On this page
Caput 1
Caput 1
An lux primo die creata spiritualis, vel sensibilis fuerit
1. Primae diei opus lucis productio.—Primi diei opus fere unicum fuit lucis productio, illis verbis significata, Dicit autem Deus, fiat luc, et facta est luxm, qua ex parte opus hoc ad ornatum mundi pertinet, ut jam tetigi, et statim amplius ex re ipsa, et ex Patribus explicabo. Dixi autem hoc opus fuisse fere unicum , et non simpliciter esse unicum, quia statim additur, et divisit lucem a tenebris, quod ad opus distinctionis pertinet: tamen, quia haec divisio non aliter facta est, quam producendo Iucem, ideo solum fuit quasi quid consequens ad illam, et ideo utrumque pro eodem opere computamus. Circa illa autem verba, quibus haec actio Dei describitur, scilicet dixit, fiat, et factum est, multa ab expositoribus Genesis tractantur, quae nobis necessaria non sunt. Satis enim certum est, illis verbis non significari aliquod sensibile Dei verbum, quod dixerit. fiat, quia nec tunc erant creaturae, quae sensibile verbum audire possent, ut ibi Basilius adnotavit, nec sensibile verbum productioni lucis natura sua inserviebat, neque oportebat tunc illud tanquam instrumentum ad Iucem creandam miraculose sumere. Ait autem Theodoretus, q. 9, in Gen., potuisse Deum uti voce sensibili propter invisibiles virtutes, ut etficaciam divini imperii agnoscerent ; sed profecto Angeli, ut ait Augustinus, lib. 11, de Civit., cap. 29, non addiscunt per sensibilia verba, sed per intelligentiam, vel revelationem mere spiritualem ; unde melius ibidem ait illo verbo solum significari divinum imperium internum spirituale, quo efficaciter vocat ea, que non sunt, tanquam ea, qua sunt. An vero ille actus imperii immediate sit actus intellectus, ut verbum, dizit, indicat, vel sit actus voluntatis, juxta illud Psal. 113 et 134: Omnia quaeecumque voluit fecit, et an effectio ad extra sit immcediate ab hoc imperio, vel a potentia exequente, juxta illud Sap. 11: Subest tibi cum colueris posse, quaestiones sunt generales, et alihi tractatae.
2. Augustini sententia quod lua illa fuerit spiritualis.— Tota ergo diflicultas hujus operis est in explicanda luce, quae hoc die facta dicitur, quae scilicet, vel quid fuerit, nam si hoc declaretur, qualis etiam fuerit divisio lucis a tenebris, facile intelligetur ; duo autem sunt praecipue tractanda, primum in hoc capite an lux illa spiritualis fuerit, vel materialis, secundum in sequenti quaenam fuerit in quocumque ordine constituatur. Circa primum est celebris sententia Augustini asserentis lucem illam fuisse spiritualem et angelicam; ita docet lib. 11, de Civit., cap. 7 et 9, ubi cum aliqua dubitatione loquitur: aliis vero locis idem constanter affirmat, ut videre licet lib. 14, Gen. ad lit., cap. 3 et 9, usque ad finem, et lib. 4, a c. 21, usque ad 28, maxime vero in Imperfect., c. 5, et idem habet, lib. 22, contr. Faust., cap. 10, et lib. 1, contr. adversarium legis et prophetarum, c. 10, 11, ac 12. Fundamentum Augustini in summa est, quia Scriptura potest de spirituali luce proprie, et sine metaphora intelligi, quia lux spiritualis verior, et certior est quam materialis, ut dicit in dicto capite quinto Imperfecti: ergo sine metaphora possunt illa verba de luce spirituali intelligi: ergo ita sunt intelligenda. Hanc consequentiam probat dupliciter, primo in dicto loco de Civitate, quia Angeli creati sunt intra illos sex dies, quia sunt creaturae Dei, et non sunt facti ante illos sex dies, quia initium creandi fuit illorum dierum principium, neque post illos sex dies, imo nec post quartum diem, quando facta sunt astra, quia tunc Angeli jam laudabant Deum, Job 38; neque etiam sub operibus secundi et tertii diei