On this page
Caput 5
Caput 5
Quodnam corpus fuerit firmamentum secundo die factum, et quomodo ad dividendas aquas ab aquis firmatum, seu positum sit
CAPUT V. QUODNAM CORPUS FUERIT FIRMAMENTUM SECUNDO DIE FACTUM, ET QUOMODO AD DIVIDENDAS AQUAS AB AQUIS FIRMATUM, SEU POSITUM SIT.
1. Prima sententia duobus modis intellecta. — Prima sententia est firmamentum illud fuisse proprium caelum aethereum, quod in illo die fuit substantialiter productum. in hoc convenire videntur omnes auctores, qui aquas super coelum stellatum collocant ; videtur tamen inter eos esse aliqua diversitas. Nam quidam dicunt esse coelum stellatum, quia in quarto die dicitur Deus posuisse stellas in firmamento: ita sentit Chrysostomus, hom. 4, in Genes., et fertur sub nomine D. Thomae in expositione in Genes., et sequitur Catherinus ibidem ; alii omnes coelos planetarum cum stellato sub nomine firmamenti comprehendunt, quod insinuat Damascenus, libro secundo, de Fide, capite sexto, quamvis non satis rem declaret, nam etiam coclum stellatum firmamentum appellat, ut ibi etiam Clichtoveus notat, et sequi videtur, et eodem modo loquitur Beda, in Exaemeron, et sequitur Magister Sentent., in 2, distin. 14, in principio, et duci videntur, quia dicta verba quartae diei ad omnes hos coelos possunt accommodari, quia omnes aliquo modo stellati sunt, nam singuli unam saltem stellam habent.
2. Quid in hac prima sententia consequenter fatendum. — Verumtamen consequenter in hac sententia loquendo, dicendum videtur sub nomine firmamenti comprehendi etiam coelos supra octavam sphaeram existentes, si duo sunt praeter empyreum, vel saltem primum mobile: nam si clementares aquae sunt supra crystalIinum, et supra primum mobile, si ab hoc est distinctum ; quia non est credibile inter primum mobile, et inferiores coelos aquas esse interpositas, alias circumferrentur et raperentur per motum primi mobilis, quia non posset aliter primum mobile secum rapere inferiores coelos, imo etiamsi secum moveret aquas, non parum ejus impetus retardaretur, ne posset ad inferiores ceelos pervenire; et ideo qui melius in ea sententia loquuntur, dicunt aquas esse supra omnes mobiles coelos: ergo isti consequenter dicere debent, omnes illos coe!os factos esse hac secunda die, et nomine firmamenti esse comprehensos. Probatur haec ultima illatio, tum quia inter aquas existentes juxta coelum empyreum, et existentes in hoc inferiori hemisphaerio, non minus interponitur primum mobile, quam coelum stellatum, nec magis hoc coelum, quam coe um lunae; ergo tota illa coelorum congeries dividit aquas ab aquis: ergo tota illa munus firmamenti subit; ergo tota sub nomine firmamenti comprehendi debet. Tum etiam, quia si nunc est aqua supra omnes coelos mobiles, non fuit illuc elevata ab hoc inferiori orbe per motum localem, sed ibi creata fuit prius, et postea ibi firmata, ut capite superiori ostensum est; ergo ante secundum diem nullum erat coelum inter illam aquam, et inferiorem interpositum, alias (ut supra argumentabar) jam esset facta divisio aquarum ab aquis; ergo firmamentum, quod postea divisit aquas ab aquis illo modo intellectis, non potest esse nisi tota congeries, seu expansio coelorum mobilium.
3. Consecutio altera ex eadem sententia. — Lyrani responsio refutatur duplici incommodo. —inc consequenter in hac sententia loquentes, dicunt firmamentum fuisse hoc die factum quoad substantialem productionem ejus, ut in Basilio, Ambrosio et aliis videre licet. Et probatur consecutio ex proxime dictis, quia ante divisionem aquarum ab aquis non poterant esse coeli in substantia sua: ergo tunc facti sunt substantialiter, quando aquas ab aquis separare ceeperunt. Consequentia est evidens, et antecedens probatur, quia si jam corpora coelestia substantialiter existebant, ubinam, quaeso, erant, aut in quo orbissitu? Nam ubi nunc sunt, esse non poterant, quin dividerent aquas ab aquis, ut jam argumentati sumus: in alio vero situ, quem postea totaliter mnutaverint, cogitari non possunt, ut capite praecedenti probavi: ergo necessario dicendum est in hac sententia coelos in opere hujus secundae diei substantialiter esse productos. Quapropter non loquuntur consequenter, qui cum doceant nomine firmamenti significari corpora coelestia, nihilominus dicunt non esse firmamentum factum quoad substantiam, sed quoad aliquam qualitatem, quod sentit Lyranu. Hoc enim nec in Scriptura fundamentum habet, nec consequenter dici potest, quia si substantia coelorum jam erat, jam dividebat aquas, ut dixi; neque etiam explicari potest, quae fuerit qualitas illa secundum quam coelum secundo die factum dicitur. Respondet Lyranus fuisse qualitatem datam coelis ad influendum super elementa ad eorum conservationem et gubernationem; sed hoc nec Seripturae, nec philosophiae consonat. Nam Scriptura non dicit hoc die factum esse firma- mentum, ut influat, sed ut dividat ab aquis: ad quod munus impertinens est influentia, nam etiamsi nihil influeret, si esset terminus, et quasi paries interpositus inter aquas et aquas, esset ad illul munus sufticiens; et praeterea secundum veram philosophiam in coelo non sunt qualitates extrinsecae, aut adventitiae, praeter lumen quatenus a sole communicatur: si quae vero sunt in singulis astris propriae et inseparabiles qualitates ad peculiari modo influendum, illae concreatae sunt cum ipsis astris seu coelis, et non per postea per propriam actionem, seu quasi alterationem inditae, quia sunt propriae passiones a formis coelestibus manantes, sicut supra de luce diximus, vel sicut de herbis, vel lapidibus, seu petris peculiares virtutes habentibus, credimus. Si enim in corporibus terrestribus similes virtutes manant a propriis formis, cur non magis in coelestibus?
