On this page
Caput 4
Caput 4
Quae fuerit aquarum divisio secundo die facta
1. Ordo explicandi opus secundi diei.—Opus secundae diei his verbis Genesis primo refertur. "Dixit quoque Deus, liat firmamentum in medio aquarun, et dividat aquas ab aquis". "Et fecit Deus firmamentum, divisitque aquas, quee erant super firmamentum, et factum est ita", "vocavitque Deus firmamentum calhun". In quibus verbis duo opera insinuantur, unum est effectio tirmamenti et aquarum divisio, quae ita sunt connexa inter se, ut vix possit unum sine alio explicari. Nihilominus tamen ad majorem claritatem de illis sigillatim dicemus, ea, quantum fieri poterit, distinguendo. Et quamvis effectio firmamenti prius referatur, nihilominus prius de aquarum divisione dicemus, quia finis fuisse videtur, propter quem firmamentum constitutum est. Circa divisionem autem aquarum duo explicanda occurrunt. Unum est, quales fuerint illae aquae, aliud est, qualis divisio inter eas facta fuerit. In priori puncto, quoniam ex illis aquis, quaedam dicuntur mansisse sub firmamento, et aliae supra firmamentum, de prioribus, certum est apud omnes fuisse aquas elementares, seu ipsum aquae elemen- tum, quod tunc totam terram tegebat, ut nos credimus ; de aquis autem, quae supra firmamentum positae sunt, aut pcrmanserunt, magna est difficultas quia illud firmamentum vocatum est coelum: supra coelum autem non apparet, quae aquae mansisse potuerint, et usque hodie in loco illo durare.
2. Prima opinio de aquis que sunt supra fundamentum. — Propter hanc ergo difficultatem prima opinio de illis aquis fuit, non esse corporales, sed spirituales, id est, Angelos ipsos coelestes, qui per metaphoram quamdam aquae coelorum vocantur, vel quia ornant et quasi foecundant coelos, sicut aquae terram, vel quia super coelos discurrunt, sicut aquae super terram. Hanc sententiam indicare videtur Philo, libro de Mundi opificio, in principio: nam prius aquam vocat incorpoream essentiam, et postea in opere secundi diei non declarat alias aquas super firmamentum relictas. Clarius hoc sensit Augustinus, libro 13 Confess., cap. 15 et 32, et lib. 1, de Gen., cont. Manich., c. 11, ubi aquas supra coelum vocat aneisibiles, quee a paucis intelliguntur non locorum sedibus, sed dignitate nature superare calum. ldem insinuat Hieronymus (si ejus est expositio), in id Psalm. 76: "iluserunt coruscationes tue orbi terree", et id, "Viderunt te aque Deus". Et adducit illud Apoc. 17: Aque multe, populi multi, et illud Psal. 148: "Et aque omnes que super calos sunt laudent nomen Dominà": mentes ( inquit) e£ anima pure. Et expressius in id Psal. 103: "Qui regis aquis superiora ejus". Superiora nquit) celi jurta Genese ab aquis teguntur, quia aquas super firnamentum positas multitudinei Angelorum intelligimus, juata illud : "Aque que super celos sunt, laudent nomen Domini". Praecipuus vero auctor hujus sententiae censetur Origenes qui aquas supra celum sanctos Angelos, infra colum vero malos Angelos interpretatur. Va de illo refert Epiphanius, in epist. ad Joan. Episcop. Hierosol.. quae inter Epist. Hieronymi est 62, et satis insinuatur ab eodem Origene, hom. 1, in Gen., prope initium.
3. Improbatur praedicta opinio.— Verumtamen haec sententia nullo modo sustineri potest, sed ut certum statuendum est aquas illas, quae supra firmamentum mansisse dicuntur, materiales et corporales esse. Ita docet, improbata priori sententia, et tacito nomine auctoris ejus, Basilius, hom. 3, Exaemer., et Ambrosius idem supponit, fere toto lib. 2, Exaemer., et probat Rupertus, 1. 1, Gen., c. 23, et Hugo de sancto Victore, lib. 4, de Sacram., p. i, cap. 17, us- que ad 23, et consentiunt theologi et Doctores in sequentibus opinionibus allegandi. Ratio vero non est alia nisi ipsamet historica narratio Genesis, quae omnino destruitur, si verba violenter exponantur, quod maxime fit, cum ad metaphoras discurras, et inusitatas, detorquentur sine ullo fundamento in verbis, et sine ulla necessitate, quod ab illa sententia manifeste fit. Praesertim quia in aliis locis Scripturae satis significatur, illas aquas esse corporeas. et ab Angelis distinctas. Primum probant verba illa Psalm. 103: "Eatendens celumn sicut pellem, qui tegis aquis superiora ejus". Nam sicut in eis de coelo corporeo sermo est, ita de corporeis aquis intelligenda sunt, quibus tanquam tecto, seu tignis ornata esse dicuntur: et ita ab omnibus illa verba intelliguntur. Secundum autem probari potest ex verbis illis Psalm. 148: "Ht aque, quee super calos sunt, laudent nomen Domini". Nam prius ad Deum laudandum, Angelos Dei, et virtutes ejus, et solem, ac lunam et stellas, et coelos coelorum David vocaverat, et tandem descendit ad aquas, quae super coelos sunt: ergo per illas aquas aliquid ab Angelis distinctum intellexit. Ac proinde eas ad laudandum Deum provocat, non quia intellectuales sint, vel animatae, sed quia ad laudandum Deum nos excitare debent, ut Basilius notavit, et constat ex sequentibus versibus, in quibus omnes abyssos, ignem, grandinem, nivem, glaciem, etc., ad eamdem Dei laudem vocat. Praeterea absurdissimum est, per aquas, quae sunt sub firmamento, spiritus malos intelligere cum de illis aquis statim dicatur: "Congregentur aquee, quee sub celo sunt, in loco unum, et appareat arida": ergo etiam est absurdum, per aquas supra coelum spiritus bonos interpretari. Neque obstat nobis Augustini auctoritas, nam prius testimonium idem Augustinus 2 Retract., cap. 6, correxit his verbis: JVon satis considerate dictum est. Res autem in abdito est valde. In altero vero loco nihil affirmat, nam concludit, quanquam de hac re nihil temere affirmandum est, obscura est enim, et remota a sensibus hominm. Expositio autem illa in Psalmos non habet Hieronymi auctoritatem. Et praeterea auctor cjus in priori loco expresse declarat, sensum illum esse tantum spiritualem.
