On this page
Caput 6
Caput 6
Quomodo tertio die aquae in locum unum congregatae fuerint, et apparuerit terra
1. Ex quibus veluti partibus totum opus tertii diei constet. — Opus tertii diei his verbis describitur Gen. 1: "Dixit vero Deus, congregentur aque que sub calo sunt, in locum unum, et appareat arida, et factum est ita", "et vocavit Deus aridam terram, congregationesque aqua- rum appellavit mara; et vidit Deus, quod esset bonwm" ; et ait: "Germinet terra herbam virentem", etc. Ex quibus verbis constat duo fecisse Deum opera hoc die tertio, scilicet, congregationem aquarum, et vegetabilium productionem, quae inter se valde distincta sunt; et ideo de priori dicemus in hoc capite, de altero vero in sequenti. In priori etiam opere, duo illa subdistingui possent, scilicet, avuarum congregatio, et terrae detectio. Verumtamen quia haec duo una actione facta sunt: nam revelatio terrae fuit quasi terminus a quo congregationis aquarum, ideo utrumque horum sub eodem opere computantur. Necessarium etiam fuit actiones alias in hoc opere intervenire, ut enim, aquae quae universam terram tegebant, in locum unum recipi possent, necessarium fuit, prius locum praeparare, et quasi terram effodere, quod alia actione, et mutatione fieri oportuit. Quia vero omnis haec operatio ad illum finem congregandi aquas in locum unum, et detcgendi terram ordinatur, ideo totum hoc unum opus censetur, et omnis illa mutatio quasi connexione quadam, et necessaria successione facta est, ut paulatim, et quasi per partes distinctius explicabitur.
2. Primum dubium, an terra vel aqua in Lertio die sit producta.— Quid alii dectores senserint. — Primum autem omnium inquiri potest, an in hoc opere aliqua mutatio, vel substantialis productio aquae aut terrae intervenit. Multi enim ex antiquis censuerunt aquam et terram hoc die fuisse substantialiter productas ; ita sentit Augustinus, supposita illa sententia, quod isti dies non sunt materiales, sed intellectuales, et quod omnia simul fuerunt in reali duratione producta ex materia informi, ita ut informitas tantum ordine naturae praecesserit, et in eodem instanti temporis formatio secuta fuerit. His enim principiis positis sensit Augustinus tertio loco narrari formationem substantialem aquae et terrae, eamque illis verbis significari, Congregentur aquee, etc.. et appareat arida. Vta exponit hanc sententiam D. Thomas, 1 part., quaest. 69, art. 1, ex Augustino, lib. 1, de Genesi contra Manich.. cap. 5 et 12, et in Impert. Gen., cap. 10, et lib. 1, super Gen. ad litter., cap. 15, lib. 4, cap. 22 et 34. Praeter Augustinum autem nonnulli ex doctoribus, qui hos dies naturales esse, et opera eorum cum reali successione facta esse, fatentur, dixerunt etiam aquam et terram fuisse hoc die substantialiter productas in illis sitibus, in quibus ita essent dispositae, ut aquae essent congregatae in locum unum, et terra visibilis appareret. Ita sensit Philo, lib. de Opificio mundi, et Gregorius Nissenus, in historia sex dierum, et Abnlensis, in Genesim, qui etiam aerem et ignem pntat hoc ipso die fuisse substantialiter productos. Consentit Bonaventura, in 2, dist. 14, part. 2, dub. 3 litterali. Magister vero ibi, et Hugo de Sancto Victore, lib. 1, de Sacram., part. 4, cap. 12. Saltem aquam asseruerunt productam quoad substantiam in hoc die. Nam terram in principio cum coelo creatam fuisse supponunt, ignem autem et aerem in secundo die putant esse productos, ex materia nebulosa, quae totum spatium inter coelum et terram prius occupabat, nam partes illius superiores ac leviores in aerem, et ignem in die secundo (ut aiunt) commutatae sunt: hoc autem die tertio quae in infima parte illis spatii circa terram relicta est, in elementum aquae condensata et formata est, et in praeparatum sibi locum congregata.
3. Fera assertio tripartita. — Protatur prima pars quoad aquam. — Item quoad terram. — Verumtamen haec omnia, et sine fundamento in Scriptura dicta sunt, et sufficienter possunt ex dictis in primo libro impugnari, et ad explicandum hujus diei opus nihil deserviunt, nec verbis, quibus hoc opus refertur, adaptari possunt. Dico ergo, neque aquam, neque terram fuisse hoc die substantialiter productam, neque aliquam aliam mutationem substantialem fuisse perse, et propter aquarum congregationem necessariam, sed mutationem tantum localem, cum aliqua congruenti alteratione admixta. Haec sententia est communior antiquorum Patrum et Doctorum, etiam modernorum, quos in progressu referam, quamvis sufficere possent in primo libro allegati, ex quo nunc supponimus, opera horum dierum successive fuisse facta per veros dies naturales: et ideo de sententia Augustini nihil hic addere oportet. Probatur ergo prima pars assertionis ex verbis illis, "congregentur aque, quee sub ceelo sunt - et appareat arida". Nam primum verbum congregandi in rigore, et proprietate non significat productionem rerum quae congregantur, sed jam existentium coacervationem, quae per mutationem localem, vel aliam similem accidentalem mutationem fit, et ut nullus relinqueretur dubitandi locus, additum est, aguee qua sub ceelo sunt. Quia nimirum non aquae, quae tunc fiebant, sed quae jam erant, in eumdem locum coire jussae sunt, et praeterea in illis verbis evidenter significatur, sermonem esse de aquis, de quibus in secundo die fuerat dictum, sub firmamento mansisse, nam quod ibi dicitur, sub firmamento, perinde est, ac quod tertio die dicitur, sub caelo- vocavit enim firmamentum caelum, ut ibidem scribitur. Sunt ergo coelum aquae, de quibus in secundo, et tertio die fit mentio, ut etiam ipsum nomen aquarum persuadet, et ipse etiam contextus. Nam in hoc die fit mentio illarum aquarum tanquam de re jam nota, et de qua sermo praecesserat: ergo non potuerunt illae aquae in hoc tertio die substantialiter produci. Simile argumentum non minus efficax sumitur de productione terrae ex illo verbo, appareat arida ; nam idem est apparere, quod detegi, seu manifestari, quod sub aquis latebat. Hoc autem non fit per substantialem productionem, nec verbum illud appareat, illam significat, aut significare potest ; nam in rigore, quod apparere dicitur, existere supponitur, sicut quando Christus Dominus post mortem apparuisse dicitur, prius resurrexisse supponitur. Praeterquam quod, si aquae praeexistebant, et in unum locum congregabantur, ut appareret terra, necessaria consecutione infertur, terram ipsam praeextitisse; ut omittam alia, quae de creatione terrae supra dicta sunt, ponderando verba illa, "7n principio creavit Deus celum et terram".