4. Aliorum responsio predicto duplici inconmodo etiam rejicitur — Unde ahli dixerunt illam qualitatem fuisse peculiarem soliditatem, seu firmitatem datam coelis ad sustinendas aquas ; sed utrumque incommodum in hoc invenio, quia non prius tempore facta est divisio aquarum, quam coelum fuerit sufficienter firmatum ad utrasque aquas terminandas. At vero si prius essent facti coeli quoad substantiam, quam quoad firmitatem, prius etiam divisissent aquas, quam in se firmitatem illam recepissent: ergo non consonat illa sententia cum Sceriptura, quae dicit, "fecit Deus firmamentum, divisitque aquas". Deinde etiam non est philosophicum fingere talem qualitatem extrinsecus additam substantiae coeli, nam illa esse non potest nisi vel densitas, aut quasi durities, vel indivisibilitas aut incorruptibilitas: quidquid autem hujusmodi est in coelo, intrinsecum illi est, et connaturale, ac proinde cum illo concreatum: ergo frustra fingitur prius substantialiter creatum quasi monstrosum utpote internis dispositionibus et connaturalibus qualitatibus privatum, quae postea illi additae fuerint; si ergo firmumentum illud fuit caelum, sine dubio fuit tunc substantialiter productum.
4. Tertia ex eadem sententia consecutio a qua deficit Burgensis.— Ft redarguitur. —Ex quo ulterius consequenter dicendum est non fuisse creationem firmamenti productionem ex nihilo, sed ex praejacente materia. Hujus oppositum docuit Burgensis in Addition. ad Lyran., Genes. 1. Sed revera non loquitur consequenter, dum asserit firmamentum esse factum secunda die quoad substantiam: et nihilominus non esse factum ex materia alicujus corporis praeexistentis in illo loco, ubi firmamentum factum est. Nam illud spatium, quod firmamentum in hoc mundo replevit, quodque jam erat intra sphaeram coeli empyrei inclusum, non erat vacuum priusquam firmamentum fieret: ergo alio corpore erat repletum, quod ibi postea manere non potuit: ergo necessarium fuit, ut ex illo firmamentum produceretur, quia neque annihilari debuit, nec per motum localem convenienter inde expelli potuit. Quia non est verisimile, tantam molem corpoream fuisse ab illo loco exclusam, et simul cum praeexistentibus corporibus in eorum locis intromissam esse: nam id sine corporum penetratione, vel nimia, et praeternaturali condensatione fieri non poterat. Unde propter hanc rationem, praeter alias supra pcsitas verissimum est principium saepe repetitum, et communiter receptum, Deum post primam corporum creationem, nullum novum corpus ex nihilo creasse, sed ex aliquo prius creato illud formasse. Quae formatio solet dici creatio, quia et materia, et qua fit, ab eodem auctore creata est, et quia tunc fiebat per actionem propriam auctoris naturae, et a communi modo generationis, quae per causas secundas fit, distinctas, al quam distinctionem significandlam nomine creationis significatur: atque etiam, ut indicetur, illam fuisse originariam, ut sic dicam, talis rei, vel speciei ab auctore suo emanation em. $1 ergo tirmamentum, id est, coelum stellatum, vel solum, vel cum aliis coelis mobilibus, secundo die substantialiter creatum est, profecto hoc secundo modo creationis, seu formationis ex praesupposito subjecto, non ex nihilo fuit productum ; et in hoc fere, conveniunt alii hujus sententiae auctores.
