On this page
Caput 3
Caput 3
Duo dubia de loco et tempore, in quibus lux incepit, expediuntur
1. Dubitatio prima ac circa illam. Prima opinio apud Bonaventuram. — Prima dubitatio est, quanta mora inter primam rerum creationem et productionem lucis, prout facta narratur per illa verba, fiat lur, intercesserit. Quam dubitationem tractat Donaventura in secunda quaestione, dist. 13, art. 1, quaest. 2, ad ult., et duas refert opiniones. Una est, creationem coelorum productionem lucis ordine tantum naturae, non vere duratione reali praecessisse ; loquitur autem de productione lucis peculiari prout facta significatur per illa verba, fiat lur. Unde quia ipse existimat, illam lucem fuisse nubem lucidam, quae in eodem instanti, in quo facta est, coepit illuminare. Consequenter ait, juxta hanc opinionem creationem orbis, et illius nubis, et illuminationem orbis simul tempore esse factas, ac subinde nullam moram realis durationis inter primam creationem, et opus primi diei intercessisse. Et hanc opinonem tribuit Hugoni de sancto Victore, et ipse Bonaventura problematice illam sustinet cum alia statim referenda. Fundamentum hujus sententiae esse potest, quia mundus in primo die fuit conditus, in quo etiam facta est lux, ut Ecclesia in quodam hymno Dominicae diei in matutino canit, et ex Scriptura sumitur, quatenus dicit mundum sex diebus fuisse factum , Exod. 20 et 31. Ergo creatio mundi in aliquo illorum dierum est facta, et non nisi in primo, in quo etiam facta est lux: ergo in eodem die fuit utraque facta: ergo non oportet distantiam temporis inter illas actiones cogitare.
2. Rejicitur tamen dicta opinio. —Sed haec opinio sustineri non potest, nisi accedendo ex parte sententiam Augustini, nimirum, quod tenebrae, de quibus dicitur, quod erant super faciem abyssi, nunquam in reipsa fuerint, sed tantum cognitione nostra (ut ita dicam) quia essent, si corpus illuminans non adesset. Quod nobis placere nullo modo potest rationes supra tactas, ob quas omnino verum censeo, quod supra dixi, tenebras realiter praecessisse saltem in hoc hemisphaerio, prius quam a sole illuminaretur. Quam sententiam docet D. Thomas, 1 p., quaest. 66, art. 1, et in 2, distinct. 13, quaest. 1, art. 4, ubi dicit esse magis consentancam Scripturae, eamque tribuit Basilio, et Chrysostomo, estque omnium Graecerum, et Ambrosii, l. 1 Exaemeron, cap. S, et Hieronymi, Epist. 83, ad Oceanum, et Hugonis de sancto Victore, lib. 1, de Sacr., p. 1, c. 6 et9; Donaventura vero non designat locum Hugonis, ubi contrarium dixerit. Ex hac antem resolutione manifeste sequitur aliquem ordinem realis durationis inter creationem et productionem lucis intercessisse, ratione cujus prius duratione fuerunt tenebrae, quam lucis productio. Quanta vero fuerit illa duratio, explicandum superest.
3. Secunda opinio apud eumdem Bonaventuram quam tribuit Bedae.—Est ergo secunda sententia, quam Bonaventura refert, et attribuit Bedae, ac problematice cum praecedenti illam approbat, Iucem factam esse primo die post sex horarum moram. Quamvis enim illam moram tunc motus Solis non mensuraret, quia motus coeli nondum erat, tanta vero fuit, ut si motus diurnus Solis Jam esset, sex horas in illa consumeret ; sicut quando sol quievit Josue 10, quies illa non potuit actu mensurari per motum Solis, et nihilominus certam durationem habuit, aptam mensurari motu Solis, quae tunc potuit per alium proportionatum motum mensurari : illam ergo moram tenebrarum ante productionem lucis sex horarum fuisse ista opinio affirmat. Fundamentum ejus est, quia illa prima dies non habuit mane, sed a vespere incepit, ut patet ex illis verbis, "factum est vespere, et inane dies unus". Ergo lux ihus diei incepit a meridie in hoc hemisphaerio, in quo facta est. Ergo per sex tantum horas duravit, quia verisimile est diem illum aequinoctialem fuisse, in quo sol a meridie usque ad occasum sex horas consumit ; ergo necessarium fuit, ut totidem horis tenebra ante creationem lucis durassent, ut primus ille dies cum sequenti nocte finiri posset in puncto orientali, ut inde secundus dies incipere, et per integram conversionem Solis in eodem puncto perfici posset, et ita consequenter omnes dies posteriores fierent. Quod si objicias, quia hinc sequitur primum diem non fuisse integrum, cum sex horae partis matutinae illi defuerint. Respondent illas sex horas tenebrarum in hoc primo die computari, et ita a primo instanti creationis usque ad finem primi diei plenum numerum viginti quatuor horarum inveniri.