4. Probatur secunda pars testimonio negativo Scriptura.—Probatur pars tertia. —Et hinc facile persuadetur, quod in secunda parte assertionis dicitur nullam aliam mutationem substantialem fuisse per se necessariam in hoc primo hujus diei opere. Quia in dictis verbis Scripturae nullum est, quod talem productionem, vel transmutationem substantialem indicet: quia praeter duo dicta verba nullum est aliud mutationem significans, et illa duo, ut dixi, substantialem non indicant, sive in terra, aut aqua, sive in quolibet alio corpore. Ratio vero optima est, quia ad finem per hoc opus intentum nullius rei substantialis mutatio necessaria est, ut per se notum videtur, quia sicut terra non apparebat propter situm aquae universam terram circumdantis: ita potuit apparere propter solam mutationem situs, vel aquae, vel terrae, vel utriusque, unde tandem pars ultima conclusionis probata relinquitur; quia terra et aqua ita fueruzt a principio creata, ut aqua esset supra terram, et totam illam ex omni parte circumdaret ac tegeret: nam hunc naturalem locorum ordinem illa elementa secundum proprias et particulares inclinationes postulant, et ideo in principio ita creata sunt, quianondum admixtorum commoditatem disponebantur, et hoc manifeste supponunt verba Scriptura,, quae nunc tractamus: nam si necessarium fuit de novo facere, ut terra appareret, profecto nunquam antea apparuerat, sed aquis tegebatur. Igitur necessaria fuit aliqua mutatio saltem localis, ut terra detegeretur, et appareret: imo hoc opus tertii diei per soium motum localem fuisse perfectum, dixit divus Thomas, dicta quaest. 69, art. 1, ad 1. Nos vero in assertione addimus aliquam alterationem fuisse huic mutationi locali conjunctam, quia vel mutatio ipsa loci per alterationem aliquam facta est, vel certe ex ipsa mutatione loci naturaliter est consecuta. Quid autem horum verius sit, et quomodo tota haec mutatio facta fuerit, et quem integrum terminum habuerit, explicandum nobis superest, quod per alia brevia dubia clarius et distinctius praestabimus.
5. Secundum dubium de congregatione aquarumn. — Prior sententia. — Rejicitur tamen gnimo. — Est ergo secundum dubium, an congregatio aquarum facta fuerit supra eamdem convexam superficiem terrae, cogendo universam aquam ad quamdam partem ejusdem superficiei, et reliquam terrae partem discoopertam, et ocu is expositam relinquendo, absque ulla mutatione in terra facta. Ita enim aliqui opinati sunt. Sed hoc ipsum duobus modis cogitatum et affirmatum est. Prior est, ut mutatio illa facta sit sine ulla compressione vel condensatione partium aquae per solam elevationem aquarum ad altiores partes aeris, qui ex alia parte usque ad terram descendit per omnes illas regiones, et oras terrae, per quas visibilis apparuit, et hunc modum congregationis aquarum tradit Burgensis et sequuntur Carthusianus et Catherinus, in Genes., et ex parte attigerunt illum Basilius, homilia quarta, et Ambrosius, lib. 3 Exaemeron, cap. 2, et divus Thomas supra ad 2, praefert hunc modum dicendi caeteris: mihi tamen non satisfacit. Primo quia non est verisimile elementum aquae in tantam sublimitatem ascendisse supra terram, quanta necessaria fuisset ad illum congregationis modum; praesertim si verum est, quod 4, Esdras, cap. 6, dicitur sex partes terrae fuisse siccatas, et in septima sola aquas fuisse congregatas. Verumtamen quia hoc est incertum, et inter philosophos, seu geographos dubium est, quae pars superficiei terrae major sit, an illa, quae sub aquis, vel quae apparuit, et usque nunc discooperta est, nobis sat est, quod quantum experientia docere potuit, probabile creditur, aut esse aequales, aut parum inaequales. Nam ut aqua, quae totam terram cooperiebat, per solum ascensum versus regionem aeris intra dimidiam partem superficiei terrae cogeretur, necessarium fuisset, aquam ascendisse supra terram per multa milliaria, seu per duplo majorem profunditatem, quam prius supra totam terram habuerit.