6. Ex qua materia juxta dictam primam sententiam factum fuerit firmamentum. — Multum autem inter se variant, et dissentiunt in explicanda materia, ex qua tunc firmamentum, seu coelum productum est: nam alii ex igne factum esse cogitarunt, ut refert Augustinus, lib. 2 Genes. ad litter., c. 3, et videtur sequi Gregorius Nissenus, in Exaemeron, dum existimat firmamentum esse igneae naturae, et subtile potius quam crassum, aut densum, quem secutus est Anselmus, lib. 1, de Imagine mundi, cap. 25, et Alcuinus, q. 23, in Genesim, Basilius vero, homil. 3, Exaemeron, ex nullo elementorum, neque ex commixtione elementorum, sed ex alia quadam subtili materia putavit esse factum: quod etiamsentit Ambrosius, lib. 1 Exaemeron, cap. 6, qui allegant verba Isaiae dicentis, gui firmavit ceelum, sicut fumum. Communior tamen horum auctorum sententia est, fuisse ex aqua formarum; estque hic modus dicendi probabilior, illa sententia supposita, quem Beda, in Exaemeron, ex D. Petro refert in lib. 1 Recognit. Clementis, ubi expresse haec sententia habetur, quam secuti sunt Theodoretus, q. 11 et 14, in Genesim, et Anastasius Synaita, lib. ? Exaemer., et Cyrillus Hierosolymitanvs, Catechesi 3 et 9, et plures alii, quos Glossa magna refert. Habet enim hic modus aliquam fundamenti speciem in Scriptura, et narratione Moysis: ait enim dixisse Deum, fiat firnamentum in medio aquarum. Unde apparenter, et consequenter colligunt, usque ad secundum diem totum spatium a supremo coelo usque ad terram aquis plenum fuisse, Deum autem secunda die ex aquis in loco medio collocatis, firmamentum, seu congeriem coelorum mobilium formasse et solidasse, atque ita producendo firmamentum, aquas ab aquis divisisse, atque ita fere totum hujus sententiae fundamentum in proprietate istorum verborum positum est, unumquodque illorum ponderando, ut paulo post nostram sententiam explicando, et huic fundamento satisfaciendo, videbimus. Solent etiam hic adjungere verba Petri, Epistol. 2, cap. 3, quae nunc omitto, quiain libro primo, tractata sunt.
7. Rejecta prima sententia hactenus statuitur secunda per firmamentnm significari aerem. — Nihilominus sententia haec a nobis probari non potest: tum quia diximus supra coelosstellatos, aut mobiles nullas esse veras aquas: ergo non sunt illi coeli, qui dividunt aquasabaquis: ergo non sunt firmamentum: tum etiam, quia diximus omnes illos coelos fuisse creatos ex nihilo in primo instanti: postea vero per nullam mutationem accidentalem, sive localem, sive alterationis potuisse denominationem firmamenti accipere. Dicimus ergo imprimis, firmamentum illud hoc die factum inter aquas, esse aerem, seu aliquam partem ejus, nempe aliquam regionem aeris. Hanc sententiam magis probat D. Thomas, 1 part., quaest. 68, art. 1, et 76, art. 1, Durandus, in 2, dist. 14, q. 1, num 414, Cajetanus et Pereira, in Genes., et Eugubinus, in Cosmopoeia, et sequitur Lorinus in id Psalm. 18, "et opera manuum ejus annunLiat fir mamentum". Ubi idem tenuit Arias Montanus et Genebrardus ibi refert Chaldaeum exponentem de aere, qui inter coelum et terram, latissime est expansus, et in quo mirabilia meteora cernuntur, et mirabilia Dei praedicant, et hanc interpretationem ad locum Genesis ac- commodat, eamque dicit esse multorum sententiam, quam ipse non reprobat, et eamdem sequitur Pineda in id Job 37: "Tu forsitan cum eo fabricatus est celos", etc., eumdem locum de aere interpretando. Consentit etiam Tornielus, in Annalibus: ac denique necessario idem dicunt omnes, qui negant aquas esse supra coelos incorruptibiles ; et ex Patribus illi favet Augustinus, l. 2 Genesis ad litter., c. 4, cujus verba jam supra retuli, et in Imperfecto Genesis ad litter., cap. 8, sic inquit: Quoniam calum firmamentum vocavit, non absurde intelligitur quidquid infra ethereum colum est. At vero, in cap. 12, explicans opus quartae diei dicit: /n hoc loco, cum dicitur firnamentum celi, intelli gendum est, omnem istam etheream machinam dici. Que omnia substantia continet, sub qua puri, et tranqguilli aeris serenitas viget, sub qua ite n iste aer turlulentus, et procellosus agitatur. Quae verba parum nostrae sententiae favent, et ostendunt Augustinum in illa re fuisse dubium, quamvis in eis aerem a significatione firmamenti non excludat Deinde favet etiam Hieronymus, in Epistol. 83, ad Ocean., cum dicit: /nter ceelum et terram mediumn destruitur firmamentum; et cum subdit: jucta Hebraici sermonis etymologiam, et aquis sortitur vocabulum, scihicet celum, Hebraice Samaim. Expressius hanc sententiam docuit Rupertus, lib. 1. in Genes., c. 22, cujus verba paulo post referam.