4. Secunda opinio communis inter scholasticos.—Secunda opinio est, aquas supra firmamentum esse quidem corporeas, non tamen elementares, neque ex aqua elementari factas, sed esse quoddam corpus coeleste, quod crystallinum vocant incorruptibile, et per creationem ex coelesti materia factum. Haec sententia satis communis est inter scholasticos. Eam inter alias refert D. Thomas, 1 p., quaest. 68, art. 2, et problematice illam defendit. Magis vero illam probat Bonaventura, in 2, dist. 14, in prima ejus parte, art. 1, quaest. 1 et ibi Durandus cum aliis. Et placuit etiam Abulensi, Cajetano, Lyrano et Catharino, in Genes., et Jgidio, in 2 part. Exaemer., cap. 14. Qui consequenter dicunt coelum illud aquam vocari, non propter naturam aquae, sed propter similitudinem in aliquibus proprietatibus, ut in perspicuitate et uniformitate omnium partium, quia nullam stellam habet, sed partibus omnino similibus constat, sicut aqua: item in frigiditate non quidem formali, sed virtuali, putant enim coelum illud vim habere frigefaciendi, et in hoc etiam aquis assimilari. Fundamentum hujus sententiae est, quia per firmamentum hoc die factum intelligunt, vel octavam sphaeram coelestem, vel collectionem omnium orbium coelestium usque ad illam inclusive et supra hoc coelum, seu firmamentum, putant esse collocatas aquas, quae supra firmamentum esse dicuntur. Et hinc inferunt illas non posse esse elementares, quia cum firmamentum, et orbes coelestes sint corpora incorruptibilia, non est verisimile supra incorruptibiles coclos aquas corruptibiles permanaisse. Atque ita concludunt esse aliquod coelum incorruptibile, quod aqueum vocatum est propter similitudinem, ut declaravi, et crystallinum, quia non est corpus fluidum, sed densum et firmum, sive illud sit nonum, sive decimum coelum, et infra coelum empyreum existens, ut aliqui opinati sunt.
5. Rejicitur etiam haec secunda opinio. —Sed haec sententia, nobis non probatur. Primo, quia nimis metaphorica interpretatione vocem aquarum exponit, quod est contra sinceritatem historicae narrationis, ut saepe dixi. Secundo, quia in allegatis verbis prius dicitur : "Fiat firmamentum in medio aquarum". Per quae verba satis profecto significatur non fuissetunc aquas factas, sed potius factas supponi, et interjectum esse corpus, quo separarentur inter se. Interrogo ergo, in qua significatione ibisumatur nomen aquarum, non enim potest simul elementum aquae, et corpus illud coeleste significare, quia non dicuntur aquae nisi aequivoce: et non est verisimile, unum vocem in eadem oratione aequivoce sumi. Neque etiam potest significare solum corpus coeleste, quia pars illarum aquarum sub firmamento mansisse dicitur: ergo tantum significat aquas elementares, quarum pars etiam fuit aqua, quae super fundamentum mansit: ergo non potest esse coelestes corpus incorruptibile. Et non parum confirmatur haec ratio ex nniformi appellatione aquarum, quae saepius ibi repetitur, nam si aequivocatio vocis ibi admittatur, tota certitudo illius historiae ambigua relinquitur. Nam cum prius dicitur, "et spiritus Domini ferebatur super aquas", non poterimus cum fundamento dicere, quod supra elementum aquae, magis quam super coelum illud aqueum spiritus ferebatur. Deinde incredibile est in sententia illa: Fiat firmamentum in medio aquarum, vocem aquarum in una sigmficatione univoca sumptam esse, et cum statim addit, et "dividat aquas ab aquis", in duplici significatione, et aequivoca sumi. Accedit, quod paulo post, cum dicitur, "congregentur aquae, que sub calo sunt, in locum unum", iterum pro solo elcmento aquae vox illa accipitur. Non cst ergo in illo contextu multiplex significatio illius vocis admittenda, quae et obscuritatem et ambiguitatem parit, praesertim cum ula significatio nullum fundamentum in usu, vel impositione vocis habeat. Neque etiam in translatione vocis, quia etiam de illa non constat ex Scriptura, neque ex aliis antiquis auctoribus: nec denique in re, quam significare dicitur, scilicet, in coelo crystallino, quia neque illud esse omnino manifestum est, cum philosophis et astrologis antiquioribus fuerit ignoratum: et quamvis jam constet illud esse, ignota nobis est ejus natura, ut propter aliquam proportionem ad illam, aqua per translationem fuerit appellatum. Nam quod dicitur, vim frigefaciendi habere. unde quaeso constat, aut quo experimento probari potest? Nec minus incertum est, totum illud corpus esse uniforme in partibus suis, aut esse perspicuum, vel diaphanum. Cur enim non poterit esse opacum, et non lucidum, ut et illuminationem coeli empyrei impediat, et ex se lumen emittere non possit?
6. Tertio principaliter rejicitur dicta opinic. — Itaque vim et proprietatem verborum considerando, certe sententia illa non videtur probanda: minus autem a nobis probari potest, ad rem ipsam spectando. Nam si coelum illud crystallinum incorruptibile est, sicut et firmamentum, ut illa sententia supponit: profecto utrumque in ipso creationis initio factum est, juxta sententiam, quam sequimur: ergo in eodem creationis momento facta est divisio aquarum, nam supra inferiores orbes coelorum stellatorum fuit tunc crystallinum coelum, et aliae aquae sub firmamento fuerunt. Sed dicent fortasse, quamvis crystallinum coelum fuerit creatum in principio, nihilominus firmamentum, seu ccelum, in quo nunc sunt stellae, cum caeteris inferioribus coelis factos esse in hac secunda die. Nam antea, seu in principio totum spatium, quod nunc illi coeli occupant, plenum erat aquis, quae usque ad coelum crystallinum pertingebant: ideoque non erant aquae ab aquis separatae, postea vero, facto coelo. seu firmamento in illo spatio, in quod nunc est, divisae sunt aquae superiores ab inferioribus. Sed hic evadendi modus in alia non minora incommoda incidit. Nam vel ponit, coelum stellatum corruptibile, utpote ex elementari aqua, et materia ejus formatum, et hoc est in superioribus improbatum ; nam rationes, quibus in libro primo probavimus, coelum esse incorruptibile, non minus de coelis stellatis, quam de superioribus probant, imo de istis maxime locuti sumus. Vel ponit hos coelos incorruptibiles, et sic non potuerunt ex aquis produci: cur ergo non simul cum aliis coelis incorruptibilibus creati sunt? Et praeterea quomodo potuit novum corpus creari in tanto spatio aquis repleto, et non ex aquis, nisi vel totam illam partem aquae anninilando, vel eam per nimiam condensationem in inferiorem locum aliis aquis plenum intromittendo, et omnes illas comprimendo, quorum primum valde absurdum cst: secundum autem valde praeternaturale et imperfectum.