4. Inpugnatur tamen primo luec secunda opinio.— Haec tamen opinio falso nititur fundamento dum asserit, diem illum primum non habuisse mane, nam eisdem verbis, in quibus illud fundamentum nititur, simul dicitur, ha- buisse vesperam et mane: ergo non possumus propter ordinem verborum id negare. quod in eisdem verbis expressum est. Nam quod vespera, quae posterior est, prius nominetur, non potest obstare quominus verum sit fuisse in eodem die cum mane conjunctam, cum Moyses dicat: "Factum est vespere, et mane dies unus". Nec quia prius nominavit vesperam, ideo prius in re facta est vespera, quia neque id Moyses in illis verbis affirmavit, nec ex illis colligi potest, quia saepe contigit, ordine retrogrado partes rei a posterioribus incipiendo numerari. Et efficax argumentum est, quod etiam de die secundo, et sequentibus eodem modo dicitur, "Factum est vespere, et mane dies unus", et non propterea dicendum est caeteros dies caruisse mane. Unde sumitur secundum argumentum contra hanc sententiam, quia dies primus similis fuit sequentibus: ergo incepit mane, et in fine noctis consummatus est, sicut caeteri. Consequentia est clara et antecedens probatur, tum quia eisdem verbis de illo sicut de aliis concluditur, "Factum est vespere, et mane dies unus" -tum etiam, quia facta luce dicitur, et "divisit lucem a tenebris", "appellavitque lucem diem, et tenebras noctem", ubi diei nomine integrum diem artificialem intelligit, ut ex Augustino supra notavimus, et ex distinctione inter ipsum, et integram noctem, satis colligitur: ergo sicut prima nox fuit integra duodecim horarum, ita prima lux integrum artificialem diem totidem horarum confecit.
5. Tertio displicet nobis haec sententia, quia supponit lucem factam primo die post instans creationis fuisse solem, ipsumque in meridie coepisse illuminare hoc hemisphaerium, ac proinde motum primi mobilis sex horis post creationem mundi incepisse. Nam supra ostensum est orbem Solis simul cum aliis coelis in principio creatum esse, et consequenter cum illo fuisse creatum solem, ne miracula, vel nimis extraordinaria opera in illo principio facta esse dicamus: ergo non potuit sol sex horis post creationem coeli et terrae fieri. Et sane, si Solis productio posterior tempore creatione coeli, et terrae fuisse credatur, melius quarto die, quam primo factus esse existimabitur ; quia Scripturae verba hoc magis significant, si juxta verborum corticem exponantur. Quod vero motus primi mobilis non tam tarde inceperit, et quod sol non inchoaverit hujus hemisphaerii illuminationem a meridie, statim ostendemus. Denique quamvis Beda in Exaemeron explicans lucem factam hoc die, dicat, incepisse in superioribus ejus- dem terre partibus, quas et nunc diurna Solis lua illustrare consuevit, et ita tunc emicuisse, non tamen dicit, incepisse a meridiana illuminatione, nec per superiores terrae partes intelligit, partes coeli altiorcs respectu nostri supremas: sed totum hoc hemisphaerium, respectu cujus paulo post aliud hemisphaerium inferiores mundi partes appellat. Et iterum sic ait: Divisit lucem a tenebris non solum qualitatis, sed etiam locorum distantia, lucem videlicet in superiore orbis parte diffundendo, in qua lunana erat conversatio futura, inferiora cero ejus priscis in tenebris remanere sinendc. Et inferius expresse dicit: Z/lum unum diem primo ecpletum viginta quatuor borarum fuisse. Unde non videtur Beda auctor praecedentis sententiae, sed potius illi repugnare.
