On this page
Caput 2
Caput 2
Quae fuerit sensibilis lux primo die creata
1. Arguitur lucem primo die creatam non fuisse alicujus astri, vel etium Solis.— Arguitur fuisse primo. — Secundo. — Conveniunt omnes, qui lucem illam sensibilem esse affirmant fuisse formam illam ejusdem rationis cum hac luce, quam experimur, saltem quoad hoc, quod erat essentia quae damaeris, tenebras depellens, ut dicit Basilius, in quinto capite Isaiae, seu quae corporum colores et pulchritudinem manifestabat ; quia vero in quarto die dicitur Deus fecisse magna luminaria in coelo, obscurum, et difticile ab omnibus judicatum est ; quaenam fuerit illa prima lux, explicare ; quia ex altero loco manifeste colligi videtur, non fuisse lucem alicujus astri coelestis, nec etiam Solis, qui postea factus dicitur: quae ergo, vel cujus corporis esse poterit illa lux. Aliunde vero videtur ex superius dictis sequi, hanc lucem, non aliam, quam Solis esse potuisse ; nam diximus omnia corpora coelestia in primo instanti fuisse creata: ergo etiam coelum Solis: ergo et ipse Sol, nam est pars illius coeli, quod integrum creari debuit, nec potuit aliter sine miraculo non necessario creari. Item quia proprium opus creationis substantiarum corporalium in illo momento consummatum est, sol autem secundum naturam suam non fit ex materia praejacente, sed ex nihilo per propriam creationem. Nec spatium illud, quod globus Solis in suo coelo replet, potuit esse aliquo tempore vacuum, aut sola materia informi, aut alio corpore repletum, ex quo postea sol generaretur: ergosubstantia Solis primo die creata fuit ; unde fieri videtur consequens, etiam lucem ejus fuisse tunc factam, quia vel est forma ejus, ut Nazianzenus infra citandus loquitur, vel est proprietas connaturalis, ita intrinseca Sol, ut absque illa sine magno miraculo creari non potuerit: ergo lux concreata est corporibus in primo instanti: quomodo ergo postea facta esse dicitur?
2. Netatio prima de natura lucas.—PVropter has difiicultates doctores in plures et dissentientes sententias divisi sunt. Prius vero quam illas referam, nonnulla de luce prannttere oportet, primum est, lucem in abstiacto sumptam, seu conceptam non esse rem subsistentem, nec substantialem formam, sed qualtatem accidentalem, realem, et materialem. ita docuit divus Thomas, 1part.. q. 67, a.2et 3, et traditur a Philosoph., in 2, de Anima, quod hic supponendum potius est quam probandum , tum quia non inquirimus ex professo naturam Iucis, sed tantum opus primae productionis ejus explicamus: tum etiam, quia substantia, vel substantialis forma non est per se sensibilis sicut est lux: tum etiam quia lumen, quod vel est ejusdem naturae cum luce, vel est proxima participatio ejus, accidens est, quod in aere generatur et corrumpitur: ergo etiam lux est accidens quoddam, et consequenter qualitas, quia in nullo alio praedicamento collocari potest ; addimus vero esse qualitatem realem , quia licct ab aliquibus vocetur intentionalis, ad distinguendum illam a qualitatibus elementaribus, quia est purior et excellentior illis, nihilommnus vera forma realis est, cum et sit per se sensibilis, et pluriumalterationum principium esse possit. Denique materialem esse dicimus: quia et est in subjecto materiali, et ab eo pendet in suo esse, et in eo extensionem quantitatis habet. Scio Basilium vocasse lucem primo die creatam immaterialem, et Nazianzenum incorpoream, in quo autem sensu locuti fuerint, infra dicam.
3. Notatio secunda de divisione lucis.— Notatio tertia de distinctione lucis a lumine. — Notatio quarta unde luz et unde lumen subdistingui queant. — Deinde suppono lucem dividi posse in naturalem et gloriosam: naturalis est, quam in his corporibus naturalibus videmus, gloriosam autem vocamus, quae in sanctorum resurgentium corporibus futura est, de qua an sit alterius ordinis a naturali luce, seu in substantia sua supernaturalis, vel qualis futura sit, ad praesentem locum non spectat: solum ergo supponimus, quod omnibus in confesso est, lucem primi diei naturalis ordinis fuisse, nam ad naturae ornamentum pertinuit, et ad distinguendum naturalem diem et noctem, creata est. Deinde adverto philosophos accurate distinguere inter lucem et lumen: nam lucem vocant, quae per se, et quasi ab intrinseco conjuncta est alicui substantiae, et quasi fons est, et principium luminis lumen autem vocant splendorem, seu qualitatem similem luci, ab illa defluentem, et corpori, in quo inest intrinsecus advenientem, de quibus qualitatibus luce et lumine, an specie essentiali differant, vel tantum in illis accidentalibus conditionibus, physica quaestio est, quae ad praesens non refert. Nam quod attinet ad verba Genesis, non existimo nomen lucis in eo rigore esse in allegatis verbis accipiendum, nam ubi vulgata habet, fiat luz, Septuaginta habent, nomen »c, quod Iucem significat, unde notant ibi Eugubinus et Ascanius in Glossa magna, illam distinctionem lucis et Iuminis in Scriptura non servari. Denique adverto lucem, in dicto rigore philosophico sumptam distingui posse ex corporibus, quibus connaturaliter inest: sic enim alia est lux Solis, alia ignis, alia aliquarum gemmarum, vel quorumdam etiam animalium: lumina vero distingui possunt, vel ex causis efficientibus, ut distingui solet lumen Solis, vel candelae, vel ex subjectis, ut lumen lunse, stellarum vel aeris, in quibus distinctionibus omnibus, ut saepe monui, non spectamus rigorosum gradum distinctionis inter haec membra, quod philosophorum est, latiusque scribimus in tractatu sequenti de Anima, lib. 3, cap. 14, sed tantum usum omnium, et propriam significationem observamus, ut opiniones Doctorum, et nostra resolutio facilius intelligantur.
4. Prima opinio negans luci factam in sole a principio. — Primus modus exponendi hanc opinionein quod lua illa producta fuerit extra subjectum.—Est igitur prima opinio, quae dicit lucem illam fuisse quidem in substantia, et entitate eamdem lucem, quam nunc sol habet, non tamen fuisse tunc factam in ipso sole, neque inhaerentem illi tanquam subjecto; quia hujus opinionis auctores supponunt solem non fuisse tunc factum quoad substantiam, sed quarto die. Quomodo autem, aut in quo subjecto facta fuerit lux illa, variis modis exponitur. Primus est, lucem illam factam esse extra omne subjectum, et per se existentem ; ita sentit Basilius, homil. 2, Exaemeron, circa finem, et latius homil. 6, circa principium, dicens, prius esse productam ipsam naturam lucis, et postea esse corpus Solis productum, wz primogente luci vehiculum esset, et ideo primam illam [lucem sinceram, et immaterialem vocat ; non quia non esset forma corporalis, seu quanta et apta corporis in esse, sed quia non erat corpori immersa, sed separata ; ejusdem sententiae fuit Gregorius Nazianzenus, Or. 43, in novam Dominicam, ubi lumen illud dicita principionon fuisse solare, sed incorporeum, inquit, et Solis expers, id est, a sole,et ab omni corpore separatum, sed postea, inquit, ad orDem terrarum illustrandam Soli traditum est , neque ignoravit Nazianzenus id non potuisse sine miraculofieri, imo propter miraculi magnitudinem factum esse censet. JVan cuin in aliis rebus (inquit) materiam prius conderet, ac deinde cam forma convestiret, ut majoris cujus- dam miraculi specimen ederet, formam materia priorem protulit, ac postea materiam induant, lumen enim forma Solis est, utique sensibilis ; et eamdem sententiam indicat Anastasius Synaita, lib. 4, Exaemeron, et Athanasius, q. 83, ad Antiochum, in dictum locum Genesis quatenus dicunt lucem primo die factam, in quarto fuisse in sole positam, vel inter sydera distributam, quod etiam sentit Theodoretus, in verba illa Psalm. 48: "Laudate eum Sot, et luna, laudate ewn omnes stelle, et lumen" ; et in eodem sensu dicit, q. 14, in Gen. Deum creasse lucem prout illi libuit, et postea illam pro arbitrio suo distribuendo, luminaria parva, et magna condidisse, et plura similia pro hac sententia ex Patribus refert Ascanius in Glossa magna.
