Text List

On this page

Caput 12

Prev

How to Cite

Next

Caput 12

Caput 12

Utrum dies naturales creationis mundi re ipsa sex fuerint, sicut numerantur in genesi

CAPUT XII. UTRUM DIES NATURALES CREATIONIS MUNDI RE IPSA SEX FUERINT, SICUT NUMERANTUR IN GENESI.

1. Prima ogunio negans duplicique via proposita. — Primo via defenditur a Cajetano. — PFundamentum. ejus ez Genese. — Aliqui catholici scriptores, licet fateantur Moysem, in cap. 1. Gen., locutum esse de die naturali, nihilominus negant opera ibi narrata esse facta sex diebus naturalibus, sicut verba Genesis sonare videntur; sed dicunt omnia esse facta intra unum diem ; recenseri autem ac si essent sex diebus facta, non quia ita facta sint, sed quia si per moram sex dierum fierent, ita essent distribuenda. Haec autem opinio duobus modis excogitata est. Prior convenit cum Augustino in hoc: quod omnia ponit simul in primo instanti creationis facta, solumque differt in explicatione dierum, quia non explicat de diebus spiritualibus, sed de diebus naturalibus et sensibilibus. Dicit tamen non fuisse sex, sed unum sexies repetitum per comparationem ad res conditas. Et hanc opinionem defendit Cajetanus, Genes. 1, in explicatione primi diei, in fine, et in initiocapitis 2. Fundatur praecipue in illis verbis cap. 2: "7stee sunt generationes ceeli et terre, quando creata sunt in die, quo fecit Dominus celum et terram, et omne virgultum agri", etc., ubi primum ponderat verbum illud, in die quo, nam inde colligit fecisse Deum coelum et terram, in uno die, quae fuit etiam ponderatio Augustini, lib. 5, Genes., a principio, et aliis multis locis: secundo ponderat Cajetanus illa verba, et omne virgultum agri, per quae declarari putat loqui Moysem de coelo et terra non nudis et informibus, sed cum toto ornatu, quem per sex dies acceperunt, ac denique prout includunt non tantum simplicia corpora, sed etiam mixta, nam virgulta agri mixta sunt; unde ulterius infert declarasse Moysem per illa verba opus antea narratum in tertio die, in uno et eodem die cum coelo et terra factum esse, et per hoc etiam significasse, idem esse intelligendum de omnibus aliorum dierum operibus: ac denique concludit, etiam omnia opera, quae in primo die dicuntur facta, non successive per discursum ejus fuisse facta, sed simul in principio illius diei. Quia idem est (inquit) judicium quoad simultatem temporis cum creatione cg'orum, et terree productis tertio die, et aliis diebus, et simihter eadem erit ratio de productis in uno die quoad simultatem temporis in productione sua.

2. Secunda via est Cani apud Molinam. — At vero Cano, (ut Molina refert) in aliis conveniens cum Cajetano, in hoc ultimo differt. Fatemur enim diem, de quo Moyses loquitur, esse naturalem, et in re fuisse unum tantum sexies repeutum: nihilominus tamen dicit in illo die non fuisse omnia simul facta, sed cum aliqua successione in partibus illius diei. Quam successionem solum in productione mixtorum putat esse necessariam, quia expresse narrantur facta ex materia praejacente, ut in capite decimo, expendimus ; de coelis vero, et elementis prout nuac sunt, putat simul esse facta in illomet die, in ejus priucipio. Interrogatus autem, quo vero sensu potuerit Moyses dicere, sex diebus esse facta, quae uno tantum die facta sunt, respondet subintelligendo conditionem, et utendo verbis absolutis in sensu conditionato, quia si opera illa per distinctos dies essent facienda, sex diebus, et illo ordine fierent ; qui modus loquendi (ait) non est inusitatus, ita enim multi exponunt illud Psalm. 101: "7psi peribunt, tu autem permancebis", id est, licet ipsi pereant, tu perire non potes, et illud Matth. 429: "Celum et terra transibunt, verba ausem med non transibunt", .d est, etsi illa deficiant, verba mea deficere non possunt, et Aristoteles in simili sensu dixit 2, de Coelo, cap. 2, motum coeli initium habere ab oriente, cum ipse putaverit, non incepisse, quia si incepisset, inde inciperet. Cur autem voluerit Moyses uti illo modo loquendi rationes variae redduntur, prima a posteriori, ut captui nostro,et rudis populi se accommodaret, ut possent facilius magnitudinem, varietatem et ordinem tot rerum rudiores concipere. Secunda ex Cajetano, ut ostenderet naturalem ordinem, et consecutionem talium rerum. ratione cujus optime potuit Moyses illa repetitione ejusdem diei uti per comparationem ad sex gradus rerum, qui in illis diebus commemorantur. Tertio id fecisse credunt ex inspiratione divina, ut per illum modum perveniretur ad diem septimum, et requiem illius commemorandam, ut eo modo disponeret, et induceret homines ad sabbatum, seu septimum quemque diem hebdomadae, ad Dei cultum, et in memoriam beneficii creationis consecrandum.