6. Tertia opinio bipartita. —Tertia igitur opinio est lucem factam esse post aliquam moram, seu durationem temporalem a mundi exordio, quae mora successiva dici potest actu, vel potentia, quia certo aliquo tempore successivo potuit mensurari. Addit vero haec opinio, incognitum esse hominibus, quanti temporis illa duratio fuerit. Haec videtur fuisse opinio Hugonis de S. Victore, in c. 6 et 9, supra citatis, et eamdem significat in c. 29, et sequitur Magister, in 2, d. 13, et Pereira, l. 1, c.1, Gen. Et prior pars probari potest ex verbis illis de tempore ante creationem lucis scriptis: Ft spiritus Domini ferebatur super agntas. Nam per illa, motio aeris, aut venti super aquas facta significatur: ille autem motus non nisi in temporali mora fieri poterat. Ratione item probatur, quia creatio mundi, et lucis productio factae sunt in instanti, et non in uno et eodem, ut probatum est: ergo in duobus. Sed inter quaelibet duo instantia mediat tempus: ergo inter primum instans creationis, ect aliud instans productionis lucis aliquod tenebrarum tempus intercessit. Altera vero pars de incertitudine, vel potius ignorantia quantitatis illius mora manifeste sequitur ex hac sententia, quia illa mora antecessit primi diei initium. Unde omnes primos sex dies antecessit: sed nullibi revelatum est, quanta fuerit duratio ante sex dies primos si temporalis fuit, nec ex rebus, aut effectibus revelatis colligi potest ; ergo est nobis ignota.
7. Judicium de promima tertia opinione. — Proxime argumentationis consequentia |que ipsa est proposita resolutio] suadetur primo. — Secundo. — Haec sententia vel supponit lucem primo die creatam fuisse corpus aliquod lucidum ad illuminandum mundum denuo tunc productum, et illo fundamento posito magnam habet verisimilitudinem: vel illo fundamento sublato, prout a nobis improbatum est, nulla sufficienti ratione suaderi potest. Unde simpliciter verisimilius videtur lucem factam ex vi illius imperii, fiat lur, immediate post primum instans creationis mundi factam esse, seu intrinsece fieri incepisse. Probatur, quia verisimilius est motum primi mobilis factum esse intrinsece immediate post primum instans creationis, seu, quod perinde est, coepisse extrinsece in ipso instanti creatoris: ergo in eodem instanti coeepit hic mundus quoad hoc hemisphaerium illuminari a sole. Antecedens sumitur ex D. Thoma, 1 p., q. 46, a. 3et 66, a. 4, ad 3, quatenus ibi ait tempus esse concreatum cum coelo et terra, et tempus illud fuisse in motu coeli, si supponatur primum mobile in principio creatum, ut nos supponimus, et tanquam probabilius defendimus in superiori libro, c. 9. Consequentia vero probatur, quia lumen post creationem factum, non fuit, nisi hujus hemisphaerii illuminatio, quae per motum Solis fieri incepit. Potuit autem sol in tali dispositione situs creari, ut immediate post motus ejus fieret, et ipse inciperet supra nostrum horisontem ascendere, et totam hanc superiorem partem illuminare: ergo ita factum esse crelendum est. Probatur haec ultima consequentia (caetera enim plaua sunt). Primo, quia hoc modo melius, et magis proprie salvatur, mundum fuisse crcatum in principio temporis, ut habet communis doctrina, quae de hoc tempore, quod est communis, et publica mensura, melius intelligitur. Secundo, quia etiam hoc modo facilius, et melius salvatur commune axioma theologorum , quod tempus fuerit concreatum cum Angelis, coelo, et terra, ut in dicto capite nono explicatum est.