5. Non placet dictus modus —Verumtamen, ut saepe ex doctrina Augustini diximus, in prima rerum conditione non sunt facile credenda magna, et inusitata miracula, quia tunc Deus creaturam condebat, et ideo consentaneum fuit sapientiae ipsius connaturali modo unamquamque rem condere ; nam miracula ad supernaturalem ordinem spectant, et non solent a Deo fieri, nisi in fidei confirmationem, seu exercitium, et ideo nulla tunc erat opportunitas, vel ratio faciendi tale miraculum, quale fuisset, lucem separatam creari, et conservari. Deinde supponit illa sententia corpus solis quoad substantiam suam non fuisse factum, quando fiebat lux, cujus contrarium argumento facto sufficienter existimo convinci, nisi etiam negamus creationem omnium coelorum quoad eorum substantiam simul, et in principio factam fuisse. Quod si sol tunc jam erat, incredibile profecto est, lucem sejunctam a sole creatam fuisse, cum sit proprietas illi connaturalis ; et aliae etiam difficultates in hac sententia occurrunt, quae aliis communes sunt, easque statim notabimus.
6. Alter exponendi modus quod lux fuerit in subjecto sole distincto. — Est ergo secundus dicendi modus lucem fuisse creatam in alio corpore a sole distincto, quod alii nubem lucidissimam, alii ignem, alii confuse splendissimum corpus nobis ignotum appellant. Ita loquitur Hugo de S. Victore, l. 1 de Sacram., 1, c. 9 et 10, ait enim fuisse aliquod lucidum corpus, vicem solis gerens ; et rationem inquirens. c. 11, cur Deus non statim fecerit solem, respondet fortassis tunc non fuisse mundum dignum plena luce, aliquam tamen accepisse, ut vide (inquit) exire aa ordinem, et dispositionem. Sic etiam Petrus Comestor, Lyranus et Abulensis vocant nubem lucidam. Ex scholasticis eodem modo loquuntur Alensis, 2. p., q. 46, memb. 5, a. 1. Ubi vocat corpus lucidum formatum ex praejacenti materia: et citat Bedam dicentem fuisse nubem lucidam, quod etiam habet Bonaventura, in 2, d. 13, art. 1, q. 1, cum Magistro ibi. Ahi vero lucem illam vocant ignem splendentem et emicantem ; ita loquitur Gregorius Nyssenus, lib. de Histor. et quidem obscurissime. Item Damascenus, l. 2. de Fide, c. 7. et Hermes, apud Cyrillum, l. 2, cont. Julian., et videntur quidem aliquando Patres loqui de proprio elemento ignis. Sed in eo sensu sententia illa probabilis non est, tum quia elementum ignis in principio cum caeteris creatum est, tum etiam quia purum elementum ignis licet in se lucidum sit, parum, vel nihil illuminat, cum tamen ad illuminandum orbem corpus lucidissimum, et ad emittendum lumen densissimum necessarium fuerit: tum etiam, quia si lux ignis sufficiens tunc fuisset ad orbem illuminandum, et diem, ac noctem dividendam, semper id fecisset, et ad illud munus supervacaneus sol fuisset. Ut ergo illa opinio tolerabilior sit, credibile est hos Patres nomine ignis intellexisse corpus quod tam ex materia elementari formatum, splendidissimum, et ad lucendum efficacissimum. Auctores itaque hujus sententiae praecipue voluerunt vitare illud mrraculum de luce separata, et subsistente in prima productione sua, quod praecedens opinio introducebat. Quia vero cum illa conveniunt in alio puncto, quod sol quoad substantiam suam non fuerit usque ad quartum diem creatus, consequenter cogitarunt aliud corpus quod ejus lucis subjectum fuerit. Non potuerunt autem consequenter dicere tale corpus coeleste fuisse, nec cum nova materia ex nihilo creatum, et ideo intulerunt fuisse novum corpus ex praejacente materia divina virtute formatum, et ad lucem sustentandam accommodatum.
7. Quid de subjecto illo lucis jactum sit.— Prima responsio ad provimam interrogationem. — Contra illam arguitur ec Ruperto. — Inquirunt autem consequenter dicti auctores, quid de illo corpore quarto die, et creato jam sole, factum fuerit: nam ex hac interrogatione praecipua difficultas hujus opinionis consurgit, ut ex D. Thoma, 1 p., q. 67, art. 4, ad 2, colligitur. Unde varie ad illam respondent doctores praedicti, quidam dicunt nubem illam quarto die fuisse corruptam, seu in praejacentem materiam conversam, qui consequenter dicere debuerunt lucem primo die creatam in quarto extinctam seu destructam esse, quia, corrupto subjecto, accidens illi inhaerens consequenter destruitur ; neque hoc admirandum esse putant, quia illa lux vicaria fuit luci solis; et ideo, creato sole cum sua luce alia necessaria non fuit. Hoc autem aliis videtur incredibile propter argumentum cap. praeced. ex Ruperto tactum, quod his verbis ipse proponit, lib. 1, in Gen., cap. 10: Fide utrum condig uum sit tante majestati, ut celerorum dierum opera "statucrit in seculum, et in seculum seculi, preceptumque poneret allis, quod von preeterilit": opus autem prime lucis tale faceret, quod mutato consilio post eviguum triduwumn funditus evtingueret.
8. Secunda responsio. — Non satisfacit. — Ad vitandum ergo hoc incommodum dixerunt alii substantiam quidem illius nubis quarto die fuisse dissolutam, lucem vero, quae in illa erat, in sole fuisse inclusam, illique inhaerentem usque hodie permanere ; nam de substantia illa non reputant inconveniens, ut cito transierit, quia non fuit in opere primi diei praecipue intenta, sed tantum ut esset vehiculum lucis ; at lux ipsa, quae principaliter intenta fuit, debuit esse permanens, et cum caeteris rebus creatis perdurare. Verumtamen haec responsio plura multiplicat miracula, et non satisfacit difficultati ; unum miraculum est, quod corrupto subjecto non corrumpatur accidens illi inhaerens, aliud est, quod idem accidens transeat de subjecto in subjectum, quod in eo casu magis fuisset, quia sol non fuit factus ex materia illius nubis, sed ex nihilo creatus fuit: item cum lux solis sit proprietas naturalis ejus, ac proinde fluens a forma ejus, non poterat sine miraculo fieri, ut lux jam facta ab extrinseco illi adveniret, et adjungeretur. Quibus omnibus non satisfacit, qui dixerit, divinae omnipotentiae omnia haec fuisse possibilia. Vunc enim (ut dixit Augustinus 2, Gen. ad litter., c. 1), quemad nodum Deus instituerit naturas rerum secundum Scripturas ejus, nos convenit queerere, non quid in eis vel ea eis, ad miraculum potentie sue celit operari. VA praeterea non caret incommodo asserere, produxisse Deum substantiam illius nubis (quae non poterat non esse perfectissima, cum fuerit tantae lucis capax), ut illam post breve tempus in nihilum redigeret, vel saltem sua sola virtute corrumperet. À quo enim alio potuisset tune illa substantia destrui ? nam quod quidam aiunt, nubem illam fuisse radiis solis dissolutam, verisimile non est, nam si luce sibi inhaerente, quoad illuminandum mundum sufficiebat, optime conservabatur, cur solaribus radiis dissoluta fuisset.