3. Secunda opinio affi nans et vera. — Probatur primo. — Secundo. — Nihilominus dicendum est, sicut Moyses de die naturali, et sensibili locutus est, ita etiam de vero numero sex dierum in re existentium, et sibi succedentium fuisse locutum, et in singulis illorum dierum aliquod opus esse factum, prout ab eodem Moyse in aliquo vero sensu narratum est. Haec assertio primum absolute, deinde in particulari contra dictas opiniones probanda est. Primum et praecipuum ejus fundamentum est plana et sincera littera Scripturae. Quia si quae ratio cogit ad dicendum Moysem esse locutum de die naturali et omnibus intelligibili, eadem cogit ad dicendum locutum esse de vero, et reali numero sex dierum distinctorum, et numerabilium tali numero, qui ab omnibus intelligi possit. Ratio enim retinendi veram significationem diei naturalis est illa communis, quod verba Scripturae non sunt ad metaphoras transferenda, nisi vel necessitas cogat, vel ex ipsa Scriptura constet, et maxime in historica narratione, et ad instructionem fidei pertinente: sed haec ratio non minus cogit ad intel- ligendum proprie dierum numerum, quam diei qualitatem, quia non minus uno modo, quam alio destruitur sinceritas, imo et veritas historiae. Secundo hoc valde confirmant alia Scripturae loca, in quibus hi sex dies tanquam veri, et inter se distincti commemorantur, ut Exod. 20, dicitur: "Sez dielus operaleris, et facies omnia opera tua", "septimo autem die sabbatum Domini Dei tui est". Et infra: "Sez enim diebus fecit Dominus celum et terram, et mare, et omnia que in eis sunt", et idem repetitur in cap. 31. In quibus locis sermonis proprietas colligi potest tum ex aequiparatione, nam cum dicitur: Sez diebus operaberis, propriissime intelligitur: tum quia non est verisimile, potuisse populum intelligere verba illa in alio sensu, et e contra incredibile est, Deum in suis praeceptis tradendis illis verbis ad populum fuisse locutum. quibus deciperetur, falsum sensum concipiendo, si Deus non per sex veros dies opera sua fecisset.

4. Tertio. — Tertio accedit communis intelligentia Patrum. Omnes enim, qui de vero die primum interpretantur, secundum intelhgunt non de eodem, sed de simil die proxime succedente, et sic de caeteris, atque adeo intelligunt, illum dierum numerum verum, et realem fuisse. Ita docent in principio Exaemeron et Genesis, Basilius, Ambrosius, Chrysostomus, Beda, Strabo, et alii, Nazianzenus, orat. 43.in principio, et 44, in princip., Athanasius, orat. seu serm. 3, contra Arian., ante medium: 7ota rerum natura intra sem dies condita est, et primo quidem lua quod spatiun diem appellacit, et sic suo ordine reliquos numerat. Idem sentit Gregorius 32 Moral., cap. 9, alias 10, Damascenus, lib 2, cap. 5 et 7, et alios cum scholasticis congerit Martinengus.