7. Tertia opinio moderans praecedenti.— Rejicitur tamen variis ex capitibus. —Ad vitanda igitur aliqua ex his incommodis, quidam quasi tertiam opinionem introducunt, vel praecedentem moderantur, nam cum illa in conclusione conveniunt, nimirum, aquas supra firmamentum esse coelum crystallinum: in natura vero illius coeli et in modo productionis ejus et divisionis aquarum ab aquis, differunt. Nam imprimis etiam crystallinum coelum dicunt esse corruptibile, et ex aqua, quae in principio totum spatium usque empyreum coelum replebat, simul cum firmamento in hac secunda die productum, et ita per utriusque productionem aquas ab aquis fuisse divisas. Unde superiori sententiae addunt, coelum crystallinum nomine aquarum significatum esse, non solum propter similitudinem in aliquibus accidentibus, sed maxime, quia ex materia aquae formatum est. Et hanc opinionem attingit Molina, dicto tract., disput. 10, et inter opiniones dicentes aquas supra firmamentum esse aliquod coelum stellato superius, probabiliorem putat. Verumtamen haec sententia in eo quod coelum crystallinum corruptibile ponit, et ex materia ele- mentari, minus probabilis est, quam praecedens. Supponit etiam haec sententia solum coclum empyreum fuisse in principium creatum, quod a nobis in praecedenti libro rejectum est. Et nihilominus proprietatem verborum Scripturae non savat, nec retinet: tum quia praecedens aqua omnmno est transmutata, et quoad substantiam, et quoad qualitates omnes proprias elementi aquae: propter solam autem materiam primam, vel propter transmutationem ex subjecto praecedenti non potest coelum inde productum proprie aqua vocari: tum etiam quia alias etiam firmamentum posset aqua vocari, quia juxta dictam sententiam ex eadem aqua productum est; et ita falsum esset, illuad coelum divisisse aquas ab aquis cum ipsum non minus aqueum sit. Et praesertim in illis primis tribus diebus, in quibus juxta hanc sententiam non erat stellis ornatum, ac proinde tantam similitudinem cum aquis babuit, quantam inter illud superius coelum et aquam illa opinio excogitavit.
8. Concluditur aquas superiores et inferiores esse elementares, et proponuntur difficultates contrarie. — Helinquitur ergo utrasque aquas tam superiores, quam inferiores esse veras, ac proprias, seu elementares. Hoc autem posito, nascitur difficultas, quomodo talis aqua supra firmamentum esse possit, cum in citatis verbis Scriptura declaret illud firmamentum vocatum esse coelum, ac proinde verum coelum fuerit: quia non est appellatum, nisi quod erat: cumque postea in quarto die dicatur, posuisse Deum stellas in firmamento, id est, in illo coelo. Unde col!igitur, illud firmamentum fuisse ipsummet coelum, quod nunc stellatum appellamus. Quomodo ergo verae et elementares aquae supra illud coelum permanere et conservari possunt, cum hoc contra omnem naturae ordinem esse videatur ? Quomodo etiam firmamentum in loco adeo excelso factum potuit dividere elementum aquae in duas partes, quarum una supra illud coelum sit, cum elementum aquae in loco longe inferiori collocetur et illum tantum repleat ?
9. Quarta opinio aquas elementares etiam inveniri supra octavam spheram. — His autem difficultatibus non obstantibus est quarta opinio antiqua et gravis multorum Patrum, qui senserunt aquas illas et supra octavam sphaeram coelestem esse, et nihilominus veras aquas elementares esse. lta sentit Josephus, l. 1 Antiquatum, cap. 1, alias 2, dicens: 7n hac die secunda calum in sublimi fuisse collocatum, glacieque circunpactum et lnumida ac pluvia natura, ob terram irroratione jucandam, competenter temperatum. Idem sentit Justinus Martyr, in lib. Quaestion., quaest. 93, et significat hoc non repugnare, quia illae aquae non agitantur ventorum impetu, et dum sua vi et copia deorsum vergunt, ibi quiescere et astrorum iufluentiam temperare. Idem docent communiter antiqui Patres super Genesim, Basilius, hom. 3, Ambrosius, lib. 2 Exaemer., cap. 3, Chrysostomus 4, et super Psalm. 148, Beda, in Quaest., et in Exaemer., Hilarius, in Psalm. 135, Hierony mus, Epist, 83, ad Oceanum, Epiphanius, in Epist. ad Joan. HierosoIymitanum, Cyrillus Hierosolymitanus, Catechesi 9, Rupertus, lib. 1, in Genes., cap. 23 et sequentibus, usque ad 31, indicat AnseImus, lib. 1, de Imagine mundi, cap. 25, ubi firmamentum dicit esse superius coelum inter medias aquas firmatum, de quo etiam dicit esse ex aquis instar glaciei, seu crystalli solidatum. In capite autem 28, ait: Supra firmamentuin sunt aque instar nebulee suspensee, quee celun in circuitu ambire traduntur, unde et agueum celun dicitur. Idem sentit Hugo de sancto Victore, lib. 1, de Sacram., part. 1. cap. 17, et adnotationibus in Genes., cap. 6, et Richardus de sancto Victore in tractat. Exceptionum, lib. 2, cap. 1, et plures alios refert Ascanius in Glossa magna, ubi constanter hanc sententiam defendit, et pro eadem pugnat Molina, dicto tractat., disput. 10, et Cardinalis Bellarminus in illud 148, "et aque omnes que supma ceelos sunt".