Tertia responsio dupliciter ex cogitata. — RIejicitur prior. — Unde alii dixerunt nubem illam lucidam simul cum sole permansisse, et adhuc durare, quod duobus etiam modis cogitatum est; unus est, ut fuerit inclusa in coelo solari, et in eodem Solis loco tanquam gemma in annulo, alter modus est ; quod manserit nubes illa per se separata, non tamen videatur propter excellentiam lucis Solis, et conscquenter, ut simul cum sole uniformiter moveatur, ne post occasum Solis discerni, aut cognosci possit, sed neuter modus verisimilis est. Non quidem prior, quia corpus illud non potest sine magno, et perpetuo miraculo esse in eodem loco adaequato Solis simul penetrative cum illo; neque etiam fingi potest, quod intra locum illum solare corpus ultra propriae naturie exigentiam condensatum fuerit, ut minus spatium occupando, alteri corpori lucido locum praeberet: est enim hoc non solum superfluum, sed etiam valde imperfectum. Cur enim DEUS naturalem Solis dispositionem mutaret, et in praeternaturali statu perpetuo illum conservaret ; vel si quis dicat illam Solis densitasem, quam nunc habet, esse illico naturalem, cur DEUS non creasset solem tantae maguitudinis, ut in eadem dispositione quoad densitatem, vel raritatem permanens, totum illum locum posset replere ? Nullus enim prudens negabit, hoc Deum facere potuisse, vel corpus Solis capax illius magnitudinisfuisse, vellonge perfectius esse, quod totum illud corpus, quo locus ille repletur, sit unum integrum, perfectum, ac singulare, et illi loco adaequatum, quam quod fuerit ex duobus corporibus diversarum naturarum aggregatum. Praeterquam, quod illa nubes fuit naturae elementaris, incredible est, permanere nunc in loco coelesti, et supra tres inferiores coelos, Soli quasi permixta. Si autem illa nubes fuit ex materia caelesti, erit quidam parvus Sol, ex quo, et ex alio Sole quarto die facto integer prout nunc est, coagmentatus sit, quod quidem cogitare, ut compositum ex duobus corporibus distinctis, et non continuis, vanissimum est. Di ere autem illum parvum Solem primo die factum, quarto die crevisse in Solem magnum, et contra naturam coelestis corporis est, et contra fundamentum illius sententiae, quod substantia Solis quarto die facta fuerit, nam Scriptura non dicit Deum augmenutasse Solem, vel ftecisse partem ejus quarto die, sed absolute fecisse luminaria magna, etc.
Rejicitur posterior. — Alium inter modum fingentem nubeculam il'am lucidam extra solem permanentem, et ita ili conjunctam, ut discerni non possit, refert Augustinus, 1.1 Genes. ad litter., c. 1, et tacite rejicit tanquam rem superfluam, et sine fundamento dictam. Quod etiam sensit Damascenus, lib. 2, de Fide, c. 7, nam cum ipse sentiat, lucem primo die factam, in Sote et stellis positam fuisse, subjungit: Neque vero primtigenam lucem luminarilus istis summis ille rerum opifes idcirco imposuit, quod alterius luminis peuaria laboraret, sed nec luxo illa iners, ac supervacanea maneret. Denique minus credibile est Deum fecisse corpus illud propter solum usum trium dierum, et postea sine ullo usu illum conservasse, per tot saecula, et motum etiam ejus uniformiter cum sole, vel sub sole conservasse, solum ne discerni posset sine alia utilitate, vel fructu. Minus, inquam, credibile hoc est, quam quod post primos tres dies statim fuerit dissolutum, quia nec per se ad pulchritudinem, velintegritatem universipertincbat, nec usui jam erat; neque etiam dici potest, corpus illud non durare sine fructu, quia conjunctum Soli fortior fit illuminatio, quam sia sole tantum fieret ; hoc enim est contra perfecticnem, et sufficientiamdivinorum operum; fecit enim Deus solem, ut luminare majus, quod praeesset diei: ergo fecit illum ad tale munus sufficiens, et cum efficacitate necessaria ad illuminandum mundum, quantum ad illius statum et regimen sufficiens, ac conveniens fuit.
9. Quarta responsio Pererii.—Impugnatur. — Urgetur amplius ex variis incomnodis. — Ex his ergo concludimus nullum convenientem exitum habere potuisse post triduum nubem illam, ac proinde crcdendum non essea Deo fuisse in orbem terrarum introductam, cum in illo non esset permansura, nec ex ea aliquid nobilius illa esset generandum, quia ex illa non potuit generari sol, quia non est factus ex materia corruptibili. ut jam supra diximus. Propter quod alii tandem fatentur illam non fuisse nubem ex materia elementari, sed fuisse globum quemdam coelesti materia constantem, et perpetuo durabilem, et ex eo fuisse postea factum solem, non per substantialem mutationem, sed per materiae condensationem et figurationem, et lucis accessionem. Ita fere Pererius, sed non videntur haec satis consequenter dici, maxime cum ipse tanquam unum ex praecipuis hujus materiae fundamentis illam regulam Augustini supponat, quod in naturae institutione non sunt introdu- cenda miracula, praesertim ubi divina revelatio ad illa admittenda non cogit ; nam eadem ratio est de quocumque opere piaeternaturali, nam suo modo miraculosum dici potest. At vero condensatio corporis, seu materiae coelestis omnino praeternaturalis tali corpori est : ergo haec etiam condensatio non est ponenda in illo corpore lucido facto primo die, si fuit ceeleste, nam quoad substantiam fuit ipse sol, quoniam vel forma illius corporis postulat in matcria sua tantam densitatem, quantam nunc habet sol ut sit connaturali modo: et sic corpus illud fuisset a principio sine connaturali dispositione factum, quod est contra perfectionem divini operis, nam erit monstrosum nisi dicatur esse miraculosum, aut propter solam obedientialem potentiam non fuisse violentum ; vel e contrario, si corpus illud in sua naturali dispositione creatum fuit, condensatio postea subsecuta fuit violenta et praeternaturalis. Neque enim dici potest, illam formam esse inditferentem ad hanc, vel illam condensationem, cum omnis fora certam dispositionem in sua materia connaturaliter postulet, quae dispositio in corpore incorruptibili esse debet naturaliter immutabilis: magisque urget haec rauo, quia Scriptura, nec dicit, nec indicat, cujus densitatis, vel raritatis corpus illud fuerit: cur ergo fincitur fuisse rarius, quam sit Sol, cum utriusc [ue substantia eadem fuerit? Item cur cogitatur majoris magnitudinis et extensionis, quam sit globus Solis, ut condensati oportuerit, ut locus Solis illud capere posset? Item cur supponitur fuisse alterius figurae, quam Sol, ut nova figuratione indiguerit, cum de hocScriptura nihil dicat, nec sime magna mutatione incorruptibili corpori repugnante fieri potuerit? Ac denique unde constat lucem factam primo die non fuisse tam intensam, quanta est lux Sols, ut fuerit necessaria postea lucis accessio, quod (ut statim dicam) Soli etiam praeternaturale fuisset. Denique ista sententia supponit corpus Solis quoad substantiam suam prius esse factum extra locum, quem nunc occupat in suo orbe, et post tres dies fuisse ibi inclusum, quod valde praeternaturale est, et habet difficultates in principio tactas; et ideo non est facile credendum, cumsScriptura non cogat: tota etiam haec opinio supponit, vel orbem Solis non fuisse in principio creatum, cujus contrarium docuimus, vel fuisse creatum sine globo Solis, quod monstrosum judicamus. Propter has ergo ditficultates hunc secundum dicendi modum non amplectimur.
10. Tertius exponendi modus quod luz paulo post solem fuerit producta in ipso sole. — Tertius modus dicendi est Iucem illam fuisse tandem cum luce Solis, et non fuisse ab omni corpore separatam, neque alteri corpori, quam solari inhaesisse, scd in ipsomet sole fuisse factam. Ita tamen, ut prius substantia Solis fuerit creata, utique in primo instanti creationis coeli et terrae, post aliquod vero tempus factam esse Iucem in ipsomet corpore Solis. Quantum vero fuerit illud tempus, incertum nobis est, quia non est revelatum: quod vero aliquod fuerit, probat haec sententia ex verbis illis: Ft teneree erant super faciem abyssi ad quas tenebras depellendas, vel a die dividendas, facta est lux: ergo, si substantia Solis jam erat, quando erant illae tenebrae, profecto praecessit tempore sine Iuce, nam tenebrae tempore praecesserunt lucem, ut in fine libri praecedentis diximus. Et quidem quod ad litteram Seripturae pertinet, nullam habet haec opinio diflicuitatem In verbis, quibus opus primi diei narratur, imo in omni proprietate et rigore illis cohaeret. Superest vero illi difficultas, quae ex opere quarti diel nascitur, quam nos objicere non possumus, quia inferius a nobis dissolvenda est capite octavo.