5. Quarto. — Quarto addo Patres asserentes, et ex Scriptura colligentes mundum in die Dominico fuisse creatum: ita enim Ecclesia in hymno matutino diei Dominici canit: Primo dierum omnium, Quo mundus extat conditus, Vel quo resurgens conditor Nos, morte victa, liberat. Et docet Leo papa, epist. 79, cum aliis, quos retuli, tom. 1, de Relig., lib. 2, de Festis, c. 4, n. 15, et addi potest Concilium Tridentinum, sess. 2, dicens Deum in Dominico die lucem condidisse, resurrexisse, et Spiritum sanctum ad Apostolos misisse. At vero si numerus sex dierum verus non est, nullo fundamento dici potest, creasse Deum mundum in Dominico die. Et eadem ratione non posset dici requievisse ab operibus suis indie sabbati, sicut sentit Scriptura, quoties hac ratione diem septimam vocat sabbatum Domini, ut Exod. 16, 20, 35, Deut. 5, et sentiunt dicti Patres: nam inde colligunt Deum in die Dominico incepisse opera sua, quia in die sabbati ab illis cessavit. At vero si Deus intra unum diem omnia opera sua perfecit, vel in eodem die ab omni opere quievit, si in primo instanti intrinseco imitativo illius diei omnia simul perfecit, vel saltem si in illo uno die omnia successive consummavit, in sequenti die quievit. Quo ergo fundamento, vel qua consecutione dici potest, die Dominico creasse mundum, et die sabbato quievisse?

6. Evasio removetur. — Repondebunt fortasse, non dici Deum quievisse in die sabbati, quia secundum realem durationem et conversonem primi moblilis ille fuerit septimus dies post primum, qui Dominicus appellatus est, sed solum secundum metaphoricam numerationem et accommodationem septimum appellatum esse, et consequenter inde in populo Dei talem diem sabbatum esse appellatum: non quia in simili die septimo vere Deus quieverit, sed quia requies Dei per numerationem septimi diei declarata est. At enim, quis non videat, interpretationem hanc veritati et sinceritati Scripturae multum derogare , cum in re ipsa requies Dei non contigerit in septimo die, et consequenter nec septimus dies fuerit dies requietionis Dei, ac proinde nec sabbatum vere nominari, nec inde colligi possit, Deum in die Dominico mundum creasse.

7. Probatur. — Quinto argumentor ratione, quia si Moyses loquitur de die naturali solari, vel illi aequivalenti, et dicit factum esse mundum, prout nunc est, sex diebus, et in re non fuit, nisi in uno tantum factus, falsum dicit in proprietate sermonis, et nulla ratio sufhiciens talis metaphorae: imo (quod gravius est) per nullam metaphoricam locutionem, quae ratione subsistat, potest illius locutionis veritas salvari. Prima pars se nota est, nam est ipsa assertio contrariae sententiae, ideo enim recurrit ad metaphoricas expositiones, quia non censet, veram esse historiam in proprietate sermonis. Secunda pars probatur, quia omnes rationes metaphorae, quae adducuntur, inanes sunt et insufficientes, ut per talem metaphoram solvetur, vel supponatur varias illius narrationis, ut in tertia parte rationis sumpsi. Quam probo, quia imprimis, quod ait Procopius Moysem usum fuisse illo numerationis modo ad rudis populi instructionem, non sufficit ad veritatem sermonis explicandam, si verba non sunt factis conformia. Unde ut illa ratio locum habeat: supponere debet, ita facta esse omnia sex diebus, sicut narrantur: alioqui narratio ejusmodi potius simplices, et fere omnes audientes deciperet, quam instrueret. Accedit quod si omnia facta essent simul in uno momento. ut distincte conciperentur, possent sigillatim explicari res factae sine numeratione dierum primi, secundi, et tertii, nam haec numeratio non lucem, sed potius summam obscuritatem et difficultatem afferret, in concipiendo res simul factas perdierum successionem. Et simili modo si res omnes sunt factae intra unum diem cum successione, tota varietas, et multitudo rerum factarum posset cum successione intra eumdem diem sine ficUone sex dierum cum eacem, vel majori perspicuitate explicari.