10. Ejus fundamentum. — Fundatur praecipue haec sententia in proprietate verborum Genesis ut jam illa ponderavimus, a qua non est facile recedendum propter solam operis admirationem et rationes philosophicas, praesertim cum Patres communiter ita historiam illam intelligant, ut visum est. Et confirmatur hoc maxime ex aliis Scripturae locis, quae tam expresse loquuntur, ut sine magna vi ad alios sensus torqueri non possint, ut sunt illa verba Psalm. 103: "Zatendens coelum sicut pellem, qui tegis aquis superiora ejus". Ubi coelorum nomine orbes coelestes comprehenduntur, tum quia absolute, et sine limitatione coeli nominantur: tum etiam quia laudatur ibi Deusa Psalmista ex altissimo solio, in quo residet : supra illos igitur coelos dicuntur esse aquae tanquam tectum eorum. Alter locus est Ps. 148: "Laudate euwn cali celorum, et aque omnes, qua super calos sunt, laudent nomen Domins". Alius est Daniel 3, in Psalm. trium puerorum : Benedicite aque omnes, quae super coelos suni Domino, etc. Ex quibus idem conficitur argumentum. Ratio vero pro hac sententia nulla melior esse potest, quam voluntas facientis, quam ipse sufficienter revelavit. Aliae enim, quae ferri solent, sine dubio solidae non sunt, ut statim dicam. Fiet autem haec sententia plausibilior, si ostenderimus difficultates, quae in illa occurrunt, insuperabiles non esse.
11. Prima difficultas proximam quartam opinionem multipliciter expeditur. — Prima difficultas est, quia, cum aqua sit corpus grave, non videtur posse in tanta multitudine aquarum supra corpus coeleste detineri. Ad quam difficultatem interdum respondent Patres, eadem virtute divina, qua ibi constitutae sunt, conservari, non quasi sustentatae a coelo, sed sola efficacia divinae virtutis; quod videtur sentire Ambrosius. Aliter dici potest coelum stellatum vel non gravari aquis, quantumvis ipsae deorsum inclinentur, quia incorruptibile est, et dividi non potest. Unde (secundum eos, qui putant esse ex materia coruptibilium corporum, seu aquea) quia ita est sua forma, et qualitatibus solidatum, et quasi firmatum, ut nullo pondere laedi possit, quod sentit Anselmus, et magis Hilarius, et aliqui secundum hanc proprietatem, firmamenti nomen interpretantur. Fortasse etiam posset inrigore philosophico dici, aquas semel positas divina virtute extra ordinem elementorum, et supra coelos, ibi non gravitare, quia inclinatio elementi ad talem locum non est nisi propter ordinem elementorum inter se: et ita aqua infra terram constituta ascendit, si non impeditur, constituta vero in aere descendit. Haec autem ratio cessat, postquam aquam extra ordinem elementorum constituitur, ideoque supra coelum existens nullam vim infert coelo, supra quod proxime existit, atque ita sine ulla difficultate ibi detinetur.
12. Secunda difficultas ut solvatur a Patribus nonnullis. —Non probatura dicta solutio.— Verior solutio. — Secunda difficultas est, quia cum aqua sit corpus liquidum et fluidum, et alioqui firmamentum sit rotundum, et in superficie connexa planiciem non habeat, non videntur posse aquae ibi ita quiescere, ut non fluant. Propter quam difficultatem Basilius et Ambrosius dixerunt, non oportere, ut supericr pars firmamenti rotunda sit, quia potest esse plana, vel quadrata, quamvis inferius sit concava et rotunda. Sed hoc, licet aliquo non improbabili modo possit de supremo coelo empyreo cogitari, seu conjectari, de stellato non potest habere probabilitatem, quia intra pri- mum mobile continetur, quod in superficie concava rotundum est, et illi proportionari, et quasi adaequari debet superficies convexa stellati coeli. Item, quia alias non posset illud coelum circulariter moveri intra aliud. Unde alii respondent aquas illas coelestes esse densas, et concreatas ad modum crystalli, et ideo non fluctuare, quod sentiunt Josephus, et multi alii, quos Ascanius refert; alii vero, ut Chrysostomus et Anselmus indicant esse aquas suspensas per modum vaporis, seu nebulae. Haec tamen omnia incerta sunt, et nulla ratione, vel testimonio probantur, neque necessaria sunt ad difficultati propositae satisfaciendum. Nam licet ibi aquae essent fluidae, et liquidae juxta modum sibi maxime connaturalem, permanere ibi possent firma et immutatae, non tantum per virtutem Dei specialem, ut indicant Ambrosius et Beda: sed etiam sine novo miraculo, ut sic dicam, seu speciali manutenentia Dei. Quia aqua non movetur, nisi vel ex se ad locum naturalem, vel ab alio agitata, ibi autem non sunt venti, nec alius extrinsecus motor, a quo commoveatur: neque etiam ad naturalem locum moveri potest, quia coelum penetrare, aut dividere non potest ; et ideo neque supra ipsum coelum potest fluere, quia una pars coeli non est magis naturalis locus ejus, quam alia. Eo vel maxime quod si istae aquae sunt supra coelos, erunt circulariter diffusae, et totam supremam sphaeram mobilem circumdantes, et intra illud spatium quod occupant, erunt cum proportione diffusae in aquali profunditate, et ideo non poterit una pars aquae magis aliam impellere, quam ab ila impelli: manebit ergo tota aqua fixa, et immobilis. Posset vero aliquis cogitare moveri circulariter ad raptum primi mobilis. Quod quidem si ab aliquo mordicus asseratur, non video inconveniens alicujus momenti, quod inde sequatur: dicetur tamen sine fundamento, quia primum mobile rapit suo motu corpora, quae sub se continet, non tamen corpus supra se existens, quia, licet sit illi contiguum, non est illi adhaerens, neque apillo sustentatur, etiamsi sit aqua, ut declaravi: et ideo licet illud coelum aquas contingat, et juxta illas dilabatur, non illas agitabit, nec secum feret.