continentur, ut constat ex verbis Genesis; ergo fuerunt opus primi diei, et per lucem significantur. Secundo idem probat in alis locis, quia explicaii non potest, quae lux materialis tunc creari potuerit ; quia sol cum sua luce creatus fuit quarto die: ergo lux illa primi diei non fuit lux Solis, neque alia probabiliter cogitari potest ; praesertim, quia si lux illa materialis fuit, etiam divisio inter diem et tenebras de materialibus debet intelligi: nulla autem alia lux fuit causa divisionis inter diem et tenebras, nisi lux Solis: ergo non potest opus hujus diei de illa luce, vel divisione materiali intelligi ; et hanc Augustini sententiam maxime defendit Rupertus, lib. 1, in Gen.,c. 10; quia addit conjecturam, quia si lux illa fuisset materialis, et alia a luce Solis tribus tantum diebus durasset, nam creato sole quarto die evanuisset. Hoc autem nec docet, nec est consentaneum intentioni Moysis, qui effectionem mundi permanentis et stabilis describere voIuit; eamdem sententiam secutus est Eucherius, lib. 1. in Gen., cap. 2. Citantur etiam pro hac sententia Isidorus, de Summo bono, c. 10, Beda, in Exaem., et super Gen, et Glossae ibidem, et Magister, D. Thomas, et alii scholastici; verumtamen hi omnes non adhaerent huic sententiae, sed illam tolerant, aliam non excludendo.
3. Quid videatur intellemisse Augustinus per spiritualem lucem primo die factam. —Est autem obscurum apud Augustinum, quae fuerit spiritualis lux, quae illo die, et per illa verba fuit facta, an scilicet ipsa substantia Angelorum cum suo lumine natural, et intellectuali, ejusque creatio: an vero fuerit sanctorum glorificatio; nam in multis locis sentit Augustinus, Angelos creatos fuisse in primo instanti creationis mundi, et comprehensos a Moyse sub nomine coeli in verbis illis: 7n principio creavit Deus colum et terram, ut in superioribus retuli ex lib. 9 Confess., cap. 9 et 16, et in Imperfect. Gen., c. 3, et lib. 1, Genesis ad litter., cap. 9, et lib. 4, cap. 32. Ergo creatio Angelorum quoad substantiam et proprietates naturales ejus, non potest ad opus primi diei pertinere, sive isti dies sint naturales, sive intellectuales, ut Augustinus vult, quia opera illorum debent esse distincta tam inter se, quam a creatione mundi, prout in primo instanti facta est ; quapropter probabilius videtur, cum Augustinus dicit lucem hanc primo die factam fuisse spiritualem et angelicam , hoc intellexisse de illuminatione supernaturali facta in sanctis Angelis per infusionem luminis gloriae et visionis beatae, quam in ingressu beatitudinis acceperunt; atque ita cum dicit nomine coeli significari Angelos, loqui de Angelis quoad naturam, seu de creatione illorum: cum vero dicit significari nomine lueis, loqui de Angelis quoad gloriam: ut aperte significat, dictolib. 11, de Civit., c. 7, dicens: Aut lucis nomine significata est sancta Civitas in sanctis Angelis, et spiritibus beatis de qua dicit Apostolus, que sursum est Jerusalem, etc.; et ita etiam accipiendum est quod in cap. 9, ait Angelos in narratione Genesis comprehensos esse vel nomine cali, vel potius nomine lucis. Et hoc confirmat quod eisdem locis ait, illud mane primi diei fuisse cognitionem matutinam Angelorum, quae in visione beata consistit, ut supra ostensum est ; denique idem convincitur, nam divisionem lucis a tenebris primo die factam exponit Augustinus de divisione inter bonos et malos Angelos, ut ex eisdem locis constat: ergo nomine lucis non potuit angelicam naturam significare, nam in illa non sunt separati boni a malis Angelis, et ideo segregatio inter illos non est in primo instanti creationis facta, quamvis probabile sit in primo die factam fuisse, ut in superiori tractatu disputatum est.