8. Convincitur empositio Cajelani de sex gradibus rerum in num. 1. —bDeinde quod Cajetanus addit potuisse illam numerationem dierum fieri ad denotandum sex gradus rerum factarum, etiam est gratis excogitatum, et in rigore est falsum, quia opera, quae sex diebus facta narrantur, non continent sex gradus rerum, qui sigillatim singulis diebus facti sint, maxime secundum ipsum Cajetanum. Nam ipse supponit gradus spiritualium rerum, coelorum, et elementorum in primo instanti creationis esse factos, et consequenter etiam lucem, ac proinde postea in illo die nihil esse additum, nisi motum localem primi mobilis, qui non potest dici novus gradus rerum, sed accidens quoddam corporis coelestis: ergo in illo die, si tempus illius inspiciamus, nullus rerum gradus factus est: in primo autem instanti extrinseco, non tantum unus, sed plures gradus rerum facti narrantur. Ac subinde in secundo die, si per firmamentum aethereum coelum intelligimus, et illo die productio ejus quoad substantiam refertur, non fit repetitio, vel numeratio propter aliquem novum gradum rerum, qui sub coelo non esset comprehensus; et idem de quarto die objiciemus. Praeterquam quod res ipsas secundum se spectando, ex parte illarum nulla est ratio talis ordinis, ut quod inter firmamentum, et solem, ac stellas, maris congregatio, terrae manifestatio, et plantarum productio interponantur, item quod gradus aquatilium, et volatilium non distinguantur tanquam duo gradus distinctis diebus narrandi, et gradus brutorum distincto die numeretur, cum non magis a vo- latilibus, quam haec ab aquatilibus distinguantur, et quod gravius est, unus dies ascribitur brutis et homini, cum multo magis in gradu distinguantur, ut supra etiam argumentabar. Ex ordine igitur, ac distinctione rerum factarum nulla ratio distinctionis dierum, aut veritatis narrationis eorum reddi potest, si revera in se distincti non fuerunt.