6. Attingitur questio, an terra sit elatior mani, vel e contra. — Rejicitur. — At hoc meredibile, et contra omnem experientiam videtur. Quod potest a nobis declarari ex quaestione illa philosophica, an terra sit altior, quam mare, vel e converso, quam aliqui hoc loco tractant, nobis autem eam philosophis relinquere visum est. Solum ergo, quod ad praesens spectat, consideramus, rem ad minimum esse incertam, et utramque partem graves habere patronos. Nam aquam esse altiorem terra, divus Thomas supra cum Basilio sensit, et secuti sunt Burgensis et Catherinus, in Genes. Nihilominus contraria sententia communior est philosophorum et astrologorum, et eam secuti sunt lin Genesim /Egidius, Cajetanus et Honcala, ac Pereira qui dicit esse rem claram et exploratam. Quam etiam multis experientiis comprobant nostri Conimbricenses, simul ex Patribus allegando pro eadem sententia, Chrysostomum, Hieronymum, Augnustinum, et Damascenum. Ex hac ergo dissensione nos colligimus, saltem credibile non essc aquam maris in tantam altitudinem hac die ascendisse. Nam si ejusmodi locum tunc obtinuisset, in eodem usque hodie permansisset: quia praeceptum illi positum est, quod non praeteribit, Jerem. 5, cum aliis locis similibus. At vero si aqua maris in tanta altitudine terram superaret, profecto non esset res tam dubia, sed aliquo experimento certo per tot navigationes maris, per omnem latitudinem ejus cognosci potuisset. Hoc autem non ita est, nam potius experientiae videntur ostendere, superficiem maris vel esse inferiorem, vel certe non esse superiorem superficie terrae, ut in citatis auctoribus videre licet: ergo verisimile non est congregationem illam aquarum, per solam ascensionem in superiorem locum, factam esse. Accedit, quod modus ille locandi aquam in tali situ esset nimis contrarius naturae aquae gravis, et fluidae, et non erat necessarium ad convenientem universi dispositionem in ordine ad mixtorum generationem, et animantium habitationem, ut per se videtur clarum, et ex sequentibus magis patehit. Imo fuisset modus ille parum accommodatus ad marium navigationem, et ad fluviorum, seu fontium originem, vel terminum: ergo non est, cur credamus Deum illo modo congregasse aquas, cum hoc Scriptura non dicat; atque hoc magis ex sequenti puncto patebit.
7. Secunda sententia. — Secundus modus dicendi est hanc congregationem aquarum factam esse per solam condensationem aquae absque alio motu local, praeter illum, qui condensationem ipsam necessario comitatur. Unde haec sententia cum praecedenti in hoc convenit, quod ex vi hujus operis nulla mutatio localis vel alterationis in terra, vel partibus ejus facta est, sed in aqua sola; deinde in hoc etiam convenit quod totam aquam dicit mansisse terra superiorem, sicut antea erat: redacta tamen, verbi gratia, ad dimidiam partem superficiei terrae, etintra illam coarctatam. Differt tamen primo, quia non putat, ascendisse aquam ultra terminum, quem antea habebat, sed eamdem profunditatem retinuisse, et sub eadem superficie concava aeris, a superficie convexa terrae aeque distanti, permansisse. Secundo, ac principaliter differt, quia non putat hanc congregationem esse factam per se primo per motum localem, sed per condensationem partium aquae, ad quam secuta est mutatio loci aquae secundum partes. Existimant enim auctores hujus sententiae, ante hunc diem aquam, quae totam terram tegebat, fuisse rariorem ad modum nebula, et hoc die per condensationemfuisse ad locum duplo minorem redactam. Hanc opinionem refert divus Thomas supra, eamque secundo loco ponit, et probabilem judicat, cum solum ei praeferat praecedentem tanquam probabiliorem. Hunc tamen modum praecedenti praefert Augustinus, lib. 1, Genes., ad ltter., cap. 12, quamvis non simpliciter approbet, et eodem modo loquitur Beda in Exaemeron, et alii moderni non dissentiunt.
8. Impugnatur tamen primo.—Confirmatur. — Mihi vero etiam hic modus non satisfacit. Primo, quia multum accedit ad opinionem eorum, qui aquam ex praejacenti materia fuisse substantialiter generatam existimarunt, quia nebulam illam duplo rariorem, quam sit aqua, facile credi potest fuisse futuram substantialiter distinctam ab aqua, quia vix potest forma aquae sub tanta raritate conservari. Sed esto fuerit illa nebula ejusdem substantiae cum aqua, profecto vel tanta raiitas, quanta hunc diem praecessit, vel tanta densitas, quanta hoc tertio die facta est, fuisset aquae praeternaturalis, quia tam contraria, seu diversae qualitates, seu dispositiones non possunt esse connaturales eidem formae; et nulla erat ratio, cur Deus vel aquam in principio cum imperfecta forma, et praeternaturali dispositione produ- ceret, vel postea in praeternaturali dispositione constituerit, et conservet, cum ad communem usum aquae, et al commodum animantium, vel mixtorum id necessarium non sit. Et augetur haec difficultas, quia si haec congregatio aquarum per solam condensationem aquae facta fuisset, necessarium consequenter esset totam illam distantiam loci, seu spatii, quam aqua deserebat, impleri aere per illius rarefactionem, quia neque illud spatium aliqua ex parte vacuum mansit, nec terra ascendit ad replendum illud, nec novus aer ibi productus est: ergo per illam rarefactionem praeexistentis aeris repleri necessarium fuit. Quod quidem in tam ingenti loco, et distantia sine magna, et praeternaturali ac violenta aeris alteratione fieri non poterat: ergo ille modus congregationis aquarum valde violentus est, ac propterea non est admittendus, cum nec narratione, nec auctoritate probetur.