8. Ratio pro eadem. katione probatur haec sententia primo a sufhicienti partium enumeratione: quia si nomine firmamenti ibi non intelliguntur superiores coeli, oportet, ut coelum inferius intelligatur, quandoquidem firmamentum coelum appellatum est: hoc autem coelum juxta Scriptura usum non est nisi aer. Secundo, quia nullum aliud corpus dici potest dividere aquas ab aquis: ergo nullum aliud potest esse firmamentum, cnui hoc munus itribuitur; antecedens juxta explicationem aquarum, quam sequimur, per se notum est. Verumtamen etiam juxta sententiam ponentem aquas supra coelos incorruptibiles, non potest designari corpus, aut corporum collectio dividens aquas ab aquis, nisi aer in ea includatur. Nam firmamentum dividens aquas ab aquis occupare debet totum spatium inter aquas superiores et inferiores, interjectum, ita ut sicut ex parte superiori coelestes aquas proxime contingit, et continet, ita inferiores aquas terrestres sub se immediate contineat et attingat. Nam firmamentum est tanquam terminus utrarumque aquarum: de ratione autem ter- mini est, ut immediate attingat ea, quae terminat, seu dividit: ergo necesse est, ut saltem ex inferiori parte aer ad firmamentum pertineat. Unde ulterius cum superiores aquae infra omnes coelos aethereos, imo etiam infra ignem, et tertiam, seu supremam regionem aeris sint, recte concludimus, solum aerem esse firmamentum dividens aquas ab aquis.
9. Quaenam pars aeris sive regio significetur per firmamentum. — Quod sit media regio sentiunt Rupertus, D. Thomas, Pereira, et alii.— Alii infimnam ponunt. —Sed quaeri potest, quis aer, seu quae pars ejus sit hujusmodi firmamentum, scilicet, an aer infimae, vel mediae regionis: nam qui est in suprema excluditur a ratione firmamenti eo ipso, quod nullas aquas vel in se, vel supra se continet. Inter alias vero duas regiones, ratio dubitandi esse potest, quia multi ex auctoribus, qui per firmamentum aerem intelligunt, appellationem hanc aeri secundae regionis attribuunt. Id significat Rupertus supra, et clarius divus Thomas dicens tirmamentum esse illam partem aeris, iz qua condensantur nubes, et dici firmamentum propter spissitudinem aeris in parte illa, et idem significant Pereira, et alii, qui dicunt firmamentum hoc die factum esse locum naturalem generationis aquarum sublimium, seu pluvialium. Constat autem hujusmodi locum esse mediam regionem aeris: ergo illa significatur nomine firmamenti. In contrarium vero est, illa regio non videtur dividere aquas ab aquis: ergo non potest cum proprietate dici firmamentum. Antecedens probatur, quia aer secundae regionis potius est locus continens superiores aquas, et ita non attingit utrumque extremum, sed unum tantum. Ergo potius aer hujus infimae regionis dicendum est firmamentum, quia est quasi paries interjectus inter aquas inferiores et superiores, et quasi terminus utrasque attingens et separans: nam proxime sub se continet inferiores aquas: superiores autem non in se, sed supra se immmediate habet. Et in hunc modum videtur explicare firmamentum Eugubinus, in Cosmopoeia, et Abulensis ex Rabbinis refert: Quod istud firmamentum sit prima pars, vel interstitium aeris, quod est anter nos et locum aeris, in quo fiunt meteorologice impressiones. Nec discrepat Glossa ordinaria, cum ex mente Augustini dicit coelum et firmamentum hic accipi propter hoc tantum, quia intervallum ejus dividit inter quosdam vapores aquarum et aquas, quae sunt in terris; et eodem modo explicat hanc sententiam Eucherius, quam non improbat.
10. Judicium auctoris utramque partem approbans. — Ego utramque sententiam probabilem censeo. Si tamen aliqua illarum necessario rejicienda esset, magis eligerem, et probarem posteriorem propter rationes factas: et quia haec inferior pars aeris frequentibus appellari solet nomine coeli, quo homine firmamentum etiam appellatum est, et probabiliter intelligitur de propinquiori coelo, et (ut ita dicam) magis pervulgato et sensibili hominibus, a quo volucres coeli denominantur, quia in eo volitant ; maxime autem videmus volare illas in hac infima regione aeris: ergo sicut illa vocatur coclum, ita etiam nomine firmamenti intelligi potest, cum aquas ab aquis dividat. Existimo tamen neutram illarum sententiarum esse rejiciendam, quia utraque est veluti peculiaris affirmativa, quae cum altera contradictionem seu repugnantiam non involvit: nam totus aer infimae et mediae regionis potest dici firmamentum, quia revera integrum munus firmamenti non per alteram partem tantum, sed per utramque simul expletur ; quod de aere infimae regionis probat efficaciter ratio facta, quia est quasi terminus inferiorum aquarum, veluti detinens illas, ne ulterius ascendant. De altera vero parte optime, etiam probatur ratione insinuata a D. Thoma, quia ut aquae possent consistere in aliqua superiori parte aeris, necessaria fuit aliqua peculiaris dispositio talis aeris, per quam redderetur aptus locus, ad aquas in se continendas; ergo ex parte alterius extremi, scilicet superioris, etiam aerille concurrit, addividendas aquasab aquis: ergo aer utriusque regionis secundum varias considerationes potuit ab illis auctoribus firmamentum appellari: cumque totus ille aer sit unum corpus continuum, quod per extremas partes suas infimam et superiorem utrasque aquas attingit, optime dicitur, totum illum aerem esse coelum, ac firmamentum ad aquas ab aquis dividendas, hoc secundo die factum.