9. Evertitur Cani defensio per sensum conditionatum in n. 2. — Atque hinc evidenter evertitur veritatis defensio per sensum conditionatum a Cano excogitatum. Nam licet ille sensus aliquando locum habeat, quando vel materia ipsa, vel circumstantiae locutionis illum admittunt, ut in exemplis, quae Cano inducit, probabile est: at in praesenti nullo modo potest accommodari. Nam illa conditionalis, si mundus cum successione dierum fieret, intra sex dies et tali ordine fieret, falsa est, quia disparata, et non necessaria, potuisset enim fieri vel pluribus, vel paucioribus diebus, vel alio ordine pro arbitrio facientis, cum res ipsa non magis hunc ordinem, vel numerum dierum, quam alium ex se postulent, ut ostensum est, et per se notum videtur: in quo ergo fundari potest veritas hujus conditionalis. Maxime cum conditionalis veritas aut connexionem aliquo modo necessariam inter antecedens, et consequens requirat, aut saltem certum eventum sub conditione futurum, quem oportet esse praevisum, ut vera sit locutio, quod in praesenti excogitare, aut fingere valde frivolum est. Unde licet in praedictione prophetica aliquando habeat locum conditionalis assertio, historicae narrationi nullo modo potest accommodari, quia conditio ipsa suspendit factum, et consequenter repugnat historiae: ideoque nunquam in Scriptura invenietur absoluta assertio pro conditionata in historica narratione. Dicetur forte, quod et Cano indicasse fertur, narrationem illam non per solam conditionem, sed quasi per comparationem ad alium operantem esse intelligendam, ut seusus sit, quod si alius a Deo illud opus fecisset, septem diebus ad iliud perficiendum indiguisset. Sed hoc non solum voluntarium, sed etiam vanum est, quia sicut Deus nullo tempore indigebat, iia quilibet alius a Leo in quocumque dierum nun.cro illud opus perficere non potuisset, etlic.t fingatur in aliquo poiuisse, trustra fingitur sex diebus potius, quam sex millibus ad ia perficiendum indiguisse. Ac denique etiam illo moco non salvatur veritas locutionis: quia etiam in vulgari sermone licet interdum dicamus aliquem uno die fecisse, quod alter vix septem diebus faceret, nunquam tamen vere dicemus illum priorem septem diebus tale opus fecisse, si revera in uno die illud consummarit: Scriptura autem non tantum dicit Deum operatum esse, quod pro septem diebus sufliceret, sed simpliciter narrat, sex diebus operatum esse, et postea quievisse, ut allegatum est: tandem hinc facile rejicitur altera ratio sumpta ex sanctificatione diei sabbati. Quae quidem est optima, et in Scriptura fundata supposita historiae veritate: nam revera Deus per sex dies voluit mundum condere, et septimo vacare, ut homines instrueret tam moraliter, quam religiose ad vacandum Dei, eique septimum, et ultimum uniuscujusque hebdomadae diem Deo consecrandum. At vero ablato historiae fundamento, valde frivola est causa illa ad reddendam metaphorae rationem, tum quia vis rationis consistit in exemplo divino, non in figura sermonis: exemplum autem nullum est, si res non est ita facta, sicut narratur, tum etiam quia illa ratio solum declarat finem quemdam extrinsecum, propter quem ille idem dies sexies repetitus, senarius dierum simpliciter appellatus est ; locutio autem non sumit veritatem a fine extrinseco, sed ex conformitate ad rem dictam, quae per illam rationem non explicatur, nam locutio falsa non fit vera ex eo solum, quod ad bonum finem referatur,

10. Probatur secundo vera sententia specialiter contra Cajetanum. — Sexto contra Cajetanum specialiter induci possunt omnia, quibus cap. 10, specaaliter probavimus, mista non fuisse facta simul, et in eodem momento cum terra et aqua, quia ex terra, et aqua facta sunt, ut Scriptura narrat, qucniam repugnat fieri ex aqua, et simul cum aqua, quia productio ex aqua supponit aquam, idemque est de productione ex terra, et de productione hominis ex Iimo terrae, ut ibi late diximus. Et ideo Concilium Lateranense expresse dixit humanam creaturam post alias fuisse compositam; unde recte dixit Theodoretus, lib. 5, divin. becret., cap. de Materia: Moysem aperte docussse, queendn ea dis, quee noverant, et quenum esa iis, qua erant, fabricatus est opifer, quod optime prosequitur, et concludit, hominen fec.sse partim ex his, que eraut, quantum ad corpus, partum ex lhis, que ucon erunt, quantum ad auiaun. Isii autem varii modi fabricandi necessario inter se requirunt successionem. (uae non minus eflicaciter probatur ex eo quod terra aliquando fuit vacua et inanis, id est, carens fructibus et animalibus, et cooperta aquis, cum postea apparuerit. Neque enim recte haec exponuntur conditionaliter, aut quasi aptitudine, et quantum est ex se, quia hoc modo etiam nunc posset dici terra inanis et vacua, et cooperta aquis, utique quantum est ex se, et conditione naturali, vel nisi Deus aliter illam ornasset, vel disposuisset: at illa locutio nunc absolute dicta falsa esset: ergo etiam in primo die, vel instanti, si jam erat in illo discooperta et floribus vestita. Et optima ratio est saepe tacta, quia Moyses non explicabat terrae naturam, ut diceret, quid de se haberet, sed narrabat historiam et statum, in quo primum a Deo fuit condita, et in quo postea constituta est. Unde obiter satisfit vulgari interrogationi, cur Deus successive fecerit, quae potuit in momento simul producere, cujusrei varias rationes, incap. 10, in fine, ex Patribus reddidimus. Quibus suppositis, nunc addimus duo notari posse, quae successionem necessario postulabant: unum est tempus et motus, id est, dies ipsi, seu motus locales coelorum, qui in illis sex primis diebus facti sunt, et intrinsece successionem includunt: aliud est productio ex corpore facto ex nihilo, nam illa duo non potuerunt esse sine successione discreta (ut sic dicam) unde supposito, quod Deus propter rationes supra tactas voluit quaedam facere ex nihiio, alia ex rebus jam factis ex nihilo, necessario debuit cum aliqua successione operari.