11. Excluditur praedictus modus.— Quorwumdam moderatio pro sustinendo tertio illo modo. — Inpugnatur. — Evasio proxime iv pugnationis. — Removetur. — Nihilominus tamen huic sententiae non adhaeremus, quia semper in illo principio persistimus, quod Deus in principio nullas res condidit praeternaturali, monstroso, aut miraculoso modo. Solem autem carere luce monstruosum est, ac praeternaturale, et sine magno miraculo fieri non poterat: ergo verisimile non est ita fuisse creatum. Probatur minor, quia recta ratio naturalis omnino suadet credere lucem solis esse intrinsecam proprietatem ejus, ab illius forma naturaliter resultantem, non minus enim sol est per se lucidus (utique per se secundo) quam ignis sit calidus, creare autem ignem calore privatum, nimis praeternaturale esset, ac miraculosum: ergo etiam creare solem sine luce, praeternaturale et miraculosum fuisset; unde aliqui, praedictam sententiam moderantes, dicunt non fuisse creatum solem sine omni luce, sed cum minori, quam ad illuminandum mundum erat necessaria, et hoc augmentum recepisse, cum dictum est, fiat lux. Verumtamen haec moderatio non solvit difficultatem sumptam ex ratione naturali, et minus proprie verba exponit, quia non dictum est, crescat luz, sed, fiat lux. Quod si haec verborum extensio per mittatur, ut fortasse permitti posset, si aliud non obstaret, alio faciliori modo verba ila poterunt exponi, ut infra videbimus. Probatur igitur prior pars, quia non lux remissa, sed tota, quam nunc Sol habet, est proprietas naturalis ejus: non est enim major ratio de uno gradu, quam de alio: ergo creare solem cum minori luce, seu remissa, etiam fuisset opus imperfectum, et praeternaturale ; et confirmatur, nam credimus, Deum, cujus opera perfecta sunt, creasse Angelos cum omni perfectione sibi connaturaliter debita, et hominem creasse, non solum cum perfectione debita naturae, sed etiam cum omni perfectione dicente, et conveniente illi statui, et operi manuum ejus: ergo cum proportione idem de elementis, et de corporibus coeelestibus cogitandum est, saltem quoad intrinsecas, et connaturaliter debitas proprietates: cur ergo aliter de sole judicabimus ? Dicet aliquis opera DEI non esse ratione naturali tam exacte metienda, potuit enim propter altiorem finem creare solem sua luce carentem, etiamsi hoc praeter naturam fuerit, ut vel per hoc intelligerent homines in sole nihil esse divinitatis, neque a se aliquid virtutis habere, sed sub dominio De esse, a quo tunc lucem habuit, quando Deus illam conferre voluit. Respondetur, nos minime negare, id Deum facere potuisse, neque etiam invenire potuisse rationes ad id faciendum, si facere voluisset ; dicemus tamen id non esse credendum, nisi revelatum esse probetur, neque etiam illum productionis modum pro prima rerum institutione esse accommodatum: neque ad illum finem instruendi homines erat miraculum illud necessarium, tum quia satis ostenditur nihil divinitatis esse in sole ex eo, quod creatus a Deo est: tum etiam, quia miraculum illud hominibus constare non poterat, nisi per divinam revelationem et fidem: ideoque nihil conducere poterat ad persuadendum solem non habere a se, sed a Deo lucem suam et perfectionem.
12. Quartus exponendi modus tripartitus.— Prime partis fundamentum.—Est ergo quarta sententia, quae imprimis dicit lucem factam primo die verbis illis, fiat luv, non fuisse lucem alicujus corporis illuminantis, quae, ut supra notavi, in quadam rigorosa proprietate lux dicitur: atque ita neque fuisse lucem solis, imo soli inhaerentem, neque etiam lucem ignis, neque vero alterius corporis in quo tanquam in fonte fuerit, sed fuisse lucem corporis illuminati, quae in dicto rigore lumen dicitur. Nihil- ominus tamen non fuisse illud lumen a sole productum, qui nondum erat, licet fucrit ejusdem rationis cumlumine, quod nunc sol efhcit in aere, quia potest esse idem efftectus, licet non sit ab eadem causa. Unde concludit haec sententia lumen illud factum esse immediate a solo Deo sineinterventu causae proximae creatae. Fundamentum hujus sententiae quoad primam partem est, quia supponit solem esse factum quarto die, non antea: unde infert etiam lucem Solis non esse factam ante quartum diem, quia non per se fit, sed comproducitur cum sole: ergo lux facta primo die non potuit esse lux Solis. Quod autem neque alterius corporis illuminantis fuerit, persuadere potest haec sententia rationibus a nobis factis contra secundum dicendi modum, quae possunt in hunc modum urgeri: nam si lux facta illo primo die fuit fons luminis, profecto debuit esse ejusdem rationis cum luce Solis, quia Sceriptura loquitur de luce nobis nota, quae non est alia potens ita luminare, ut idem efficiat, nisi lux solis. Unde etiam concludi potest illam lucem non minus intensam et etficacem fuisse, quam sit lux Solis, quia tres illi primi dies non minus perfecti, et illustres fuerunt, quam caeteri: ergo illa lux non solum ejusdem rationis, sed etiam aequalis fuit luci Solis. Ergo signum fuit factam non fuisse sole nondum perfecto, quia neque in elementari corpore fieri poterat, nisi praeternaturaliter, et cum magno miraculo, neque in corpore coelesti, quod non esset, vel ejusdem rationis cum sole, vel saltem aequalis perfectionis. Hujusmodi autem esse non potuit. alioqui aliud corpus solis postea necessarium non fuisset. 13. Secunde partis probatio. — Et ex hac prima parte infertur secunda, tum quia inter Iucem et lumen non datur aliud genus visibilis lucis: ergo si illa non fuit lux quasi in fonte, saltem debuit esse lumen sensibile corporis illuminati: tum etiam, quianecesse est exponere illa verba, fiat luz, in aliquo sensu proprio, significare autem cum proprietate potest illa vox lu tam lucem, quam lumen, secundum usum Scripturae, et maxime secundum proprietatem Hebraicam, ut supra dixi: neque aliam propriam significationem habere potest, ut ex usu, et consensu omnium manifestum est: ergo si illa lux facta, non fuit corporis illuminantis, necessarium est, ut saltem fuerit lumen corporis illuminati. Et consequenter etiam fuisse ejusdem rationis cum lumine praesentium dierum, quod mediante sole in aere fit, quia Moyses univoce (ut ita dicam) ad homines lo- cutus est, de diurno lumine omnibus conspicuo. Itemquia tres primi dies ejusdem rationis fuerunt cum tribus ultimis, et cum caeteris, qui postea facti sunt: quia non est verisimile, de illis diebus Scripturam aequivoce loqui. Denique nulla ratio probabilis occurrere potest ad cogitandam diversitatem specificam inter illa lumina, quia ex sola causa efficiente non colligitur: praesertim si verum est solum Deum fuisse immediatam causam illius lucis, seu luminis trium priorum dierum, quia Deus solus potest sua virtute facere lumen, vel alios effectus, quos mediante sole, vel aliis causis secundis facere solet: ut est in theologia per se notum.