8. Quarta suasio bipartita. — Ejus prior pars ostenditur. — Tertio, quia etiam hoc modo melius intelliguntur loca Scripturae, in quibus creatio mundi cum ejus ornatu dicitur sex diebus facta et consummata. Nam si prima dies solaris et naturalis incepit intrinsece in ipso instanti creationis, merito illud instans computatur tanquam initium primi diei, ac proiude duratio primi diei aequalis est caeteris diebus, quia indivisibile instans non auget quatitatem ejus, atque ita illi dies sunt praecise sex sine ulla additione. At vero si inter initium creationis et lucis temporalis duratio intercessit, plus temporis quam sex dierum in toto illo opere consummatum est, et creatio non potest proprie dici facta in initio primi diei. Responderi solet moram illam, quae primum diem antecessit, brevem fuisse, et ideo totam reputari principium primi diei, et numerum dierum non augere. Sed imprimis gratis dicitur fuisse brevem, cum sciri non possit, quanta fuerit, si aliqua fuit, ut etiam auctores alterius sententiae fatentur, et bene probatum est. Ae deinde, licet illa mora hrevis fuisset, nihilominus negari non potest quin absque illa locutiones dictae, in majori rigore, et proprietate sustineantur. Accedit quarto, quod nulla est necessitas moram illam excogitandi, quia neque ex Scriptura, neque ex ratione colligi potest. Prior pars probatur, quia. ut verba illa tenebre erant super faciem alyssi, in omni rigore vera sint, satis est, quod in aliqua reali duratione saltem momentanea praecesserint Solis illuminationem, sicut e contrario in spiritualibus Angelis vere dici potest, lumen ahquod spiritnuale in eis ante tenebras praecessisse quamvis lumen illud per se solum instans duraverit, quod verum erit, etiamsi tale instans per coexistentiam ad nostrum tempus indivisibile cogitetur. Et cadem ratione hoc satis est, ut creatio realiter dicatur antecessisse effectionem lucis, quia instans temporis reale est, et in eo realiter existit aliquid, et est prius illo opere, quod in eodem instanti intrinsece factum non est. In Scriptura autem nihil aliud invenitur, ex quo illa divisibilis mora colligi possit.
9. Ostenditur posterior.—Altera vero pars probatur, quia illa sententia solum fundatur in ratione supra facta, quod inter duo instantia intercedit tempus, quam nos ita retorquemus, quia inter instans et tempus nulla mora ex necessitate intercedit, sed lux facta primo die non incepit in instanti per primum sui esse, sed incepit in tempore immediate post ultimum non esse; ergo nulla mora necessario intercessit inter creationem, et lucis productionem. Unde opposita sententia supponit, lucem factam primo die fuisse novum corpus lucidum et illuminans, quod secundum ordinarium cursum naturae in instanti fieri oportebat, et ideo probabiliter colligit intercessisse moram: illo autem fundamento a nobis ablato cessat vis illationis. Lumen autem in aere productum, licet ex se natum sit, fieri in instanti, et ita fiat, quando luminosum in instanti apphicatur: nihilominus quando applicatur per motum, et ad inceptionem motus incipit illuminaüo: tunc etiam ipsum lumen incipit per ultimum non esse, et consequenter non incipit simul in determinata parte aeris, vel in determinata luminis intentione, sed quacumque designata prius incepit in minori, ut est vulgare in philosophia. Ita ergo factum credimus in prima illuminatione Solis supra hoc hemisphaerium, nam potuit facile sol in tali dispositione in nostro hemisphaerio creari, ut in primo instanti suae creationis illuminatio ejus supra nostrum hemisphaerium non ascenderet, sed ad lineam nostri horisontis pertingeret, et ibi terminaretur intrinsece, et ultra non procederet. Ita ergo creatus est, ut statim dicam, et ita immediate post per motum successive coepit hoc hemisphaerium illuminar;; et ideo non fuit necessarium ut aliqua temporalis mora intercederet. Et hoc ipsum servata proportione dicere tenentur auctores contrariae sententiae de nube, seu corpore lucido a solo distincto, quod in hoc die, et in alio instanti post creationem coeli et terrae productum esse existimant, nam inter productionem illius et illuminationem successivam hujus hemisphaerii non ponunt aliquam moram, quia immediate postquam factum est, coepit moveri, ad illuminandum hoc hemisphaerium, ut ex sequenti puncto patebit. Quod ergo ipsi dicunt de hoc corpore Iucido, nos de sole affirmamus, quia ab illo, primam hujus orbis illuminationem processisse credimus, et illius productionem non ad effectionem lucis, sed ad creationem coeli pertinuisse existimamus.
10. Dubitatio secuerda principalis. — Atque ex his fere expeditum est aliud dubium, quod hic tractari solet de loco seu situ orbis, in quo sol, vel corpus illud, quod primo illuminavit hoc nostrum hemisphaerium, respectu illius creatum est: et consequenter quale fuerit lumen primo productum in hoc hemisphaerio, et cum qua proportione per totum illud fuerit diffusum, nam hoc posterius cum illo priori conjunctum est. In quo puncto tot possunt opinrones, seu modi dicendi excogitari, quot situs Solis respectu hujus hemisphaerii possunt apprehendi, ut sunt, Oriens, Meridies, Occidens, et alii inter hos medii, qui in infinitum multiplicari possunt. Nihilominus tamen de duobus tantum sunt probabiles opiniones, quia de caeteris nulla inventa est ratio probabilis, ad credendum in aliquo illorum situum factum esse solem, seu illuminantem lucem, quaecumque illa fuerit, incepisse.