9. Impugnatur secundo. — Ultra haec vero urget contra hunc dicendi modum difficultas contra praecedentem posita ; quia licet juxta hanc opinionem aqua non intumuerit supra terram in tanta altitudine, quanta juxta praecedentem sententiam ponitur, nihilominus sequitur ex hac sententia, totam aquam mansisse altiorem terra saltem in illa altitudine, in qua creata fuit: hoc autem aeque est contra experientiam, et habet reliqua incommoda, quae in superiori sententia tacta sunt. Et praeterea addi potest aliud utrique sententiae commune: nam sequitur aquam in perpetuo miraculo detineri, ne universam terram occupet, et operiat, quia aqua in superiori loco cum sua densitate, et gravitate existens, et nullis terminis corporalibus, et ad resistendum sufficientibus inclusa naturaliter fluit supra terram: ergo si tota moles aquae nullis receptaculis inclusa supra terram mansit, violenter, et miraculose detinetur, ne descendat, et terram obruat; consequens autem videtur esse incredibile, et contra suavem ordinem providentiae divinae, quae ita res creatas administrat, ut unamquamque suum naturalem motum agere sinat, ut dixit Augustinus, libr. 7, de Civit., cap. 30.
10. Evasio Burgensis preecluditur a Pereira. —— Aliorum evasio. — At vero Burgensis respondet ita Deum separasse aquam a terra, ut per se suum globum efficeret, novumque centrum distinctum a centro terrae habere inciperet, quem globum aquae mansisse dicit supra terram, non omnino, sed maxima ex parte intrinsece intersecando terram: et ad rationem respondet Deum mutasse naturam aque, ut non inclinetur in centrum terrae, sicut antea ; sed in proprium centrum, quod nunc ex divina ordinatione habet. Sed hoc merito tanquam commentitium Pereira rejicit, quia non potuit intrinseca propensio aquae mutari, nisi natura ejus in aliam speciem transmutata. Propter quod moderni quidam dixerunt naturale esse aquae circulariter conglobari et proprium centrum constituere, ut in guttis pluviae, vel roris experientia ostendit, et hoc modo dicunt fuisse naturalem illam aquarum conglobationem.
11. Refutatur multipliciter. — At hoc etiam incredibilius est. Nam imprimis est contra experientiam, quia videmus aquas fluere ad centrum terrae, quantum eis permittitur, ut in fluminibus, fontibus, etc., quod non facerent, sed in se conglobarentur et ascenderent, globum suum augendo, si hoc eis esset naturale; in stagnis etiam conspicimus, non conglobari, sed figuram loci accipere, quia fluere non sinuntur. Item alias etiam a principio aqua suam sequens inclinationem non circumdaret terram, sed suum globum efficeret: hoc autem plane falsum est, alias opus hujus diei non fuisset necessarium. Denique ex illa experientia guttarum nullum argumentum sumitur: sufficiensque signum est illam non contingere in magna quantitate aquae, sed in minutioribus quibusdam guttulis: ergo non recte applicatur ad immensitatem aquarum maris. Id ergo provenit in guttis vel ab extrinseco, quia ex aliquo motu locali, vel densationis illa figura resultat, vel quia non possunt moveri, nisi dividantur, vel dissipentur, et ita facile corrumpantur, et ideo ex appetitu ad suam conservationem partes uniuntur potius, quam extendantur, seu fluant, quae ratio in magna aquae copia cessat, quia et gravitas muito major est et sine divisione, aut corruptione naturalis motus descensionis fieri potest. Non potuit ergo modus ille congregationis aquaram sine magno miraculo fieri, ac perpetuo conservari.
12. Replicatur adhuc pro secunda sententia. — Nihilominus alii dictam sententiam defendentes hoc facile concedunt, et inde argumentum hoc contra nos inflectunt, quia Scriptura divina quasi miraculo omnipotentiae Dei, et efficacitati imperii ejus tribuit opus hoc, et hanc obedientiam aquae, ut contra inclinationem propriae naturae intra terminos sibi praescriptos sine alio corpore eam impediente, aut circumdante se contineat: ergo signum est, fuisse congregatam supra terram altero ex duobus modis praedictis. Consequentia clara est, et antecedens luculenter describitur Job. 38, ubi Dominus de mari ait: "Circumdedi illud terminis meis, et posui vectem et ostia": et ut declaret, illa nihil aliud praeter praeceptum suum fuisse, subdit: et divi, "usque huc venies et non procedes amplius, et hic confringes tumentes fluctus tuos": et simile est illud Prov. 8: Ft "legem ponebat aquis ue transirent fines suos" ; et de eodem termino aquarum loquitur David Psalm. 103, dicens: "Terminum posuisti, quem non transgredientur, neque convertentur operire terram". Prius enim dixerat: "Super montes stabunt aque, ab increpatione tua fugient", eic., et sic etiam dixit Ps.22: "Verbo Domini caeli firmati sunt" ; et infra: "Congregans sicut utre aquas maris", utique virtute verbi sui, sicut Ps. 77, dicitur, de transitu populi Israel per mare rubrum, "statuit aquas quasi in utre", et sic etiam dicitur Eccles. 39: "n verbo ejus stetit aqua sicut congeries", etc., ac denique Jerem. 5: "Posui arenam terminum mari, preceptum sempiternum, quod non preeteribit", etc. Ergo tribuendum est hoc opus efficacitati verbi Dei, et non aliis extrinsecis impedimentis. Neque propterea tale opus dicendum erit simpliciter violentum aut contra suavem DEI providentiam, quia est ad bonum universi ordinatum, ac proinde secundum inclinationem naturae universalis, sicut est ascensus aquae ad replendum vacuum.