14. Tertie partis probatio.—Interrogationi satisfit. — Et hinc probatur tertia pars illius sententiae, quia Deus perse fuit sufficiens causa illius lucis, et tunc nulla propinquior intervenit: ergo solus Deus fuit immediate illius Iuminis causa. Minor patet ex dictis: quia tunc non adfuit sol, neque aliud corpus lucidum supplens vicem ejus. Et confirmatur, nam hoc est consentaneum verbis illis: "Dixit Deus, fiat luz", nam illud dicere fuit, facere ; unde sicuti solus Deus dixit, ita solus Deus fecit. Hanc sententiam excogitasse videtur Burgensis in Gen., et placuit Molinae, tract. de Opere sex dierum, disput. 7. Unde Eugubinus, lib. 7, de Peren. philosoph., c. 8, et Dionysius Carthusianus, in i cap. Genes. Sed forte quis interroget, quomodo Deus discreverit lucem a tenebris, vel fecerit naturalem diem constantem ex mane et vespere. Quia si Deus ipse fuit immediata causa luminis, totum mundum aeque ilIuminaret, cum non sit major ratio affirmandi, illuminasse potius hanc partem, quam illam, vel hoc hemisphaerium potius, quam alterum, et eadem ratione aequaliter conservaret illud, neque ulla causa successionis diei, ac noctis assignari posset. Facile tamen ad hocrespondent Deum non esse naturale agens, sed liberum, et ideo libertate sua potuisse prius unum haemispherium illuminare, quam aliud, neque hujus arbitrii aliam rationem necessariam esse praeter libertatem Dei, quia "omnia operatur secundum consilium voluntatis suae": verisimile autem est illuminasse prius hoc nostrum haemispherium, in quo primum hominem sua etiam voluntate creaturus erat. Et simili modo divisit diem et noctem, non per motum localem alicujus corporis illuminantis, sed per successivam emissionem luminis, et suspensionem influxus ejus in variis partibus aeris, et orbis, cum eodem moao, et uniformitate, qua sol ipse, si adesset, et moveretur, id faceret.
15. Haec expositio placet aliqualiter ; displicet tamen primo in fundamento sue prime parLtis. — Sensus non incongruus verborum fiat lua. — Hnaec sententia omnia quoad primam et secundam partem mihi placet quantum ad expositionem verborum Genesis de luce primo die facta. Tria vero in illa displicent, primum est fundamentum primae partis ejus, nimirum lucem factam illis verbis, fiat lur, non fuisse Iucem Solis, eo quod sol non esset, quando Deus dixit, fiat lv: nam probatum est a nobis in superioribus ceelum a principio cum orbe suo creatum esse, et consequenter probatum est, a principio etiam habuisse totam lucem suam ut necessitate naturali a forma sua dimanantem. Unde nos potius illam partem probamus, quia lux Solis facta jam erat, quando Deus dixit, fiat lux: ergo non potuit fieri per illa eadem verba, seu per actionem illis significatam. Probatur consequentia, quia productio lucis aistincta actio fuit a creatione coeIi et terrae facta in primo instanti per quam lucidum solem factum esse supponimus: ergo non fuit factus, nec luce intrinseca ornatus, per alteram actionem, qua facta est lux; quia non potuit bis fieri, praesertim cum supponamus hanc productionem lucis esse tempore posteriorem creatione mundi, ut in superioribus probatum est, et iterum statim dicetur. Quocirca si aliquando graves auctores dicunt lucem factam per verba illa, fiat luc, fuisse ipsam lucem Solis: non videtur intelligendum de luce intrinseca, et inhaerente Soli, sed de irradiatione, seu illuminatione Solis, ita ut perinde fuerit dicere, fiat lua, ac dicere, sol mundum illuminet.
Aliorum sensus alius. — Aliqui vero dicunt, etiam posse intelligi de ipsa luce Solis intrinseca, non quidem quoad totam substantiam ejus, sed quoad formationem ipsius. Dicunt enim prius cum sole in ipso factam esse informem, postea vero esse formatam et perfectam esse informem, postea vero esset formatam et perfectam. Verumtamen si hoc intelligatur de formatione per intensionem ahquam et additionem intrinsece factam illi luci, non possumus consequenter loquendo in eam descendere sententiam, quia, ut supra dixi, in proprietate intrinseca eadem est ratio de toto, et de parte, seu de gradu perfecto, quia tota lux solis secundum omnes gradus suos aequali necessitate Solis formam consequitur, ut supra dixi, et iterum in opere quarti diei dicam. Si vero illa formatio lucis Solis, intelligatur secundum quamdcam extrinsecam perfectionem solum, quam censetur habere sol universo orbi se communicando propter quamciam majorecm similitudinem ad Deum, quam in co statu habet: et consequenter etiam intelligatur secundum conditionem intrinsecam ad hanc universalem illuminationem requisitam: sic verum est lucem Solis prius aliquo modo informem fuisse, postea vero crevisse non in se, sed in diffusione sua, et ad hoc reccpisse diurnum motum primi mobilis, et ita fuisse accidentaliter formatam. Atque in hunc modum intelligendus est Dionysius Areopagita, cap. 4. de divinis Nominibus, 1 part., non longe a principio, ubi prius laudat lucem Solis, et in ea dicit esse expressam divinae bonitatis imaginem quatenus ex se omnia illuminat, et penetrat sua magnitudine et efficacitate, et totius labentis temporis est mensura; et adjungit: 7pse est enim ea lua (et si tunc erat informis quod et divimts Moyses ait), que primam distinait, et diffinivit dierum nostrorum trinitatem. Ubi impriniis manifesta est sententia Dionysii, Iucem, quae illuminando distinxit illos tres dies, non fuisse, nisi lucem Solis, et cum dicat prius fuisse informem, supponit, quoad substantiam prius fuisse, ac proinde solum accidentaliter fuisse informem. Et ita exponit D. Thomas, quaest. 67, art. 4, ad secundum. Addit vero, lucem illam Solis fuisse informem, quia fantum habebat virtutem illuminativam in communi, postea vero fuisse formatam, quia data est ei specialis virtus ad particulares effectus. Quae sententia D. Thomae referri potest ad totam lucem primi diei comparatam ad productionem luminariam factam quarto die, et in hoc sensu ibi tractabitur: vel potest referri ad lucem in principio concreatam cum substantia Solis, comparando illam ad opus primi diei, quando dixit Deus, fiat luzx, et sic, ut verum habeat, exponenda est justa ea, quae diximus: quia nulla major, vel specialior virtus illuminandi, vel agendi data est praeexistenti luci Solis per illa verba, fiat luc, praeter illam quam ex motu primi mobilis accipere potuit quae extensiva potius, quam intensiva dici potest, seu secundum conditionem necessariam ad universalem illuminationem, non in ipso principio per se illuminandi, ut jam declaratum et probatum est.
16. Concluditur intentum praecedentis numeri explananturque magis verba fiat lux, etc. —Ex quibus omnibus concludimus, in primo die post totum opus creationis factum in primo instanti, quod fuit primum instans extrinsecum illius diei, nullam lucem quoad substantiam, vel intrinsecam entitatem suam denuo factam esse praeter lumen factum in aliis corporibus a sole illuminatis. Unde si quis verba illa Geneseos: "Dicitque Deus fiat lur, et facta est luc", et "vidit Deus lucem, quod esset bona", velit referre ad ipsum solem, et intrinsecam lucem ejus, potest illa per recapitulationem exponere. Ut enim Moyses exponat, quid Deus addiderit in illo primo die mundo sensibili a principio creato, resumit, et in particulari declarat, lucem tunc factam imperio Dei, quae ipsi etiam valde placuit, et deinde adjungit, et divisit lucem a tenebris, quod specialiter illo die factum est mediante motu, et illuminatione Solis. Si vero eadem verba, fiat luc, intelligantur de productione lucis quoad substantiam ejus, non sunt intelligenda de luce, et quae est in sole, sed de illuminatione orbis, quae etiam dici potest lux Solis, quia a sole est, et haec expositio mihi magis probatur, quia magis proprie declarat verbum fat, retenta etiam propria significatione vocis lus. Undecum additur, et factum est ita, non solum significatur lucem Solis in se factam esse, sed etiam mundum illuminari coepisse; et similiter cum additur: Et cidit Deus, quod esset bona, non solum significatur. Deum Solis Iucem approbasse, sed etiam illi maxime placuisse, quod mundum illuminaret. Unde quod additur, et divisit lucem a tenebris, non explicat novum opus: sed modum ejusdem operis seu illuminationis declarat, quia non ita facta est, ut simul totum orbem occuparet, sed vicissitudine quadam lucis et tenebrarum. Ia qua tota expositione nihil violentum, nihilve improprium apparet, et alioqui sine miraculis aut praeternaturalibus effectibus, primum initium ornatus, et distinctionis rerum universi ab ipsis pulchritudinem et conservationem imprimis necessariam, optime describitur: ergo merito haec expositio aliis preaefertur.