13. Tertia difficultas varie expeditur. — Tertia difficultas est, quia saltem illae aquae erunt ibi violenter, quia erunt extra locum naturalem, et praeter convenientem ordinem, quem simplicia corpora universi ex natura sua postulant. Ad hoc vero responderi potest ex Patribus, non posse dici violentum, quod jussu Dei factum est, quia magis naturale est, etiam aquae obedire Deo, quam infra coelum, aut aerem existere. Praeterquam quod respectu coelorum non videtur habere aqua determinatum locum naturalem, et ita eo ipso, quod infra ipsam coelum a Deo creatum est, ipsa sine ulla violentia ibi permansit: non quidem tanquam in loco naturali, sed (ut ita dicam), neutro, sibique non repugnante. Accedit, quod licet considerata particulari natura, et perfectione uniuscujusque corporis magis naturale videatur, ut perfectiora in superioribus locis sint collocata; nihilominus ad finem, quem in universi constitutione Deus intendit, potuit alius ordo esse convenientior, et ille ordo erit simpliciter naturalis secundum naturam universalem, quidquid sit de particulari, ut infra de situ elementorum aliqua ex parte dicemus. Atque eadem ratione potest talis constitutio aquarum supra coelos non vocari miraculum, quamvis Ascanius supra, etiam perenne miraculum in hoc opere admittere non vereatur. Sed certe licet secundum humanam rationem sit res mirabilis, quia praeter humanam rationem esse videtur: si tamen ita factum est, non est proprie miraculum, tum quia non est novum, nec extraordinarium, sed quasi lege extraordinaria statutum: tum etiam, quia postquam semel factum est, sine ulla supernaturali actione conservatur, et in principio ad convenientem universi constitutionem, propter aliquas rationes divinae providentiae pertinere potuit.
14. Quarta difficultas quanam de causa manserint aque supra calos. — Prima causa ex Cyrillo, Epiphanio, Josepho, Beda, Richardo, Magistro. — Additur vero quarta difficultas, per quam etiam praecedens augetur, et responsio illius enervatur, quia nulla ratio, vel commoditas universi cogitari potest, propter quam elementares aquae supra coelum stellatum collocatae fuerint. Ad hanc enim difficultatem evadendam variae rationes a Patribus excogitatae sunt, quae certe non satisfaciunt. Una est Cyrilli, quam supra his verbis proponit: Cum futurum erat, ut propter agriculturam opnss esset amuis, constituit aquas supra celos, ut cum terra pluviarum irrigatione indigeret, paratum sit a natura ad hoc celum. Imo Epiphanius putat, quod factum legimus Genes. 7: "Rupti sunt omnes fontes abyssi magnee, et cataracte celi apertee sunt, et facta est pluvia super terram", de illis aquis esse intelligendum, etc. Et Josephus etiam dixit illud crystallum (sic enim aquas illas vocat) humidum esse, et ad pluvialem utilitatem, quae sit em terre imbribus, congrue fabricatum esse. et Beda, lib. de Natura Rerum, cap. 8, eamdem rationem refert, dicens: Sercatas esse aquas ad inundationem diluvii, et non improbat, quamvis aliam rationem magis probet, ei Richardus Pampolitanus, in Psal. 148, ut Ascanius supra refert, dixit: Aquas illas defluere per pluvias, quamvis non nisi missas, quod etiam refert ex Magistro sententiarum, in Psalm. 113.
15. Exploditur multipliciter. — Verumtamen ratio haec, ut a Cyrillo proponitur, accommodatissima est pro aquis, "quas Deus ligavit in nubibus suis", ut dicitur Job 26, de aquis autem supra coelos incorruptibiles parum profecto accommodata est. Quomodo enim aquae illae ad irrigandam terram descenderent, nisi vel penetrando coelos in eodem loco cum ipsis permanentes, vel dividendo illos, sicut aerem de:- cendendo patiuntur, et loco movent. Alterum autem est miraculosum, alterum perfectioni coeli repugnans. Est etiam alienum a suavi et omnipotenti providentia Dei, quasi non valuerit alio faciliori modo, et magis connaturali terrae, et inferioris orbis necessitatibus prov:- dere. Accedit, quod tales aquae per ignem descendentes, vel illum extinguerent, vel ab illo consumerentur, nisi Deus peculiari et novo miraculo litem componeret. Propter quae incredibile etiam est, quod de aquis diluvii dicitur, nullumque fundamentum habet in littera Genesis, ut per se patet, et ex dicendis magis constabit. Deinde est nova ditlicultas, si tanta multitudo aquarum tunc e coelo cecidit, vel aliis temporibus cadit, an locus, quem ibi occupabant, vacuus maneat, vel novo corpore creato, aut aliis partibus aquae rarefactis repleatur; nihil autem horum sine novo opere miraculoso, vel valde praeternaturali cogitari potest. Haec ergo ratio difficultatem non evacuat, sed illam potius auget.
16. Secunda causa bipartita exm Justino Martyre, Hilario, Theodoreto, Beda. — Repfellitur prior pars.—Confirmatio. — Aliam ob causam dicitur esse necessaria aqua illa supra coelum, ad temperandam ignitam et ardentem naturam coelorum, ne actione sua caetera corpora corrumpant. Hanc rationem probat Justinus Martyr, dicta quaest. 93, et declarat hoc temperamentum fuisse necessarium, tum ad stabilitatem firmamenti, quasi per resistentiam, quam aqua illa adhibet, ne astro suo calore firmamentum destruant; tum etiam ad temperationem inferioris aeris, et ad conser- vationem animalium in terra degentium. Nan summum, inquit, frigus ab illis aquis mittitur, quo Solis calor in aere tev peratur. Quam rationem etiam Hilarius probat quoad posteriorem partem. Theodoretus autem, quaest. 11, in Genes., priorem partem magis exprimit: Beda vero, libr. de natura Rerum, cap. 8, simpliciter dixit aquas illas fuisse in celo suspensas ad ignem syderum temperandu. Sed profecto neutra pars hujus rationis verisimilis est, non solum secundum philosophiam, verumetiam secundum theologiam, eminentem sapientiam, et potentiam divina providentiae considerando. Nam juxta philosophiam firmamentum (si coelum stellatum est) corpus est incorruptibile, et incapax alterationis et elementaris caloris: ergo non indigebat extrinseco rcsistente, ne per Solis aut stellarum ardorem consumeretur. Imo licet daremus corpus illud coeleste fuisse ex aqua productum, ac proinde ex materia ejusconstare, et ex parte illius esse capax peregrinarum impressionum et qualitatum: nihilominus dicendum potius esset, ex vi suee formae habere qualitates intrinsecas, quibus omni alterationi corruptivae resistere possit. Cum enim Deus corpus illud conderet, ut sine corruptione, vel dispositione ad illam conservaretur, non est verisimile, fecisse illud corruptioni expositum, et ixtrinsecus illi adjunxisse aliud infirmum corpus, quod illud a contraris defenderet, cum et facilius, et magis consentaneum omnipotentiae et sapientiae Dei esset, illam resistendi vim intrinsecam conferre. Sicut nunc corporibus gloriosis similem qualitatem conferre creditur; quod autem illis confert per gratiam, potuit corpori coelesti conferre per naturam. Et confirmatur, nam Deus posuit stellas in octava sphaera, et ex illis, ac aliis partibus quasi heterogeneis illud corpus composuit: ergo non est verisimile, stellas ita esse per actionem suam aliis partibus contrarias, ut istae sine extrinseca aquae protectione conservari non possint, neque actioni corruptivae suarum compartium resistere.