3. Vera assertio. — Probatur primo auctoritate. — Nihilominus dicendum est aliquam lucem sensibilem et materialem factam esse in opere primi diei, et ad litteram significari per illa verba, fiat lux, etc. Haec est communis opinio Basilii, Ambrosii, Chrysostomi, homil. 3, et aliorum Patrum et Doctorum , quos statim referemus, explicando, quaenam fuerit illa lux. Praeterea omnes Patres, qui negant Angelos comprehensos esse a Moyse, in primo capite Genesis, manifeste supponunt non fuisse significatos ad litteram nomine lucis, ac proinde lucem illam sensibilem fuisse. Sunt autem illi Patres Athanasius, Chrysostomus, Basilius, Epiphanius, Hieronymus, Cyrillus et Theodoretus citati superiori lib. 6. Praeterea sententiam hanc amplectitur Ecclesia in Hymn. Dominic. ad Vesper. dicens: Lucis Creator optime, Lucem dierun proferens Primordiis lucis nove Mundi porans originem.
4. Probat secundo ratione. — Ubi aperte de hac luce sensibili loquitur; ratione item probatur haec sententia ex dictis in ultimo capite praecedentis libri, ubi ostendimus hos sex dies, in quibus ornatus cst mundus, ex his materialibus et sensibilibus ac naturalibus, quibus utimur, fuisse, sed hi dies conficiuntur ex luce visibili, seu ex praesentia et absentia ejus: ergo talis fuit ille primus dies, in quo facta est lus: ergo lux illa sensibilis et materialis fuit ; nam ex praesentia et absentia ejus factus est ; secundo, quia verba illa, et tenebree erant super faciem abyssi, quee proxime ante opus primi diei ponuntur, de tenebris materialibus ad litteram intelliguntur, ut supra probatum est, et patet manifeste ex subjecto illarum tcnebrarum, quod verbisillis, super faciem abyssi, indicatur: nam abyssus aquarum profunditatem significat, ut ex omnium sententia supra dictum est, et denotant sequentia verba: Spiritus Domini ferebatur super aquas: facies autem abyssi dicitur extrema pars, vel superficies aeris, vel aquae: ergo abyssus illa erat subjectum illarum tencbrarum: fuit ergo subjcctum materiale: ergo et tenebrae materiales eraut, sed lux facta est illo primo die ad depellendas tenebras: ergo lux etiam sensibilis et materialis fuit, et ita intelligenda sunt illa verba, et divisit lucem a tenebris, nam de eisdem tenebris in utroque loco sermo est.
5. Confirmatur. — Contirmatur ex ratione quam sancti Patres reddunt, ob quam Deus a creatione lucis ornatum universi mundi sensibilis inchoavit, nimirum quia lux est quasi universale ornamentum coelorum et elementorum, et universarum rerum sensibilium, quia in tenebris decor et pulchritudo rerum cerni non potest ; unde in lib. 4 Esdrae, c. 6, et erat tunc spiritus et tenebree circumferebanLtur, et silenlium sonus vocis, hominis nondum erat abs te, tunc divisti de thesauris tuis proferri lumen luminosum, quo appareret opus tuun ; et hac ratione maxime utuntur Basilius et Beda, in Exaemer., et Damascenus, lib. 2, de Fide, cap. 7, et Hugo de sancto Victore, lib. 1, de Sacram, p. 1, c. 8, et sequentibus. Accedit, quod cum decrevisset Deus non simul, sed certo dierum numero mundum componere, et ornare propter rationes, quas in fine praecedentis libri tetigimus, et alias quae in thesauris divinae sapientiae latent, et ab initio il- lorum dierum duratio totius mundi compntanda esset, necessarium fuit, ut lux sensibilis, quae fundamentum est, et quasi formalis causa simul cum motu suo diem constituens, statime in primo die crearetur: ergo Ilux, quae tunc creata dicitur, materialis, et sensibilis fuit. Ultimo hoc confirmari hoc potest illa generali regula, qua in superioribus saepe usi sumus, quia verba Scripturae quoad fieri possit in proprietate sunt accipienda, praesertim in historica narratione: sed lux in significatione maxime propria et usitata hanc sensibilem Iucem significat: ergo de hac intelligenda sunt verba Moysis. Neque satisfacit responsio, quam Augustinus in suo fundamento indicat, quod etiam de spirituah lumine lux proprie dicitur, nam licet hoc verum sit secundum quamdam significationem, altiorem quidem ex parte rei significatee, nihilominus absolute illa est secundaria significatio ex sapientum usu derivata, spectata primaeva illius nominis impositione; nam, ut D. Thomas, 1 p., q. 67, art. 1, notavit, haec vox luz primo imposita est, ad significandum id, quod facit manifestationem in sensu visus, postea vero extensa est ad significandam spiritualem lucem; et ideo inquit ibidem D. Thomas, vocem illam spectatam secundum suam primam impositionem metaphorice ad spiritualia transferri, sicut etiam dixit Ambrosius, libr. 2, de Fide, in principio. Quod ergo in dicto loco Genesis sumenda sit illa vox in proprietate primae significalionis suae, ratio facta ostendit, quia Moyses expresse describere voluit ornatum hujus mundi visibilis. Juvant etiam omnes aliae circumstantiae, ut est illa de tenebris quam ponderavimus, item quod illa verba, dies, noz, mane, et vespere, non nisi per metaphoram ad spiritualia transferuntur; ergo in illo loco non nisi sensibiliter sumuntur: ergo eodem modo intelligenda est lux, quae illius diei et noctis, etc., initium, et origo fuit.