17. Displicet secundo dicta quanta expositio quoad alium partem de productione luminis a solo Deo. — Hinc secundo displicet nobis sententia Burgensis in eo, quod tertio loco dicit Iumen tunc factum in aere, vel aliis corporibus, a solo Deo sine interventu solis fuisse productum. Tum quia in hac parte repugnat illa sententia Dionysio, quem in hoc et divus Thomas, et multi alii sunt secuti: tum etiam, quia alia senientia supponit non solum non fuisse creatum Solem, vel lucem ejus per illa verba, fiat lux, verum etiam, neque antea ex- titisse, vel quoad substantiam, vel saltem quoad Iucem suam, cujus contrarium docuimus, et in opere quarti diei illud amplius defendemus. Neque illa sententia quoad hanc partem habet fundamentum in verhis illis, ffat luz, quia ibi verbum fiat, juxta expositionem, quam sequimur, non significat productionem ex nihilo, sed eductionem formae accidentalis ex praeexistente subjecto, quae per causam secundam fieri potest ; unde cum tali causa tunc non deesset, per illam fieri debuit. Quia vero facta est, jubente Deo et volente, et ordinem universi disponente, ac cooperante, ideo cum omni proprietate scripsit Moyses, dixisse Deum, fiat lua: sicut etiam in aliis operibus sequentium dierum videbimus, multa fecisse Deum cooperantibus aliquo modo, vel Angelis, vel aliis causis secundis, et nihilominus Deo tanquam primo auctori et motori simpliciter tribui.
18. Displicet tertio in explicatione divisionis lucis a tenebris. — Circa quod vide Bedam in HExaemer., et Pererium in ea verba, divisit Iucem, et D. Thomam, queest. 10, a. 2.—Tertio displicet dicta sententia in eo, quod asserit divisionem diei et noctis non esse factam illis tribus diebus per motum localem coeli, sed per subtractionem et exhibitionem divini influxus, quam sententiam alio modo prius tradiderat Damascenus, libro secundo, capite septimo, et ante illum Basilius, bomil 1, in Genes., ubi dicit, tunc noctem vicissim successisse diei, non quidem secundum notionem solis, sed primigenia illa luce summum splendorem diffundente, segue rursum contrahente, idque pro mensura a Deo definita. Vtaque quod praecedens opinio tribuit Deo immediate operauti, id tribuit Basilius etiam luci creatae ad illuminandum, quam tunc factam esse supponit. Unde novum miraculum adjungit Basilius, et ideo ejus sententia dithicilior creditu est, ut notavit Áugustinus, suppresso Basilii nomine, libro primo Geneseos ad litteram, cap. 11 eti6. Accedit, quod si lux illa creata fuit, etiamsi non esset in sole, sed per se subsistens, non poterat successive iliuminare diversas partes orbis, nisi successive etiam ad illas applicaretur, et consequenter ab aliis recederet, quia illuminare non posset nisi ad certam distantiam ; ergo necessarium erat illam lucem localiter moveri. Nisi fortasse existimaverit Basilius illam lucem simui fuisse circumfusam per totum orbem, simulque fuisse sufticienter applicatam utrique hemisphaerio, ita ut | osset simul utrumque illuminare, si Deus voluisset. De facto vero non ita illuminasse, sed successive per subtractionem, vel emissionem radiorum, quia Deus ita disposuit. Sed hic modus cogitandi lucem illam creatam totum mundum simul occupantem nullum habet in Scriptura fundamentum: fuissetque superflua tanta multitudo, seu magnitudo lucis, quandoquidem non erat simul totum orbem illuminatura. Denique successiva illuminatio, et divisio diei et noctis cum luce minoris magnitudinis solo motu locali adjuncto facilius, et sine novo miraculo fieri potuit: ergo frustra tanta magnitudo lucis cogitatur, et novum miraculum ad illius operis perfectionem adjungitur. At vero si lux illa, quae diem fecit et noctem, sola fuisset increata lux, de illa vere diceretur totam simul fuisse praesentem toti orbi, et utrique hemispherio ejus, ac subinde non aliter potuisse successive efficere diem et noctem, nisi successive subtrahendo, ve praebendo influxum suum, quod quidem pro sua libertate sine novo miraculo facere potuisset: nihilominus tamen modus hic operandi minus naturalis est, tum quia Deus operatur per causas secundas quando non desunt: ostendimus autem ibi non defuisse: tum etiam, quia quos Deus semel per se producit, quantum est ex se semper illud conservat, nisi ex parte ipsarum rerum, vel causarum naturalium sufficiens causa corruptionis intercedat: ergo multo melius dicitur illam successionem diei ac noctis non fuisse factam ex sola libertate divinae voluntatis suum influxum dantis, vel auferentis, sed necessitate naturali ortam esse ex conditione et limitatione lucis illuminantis, nam dum ad alias partes mundi illuminandas accedit, ab aliis recedit, quas subinde illuminare desinit, unde vicissitudo noctis et diei oritur.
19. Corollarium ea dictis.—EHaplicatio verborum Genesis spectantium ad 4 diem. —Ex quibus tandem colligimus ad opus hujus primi diei pertinuisse non tantum luminis productionem, sed etiam diurnum motum Solis, seu motum primi mobilis, et ad cujus raptum diurna circulatio Solis eflicitur. Ita docet D. Thomas, q. 70, a. 2, ad 3, et theologi, ac mocerni frequentius, et ex dictis aperte concluditur, quia lux illa facta est per illuminationem successionum universi secundum diversas partes, seu hemispheria ejus; sed illa successio non potuit habere aliam causam propriam et connatura em, nisi motum Solis iluminantis: ergo motus :lle simul cum lumine coepit, et e converso. Atque ita explicantur facile omnia verba Genesis, quibus opus hujus diei referetur. Nam imprimis ponuntur illa verba, fiat lux, quae satis jam explicata sunt, et illorum efficacia per sequentia ostenditur, cum dicitur, et facta est lua - per id vero,quod additur, "et cidit Deus lucem, quod esset bona", non solum convenientia talis operis, et commoditas universi, quae in illo cernitur, sed etiam perpetuitas, et duratio talis operis declaratur ; nam per hoc, quod dicitur placuisse Deo tale opus, ejus permansionem a Deo fuisse decretam significatur. Intelligendum autem hoc est de permansione operi accommodata. Diximus enim lucem tunc denuo factam non fuisse lucem inhaerentem Soli, quae eadem numero semper durat, sed fuisse lumen aeri inditum, quod non ita permanet idem in individuo, sed continua successione mutatur, et ideo permanentia illius operis in perseverantia illius continuae successionis posita est. Et ita consequenter additur, "et divisit lucem a tenebris", quae divisio eodem modo durabilis facta est, ut usque ad finem mundi perseveret. Resultat autem illa divisio ex circulari motu Solis, qui tunc factus est, ut diximus. Caetera denique verba satis per se clara sunt, solumque est in eis notanda diversa significatio nominis diei, nam cum dicitur, "appel/avitque lucem diem, et tenebras noctem", nomen diei artificialem, quem vocant diem, significat: cum vero additur, "et factun est cespere et mane dies wnus", naturalem diem designat, id est, integrum, et vigintiquatuor horarum, quem propterea Moyses appellavit diem unum, id est, completum et perfectum, vel phrasi Hebraica unum vocavit, quia primus fuit, ut omittam alia mysteria quae expositores considerant. Et hanc duplicem diei acceptionem notavit Augustinus, lib. 11 Confess., c. 23, et Imperfect., (sen.c. 7.