13. Satisfit replicae. —Nihilominus respondemus, quamvis potuerit DEUS illo modo perpetuo continere aquas solo verbo suo, non fuisse consentaneum communi ordini providentiae Dei, sine ullo naturali medio per solam suam potentiam id perpetuo conservare, quia Deus utitur causis secundis in ordinariis effectibus universi, quando commode potest: poterat autem alio modo magis naturali aquam intra definitum locum includere et definire, ut videbimus: ergo non oportet fingere illud perpetuum miraculum: tale enim reputandum est, cum ad convenientem ordinem universi non sit necessarium. Melius enim erit universum dispositum etiam in ordine ad finem conservandi et procreandi mista, licet, aqua non sit altior terra, sed potius sit intra certos terrae limites ita conclusa, ut nec ascendere posit, nec fluere. Nec ex citatis locis Scripturae tale miraculum coligitur, sed in hoc mirabilis potentia, et sapientia DEI praedicatur, quod certa lege, et efficaci potentia ita in unum locum aquas congregaverit, ut amplius exire ad operiendam terram nequeant, vel virtute sua naturali, vel impetu, et motione aliorum corporum.
14. Notatio pro eaplicandis locis et Scriptura proaime allatis. — Quod ut melius intelligatur, advertere oportet, duobus modis posse aquam maris moveri ac operiendam terram, scilicet, vel naturali impctu gravitatis suae, vel extrinseco impulsu astrorum, aut ventorum. Aqua igitur maris ita fuit a DEO in aliquo loco terrae conclusa, ut ibi posita naturaliter quiescat, nec moveri supra terram, vel per terram possit: quia aqua in quocumque loco terrae posita, naturaliter non ascendit, etiamsi aliunde superiorem terram habeat, neque fluit, nisi declivior locus alia ex parte illi pervius sit, ut in aqua putei, vel stagni videri licet. Sic ergo facile potuit DEUS aquam maris intra concava loca terrae includere; et totam in circuitu montibus, et quasi altiori muro terrae circumdare: sic ergo locata quiescit ab intrinseco, quia de se ad inferiora loca tendit, et per latera fluere non sinitur; et hac ratione optime dicere potuit DEUS, "conclusi ostiis mare" et "circumdedi illud terminis meis, et posui vectem, et ostia". Item dici possunt aquae maris congregate quasi in utre. At vero quoad alterum modum motionis aquarum maris ab extrinseco ita Deus disposuit universales causas mundi, ut ab eis posset saepius aqua maris per ventos, et influentias coelorum vehementer commoveri: hoc enim et experientia ostendit, et ad alios effectus universi fuit necessarium. Verumtamen omnes causae motrices aquarum ita sunt per divinam, et sapientissimam Dei voluntatem dispositae et moderatae, ut nunquam possent aquae ab hujusmodi causis tam vehementer, et constanter moveri, ut terminos a Deo praefixos pertransirent ; et hujusmodi Dei providentia recte intelligitur nomine legis, quam Deus posuit aquis, "ne transirent fines suos", dicens: "Usque huc venies, et non procedes amplius". Nam hujusmodi dispositio divinae providentiae solet in Scriptura praeceptum appellari, seu lex, quia per illam causae universi intra definitum ordinem detinentur, seu coercentur, et hoc ipsum declaratur Jerem. 5, illis verbis, "qui posui arenam terminum mari, preceptum cternum, quod non prateribit, et commocebuntur, et non poterunt, et intumescent fluctus ejus, et non transibunt illud". Ac demque hac ratione dicit Manasses in oratione sua, Deuin ligasse sare verbo precepli sui. Atque ita praeceptum hoc et efticacissime, et sine novo miraculo impletur, quia dispositio causa- rum universi immutabilis est, neque aliud possunt efficere, nisi quod ipse praescripsit.