6. Ad fundamentum Augustini in n. 2 multipler responsio. — Ad Ruperti conjecturam ibid. — Atque hinc responsum est ad fundamentum Augustini, nam hlicet aliquando illa vox proprie significet spiritualem lucem. in secundaria quadam significatione minus usitata, nihilominus nunquam solet ita accipi, nisi ex materia, vel circeumstantiis locutionis usus vocis in tali significatione indicetur; et ideo non potest illa significatio convenienter ad narrationem Moysis accommodari, ut declaratum est; et amplius constabit consideranti, Moysem rudem populum voluisse instruere, et do- cere ordinem creationis mundi, ideoque etiam fuisse usum verbis in significatione magis usitata, et quae omnibus statim occurrit: hoc autem modo lux proprie significat lucem sensibilem. Ideoque secundum subjectam materiam simpliciter negari posset antecedens, quod Augustinus assumit: verumtamen illo dato negamus etiam consequentiam, nam licet illa vox plura habeat significata etiam propria, nihilominus ipsa historia, et aliae circumstantiae totius sermonis ostendunt sensibilem lucem esse ibi ad litteram significatam. Ad primam autem Augustini probationem, primo defendi facile posset, quod licet Angeli fuerint creati intia illos sex dies, nihilominus eorum creatio non fuerit in narratione Moysis comprehensa, quia potuit narrare visibilia tantum opera, non invisibilia, ut multi Patres senserunt. Deinde dici potest creationem Angelorum narratam esse a Moyse in primis verbis, quibus creatio sola, non opera ornatus, narrata est in caeteris operibus sex dierum, nec nobis revelatum est, quando inceperit, vel an intra illos sex dies facta fuerit, quamvis probabihter id conjectemus. Ad secundam vero probationem respondemus imprimis, licet difficile nobis sit explicare, quae fuerit illa lux, non propterea esse relinquendum proprium, et planum Scripturae sensum. Deinde dicimus difficultatem illam non esse insuperabilem, quomodo autem expedienda sit partim in sequenti capite, partim explicando opus quarti diei docebimus, et inde etiam patebit responsio ad Ruperti conjecturam: monstrabimus enim; quomodo lux primo die facta ultra iilos tres dies durare potuerit, et usque nunc etiam fieri non desiit ; et ita etiam constat, quid dicendum sit ad alteram partem doctrinae Á ugustini dicentis Augelos quoad creationem comprehensos esse nomine coeli, quoad glorificationem vero nomine lucis; nam sicut primum est verum, non excludendo ab illis verbis creationem proprii et materialis coeli; ita etiam secundum admitti posset; non excludendo productionem sens;bilis lucis, ut sensit Deda in expositione Genes, c. 1. Et eodem modo dixit Hugo de sancto Victore supra cap. 10, in primo die, quando in materiah mundo ;ux sensibilis fiebat, in mundo spirituali factam esse intelligibilem lucem, quae est mysica quaedam interpretatio, et pulchra conjectatio, tamen satis persuaderi non potest.