11. Probatur septimo specialiter contra Canum. — Conjectura quadam exploditur.— Vandem supposita successione in horum operum productione, facile confutatur Cani sententia ad unum diem coarctantis totam seriem rerum. et productionum in illis diebus factarum. Nam omnes difficultates, quae in hac successione explicanda occurrunt, non oriuntur ex parvitate, vel alterius operis executionem interpositi: sed in ordine tantum prioris, et posterioris, quomodo scilicet, potuerit prius esse coelum sine luce, et postea fuerit illi addita lux, et postea firmamentum, quod etiam est caelum, et quomodo fuerit lux ante solem, vel coelum sine stellis, et similia, quae non magis difficilia sunt, sive per diem, sive per horam prius, vel posterius facta dicantur: ergo si Canus admittit hanc successionem, et omnes diffticultates devorat, frustra intra unum diem omnia concludit, novas et insuperabiles difficultates addendo, et planas Scripturae, et historicas locutiones ad tropos, et insinuatos sensus verborum detorquendo. Dicetur fortasse non videri verisimile, tantam temporis moram inter singula opera interpositam fuisse, alioqui oporteret in singulis diebus facto uno opere, in reliquo diei tempore ab omni opere cessasse, et quasi otiosum fuisse Deum. Sed haec conjectura valde humana, et debilis est, tum quia esto demus, voluisse Deum integrum diem uni operi dicare, etiamsi illud in puncto, aut brevissimo tempore perfecturus esset, et reliquo tempore illius diei a novo opere vacare, quid absurdi, vel incommodi inde sequeretur, numquid non est Deus suorum operum Dominus, ut ea potuerit, quo vellet modo facere ? Certe vel propter hoc ipsum solum, nimirum ut se liberum in operando ostenderet, id faceret potuisset, et omnes rationes, propter quas supra diximus fecisse Deum multa successive, quae simul facere potuisset, ad hoc etiam applicari possunt, ut propter easdem potuerit multis diebus facere opera, quae uno die perficere potuisset, et in uno die, una hora operari, et in aliis ab opere vacare. Deinde vero addimus, talia fuisse opera singulorum dierum, ut in singulis potuerit Deus totos dies integros operari, ut in singulorum operum explicatione monstrabimus.

12. Ad fundamentum contrarium positum in n. Aex 2c. Genesis. — Prima eapositio proximà loci Geneseos. — D. Thomas dictam exvposiLionem admittit, non tamen quod ex ea intulerunt Cajetanus aut Cano. — Circa fundamentum contrarie sententia solum supersunt explicanda verba illa cap. 2 Gen.: "Zste sunt generationes caeli et terre, quando creata sunt in die, quo fecit Dominus celum et terram", "et omnnce virgultum agri", quae duas habent expositiones, una est, ut intelligantur de primo die tantum, ut intellexerunt Cajetanus et Cano, licet diverso modo. Nam Cajetanus intelligit illud solum ratione primi instantis illius diei, in quo creavit Deus coelum et terram, Cano vero de toto tempore illius diei illum exponit: et uterque intellexit, per illa ultima verba, Ft omne virgultum agri, indicata esse omnia misxta, et omnia opera sex dierum, et alter inde conclusit, omnia esse simul facta in primo instanti illius diei; alter vero omnia esse facta in illo die non simul, sed successive. At vero divus Thomas, 1 part., q. 74, articulo secundo, ad primum posteriorum argumentorum, admittendo expositionem de primo die, neutrum illorum consequentium admittit, et ad illa ultima verba, Et omnevirgultun agri, respondet virgulta non esse facta in illo die in se, et in actu, sed in potentia terrae, coeli, et aliorum elementorum, quomodo omnia facta sunt in primo instanti creationis. Et hoc putat esse a Moyse explicatum, cum ad dit, Et "omne virgultum agri antequam oriretur in terra, omnemque herbam regionis priusquam germinaret": non enim poterat germen, aut herba actu, et in se fieri, antequam esset: ut ergo denotetur, in illa die solum in potentia esse factum germen, additur, anteguam orireur. Quae fuit expositio Augustini, lib. 5 Gen. ad litter., cap 4, et lib. 6, a principio, et Gregori, dicto lib. 32 Moral., cap. 10.