17. Refellitur pars posterior. — Nec verisimilior est alia causa de frigore ad temperandum aerem inferius misso. Nam imprimis credibile non est, posse aquam in loco adeo distante positam frigefactione sua aerem contingere. Deinde quomodo posset aqua illa in hunc inferiorem aerem efticere mhil agendo in corporibus intermediis. Quid enim agere potest aqua illa in coelos omnes intermedios a primo mobili usque ad lunam, cum neque ipsi per frigus alterari debeant, aut possint, neque aqua virtutem habeat imprimendi qualitatem aliquam, quae eminenter, vel virtute frigus contineat: quomodo etiam frigefactio illa per ignem transiret, aut cur ignis ei non resisteret? Non sunt igtur haec verisimilia. Deinde, esto fuerit necessaria illa aeristemperies, certe fieri sufficienter potuit per planetas virtutem frigefaciendi habentes, etiamsi formaliter frigidi non sint, ut dicitur esse Saturnus, et luna et fortasse aliquae etiam stellae fixae hanc influentiam habent. Ergo totam efficientiam frigoris, quae ab illis aquis provenire fingitur, potuit sufficienter, et melius per coelos ipsos, et eorum influentiam facere Deus: cur ergo fingemus, usum esse tam violento et extraordinario medio ad illum finem, praesertum, quia (ut aiunt) frustra per plura, quod potest fieri per pauciora, et potest utraque pars confirmari et ex eo, quod istae aquae non censentur esse proximae coelo stellato, sed supra omnes coelos mobiles; interponitur ergo inter illas primum mobile, quod densum, et opacum corpus esse creditur, et praeterea etiam interponitur coelum crystallinum, quod fortasse (ut aliqui putant) a primo mobili distinctum est: ergo a loco tam distanti, et tot interjectis impedimentis, vix intelligi potest, quomodo possint illae aquae naturaliter, aut irmamentum tueri, non agendo, sed contrariis resistendo, aut inferiorem aerem virtute sui frigoris temperare, agendo usque ad terram, in qua animalia habitant, ut illo temperamento foveri et conservari possint.
18. Cauae alie morales assignantur a Prospero, Augustino et ceteris. — Dicte rationes morales non cogunt. — Cum ergo nulla ratio quasi naturalis et physica, pertinensve ad commoditatem universi satis faciat, alii ad rationes morales recurrunt; et quidam sentiunt aquas esse ibi repositas ad exercitium fidei nostrae, quod significavit Propter Psalm. 103, dicens, cum Augustino ibi, partem aquarum esse coelo superpositam, et a nostro aspectu remotam, et fidei commendutam ; alii vero dicunt esse ibi relictas, ut ex tam mirabili opere, ad laudandum Deum tam homines quam Angeli magis excitarentur, quod significant Haymo et Cassiodorus, in Psalm. 18, et Scriptura quoties aquas coelestes ad laudem Dei provocat. Denique Beda et Glossa ordinaria in Genes., cum credendum putent ibi esse aquas, adjungunt, quales autem, et ad quid utiles nocit, qui condidit, quod optime dictum esset, si sufficienter revelatum esset, supra coelos omnes mobiles esse aquas elementares. Sed quia talis revelatio facta non est, ut videbimus, et rationes morales cessant, praesertim prima: non enim exercetur fides in re incerta, neque illud opus per se erat necessarium ad laudem et gloriam Dei augendam, si alioqui al mundi commoditatem non erat utile: nam ex caeteris universi operibus satis laus Dei commendatur, et magis ex eo augetur, quod omnia in numero. pondere, et mensura constituit, et ordinatissime, et absque ulla superfluitate cuncta disposuit.
19. Opino quarta pro qua n.9, sudatum est, non probatur simpliciter. — Id ostenditur ex verbis Genesis. — Confirmatio. — Quamvis ergo haec sententia contemnenda non sit propter Patrum auctoritatem: nihilominus illam non probamus, nec defendimus, quia multum a ratione abhorret, et non solumSceriptura non probatur, verumetiam illi non est satis consentanea. Ad quod ostendendum inferius aliis testimoniis utemur, nunc autem id probamus ex primis verbis Genesis, prout in primo libro a nobis tractata sunt ; ibi enim ex illis verbis, "In principio creavit Deus calum etterramn", etc. Probavimus, in illo principio, non solum coeIum empyreum, sed etiam alios fuisse creatos, hujus autem oppositum dicta sententia supponit, dum dicit illas aquas esse supra omnes coelos mobiles, nam inde fit, ut sint immediate sub coedlo empyreo: si autem hoc ita esset, non potuisset aliud coelum simul cum empyreo esse creatum. Probatur haec consequentia, si cum coelo empyreo aliud coelum fuit creatum, vel fuit proximum et contiguum coelo empyreo, vel ab illo distans: si contiguum, oportuisset illud vel destrui, vel saltem a toto illo adaequato expelli, ut ad illum aqua ascenderet: utrumque autem est et contra naturam corporis coelestis, et per se incredibile; nam supra in simili diximus, nihil Deum tunc creasse, ut illud statim destrueret, et maxime in corporibus coelestibus de se perpetuis, ac nobilissimis; sine destructione autem non poterat corpus illud a toto illo loco supero ad iuferiorem pelli, nisi comprimeretur, et densaretur, ut ad minorem locum circularem coarctari possit, quod etiam est valde alienum a coelesti natura; et ideo naturale est coelis, ut nonnisi intra eumdem locum moveri possint, et secundum partes, non secundum totum, loca mutare. Si autem aliud ceelum creatum fuit simul cum empyreo, et loco distans ab illo, non potuit, vel certe non debuit, spatium illud inter illos coetos interjectum vaceuum relinqui usque ad secundum diem, tum quia fuisset magna imperfectio, sine fundamento excogitata: tum etiam, quia alias aqua sub inferiori coelo contenta ad illum superiorem locum ascendere non potuisset per medium coelum interpositum, nisi per divisionem, aut penetrationem ejus, aut per aliud simile miraculum, quod etiam admittendum non est, ut seepe cum Augustino dixi. Neque etiam dici potest, aquam non ascendisse, sed creatam esse ibi juxta empyreum coelum. Quia vel creata fuit simul cum ipsis coelis empyreo, et primo mobili, verbi gratia, et hoc repugnat operi secundi diei, quia