertium membrum de septimo die ita declaro, quia si isti dies distinguuntur per repetitionem ejusdem cognitionis matutinae in ordine ad varia opera Dei, ad numerandum septimum diem, necessarium est assignare opus septimum., distinctumque ab operibus sex dierum, in cujus cognitione matutina septima dies posita sit ; et cum, secundum Augustinum, ille dies non habeat vesperam, oportebit, ut illud opus per vespertinam cognitionem non cognoscatur. At nihil horum dici potest probabiliter: ergojuxta illos analogicos dies non potest septimus numerari. Dicetur fortasse diem septimum non in cognitione operis, sed potius in cognitione carentiae operis positum esse. Sed contra hoc est, quia illa vel magis est carentia cognitionis, quam nova positiva cognitio, quia cognoscendo haec opera, et non plura, cognoscitur illa carentia novi operis, vel certe si aliqua cognitio positiva addenda est, haec ita cogitanda est, ut Angeli videntes Deum, per ipsammet visionem sciant, se videre omnia opera, quae Deus per se facere statuit; nam per hoc vident non fecisse Deum plura, quam ipsi videant: haec autem cognitio non pertinet ad novum diem, nec intelligitur illis addita in die septimo, sed videtur intrinsece inclusa in perfectione illius cognitionis matutinae, qua omnia Dei opera in ipso videntur. Ergo juxta illam metaphoram non videtur relinqui modus conveniens ad diem septimum explicandum. Propter haec ergo sententia illa Augustini, et propter nimiam obscuritatem et subtilitatem ejus difficilis creditu est: quia verisimile non est Deum inspirasse Moysi, ut historiam de creatione mundi ad fidem totius populi adeo necessariam per nomina dierum explicaret, quorum significatio vix inveniri, et difficillime ab aliquo credi posset. Fundamenta vero Augustini partim, capite praecedenti, soluta sunt, partim pendent ex declaratione operum singulorum dierum, ut ibidem dixi.

PrevBack to TopNext