29. Difficultas contra hacteuus resoluta. — Quorumdam enodatio juxta doctrinam Augustini supra relatam. — Una superest circa praedictam resolutionem difficultas, quia ex ea sequitur lucem factam hoc primo die in eodem dnstanti esse coepisse, in quo creata sunt coelum, et terra. Consequens videtur repugnare Seripturae ; ergo et praedicta resolutio. Sequela probatur, quia in eodem momento, in quo creatum est coelum, creatus etiam fuit sol cum sua luce perfecta, ut nos opinamur, sed sol in eodem instanti, in quo est, illuminat corpora sibi vicina et capacia lucis: ergo in eodem instanti creationis- suae illuminavit inferiora elementa diaphana: sed tale lumen primo productum in aere fuit opus primi diei, ut ex- posuimus: ergo illud in primo instanti creationis factum est. Minor autem primi argumenti probatur, quia de illo primo instanti scriptum est, Ftenebre erant super faciem abyssi - ergo abyssus non fuit illuminata in illo instanti. Dicet fortasse aliquis verba illa, et tenebre erant super faciem abyssi, non intelligi secundum realem durationem, sed secundum quemdam naturae ordinem, et ideo non esse contra veritatem illorum verborum, quod sol in eodem instanti, in quo fuit creatus, abyssum illuminaverit. Quia sensus verborum est, hunc mundum inferiorem de se esse tenebrosum, et ideo fecisse Deum solem, et jussisse, ut illum illuminaret, quod totum in eodem instanti temporis verum esse potuit, quia in illo prius natura, seu ex se aer tenebrosus fuit, et posterius natura illuminari potuit.
21. Non satisfacit. — Aliorum Patrum enodationem affert D. Thomas. — At vero licet haec responsio in sententia Augustini asserentis omnia simul esse facta, locum habeat, nos illa uti non possumus, qui veram successionem in illis operibus agnoscimus, et ita illam supra rejecimus tanquam proprietati verborum minus consentaneam. Nam verbum illud, erat, simpliciter positum, et toties repetitum, veram existentiam in duratione reali significat. Deinde ex contextu constat creationem coeli et terrae, et productionem lucis per illa verba, fiat lux, significatam, non fuisse simul duratione factam, sed creationem realiter, seu duratione antecessisse. Sic enim dicitur, "7n» principio creavit Deus", etc., et statim describitur status, cum dicitur, "terra autem erat inanis et vacua", etc. Postea vero additur, et "dixit Deus, fiat lua", in quo novum, et posterius opus significatur, magisque declaratur, addendo, et "divisit lucem a tenebris" - ergo negari non potest, quia in hoc orbe inferiori tenebrae illuminationem ejus tempore, vel reali duratione autecesserint : ergo lux specialiter facta prima die, non potuit in primo instanti creationis fieri. Praesertim, quia illud primum instans in rigore ad illum diem non pertinuit, sed vel fuit initium extriusecum ejus, vel fortasse majori mora antecessit. Propter quae D. Thomas, 1 p., q. 74, art. 3, concludit, secundum alios Patres, praeter Augustinum post productionem creaturae fuisse aliquod tempus, in quo non erat lux. Verum est tamen illos Sanctos supponere solem etiam, quoad substantiam, et lucem suam non fuisse usque ad quartum diem creatum: in nostra autent sententia, in qua supponimus, Solis creationem in prima creaturae productione fac- tam esse, non ita facile explicatur, quomodo illuminatio Solis potuerit esse tempore posterior creatione ejus, et consequenter quomodo tenebrae lucis creationem tempore praecedere potuerint.
22. Causa antecessionis tenebrarum ad illuminationem Solis. — Variae igitur causae illarum tenebrarum, quae tempore praecesserunt illuminationem Solis, reddi possunt. Prima est, quod Deus in illo principio noluerit cum sole ad illuminandum concurrere, donec dixit, fiat luz. Quae quidem causa sufficientissima est, et sine dubio possibilis fuit pro Dei libertate. Quod autem ita factum fuerit cum pendeat ex voluntate Dei, solum probari potest ab effectu revelato, quia tenebrae praecesserunt, et non apparet alia causa probabilior, supposita Solis existentia. Hic vero dicendi modus in eam difficultatem a nobis saepe objectam incidit, quod opus miraculosum, et extraordinarium in prima rerum creatione ponit, et ad declarandam historiam Genesis putat esse necessarium. Probatur, quia non minus miraculosum, et supernaturale esset solem in praesentia aeris illum non illuminare, quam ignem in camino Babylonico pueros non exurere, quod praeternaturale, et miraculosum fuit. Posset autem responderi esse »quidem hoc praeternaturale post generalem legem a Deo statutam de concurrendo cum omnibus causis secundis ad ipsarum actiones, in primo autem initio creationis mundi nondum fuisse hanc legem statutam, quia tunc solum decrevcrat rerum creationem, de illarum autem propagatione, vel communicatione nondum disposuerat: et ideo pro tunc sine proprio miraculo imo consentaneo ordine, secundum illum rerum statum, prius solem creasse, postea vero cum illo ad illuminandum concurrisse. Accedit, non defuisse Philosophos, qui dixerunt: agentia creata non statim ac esse incipiunt, inchoare actionem, praesertim transeuntem, intrinsece et in eodem instanti. Juxta hanc ergo opinionem probabiliter dici potest, creaturae non esse debitum concursum ad agendum ad extra pro eodem instanti, pro quo fit. Quod si hoc est probabile, etiam post diuturnam mundi conservationem, multo quidem magis credibile erit de illo exordio mundi propter praecedentem considerationem ; eritque hoc verisimilius, si tenebrae illae solum per instans temporis productionem lucis praecesserunt, ut paulo post videbimus. Propter quae licet ego simpliciter in hac sententia non quiescam, nihilominus inter eas, quae aliquod extraordina- rium opus divinae potentiae, vel providentiae admittunt in opere hujus diei, hunc dicendi modum faciliorem, minusque naturae repugnantem esse existimo.
23. Secunda causa praedictae antecessionis.— Alter modus exponendi hanc difficultatem est, ideo praecessisse tenebras, quia sol non potuit illas expellere, non quia concursu divino caruerit, sed quia aer erat ita densus, et nebulosus, ut sol radiis suisillum penetrare potuerit. Et explicatur hoc amplius, quia Scriptura non dicit tenebras totum aerem occupasse, sed super faciem abyssi fuisse. Per faciem autem abyssi satis proprie intelligitur superficies convexa aquae aeri contigua. Potuit ergo naturaliter contingere, ut sol statim illuminaverit aerem sibi propinquiorem, tenuiter tamen, ac remisse, propter dictam aeris indispositionem, et consequenter contingere potuit, ut actio, seu illuminatio, quae eo remissior erat, quo in partibus remotioribus fiebat, prius finiretur, quam totam aeris profunditatem penetraret: ac subinde tenebrae super faciem abyssi relinquerentur, quem dicendi modum attigit Augustinus excitando quaestiones potius quam definiendo, lib. 1 Genes., ad litter., cap. 11. Agens enim de opere quarti diei ait: Quid factus est sol in potestatem diei, qui luceret super terrum si lva illa (utique primi diei fuciendo suffecerat? An illa prior regiones superiores a terra longinquas illustravet, ut sentiri non possit in terris, eic., et clarius, cap. 12: Nisi forte molem terrenam, et aquosam antequam esset ab alterutro utrumque discretun, quod tertio die factum scribitur, tenebras Deum appellasse quis diverit propter crassiorem corpulentiam, quam lux penetrare non poterat.