11. Objectio prima contra provime resoluta in secunda sententia. — Contra hanc vero sententiam maxime ponderatur primo, et expenditur nomen firmamentum, quia nullo modo videtur posse cum proprietate aeri adaptari. Nam firmamentum proprie significatum et firmum ad continendas aquas, ut in citatis auctoribus videre licet, et latius prosequitur Ascanius in sua Glossa, et vox Graeca cepiona, qua usi sunt Septuaginta, satis persuadet, nam significat corpus solidum et firmum, et ideo superioribus coelis tribuitur, qui "solidissimi et quasi aere fusi sunt", ut dicitur Job 37. Hoc au- tem non potest in aerem convenire, quia aer non est corpus firmum et solidum, sed fluidum et facile divisibile: ergo non potuit nomine firmamenti significari; et confirmatur, quia in quarto die dixit Deus: "Fiant Iuminaria in firmamento coli", non dixit autem, ut fierent in aere, quia non in illo, sed in superioribus coelis facta sunt; ergo non est aer firmamentum. Propter quod argumentum ausus est Ascanius eam sententiam, quae nomine firmamenti aerem intelligit, erroneam vocare: sed excessit, et sine sufficienti distinctione et claritate loquens, aliis errandi occasionem praebuit, ut exponam.
12. Ad objectionem praeedictam responsio.— Ad priorem ergo partem imprimis negamus nomen firmamenli semper significare corpus solidum et firmum in ea significatione, in qua sumitur in argumento, id est, quod sit corpus densum et durum ad modum crystalli, ut dicti auctores loquuntur. Nam imprimis vox Hebraea, ibi respondens racchia ad hujusmodi significationem non cogit, quia vel tantum significat extensionem aut effusionem, quae in aere propriissime reperitur, ut ex Rabbinis notant Oleaster, Cajetanus, et alii; vel certe ambigua est vox. et utramque significationem recipit, ut notant Lipponamus in Catena et Ascanius non negat. Unde alii auctores communiter expansionem, seu extensionem interpretantur, juxta illud, Ectendens celum, sicut pelle ; de quo ceelo in eodlem capite primo Genesis dicitur potuisse Deum aves sub firmamento caeeli, at certe non posuit aves in corpore duro, ac impenetrahili, sed in corpore raro, et quod facile cedat: ergo negari non potest, quin aer sub firmamento comprehendatur. Secundo admittimus firmamentum propter firmitatem dictum esse, et nibilominus aeri optime convenire. quia non oportet illam tirmitatem in duritie, aut densitate corporis ponere, ut dicti auctores sentiunt; neque etiam in incorruptibilitate, ut putavit Albertus de Quatuor coaequaevis, 1 part.. q. 4art. 19; sedin aliis proprietatibus, quae in corpore etiam tenui et subtili inveniri possunt.
13. Locupletatur provima responsio.—CQuin potius, ut sentit Origenes, homilia prima in Genesim, omne corpus physicum, ut a mathematico distinguitur, firmum, seu firmamentum dici potest, et Basilius, homilia tertia, dixit: Hxterni homines id fir num corpus dicunt, quod quasi solidum est, densum, ac p'enum, uta mathematico corpore distinguerent - est autem mathematicum corpus, quod in dimensionibus solis consistit, firmum autem, quod cum dimensionilus resistere, et reniti potest. Scriptura autein sacra, quod perrobustum est, neque cedit, id omne firmamentum dicere consuevit; atque adeo ut in aere addensato hac ipsa voce perumque vti videatur. Unde etiam D. Thomas supra, Basilium allegans, dixit partem aeris mediam dictam esse firmamentum proptser spissitudinem, quam ili habet - et eamdem expositionem late prosequitur Ambrosius, libro secundo Exaemeron, capite quarto, ubi hanc firmitatem tribuit coelo, in quo nubes et tonitrua, nives, et similia generantur, et rupto aeredescendunt. Negue enim, ait, fir namentum hoc potest sine aliquo rumpi fragore, et penetrari. Ideo et firmamentum dicitur, quod non sit inval dum, neque remissum ; unde concludit: A fir mitate ergo firmamentum est nuncupatum, vel quod divina virtute fir natum sit. Nam (ut statim dicam) credibile est, illam aeris partem peculiarem dispositionem ad continendas aquas nubium ab auctore naturae accepisse.
14. Infima quoque regio aeris nomine firmamenti venirepotest. - Ad confirmationem in n. 11. — Addimus vero, etiam inferiorem partem aeris quantumvisraram, et subtilem habere aliquam sufficientem firmitatem ad officium continendi aquas, ratione cujus proprie valeat firmamentum appellari. Sic Rupertus supra, Pirmamentun, ait: soliaum quid, aut durum est, ut vulgo putatur, sed aer est extensus, et subtilizatus, quialicet solidum corpus non sit, Scriptura illud firmamentum vocat, eo quod "dividat aquas ab aquis", quod ampiius ipse non declarat: Augustinus vero, lib. 2 Genes. ad litter., c. 10, dixit, vocari firmamentum, aut propter firmataLtem, aut propter transgressibilem terminum superiorum, et inferiorum aquarum. Quod etiam ex Chrysostomo, Ambrosio, Origene, Eucherio, Beda, et aliis refert Ascanius supra ; et addit Eugubinum Genesis primo dicentem, potuisse vocari firmamentum esx firmitate situs, sicut de terra dicitur, qui "firmavit terram super aquas", Psalm. 135, et Psal. 92, "firmavit orbem terra". His ergo modis tota etiam inferior pars aeris firmamentum, seu pars firmamenti dici potest, quia magnam firmitatem habet in situ suo, praesertim respectu aquarum, quasita sub se continet, ut terminum illum nullo modo transgredi valeant ; ergo ex nominefirmamenti nullum probabile argumentum contra nostram sententiam sumitur. Quomodo autem inferius dicatur Deus posuisse stellas in firmamento, in opere quartae diei declarabitur, capite nono, numero 11.