divisio aquarum ab aquis non secundo die, sed in ipso creationis instanti facta fuisset, quia tunc jam essent aquae supra coelos, et infra ceelos in abysso, et inter eas esset primum mobile interpositum, vel creatio illa aquarum in illo superiori loco facta fuisset secunda die: et hoc imprimis repugnat principio supra posito, quod post primam creationem non est aliquid ex nihilo factum, praeter animam rationalem, et deinde sequitur inconveniens illatum, quod spatium illud esset vacuum, antequam ibi crearentur aquae, quia fingi non potest, fuisse ibi aliud corpus, ex quo aqua illa fuerit producta ; ac denique hoc repugnat litterae Genesis, quae satis clare significat, divisisse Deum aquas ab aquis, non aliquas novas aquas creando, sed jam creatas locis separando secundum partes, et inter eas aliquod corpus interponendo ac firmando. Nullo ergo modo subsistere potest opinio ponens aquas elementares, supra coelum stellatvm, seu supra omnes mobiles, nisi supponendo, solum coelum empyreum fuisse in principio creatum, et juxta illud fuisse creatas aquas, quae nunc etiam sunt illi contiguae, et consequenter sub illis aquis totum spatium usque ad inferiores aquas, seu usque ad terram fuisse aqua plenum, ne divisio aquaruma principio facta fuisse credatur contra Scripturam : ergo necessario dicendum est in illa sententia, solam creationem coeli empyrei in verbis illis, In principio creavit Deus celwn, comprehendi. Cum ergo hoc nobis parum credibile videatur, non possumus illam sententiam de aquis elementaribus existentibus supra coelos aethereos defendere. Praeterquam, quod ex illa sententia alia incommoda sequuntur, ut quod coeli aetherei sint ab intrinseco corruptibiles, et facti ex praejacente materia elementari, et non per propriam creationem ex nihilo, quae omnia auctores contrariae sententiae admittunt, nobis autem probari nullo modo possunt.
20. Ultima opinio tenenda. — Est ergo ul- tima sententia, cui ego assentior, quae cum praecedenti docet aquas supra coelos esse veras et elementares, eas tamen non esse supra coelo: sethereos, sed supra coelum aereum, id est, in superiori quadam regione ejus, illasque aquas non esse alias, nisi aquas nubium, et aliarum similium impressionum, quae in superna aeris regione fiunt. Hanc sententiam referens Augustinus, lib. 2, de Genes. ad litter., cap. 4, dixit laudabiliter escogitatam esse, et hanc diligentiam, considerationemque laude dignissimam judicat, et rationem subdit, quia contra fidem non est, et in promptu posito documento credi potest, de quo documento statim dicemus; et ita sententiam hanc secutus est Beda, inlib.2.de Elementis philosophiae, in principio, ubi prius improbat praecedentem sententiam, dicens, Nihil miserius esse, quam dicere, istud est. quia Deus illud facere potuit, neque ostendere rationen quare hoc sit, neque utilitatem, ad quam hoc sit. Postea vero ait aquas supra firmamentum esse illas, quae vaporaliter in nubibus sunt suspensae, et ab his, quae sunt sub aere, distinguuntur, de quibus aquis latius, in lib. 3, disput. Eamdem opinionem tenet Glossa interlinealis,et Eugubinus, in Cosmopaeia et Hamerus, in Genes., Vielmius, et Rabbini Hebraeor., quos refert Ascanius et late Pererius, lib. I, in Genes., circa opus secundae diei, in fine, qui in hunc sensum interpretatur Epiphanium dicentem, ex aquis illis superioribus generale diluvium factum esse, quia ex nubibus aeris processit, non ex nona sphaera coelesti. Sed an hic fuerit sensus Epiphanii, incertum est, fit tamen verisimile, ex eo, quod alins sensus incredibilis est, et magnam habet absurditatem ; atque eamdem sententiam defendit Augustinus Tornielus, in Annalibus sacris, tom. 1, in secundo die mundi. Denique divus Thomas, 1 part.. quaest. 68, art. 2, praecedentem opinionem de aquis propriis, et elementaribus supra coelum sydereum existentibus simpliciter falsam, imo et impossibilem reputat, utique secundum naturae leges: hanc vero saltem ut valde probahilem amplectitur.
21. Ejus probatio bipartita. — Prior pars suadetur. — Ad probationem autem hujus sententiae satis erit ostendere esse consentaneam usitataee phrasi Scripturae, et hanc phrasim, seu loquendi modum optime ad verba Genesis adaptari. Priorem partem probamus, quia imprimis saepe nubes et vapores superiores aeris nomine aquarum in Scriptura significantur, ut Job 14: "Qui aquas appendit in mensura, quando ponebat pluoiis legem et viam procellis sonantibus", et cap. 26: "Qui ligat aquas in mubibus suis, ut non erunpant pariter deorsum". Quod verbum ultimum aperte ostendit priorem partem intelligi de superioribus aquis, et de eisdem loquitur David, Psalm. 28, dicens: "Vor Domini super aquas Deus magestatis intonuit", et Sapiens Proverbiorum 8: "Quando eethera firmabat sursum, et librabat fontes aquarum", per illos enim fontes, multi nubes intelligunt ; imo Pereira advertit, ubi vulgatus interpres legit, quando eethera firmabat, Hebraice haberi nomen significans nubes: quod etiam adnotat Jansenius, retento autem nomine eethera exponit de elemento ignis, aut de superiori aeris regione, et consequenter alia verba intelligit, de fontibus celestibus. Significat enim, (ait) Deum quasi in libra suspendisse fontes aquarum, hoc est, nubes ipsas, ita ut eas diviserit ab aquis, que in terris sunt, et in pondere atque mensura eas diffundat super terram, et de eisdem aquis est sermo Isai. 28, et in aliis locis statim citandis. Deinde aquae pluviales, seu nubium, etiam dicuntur in Scriptura aquae celestes, seu coelorum, ut patet Jerem. 10 et 51: "Ad veocem suam, dat multitudinem aquarum in calo, et elevat nebulas ab extremitatibus terre", et Psalm. 146: "Qui operit celum nubibus, et parat terre pluviam". Et de eadem aqua est sermo Psalm. 17, cum dicitur: Et "posuit tenebras latibulum" suum. Et infra: "Tenebrosa aqua in nubibus aeris". Et infra: "et intonuit de celo Dominus". Et Psalm. 76: "Multitudo sonitus aquarum vocem dederunt nubes".