24. Patitur tamen difficultatem. — Fi difficultati ut occurrant aliqui. — At vero Augustinus in his locis non memnintt crassi, aut nebulosi aeris, sed tantum aquae et terrae. Quae difficultas est fere unica in hoc dicendi modo, quia non apparet unde aer in sua creatione, vel densitatem, aut nebulam, vel crassas nubes habere potuerit, quia in perfecta naturali dispositione creatus fuit, ut verisimilius est, neque nebula, aut nubes potuerunt tunc a sole excitari in illo primo instanti, ut per se notum est, neque etiam fingendum est, concreatas fuisse a Deo cum aere, quia hoc nec fundamentum habet in Scriptura, nec per se est verisimile cum illa sint mixta saltem imperfecta, quae non fuerunt cum simplicibus concreata in actu, sed tantum in potentia. Unde illa magis ad opus secundi diei pertinent, ut ibi videbi- mus. Propter quod addi posset imitando Augustini verba Solis illuminationem pervenisse ad elementum aquae, et magnam partem profunditatis abyssi occupasse. Nihilominus tamen propter magnam aquae densitatem et multitudinem non potuisse totam aquarum abyssum penetrare, atque ita mansisse tenebras super faciem abyssi, sive per faciem abyssi superficiem ultimam aquae intelligamus, non supremam, sed infimam, seu non convexam, sed concavam, utraque enim respectu diversorum facies dici potest: sive superficies convexa ferrae facies abyssi dicatur, quatenus totius abyssi terminus est, sicut facies rei dicitur, ad quam visus terminatur; et ita dicantur tenebrae fuisse super faciem abyssi, quia lux ad terram non perveniebat: propter quod dicitur fuisse invisibilis. Qui modus dicendi habet fundamentum in Basilio, hom, 2, in Exaemeron, ubi sic inquit: Hestat ergo, ut intelligamus aguas super telluris superficiem inundasse antequam ad propriam stationem, sorlemve humoris substantie segregaretur, atque ex eo terrum tunc invisibilem et inornatam fuisse -et mfra: Erat invisibilis terra. Quam ob causam queeso? Quia circumfusa undique erat abysso. Quid abyssus significat? copiosam aquam, ad cujus fundum haud facile penetrari deorsum versus.
25. Contra illos instatur. — Verumtamen juxta hanc sententiam non facile potest ratio reddi, cur post aliquam durationem, vel moram sol dicatur divisisse lucem a tenebris mundum illuminando potius, quam in primo instanti. Nam si densitas et multitudo aquarum fuit causa illarum tenebrarum in primo instanti creationis, similiter post illam moram impedirent, ne illuminatio Solis usque ad terram perveniret, quia toto illo primo die eodem modo permansit abyssus circeumdans terram. Ad hoc autem responderi posset, cum Deus dixit, fiat lur, vel majori concursu confortasse solis actionem, ut usque ad terram penetraret, vel aquas qualitate aliqua disposuisse, ut facilius illuminari possent. Quod Ambrosius et alii explicant exemplo eorum, qui in profundo aquarum oleum ore fundendo clariora reddunt ea, quae in profundo maris in superficie terrae occultabantur. Sed haec quamvis impossibilia non sint, nec incredibilia, sunt tamen incerta, vel nova, ac extraordinaria opera, quae in Genesi non narrantur illo die facta. Et praeterea non satis constat non potuisse solem sua virtute illuminando penetrare usque ad superficiem terrae, etiamsi elementa aquae et aeris in sua puritate existentia, terram circumdarent, unde Basilius supra, in allegata sententia non omnino persistat: nam iterum quaerens: Quamobrem pars terree nulla tunc per aquas visendam se offerebat? Respondet: Quia lumine carelat aer, obtenebratusque adhuc erat, qui totam ambibat aquee naturam. Ubhi significat lucem solis penetraturam fuisse aquam, si aerem illuminasset, ac proinde tenebras illas aerem occupasse.
26. Tertia causa diei illius antecessionis. — Objectio. — Respondetur. — Tertius dicendi modus esse potest illas tenebras, quae in principio creationis praecesserunt, non occupasse totam aquam et aerem in circuitu totius orbis, sed in illo hemisphario, in quo coepit sol irradiare, quando dictum est, fiat lur, quod hemisphaerium hoc nostrum fuisse creditur, in quo et paradisus terrestris conditus fuit, et primus homo crcandus erat. In hoc autem hemisphaerio potuerunt esse tenebrae per totum aerem et aquam diffusae, quia sol in alio hemisphaerio creatus non poterat propter terrae opacitatem suis radiis illuc pertingere. Atque ita illae tenebrae fiebant ex interpositione terrae, sicut nunc fit nox: non tamen habebant rationem, vel nomen noctis, quia non per successionem motus fiebant, et ideo simpliciter tenebrae appellantur. Sed objici potest, quia si sol tunc erat, et illuminabat dimidiam mundi partem, licet aliam partem tenebrosam relinqueret, non magis tenebrae, quam lux erant super faciem abyssi: ergo simpliciter dici non potuit, aut debuit tenebras fuisse super faciem abyssi, imo in rigore non videtur allata causa vera, quandoquidem aequahs pars abyssi lumine non carebat. Sed responderi potest ex illo axiomate, quod bonum ex integra causa, et malum ex quocumque defectu: quia ergo tenebrae habent rationem mali, seu defectus et imperfectionis; ideo simpliciter dici potuerunt tenebrae esse super faciem abyssi, eo quod magnam et praecipuam orbis partem occuparent. Nam considerari etiam potest Moysem habuisse rationem illius hemisphaerii, in quo ipse scribebat, et de quo praecipue loquebatur, quia etiam Deus illud ad creationem hominis elegerat, et in eo praecipua mysteria salutis humanae operatus erat, ideoque veluti peculiarem curam et providentiam illius habuisse videtur. Denique speciali ratione dici potuit tenebras fuisse super faciem abyssi, quia ex vi status, quem tunc mundus habuit, illae tenebrae erant quasi permanentes et stabiles, nisi Deus novum opus primae creationi addidisset ; ut si cogitemus so- lem creatum in alio hemisphaerio in eo semper quietum permansisse, vere et proprie possemus simpliciter dicere mundum mansisse tenebrosum, et informem quoad usum luminis, ac subinde tenebras esse super faciem ejus: ita ergo mundus consideratus in illo exordio, secundum illum statum tenebrosus dici potest, quia nisi motus solis ei adderetur, nunquam posset totus illuminari, sed semper praecipua ex parte, tenebris oppressus jacuisset.
2. Altera objectio. — Ejus dissolutio. — Iterum objici potest, quia gratis asserimus solem in alio hemisphaerio creatum fuisse, cum hoc non sit scriptum, nec ulla ratione ostendi possit. Imo co ipso, quod nos fatemur, hoc hemisphaerium esse, in quo creati sunt homines, credibilius videtur fuisse creatum solem in hoc hemisphaerio, ut primum illuminaret terram, quam primus homo erat inhabitaturus. Respondemus imprimis necessarium fuisse, solem in primo instanti suae creationis in uno hemisphaerio esse, et non in alio, cum naturaliter simul in utroque esse non posset. Cur antem in uno potius, quam in alio factus fuerit. nulla ratio sufficiens a nobis reddi potest, imo forte neque in reipsa fuit praeter liberam voluntatem Dei, quia ex parte materiae videtur res indifferens, sicut de partibus materiae, quod haec sit facta sub forma ignis magis, quam sub forma terrae, alibi dixit D. Thomas, idemque est, quod haec pars terrae sit facta in centro, potius quam circa superficiem terrae: et perinde est, quod sol fuerit in hoc, vel illo hemisphaerio creatus. Neque illa ratio de creatione hominis aliquid suadet, quia cum homo non fuerit in illo instanti creatus, nihil ad ejus diguitatem, vel commoditatem pertinebat, quod sol in eodem hemisphaeerio fieret, in quo homo producendus erat. Addo denique ex ordine et dispositione universi, quam Deus respectu etiam habito ad creationem hominis in suo aeterno consilio praedefinierat, opportunius fuisse, ut sol intrinsece, ut ita dicam, non fieret in hoc hemisphaerio, sed ita propinquus illi, ut per motum statim illud illuminare posset: nam commodius erat, ut hoc hemisphaerium creationi hominis destinatum, statim connaturali, seu ordinario modo inciperet illuminari, tum etiam ut dierum, et noctum initium ab hoc hemisphaerio sumeretur ; quae omnia ex resolutione duarum dubitationum, quae hic insurgunt, clariora fient.