15. Tertia sententia tenenda. — Eacluditur modus dicendi Hugonis pro hac tertia sententia. — Verior dicendi modus affertur ea Augustino, Beda et aliis, ac prolatur. — Est ergo tertia et vera sententia, quae affirmat hanc congregationem aquarum principaliter factam esse per motum localem aquae maris per naturalem impetum, quem habet ad descendendum deorsum, quando viam invenit expeditam. Sequitur enim hic modus quasi a sufficienti partium enumeratione ; quia aqua non fuit congregata in unum locum ascendendo, neque etiam permanendo, et quasi se comprimendo in eodem situ ac loco, seu in parte ejus, ut probatum est: ergo necessarium fuit, ut se colligeret, seu congregaret in novum locum descendendo. Hic autem locus aptus ad recipiendas aquas non erat factus in visceribus terrae ante hunc diem, quamvis oppositum senserit Hugo de Sancto Victore, libro primo de Sacramentis, parte prima, capite vigesimo primo, ubi hunc locum credit esse abyssum magnam, que ab ipso mundi ecordio, inquit, in terree corpore tante capacitatis fucta fuisse putatur. Sed longe probabilius est totum elementum terrae in principio fuisse solidum, et ex omni parte continuum, et in ultima superficie fuisse undique aequale, ac sphaericum, tum quia naturalis dispositio terrae hujusmodi compositionem natura sua postulat, elementa autem, ut saepe diximus, in principio secundum naturalem constitutionem suam condita sunt ; tum etiam quia illa concavitas, aut esset vacua duobus primis diebus, quod credibile non est, vel esset plena aere, quod violentum est ; tum denique quia nullum habet fundamentum in Scriptura, quae nomine abyssi non significat terrae concavitatem, sed aquae profunditatem, ut dixi. Quapropter necessarium fuit, ante motionem aquae ordine saltem naturae praecessisse mutationem in inferioribus partibus terrae. Nam Deus in visceribus terrae magnam concavitatem, et sinum in ea aperuit, in quam statim aquae sese demiserunt, et ita fuerunt in unum locum congregatae. Ita sensit Augustinus 1, deGen. adlitter, c. 12, et optime Damascenus, lib. 2, de Fide, cap. 9 et 10, et Beda in Exaemeron, et refert, ac probabile reputat divus Thomas supra, et caeteri fere omnes magis approbant, et sane merito, quia (praeter omnia dicta) est facilis, et expeditus modus, et fere omni carens ditticultate. Item est valde consentaneus experientiae, et conse- quenter etiam philosophiae, nam etiam Aristoteles 1 et 2, libro Meteororum dixit, ex terra et aqua quasi unum mundi medium coalescere, dum aqua in ipsis concavitatibus terrae continetur.
16. Montes ac adeo civitates terre ad opus tertiee diei spectare ostenditur. — Praeterea ex hoc modo congregationis aquarum alia mundi commoditas orta est, nam Deus praeparando locum terrae ad congregandas aquas aliud beneficium universo contulit, montes et colles in partibus elevando, et universum terrae habitabilis situm mira varietate disponendo, prout viventibus, et aliis mixtis utile, ac commodum futurum erat. Nam haec terrae dispositio sine ullo dubio in mundi initio facta fuit, quia ante diluvium montes, et inaequahtates in terra fuerunt, nam Gen. 7, dicitur, quia "aque pravaluerunt nimis super terram, opertique sunt omnes montes eacelsi sub universo celo". Ubi et plures fuisse, et quosdam altiores aliis, significatur per verba illa montes eacelsi, indicatur enim etiam inferiores montes, seu colles fuisse. Ideoque ut bene notat Pereira non recte dixerunt, qui ante diluvium terram equabilem, et uniformem esse putarunt, easque inaequalitates, quas in ea videmus, occasione aquarum diluvii factas esse. Est enim hoc improbabile, tum quia multum repugnat allegato testimonio Scripturae: tum etiam quia in aliis locis significat Scriptura montes inter primordia mundi factos esse, Prov. 8, et Ps. 15; tum praeterea. quia haec varietas in figura et situ partium terrae, ut altitudo montium, profunditas vallium et camporum planicies, ac similia non sunt per accidens in universo, sed per se fuerunt intenta ab auctore naturae tanquam necessaria ad vitam et commoditatem hominum, et aliorum animalium, et ad varios terrae fructus, ut eleganter dictus auctor declarat, cum Ruperto, lib. 1, Genes., cap. 34. Ergo non est verisimile illa omnia, et tempore diluvii, et solum per occasionem, et impetum aquarum ejus facta fuisse ; tum denique quia solus fluxus et refluxus aquarum diluvii non poterat esse sufficiens ad tot ingentes montes efficiendos. Praesertim cum Genes. 8, dicatur, quod cessantibus aquis diluvii post aliquos menses apparuerunt cacumina montium, et quod requievit arca super montes Armenie qui certe fieri non potuerunt solo aquarum impetu, quamdiu sub aquis latuerunt: ergo jam erant, quando aquae diluvii inundarunt, quanquam occasione illarum mutatio aliqua in his terrae partibus fieri potuerit. Verumtamen illa secundaria et accidentaria est, et nimis parva respectu totius constitutionis et magnitudinis terrae, ideoque saepius aliqua ex parte discursu temporum facta est. Nihilominus tamen haec constitutio terrae cum hac varietate montium, vallium, etc., opus proprium fuit auctoris naturae, et ideo sine dubio inter opera creationis, distinctionis, et ornatus per se, et ex intentione auctoris naturae factum est.