22. Pars posterior suadetur. — Denique quod juxta hanc phrasim et modum loquendi Scripturae optime possint verba Genesis intelligi probatur, quia ibi solum dicitur Deum divisisse aquas ab aquis, et quasdam supra firmamentum, quod statim dicit vocatum esse coelum, posuisse, et alias sub ceelum reliquisse: ergo sine ulla coactione, aut vi intelligimus, aquas illas supra coelum esse, quae in aliis locis coelestes, seu operire coelos dicuntur ; imo videtur certe Jeremias, in locis citatis, ita dicta verba Genesis interpretari, sic enim inquit: "Qui fecit lerram in fortitudine sua, et preeparavit orbem in sapientia sua, et prudentia sua extendit ceelos". In quibus verbis aperte de opere creationis loquitur, et statim subjungit verba supra citata, "Ad vocem suam dat mullitudinem aquarum in calo, qui levat nubes ab extremo terre". Per quam vocem merito imperium Dei intelligere possumus, et quamvis non incongrue possint haec verba de quotidiano opere divinae providentiae aquarum pluvialium intelligi, nihilominus non minori proprietate, et verborum consecutione de initio, et quasi fundamento illius operis, et providentiae intelliguntur.
23. Progreditur ipsa posterioris partis suasio, et simul satisfit locis Scripturae allatis num. 10. — Atque idem dicendum est de aliis locis, quae in concordiam verborum Genesis, et confirmationem superioris sententiae afferebantur. Nam quod dicitur Psalm. 103: "Ecztendens caelum sicut pellem, qui tegis aquis superiora ejus", recte intelligitur de expansione aeris, qui passim coelum appellatur, ut saepe dicimus. Et quamvis concedamus illam extensionem coeli omnium coelorum creationem, et extensionem comprehendere, non inde sequitur aquas, quae tegunt superiora ejus, esse in suprema parte totius extensionis, alioqui etiam super cocelum empyreum essent collocandae: ergo satis est, quod tegant aliquam superiorem partem, secundum quam idem Psalmista alihi dixit, nubes operire coelum. Neque magis urgent alia verba Psalmi 148: "Laudate celi celorum, et aque, que super celos sunt, laudent nomen Domini". Nam juxta eumdem loquendi sacrae Scripturae modum, aquas nubium, aquas coelorum vocari dicimus. Solet enim divina Scriptura provocare homines in admirationem omnipotentiae Dei ex hoc opere continendi aquas nubium in sublimi aere, et ex variis effectibus meteorologicis, qui ex ascensu vaporum et exhalationum in aere fiunt. Quia ergo hominibus, qui sensibus ducuntur, haec sunt admirabilia, ideo aquae coelestes ad laudem Dei specialiter excitantur, id est, homines per earum considerationem, ut supra exposui. Hic autem mos Scripturae facile innotescet consideranti verba Job supra citata ex capit. 26 et 28, item ex cap. 12, 37 et 3S, et ex Psalm. 76, a versic. 18, et Isai. 28.
24. Objectionis solutio, quee dicta corroborat. — Instantia diluitur. — Sed replicatur, quia David loquitur de coelis coelorum, per quae verba significari solent coeli superiores: non ergo loquitur de coelo aereo. Sed respondemus, hinc potius confirmari expositionem dictam. Nam cum prius caelos coelorum ad laudem Dei provocasset, postea non dicit, et aque, quaee super calos celorum sunt, sed que supra celos sunt, utique supra illos coelos, respectu quorum alii dicuntur coeli ceelorum, sub quibus intelligere possumus omnes coelos aethereos, nam respectu aeris merito dici possunt coeli caelorum. Sed instant, quia nomen plu- rale coelorum plusquam aerem comprehendere videtur: sed certa et trita responsio est, in Hebraeo nomen coeli carere singulari, et ideo nihil obstare quominus illa locutio ad unum coelum aereum proprie accommodetur; atque in eodem sensu locuti sunt tres pueri in suo hymno, dicentes: Benedicite aquee omnes, quae super celos sunt Domino, etc., quam generalem locutionem postea per species declarant, dicentes: Benedicite omnis imber, et ros Domno: benedicite rores, et pruina Domino : Denedicite gelu glacies, nives, fulgura et nules Domino.
25. Instantia altera. — Ejus responsio. — Ad Patres in n. 9 relatos.—Sed instatur, quia ibi certo ordine provocantur creaturae, ad laudem Dei. Primo Angeli, secundo coeli, scilicet, empyreum, tertio aquae, quae super coelos sunt, postea vero sol, luna et stellae: ergo signum est, aquas super coelestes esse proxime sub coelo empyreo, et supra sydereum. Respondemus, ex hoc ordine nullum indicium sumi; tum quia post aquas illas quarto loco ponuntur virtutes Domini, et infra post imbres, et ros ponuntur spiritus Dei, et multo inferius ponuntur nox et dies, lux et tenebrae, quae et prius facta, et suo modo mobiliora sunt; tum denique, quia in dicto Psalmo 148, prius sol, luna, stellae et lumen, et postea aquae supercoelestes ad Deum laudandum provocantur. Igitur ex ordine nullum argumentum sumitur, nam "spiritus, ubi vult, spirat", et similiter, quo voluit ordine mentem, et linguam Psalmistae, et puerorum ad laudem Dei excitavit. Igitur si omnia Scripturae loca attente ponderentur, et inter se conferantur, vel huic nostrae sententiae magis favent, vel certe nihil repugnant: ergo cum ratio pro hac sententia multum praevaleat, ei juxta illam vitentur incommoda, quae naturali rationi repugnare videntur, aliis merito praeferenda est. Neque auctoritas Patrum movere debet, quia neque ipsi inter se consentiunt, neque suam sententiam tanquam certam tradunt, neque altera quam defendimus, sufficienti auctoritate destituta est. Unicum tamen dubium circa illam superest, quod ex nomine, et opere firmamenti sumitur, quod in capite sequenti tractandum est.