11. Prima opinio apud Bonaventuram. — Praecipuum illius fundamentum et congruentia. — Prima opinio est, lucem illam seu nubem creatam fuisse in meridie. Ac proinde statim perfecte illuminasse totum hoc hemisphaerium uniformiter, difformiter omnes ejus partes illuminans cum ea proportione, qua id nunc facit meridiano tempore. Hanc refert, et probabilem putat Bonaventura supra, et tribuit illam Bedae, qui certe in Exaemer. illam non docet, si attente legatur, solet etiam tribui Augustino 4, Gen. ad ht., et Chrysostomus, hom. 2 et 3, in Gen. Sed neque apud illos eam invenio. Illam tamen supponit ZEgidius, in suo Exaem., p. 1,c. 16. Fundamentum praecipuum hujus sententiae est supra tactum, quod prima dies incepit a vespera. Congruentia vero est, quia opera Dei sunt perfecta, et ideo conveniens fuit primum diem incipere a perfecta luce, quae est meridiana. Unde cum fuerit etiam congruum, hanc perfectionem observasse Deum respectu hujus hemisphaerii, in quo paradisus terrenalis futurus erat, verisimile etiam est, in hoc hemisphaerio solem et diem a meridie coepisse. Haec vero sententia a nobis defendi non potest. Primo quia credimus corpus illud luminosum, quod primum diem effecit, non fuisse aliud a sole, et solem fuisse creatum cum sua luce in primo instanti, in quo tenebrae erant in hoc hemisphaerio: ergo non potuit incipere esse in meridiano puncto supra hoc hemisphaerium. Secundo, quia diximus primum diem incepisse immediate post instans creationis in suo intrinseco esse, seu extrinsece in ipsomet instanti creationis ac proinde fuisse integrum diem naturalem ab ortu Solis usque ad initium alterius diei completum: ergo non potuit sol, vel aliud corpus loco ejus, lucere incipere ab instanti meridiano: ergo neque illo situ creatus est.
12. Secunda opinio et verior. — Ad fundamentum primae opnionis in numero praecedenti. —Ad congruentiam ibidem.—Est ergo secunda opinio, quae affirmat creatum fuisse solem, in parte orientali hujus hemisphaerii, ut inde illud illuminare inciperet. Quae sententia solet tribui Augustino, qui eam insinuat primo Genesis ad litteram, capite quarto et sexto, quamvis expresse non loquatur; magis eam significant Beda in Exaemeron, et Hugo de sancto Victore, libro primo, de Sacrament., parte 1, cap. 6, 9 et 29, et sequitur Pererius, in Gen., et novissime Augustinus Torniclus, in Annalib. sacris, tom. 1, in expositione primidiei, numero quinto et sexto. Et mihi etiam placet haec sententia, quae intelligenda est modo in praecedenti puncto explicato. Et ita ex dictis satis probata est. Neque obstat fundamentum alterius sententiae, quia jam supra dictum est, non esse necessarium, ut primus dies a vespera inceperit, quia prius nominata est, in illis verbis, "Factum est vespere, et mane dies unus", quia eodem modo caeteri dies referuntur. Unde recte dixit Basilius, homilia secunda, in Exaemeron, nominatam esse prius vesperam, quia est finis diei, utique artificialis, et postea mane, quia est finis noctis, ut hinc constaret, in illo primo die naturali artificialem diem integrum praecessisse, et noctem etiam integram subsecutam fuisse. In quo Basilius multum nostrae sententiae favet. Ad congruentiam vero dicimus meliorem ordinem fuisse, ut primus dies ab initio diei inciperet respectu istius hemisphaerii, in quo et conditus paradisus, et primus homo creatus est: et hoc magis pertinet ad perfectionem operum Dei. Nam sol in quocumque situ fuerit creatus, perfectus factus est. Et primus etiam dies qui fuit veluti proprium opus ejusdem diei, ut supra dixit Ambrosius, perfectus fuit simul cum divisione diei a nocte, in qua hujus diei opus terminatum est. Et ita obiter constat, quomodo hujus diei opus per totum spatium unius diei paulatim fuerit factum, quia per unam integram conversionem solis consummatum cst.