15. Objectio secunda contra eamdem secun - dam sentent am. — Quorumdam vesponsio. — Sed tunc altera objectio insurgit ex ponderatione verbi, fiat firnamentum ; quoniam aer jam existebat in toto loco suo, nam ibi primo die creatus est, nt in primo libro diximus: ergo vel non potuit firmamentum fieri secundo die, vel aer non est. Respondetur, propte hanc causam aliquos dixisse aerem fussse factum quoad substantiam hoc secundo die. FKta refert Pereira, et non putat improbabile, explicatque in hunc modum: nam in primo die totum spatium a terra usque ad lunam nor erat tribus aliis elementis plenum, sed quadam nebulosa materia, seu tenui vapore quasi medio inter aerem et aquam, quod colligunt ex illo Ecclesiast. 24, ubi divina Sapientia dicit: E go feci, ut oriretur in caelis lumen indeficiens, et quast netla teri omnem terram, et Job 38: "quis conclusit ostiis mare, quando erumpebat, quasi de vulva procedens", "cum ponerem nutem cestimentum ejus, et caligine illud quasi pannis infantie obvolverem" ? Ex hac ergo nebulosa materia dicunt, factum esse aerem, imo etiam ignem in hac secunda die, per quamdam veluti extenuationem, et rarefactionem divina virtute factam.
16. Refellitur praecedens responsio.— Ad locum Ecclesiastici in num. 15.— Ad locum Job ilidem. — Sed haec sententia nec Scripturae, nec rationi consentanea est. Nam Scriptura manifeste supponit aquas praeextitisse ante secundum diem, sic enim in principio hujus diei dixit Deus, "Fiat firmamentum in medio aquaru", et infra, "divisitque aquas", etc., non ergo tunc fecit aquas, sed dvisit, quae jam erant: ergo eadem ratione non fecit tunc aerem, sed jam erat. Deinde non est ordini naturali consentaneum, ut in prima productione corpora simplicia fiant ex multis, sed potiuse contrario. Propter quas rationes, et alias supra conclusimus, omnia elementa sub propriis formis in primo instanti simul cum coelis creata fuisse. Neque assertio illius nebulae in principio tegentis terram, et ascendemus usque ad concavum lunae in Scriptura fundamentum habet: nam in primo testimonio Ecclesiastici 24. non dicit Sapientia, nebula teai omnem terram, sed sicut nelula, etc., ac si diceret, instar nebulae, seu ad modum caliginis; quod sentit Jansenius ibi dicens: Sapientiam in principio calos ornasse luine, terraw cero oltexisse caligine, vel quia tenebre erant super faciem abyssi, vel quia in terra factum est, ut nox diei succederet: quamvis enim nox, aut tenebrae non sint nebula, nihilominus recte de iis dicitur, tegere terram instar nebulee, vel certe ad illam comparationem satis esse potuit, quod DEUS terram aqua texer:t, perinde ac solet nebula tegi. Potest etiam esse alius sensus magis reconditus, quod ipsa sapientia increata dicatur, texisse terram instar nebule, quia majestate sua et praesentia terram implebat, ad eum modum quo de divino spiritu explicantur illa verba, "Spiritus Domini ferebatur svper aquas", quia fovebat illas praesentia et virtute sua; quem sensum etiam notat Jansenius, advertendo, vocem illam nebula non esse ablativi casus, sed nominativi. Vatablus autem expresse vertit ad moduin nebule. In verbis autem Job non est sermo de opere secundae diei, sed tertiae, ut patet ex antecedentibus verbis, "quis conclusit ostiis mare", vtc., quod sine dubio tertia die factum est, ut paulo post videbimus; unde postea non dicitur Deum texisse terram nebula, aut caligine, sed mare: nam verba sunt, "cum ponerem nubem vesti mentum ejus, et caligine illud quasi paunis infanLie obvolverem" ; ubi Mla relativa ejus, et illud, mare, quod praecesserat, referunt, non terram, de qua mentio facta non fuerat. Unde etiamsi voces illae nubes, et caligo cum omni proprietate, et ut ad litteram sonant, intelligantur, nihil probant de nebulosa illa materia in principio creata supra terram, sed ad summum probant, in tertio die, quando Deus aquas intra locum maris congregavit, nubem aliquam ex eisdem aquis elevatam esse, quae caligine quadam mare ipsum obvolvebat. Quod an ita sit, vel cur ita factum fuerit, incertum est: nunc vero satis est verba illa nihil ad praesentem causam facere, ut ex dictis constat.