17. Insulae quoque ad idem opus spectant.— Hoc ergo opus recte hoc tertio die factum intelligitur, et sub congregatione aquarum esse comprehensum. Cum enim ad convenientem dispositionem universi valde pertineat, et magnum fuerit opus omnipotentiae Dei, et neque in primo instanti, nec post diuturna tempora fuerit factum, non est verisimile non esse comprehensum in operibus sex dierum, aut alteri melius, quam huic tertio posse attribui: ergo merito conjectamus, simul cum praeparatione loci subterranei ad recipiendas aquas, factum esse hoc opus distinguendi montes et valles, et alia similia loca in superficie terrae. Cujus etiam optimum signum ex insulis maris sumitur, quia insulae non sunt nisi quaedam terrae partes undique altiores aquis, a quibus ex omni parte circumdantur, quod certe fieri non potuit per aquas diluvii: tum quia verisimilius est ante diluvium fuisse insulas: tum etiam, quia intelliei non potest, quomodo propter aquas aut per aquas diluvii pars terrae, quie prius erat sub aquis maris, postea eminentior facta fuerit, et quasi caput ex aquis eduxerit: ergo non per accidens ex impetu aquarum factae sunt, sed ex libera Dei voluntate et providentia, qui in locis illis voluit quasi in circulum cavare terram promontoriis illis in medio relictis: est ergo hoc opus et per se ex intentione divina, et simul cum terrae concavitatibus ad receptionem aquarum factum. Haec enim duo non repugnant: nam licet cum sit fovea extrahendo terram, respectu foveae accidentarium sit, quod in terra promontorium aliquod fiat: nihilominus respectu artificis operantis potest utrumque per se intentum esse: imo ad sapientiam et prudentiam artificis pertinet, uno labore, ut sic dicam, duo simul opera toti artificiato utilia simul facere, ac intendere. Hoc igitur (ut modo nostro loquamur, et rem explicemus) in hoc opere observavit omnipotens ac sapientissimus artifex Deus. In quo sensu aptissime intelligi potest illud Psalmi 103: "Abyssus sicut vestimentum amictus ejus" (id est, terrae) quae in principio circumdabatur aquis, et ideo subdit, super inon- les stabunt (id est, stabant) aque. Non quia tunc montes jam essent, ut juxta opinionem Hugonis cogitare quis posset, quod jam impugnatum est, sed quia supra loca, quae nunc montes transcendunt, tunc stabant aquae. Statim vero de congregatione aquarum subditur, "Ab increpatione tua fugient, a voce tronitrui tui (id est, imperii tui) formidabunt", quia, jubente Deo, ad cavernas terrae decurrerunt, et tunc subditur: "Ascendunt montes, et descendunt campi in locum, quem fundasti eis".
18. Quaestiunculae resolutio. — Solum potest quis interrogare, quomodo cum universa terra esset aquis cooperta, potuerint in ipsa concavitates fieri ex una parte, et ex alia crescere, et augeri altitudines terrae, et eminere supra aquam, cum adhuc esset aquis cooperta ; sed facile respondetur nihil esse operosum, aut difficile omnipotentiae Dei, cujus efficacitate subito seu velocissimo motu simul, et in eodem tempore fiebat, ut in una parte terrae concavitas fieret, et aquis ex ea parte repleretur, et aliunde altitudo aquarum minueretur, ibique assurgeret terra, in principio quidem sub aquis, donec hinc ascendentibus aquis, et illinc crescentibus terrae promontoriis arida per cacumina montium apparere inciperet. Et ita paulatim consummatis locis, et concavitatibus sufficientibus ad recipiendam totam aquarum multitudinem omnes aliae partes terrae in ea dispositione apparuerunt, quam Deus juxta consilium sapientiae suae illi tribuere voluit, ut ad convenientem statum universi magis expedire judicavit; atque ita quoad haec omnia factum est hoc opus per solum motum localem, tum aquae, tum etiam terrae.
19. Non solum localiter, sed etium per alterationem mote sunt aque in tertio die et in primis densatione. — Vide Pereiram in Genesim, et Conimbricenses, lib. 3, de Caelo, q. 3, art. 2. — Verisimile autem est in utroque elemento sanctam esse aliquam non parvam alterationem, et imprimis in aqua credi potest factam esse aliquam condensationem, non quidem propter loci augustias, quia neque in terra deerat capacitas, ut intra eam fierent concavitates amplissima, quae universam aquam sine ulla ejus condensatione in se possent recipere, quia profunditas terra multo major est, quam fuerit aqua,, ut mathematici ostendunt: neque etiam deerat potentia Deo ad faciendum amplissimum aquarum locum, quantum vellet, ut per se notum est. Si ergo in aquis facta est aliqua condensatio, propter mixta et commoditates hominum facta est; nimirum, ut essent apte dispositae ad productionem et conservationem piscium, vel fortasse etiam ad generationem fluminum et fontium, vel etiam nubium et ventorum, utique melius recipiendo influentiam coelorum , et ministrando materiam ad hos effectus necessariam. Denique etiam ad maris navigationem potuit esse illa dispositio aquae conveniens et necessaria, quia quo aqua est crassior, eo est gravior et consequenter aptio ad navium pondera sustinenda. Haec autem utilitas etiam intenta, et inspecta fuit ab auctore naturae, tum ad majorem hominum societatem et communicationem, tum etiam ad rerum necessariarum transvectionem, et reciprocam participationem, ut bene prosequitur Theodoretus, serm. 2, de Providentia.
20. Deinde salsedine non ut Philo posuit, sed modo alio. — Addit etiam Philo, lib. de Opif. mundi, separatas esse ab aqua partes falsas a dulcibus, et priores in locum maris confluxisse: posteriores vero intra terram fuisse relictas ; tum ad conglutinationem partium terrae, ne in pulverem redigeretur: tum ad ipsius terrae foecunditatem, sed frustra fingitur illa distinctio partium in puro aquae elemento, quale ante hunc tertium diem fuit. Neque ulla causa salsedinis in aqua tunc inveniri potuit, quia nec ab intrinseco illam habeat, alioqui et in omnibus partibus illam habuisset, et nunc etiam omnis aqua illam haberet: nec ab extrinseco, quia non ex influentia Solis, aut coelorum, quia vel nulla, vel levissima tunc praecesserat: nec denique ex peculiari actione Dei, quia cum haec proprietas non debeatur aquae secundum propriam et particularem naturam, et ideo praeternaturalis dici possit, non fuit concreata ipsi aquae, neque illi data, donec in ordine ad mixtorum utilitatem coepit disponi. Quocirca non coepit aqua maris esse falsa, donec in unum locum congregata est, et tunc non per separationem partium dulcium, sed per novam alterationem, quae tunc in aqua facta est.