13. Judicium de illa eampositione. — Haec expositio sano modo intellecta veram continet doctrinam, quia omnia mixta sunt in elemenus in potentia saltem ut in causa materiali, quomodo dixit Gregorius quod creatura omnis simul per substantian extitit, quamvis non simwul per speciem processit, quamvis non omnia sint prius facta in semine tanquam in proxima etficiente causa, ut circa opera tertii, quinti, et sexti diei explicabo. Et ex hac parte dicta expositio satisfacere posset argumento, quia ex verbis sic expositis nullo modo opinio Cajetani, aut Cani confirmatur. Imo etiam non videtur posse cum doctrina Augustini consistere, quia ipse in alis locis supra citatis docet, omnia opera sex dierum simul in uno die successionem non habente fuisse facta: ergo etiam mixta facta tertio, quinto et sexto die, prout in illis facta narrantur, facta sunt primo die, et simul: at vero non narrantur facta in illis diebus in potentia, ut per se notum est: ergo non consonat illa expositio cum priori doctrina Augustini, et ideo dixi supra, videri Augustinum varie de misxtorum creatione fuisse locutum. Tandem addo illam expositionem non esse litteralem, nam revera in illis verbis capitis secundi recapitulat Moyses omnia quae narraverat in primo capite, ut patet ex illis verbis, iste sunt generationes celi et terre; nam pronomen ista omnes productiones prius narratas designat, ut clarius explicaret, sub caelo et terra comprehendere caetera addidit, Et omne virgultum agri, sub uno specifico opera alia insinuans.

14. Non placet quod ex de Thoma allatum est in n. 12 de productione virgultorum in potentia.— Non ergo illud addidit propter solum esse in potentia, tum quia hoc modo superflue adderetur: tum etianr quia non proprie dicitur fieri, aut creari in sua specie, quando solum in potentia fit. Neque subjuncta verba, antequan oriretur in terra, vel priusquam germinaret, idem significant, quod prius quam in se, et actu fierent, aut existerent, sed prius quam ordinario, et connaturali modo a terra, et ex terra fierent. Nam herba quae primitus facta est, non ex praecedenti semine, vel dispositione terrae, et actione coeli orta est, qui est proprius modus naturalis germinandi, aut oriendi ex terra, sed facta est immediate a Deo ut auctore naturae, sicut primus etiam homo factus est sine semine. Qui modus productionis est quasi medius inter rigorosam creationem et generationem, et ideo nunc creatio, nunc generatio dicitur. Ad explicandum ergo, in illo die fuisse germen et herbam factam isto modo singulari, et primordiali, et non per propriam generationem, verba illa addita sunt. Quod evidenter alia statim subjecta declarant: IVon "enim pluerat Dominus Deus super terram, et homo non erat qui operaretur" Lerram: nam quia per has causas solet terra ordinario modo herbam proferre, et illae causae nondum tunc praecesserant, ideo per illam causarum naturalium carentiam optime declaratum est, modum illum germinandi ex peculiari efficacitate auctoris naturae, non ex ordinariis naturalibus causis fuisse.