17. Secundae objectionis verior responsio.— Dicendum est ergo aerem illum, qui nomine firmamenti in verbis ilis significatus est, non esse factum, quoad substantiam per illa verba, "fiat firmamentum in medio aquarum", sed tantum accepisse per illa verba munus, et statum firmamenti. Ita docet D. Thomas, dicta quaestione sexagesima octava, articulo primo, et hanc sententiam magis probat Pereira supra, et est satis communis; et declaratur breviter, explicando simul totum opus hujus secundae diei. Omnia enim opera istorum dierum ordinata sunt ad dispositionem universi faciendam generationi, conservationi, et hab:tationi hominum et aliorum mixtorum accommodata; et quia haec omnia ex luce, et motu primi mobilis maxime pendent, ideo dispositio universi ab illis in primo die inchoata est. Deinde vero necessarium erat, aquam segregare, et in unum locum colligere, ut terra esset locus mixtis accommodatus. Quia vero terra per se et in sola sua dispositione, et ariditate sumpta non est ad generationem mixtorum apta materia: nisi convenienti humiditate disponatur; ideo necessarium fuit ante separationem aquae a terra, seu ante maris effectionem, aquas elevare in superiorem locum, ut inde postea possent opportunis temporibus descendere, et terram irrigare, et ad rerum procreationem foecundare, simulque ut descendendo calorem aeris temperarent. Hac igitur de causa in hoc sccundo die primum omnium magna portio aquarum terrestrium usque ad secundam regionem aeris elevata est, et ita divisae sunt aquae ab aquis, mansitque aer interpositus, tanquam terminus separans aquas pluviales a terrestribus, et ita factum est non simpliciter in esse aeris, sed secundum quid in esse firmamenti, seu intransgressibilis termini, ut Augustinus dixit, et hoc significatur, quia non simpliciter dictum est, fiat firmamentum, sed additum est, "et dividat aquas a aquis". Addendum vero ulterius est ex D. Thoma non solum in aqua factam esse mutationem, vel localem, per ascensionem alicujus partis ejus, vel alterationis per mutationemin vapores, vel nubes; sed etiam in ipso aere factam esse aliquam alterationem per concensationem partium ejus, quam divus Thomas spissitudinem vocat; per quam alterationem ille locus aptus, et quasi connaturalis factus est ad generationem aquarum pluvialium, et ad recipiendam, et quasi sustentandam materiam illi generationi aptam, et hinc consequenter etiam factum est, ut totus aer usque ad terram eam dispositionem reciperet, vel retineret, quae ad illud munus dividendi aquas ab aquis, apta esset, et ita totum hujus diei opus fuit consummatum.
18. Tertia bipartita. — Tertio tamen et ultimo instare aliquis potest, urgendo illa verba, et divisit aquas ab aquis. Primo quidem, quia non est verisimile m hoc ipso die elevatos esse vapores, et nubes in sublimem partem aeris: tum quia illa elevatio fit virtute solis et caloris ejus, non potuit autem Sol tam brevi tempore tantam multitudinem vaporum elevare: tum etiam quia capit. 2, dicitur, quod post conditum paradisum: Deus nondum pluerat super terram. Deinde quia licet dicamus nubes et vapores fuisse elevatos hoc secundo die, nihilominus nunquam cum proprietate verum est, aquas fuisse divisas ab aquis, quia aqua non ascendit usque ad acrem sub propria forma aquae, sed per praeviam mutationem in vapores et nubes, quae revera non sunt aqua, quamdiu ex illis non generatur; neque etiam sunt in eodem die genitae pluviales aquae in superiori regione aeris: ergo simpliciter et proprie verum non est, fuisse in illo die aquas supra firmamentum ab inferioribus aquis divisas.
19. Aliquorum responsio, inter quos est Pereira. — Ejus moderamen. — Ad primam partem tertiae objectionis in num. 18. — In hoc puncto aliqui dixerunt non esse necessarium, ut in hoc die fuerint sublevati vapores et nubes usque ad secundam regionem aeris, vel in eodem die fuisse aquas pluviales genitas, sed satis esse, quod hoc die fuerit designatus et destinatus aer, ut essent, ut ita divisio aquarum ab aquis fieret ; sed hoc cum grano salis accipiendum est. Nam sine dubio dicendum est, hoc die factam esse et executioni mandatam divisionem aquarum ab aquis et interpositionem firmamenti inter illas: nam haec duo historice referuntur hoc die facta, et cum veritate et proprietate sunt intelligenda: ergo corporaliter (ut sic dicam) et per physicam mutationem in aqua et firmamento, seu in aere factam, executioni mandata sunt. Igitur non solum est designatus, seu destinatus aer, seu aliqua ejus pars, ut postea esset locus naturalis generationis aquarum (nam haec designatio, vel destinatio magis ad internum actum mentis, quam ad externam executionem pertinere videtur); sed etiam aer ipse intrinsece dispositus et praeparatus est, ut esse posset aptus aquarum locus: imo etiam in possessione ( ut ita dicam) ipsarum aquarum missus est illa recipiendo et continendo, et a terrenis aquis dividendo. Unde ulterius omnino asserendum est, hoc die mediis nubibus, aut vaporibus, vel aliis similibus meteoricis substantiis magnam partem aquarum in aere seu supra firmamentum fuisse elevatam, quia sine hac elevatione vera, et corporalis divisio aquarum ab aquis intelligi non potest. Neque contra hoc obstat prima pars objectionis facta, quia non oportet totam illam actionem et mutationem tantum effticaciae Solis, vel lucis, aut caloris ejus tribuere (ut quidam volunt), nam potissimum facta est per eflicaciam auctoris naturae dicentis: Fiat firmamnentum in medio aquarum. De quo imperio recte intelligi potest illud Amos 5 et 6: "Qui vocat aquas maris el effundit eas super faciem terre, Dominus nomen est ejus". Divina autem virtute facile fieri potuit illa elevatio et alteratio, quantumvis magna cogitetur, intra unius diei tempus, imo et breviori, si Deus voluisset. Neque hoc opus propter velocitatem, vel aliam similem causam censeri potest miraculosum, seu supernaturale etiam quoad modum, quia pertinuit ad primam rerum creationem late sumptam, idest, ad primam hujus mundi conditionem et convenientem institutionem, prout ab ipso auctore naturae modo maxime connaturali disposita et consummata fuit.
