Text List

On this page

Praeambulum

Prev

How to Cite

Next

Praeambulum

Praeambulum

LIBER SECUNDUS. DE OPERIBUS SINGULORUM SEX DIERUM, ET SEPTIMI DIEI REQUIE.

1. Notatio prima de duplici genere corporum, simplicium scilicet et mixtorum et quo ordine de eis agendum. — Duo imprimis notanda sunt. Primum est inter corpora universi quaedam esse simplicia, et alia mixta. Priora sunt coeli et elementa, ex quibus, ut Philosophi censent, universum primario et quasi essentialiter componitur, quia primarius ordo universi secundum haec corpora attenditur, et quia in illis corporibus prius factum est universum actu et in se, et per propriam creationem. Mixta vero ex elementis constant, et in simplicibus corporibus virtute continentur, et juxta participationem illorum in universo collocantur, ideoque ad constitutionem universi secundario pertinere dicuntur. Quod quidem secundum ordinem situum, qui ad unitatem universi inter corpora, ex quibus constat, praecipue consideratur: non secundum ordinem perfectionis accipiendum est, nam in hac mixta corpora regulariter, seu ex genere suo superant simplicia. Unde etiam fit, ut licet corpora simplicia productionis, seu executionis ordine fuerint propria, nihilominus ordine intentionis priora sint mixta, nam ad illorum generationem et conservationem simplicia ordinata sunt, et omnia tandem propter hominem, qui supremum gradum inter mixta continet, facta sunt. In praesenti autem materia de his corporibus secundum ordinem executionis tractamus, et ideo in praecedenti libro dictum est de creatione universi prout ex simplicibus corporibus constat, in hoc vero de aliis operibus, quae ad productionem et conservationem mixtorum a creatore universi in ejus exordio facta sunt, dicendum superest. Quia vero haec opera non simul, sed per successionem sex dierum a Deo sunt facta, ideo sigillatim etiam, et per singulos dies a nobis sunt explicanda.

2. Notatio secunda triplicis operis, creationis, distinctionis, et ornatus evr D. Thoma. — Secundo advertere oportet, in productione uni- versi tria opera distingui a theologis, scilicet creationis, formationis, seu distinctionis, et ornatus. Hanc operum divisionem tradit divus Thomas, 1 part., quaest. 65, in principio, et latius, explicat quaest. 70, art. 1. Habetque fundamentum in verbis Scripturae, nam Gen. 1, de opere creationis dicitur: "/a princpio creavit Deus", etc. Et de opere distinctionis: "Dicisit lucem a tenebris", etc., "Dividat aquas ab aquis", et iterum: "Congregentur aquae, que sub caelo sunt, in locum unwn, et appareat arida", quae verba opus cujusdam distinctionis significant. De opere vero ornatus intelligit divus Thomas verba illa quarti diei: "Fiant luminaria in firmamento cali", expressius vero in initio capitis secundi, fit mentio ornatus in verbis illis: 2, "itur perfecti sunt caeli et terra, et omnis ornatus eorum". Adeoque inter opera distinctionis, et ornatus, D. Thomas distinguit, ut tribus primis diebus opus distinctionis, aliis vero tribus ultimis opus ornatus attribuat, ut ex initis quaest. 61 et 70, manifestum est. Si quis tamen consideret Scripturae verba etiam in opere quartae diei, distinctionem indicat, cum dicit: "Ft dividant diem, ac noctem, et sint in signa, et tempora, et dies, et annos". Et e converso etiam in opere diei primae opus ornatus per illa verba significari potest, "fiat luv". Sicut in quarta significari dicitur per illa verba, fiant luminaria est enim eadem ratio. Idemque est de illis verbis secundae diei, "fiat firmamentum", et de illis tertiae diei, "Germinet terra herbam virentem", etc. Nam si productio animalium quinta et sexta die facta, pertinet ad ornamentum terrae, aquae et aeris: cur productio vegetabilium facta tertia die ad ornamentum terrae non pertinebii? Quod enim animalia localiter moveantur, et ex ea parte vel major, vel notior sit eorum ornatus, non impedit quominus etiam vegetabilia ornent terram, pulchriorem, et delectabiliorem illam reddendo, etiamsi in illa fixa sint, et quiescant. Praeter- quam quod etiam vegetabilia suum proprium motum habent, quo secundum augmentum, et diminutionem locum etiam aliquo modo mutant, et varios colores induunt, quae varietas, et ad ornatum pertinet, et illum satis manifestat. Accedit, quod illa duo, scilicet, distinctio, et ornatus vix possunt opere sejungi; nam distinctio (ut D. Thomas dicit) fit formando et perficiendo, quod informe erat, et ideo etiam e converso ornatus non fit sine aliqua distinctone inter ea, quae ad ornatum pertinent, vel inter id, quod ornatur, et quo ornatur, et hoc videtur etiam colligi ex citatis verbis Seripturae, fiat et dividat quae simul conjunguntur. Idemque colligi potest ex verbis citatis in principio capitis secundi ubi solus ornatus additur perfectioni, id est, creationi coeli et terrae. Et ita etiam Magister, in 2, dist. 12, in principio, et capite penultimo et ultimo nihil distinguere videtur inter opus distinctionis, et ornatus. Unde dicere possumus, illa duo non tam re, quam ratione, seu habitudine distingui, nam ornatus dicitur per habitudinem ad rem que formatur seu perficitur: distinctio vero est quasi relatio consequens per habitudinem ad alia. Unde licet fortasse per quamdam accommodationem ornatus tribus ultimis diebus, et distinctio tribus prioribus attribuatur, quia in eis magis relucet, nihilominus, quia in re ipsa aliquid distinctionis, et ornatus in singulis diebus apparet, ideo singulorum dierum opera explicando, simul et indivise de his duobus operibus dicemus.

PrevBack to TopNext