15. Secundo et conmunis expositio praedicti loci Geneseos 2.—Secunda ergo et communis expositio est, in illa recapitulatione capitis secundi particulam, in die, qua creavit Deus. non designare unum certum diem, sed indefinite sumi pro quocumque die, in quo aliquod ex illis operibus factum sit: sive ille dies fuerit idem, sive diversus, sive unus, sive plures. Frequens enim est in Scriptura sacra, ut singulare pro plurali ponatur, et in modo loquendi satis usitato res diversis temporibus factae brevitatis causa solent sub una singulari voce temporali comprehendi: ut si quis dicat, die nativitatis Christi, Virginis, aut Joannis Baptistae fit hoc vel illud, non significat, in uno, et eodem die id fieri, sed subintelligitur virtuaIis repetitio, in die natalis Christi, in die nativitatis Virginis. etc. Sic ergo subintelligi potest in dictis verbis. Adde tamen, usitatum esse in Scriptura, ut dies pro indefinito tempore ponatur, ut Joan. 8: "Abraham eaultacvit, ut videret diem meum", id est, tempus mei adventus. Et Isa. 49, et 2 Cor. 6: "Tempore accepto eraudivi te et in die salutis uudivi te. Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies saiutis", Deuter. 32: "Juata est dies perditionis, et adesse festinant tempora".lta ergo accipi debet, vel potest in citato loco, ut Beda, et alii voluerunt.

16. Objectio ejusque dissolutio.— Altera solutio.—Neque obstabit, si quis objiciat, inconveniens esse, in voce illa dies aequivocationem, aut metaphoram admittere, praesertim in tam brevi contextu. Nam respondemusnullam esse metaphoram, nec aequivocationem propriam, sed varium usum vocis intra propriam significationem ejus, qui usitatissimus est; nam dies de se non est vos singularis ad unum diem tantum significandum determinata: sed est vox communis et indifferens, quae aliter sumitur, quando cum aliqua determinatione ponitur, ut dies unus, dies primus, secundus, aut septimus: aliter vero quando absolute et indefinite ponitur, et tunc ex circumstantiis, et materia sermonis potest nunc ad singularem diem, nunc ad indefinitum tempus, vel diem, vel etiam ad plures dies cum aliqua accommoda partitione significandos determinari. Et ita in toto cap. 1 et 2 Genesis ; ubi sumitur pro singulari die, cum aliqua determinatione ponitur indefinite quemcumque diem, et plures significat, ut cum dicitur in cap. 1: Appellavit, que lucem diem, et infra: Fiant luninaria, et dividant diem, ac noctem, et iterum: Posuit Deus luminare majus, ut praeesset diei, etc. In quibus omnibus locis pro quocumque die indifferenter vox illa sumitur, quia proprietas ibi indicata in omnibus invenitur. Sic ergo in capite secundo prius est sermo de singulari die cum additione septimi diei. Postea vero cum generatim fit sermo de operibus illorum die- rum, indefinite dicitur: "In die quo fecit Dominus", etc., ut indicetur sermonem esse indefitum de tempore illo, in quo factus, et formatus est mundus, vel de quocumque illorumdierum, in quibus Deus operatus est ante septimum diem. Nec mirum est, quod Moyses, cum summatim opera recapitulet, dies etiam, in quibus facta sunt, uno etiam diei nomine comprehendat. Addo tandem duplicem aliam significationem nomine diei in dicto capite primo Genesis indicari, scilicet, artificialis, qui ab ortu Solis usque ad ejus occasum durat, et naturalis, qui integra revolutione Solis conficitur. Prior enim significatio indicatur in illis verbis: "Appellavitque lucem diem", et ibi, "Ut dividant diem, ac noctem", et ibi, "Luminare majus, ut praeesset diei". AMera vero ibi, "Factunque est vespere, et mane dies unus". Nam quia tempus lucis et praesentiae Solis est pars praecipua integri diei naturalis, ideo integer cursus Solis a praecipua parte dies appellatus est, vel certe quia Sol ubicumque adest, diem facit, et nox quasi per accidens ex absentia ejus sequitur. Et utraque significatio propria est, licet ex circumstantia litterae sit determinanda: sic ergo de usu ejusdem vocis in aliis significationibus censendum est.

PrevBack to TopNext