20. Ad secundam partem ibid. — Quoad alteram vero partem de propria generatione aquarum pluvialium facile concedam, non fuisse hoc die factam in superiori regione aeris, et hoc ad summum probant verba ex 2 Gen. citata: "IVon pluerat Dominus Deus super terram". Fieri enim potuit, ut nubes et vapores, et tota materia aquea ad pluvias necessaria usque ad secundam regionem aeris hoc die ascenderent, et nihllominus non statim, nec post aliquos dies generaretur, aut descenderet pluvia. Quanquam si quis vellet mordicus resistere, non posset contrarium citatis verbis Genesis omnino convinci. Nam in dictis verbis solum dicitur, quod non pluerat Deus super terram, hoc autem esset verum, etiamsi hoc ipso secundo die post ascensum nubium essent genitae aquae pluviales, et descendissent per aerem, quia nihilominus non descendissent super terram, nec irrigassent illam, quod Scriptura in illis verbis intendit: sed descendissent super inferiorem aquam, quae tunc totam terram circumdabat. Quod si Deus fortasse hoc totum isto die facere voluisset, nec otiosum, nec supervacaneum esset, sed ad ostensionem perfecti, et consummati operis pertinere potuisset. Nihilominus tamen, ut dixi, verisimilius videtur, non fuisse hoc eodem die nubes et vapores iterum redactos in pluviam, sicut non est etiam verisimile, statim fuisse genitam nivem, grandinem, et similia, et eodem die ad inferiores aquas descendisse ; quia haec omnia per se necessaria non sunt, nec tunc erant utilia ad mundi ornamentum et distinctionem, et alioqui in Scriptura fundamentum non habent. Nam ut vere, ac proprie dicantur aquae divisae ab aquis, et supra firmamentum collocatae, satis est, quod per nubes et vapores ascenderint, et supra firmamentum detentae fuerint. Quidquid enim sit de quaestione physica, an vapores isti, vel nubes habeant formam substantialem distinctam a forma aquae, vel an aqua sit formaliter in nube quoad substantiam suam, vel tantum potentia, et quasi in materia proxima: nihilominus communiet vulgari sermone dicitur aqua in nubibus contineri, et Scriptura ipsa interdum ita loquitur, juxta illud Job 21: "Qui ligat aquas in nubibus suis". Unde dixit eleganter Gregorius Nazianzenus, oratio. 34, quae est secunda de theologia, parum a fine: Quis aquam in nubibus alligat, eavque partim in nubibus figit (o rem admirandam) verbo compressam, tametsi natura sua fluzam et lalilem: partim in totius terre faciem effundit, ac tempestive, et equali modo spargit. Sic ergo cum omni proprietate communis, et usitati sermonis dicuntur aquae pluviales divisae a terrestribus, et supra firmamentum elevatae ratione nubium et vaporum, etiamsi non statim fuerint in pluviales aquas transmutatae.
21. Cur in hac secunda die non sit addita benedictio. — Tandem ex omnibus dictis responderi facile potest ad vulgarem interrogationem, cur in opere hujus diei non sint addita illa verba, et vidit Denus, quod esset bonum, neque adjuncta est benedictio, sicut in operibus aliorum dierum factum legitur. Cujus rei moralis ratio reddi solet, quia numerus binarius ab unitate recedit, cum unitas ad perfectionem pertineat. Ita refert divus Thomas, 1 p., q. 74, art. 3, ad 3, et habetur apud Hieronymum, lib. 4, cont. Jovini., et Ezechiel 11, et Aggaei2, et refertur in cap. Nuptiee 32, q. 1. Verumtamen ratio litteralis est, quam D. Thomas, supra ponit, nimirum, divisionem aquarum fuisse inchoatam in hac secunda die, non tamen fuisse perfectam usque ad tertiam: et ideo de isto opere non fuisse a«ddita illa verba, quae perfectionem et consummationem operis indicare solent, qualia sunt illa, vidit Deus, quod. esset bonum, et ob eamdem rationem dilata est benedictio usque ad diem tertium, et benedictio tunc data, etiam opus hujus diei comprehendit, et haec est suflficiens ratio, et communiter recepta, alias vero addunt divus Thomas supra, et expositores in Genesim, quas nunc referre, aut expendere, necessarium non arbitramur.