21. Quando et unde indita mari salsedo. — Circa hanc vero mutationem dubitari potest, an haec qualitas salsedinis hoc ipso die statim fuerit aquis maris indita, vel discursu temporis actione Solis, aliorum astrorum facta fuerit, excitatis adustis exhalationibus terrestribus, ex aquarum admixtione cum humido aqueo salsedo generatur, teste Aristotele 2, Meteoror., c. 3. Nam virtute Solis, hoc modo factam esse maris salsedinem multi censent, ut refert Basilius, hom. 3, Exaemer., quod ipse non reprobat. Unde videri potest probabile illam mutationem non statim hoc die, sed paulatim cursu temporis factam esse in aquis, quia salsedo aquae non videtur fuisse per se intenta, sed ex concursu variarum causarum, veluti per accidens subsecuta, et ideo non oportuit statim fieri, sed permitti, ut successu temporis fieret ; quamvis autem aliquis ita opinetur, negare non poterit, tunc saltem remote statim coepisse aqua per alterationem aliquam a sua simplicitate recedere, et ad salsedinem disponi. Simpliciter autem probabilius est, statim in ipsa aquarum congregatione ab ipso auctore naturae, aquam esse salsedine affectam interventu terrestrium exhalationum; quod fortasse indicatum est illis verbis, congregationesque aquarum appellavit maria. Picit enim Isodoretus, lib. 3. Originum, cap. 14, proprie mare appellatum esse, eo quod aquae ejus amarae sint: ideo igitur dici videtur tunc hoc nomen esse aquis impositum, quia illam proprietatem tunc receperunt. Melius autem ratione hoc ostenditur, quia salsedo non per se ex intentione auctoris naturae aquae maris indita est propter commune bonum universi. Nam habet easdem utilitates, quas major ejus condensatio, tum ad multorum piscium conservationem, qui in dulcibus aquis, vel non diu, vel omnino non vivunt, tum ut ipsa aqua melius conservaretur, et calore Solis non putresceret: tum denique ad alias hominum utilitates, quibus sal ipsum inservit, quod ex aqua maris in pluribus locis conficitur, et haec de mutatione aquae.
22. Terram quoque in eodem die tertio aliquam alterationem subiisse probatur tripliciter. —Quid de generatione lapidum.— Hinc consequenter in elemento terrae aliqua alteratio necessaria fuit. Primo quidem, quia exhalationes terrestres non potuerunt ascendere et commisceri aquis sine magna terrae alteratione. Diximus autem hujusmodi exhalationes necessarias fuisse ad saliendas aquas: ergo per alterationem terrae elevatae sunt. Secundo verisimile est, concavitates illas terrae, aquae ad congregandas aquas praeparatae sunt, simul fuisse undique dispositas, ut essent loca apta ad habitationem, et conservationem piscium, qui paulo post ex aquis erant in eodem loco generandi: quod etiam sine aliqua alteratione in elemento terrae fieri non poterat. Denique eo ipso, quod illa duo elementa, aquae et terrae a propriis locis immutata sunt aliqua ex parte et aqua etiam densior, et gravior facta est: consequenter inter illa necessitate naturali altera- tio aliqua consecuta est, quae quidem in eodem die saltem inter partes viciniores aquae et terrae incipere potuit. An vero in hoc eodem die aliquae partes terrae in lapides, saxa, rupes, arenam, et similia commutatae sint, vel paulatim actione Solis et aliis influentis coelorum, intervenientibus aliis mutationibus, et mixtionibus elementorum facta fuerint, incertum est, et ad explicationem hujus operis tertii diei non multum refert. Infra vero aliquid circa hoc addemus.
23 Tertium dubium a quo facta sit congregatio aguarum.— Eugubini responsio.— Repicitur dupliciter.—Atque ex his, quae de loco et congregatione aquarum diximus, facile possunt expediri alia dubia, quae hic consequenter excitari solent. Est ergo tertium dubium a qua efficiente causa haec congregatio aquarum facta fuerit. Fuit enim opinio Eugubini in Cosmopaeia illam congregationem et separationem aquarum non esse factam immediate a Deo et per potentiam ejus, sed per actionem Solis attenuantis aquam, et excitantis terram potentissima et calidissima virtute, qua tunc vigebat. Quod si objiciatur, quia hoc modo non potuisset congregatio aquarum tam brevi tempore consummari ; respondet illud non esse inconveniens, quia licet in illo die fuit congregatio aquarum inchoata, non oportuit eodem die consummari ; unde etiam concedit non totam terram eodem die, sed successu temporis apparuisse. Sed haec sententia multa falsa continet. Primum, ac praecipuum est hoc ultimum, nam repugnat Scripturae dicenti, statim ac Deus dixit: Congreaentur aqua in locum unwn, a factum esse, et terram apparuisse in eodem die, quod certe non dictum est de particula terrae, sed de terra, quae habitanda erat, et herbis et arboribus ornanda. Secundo mera fictio est, quod actione Solis potuerit illa congregatio aquarum fieri, non solum propter rationem factam, scilicet, quod illo modo, nec per diuturnam annorum multitudinem potuisset illa congregatio aquarum fieri; sed etiam quia illa congregatio aquarum non est facta per attenuationem, aut elevationem aquae, sed per motum localem, quem sol efficere non poterat.
24. Concavitatum terre ad congregandas aquas precipue auctor Deus.— Et fortasse solus id preestit. — Distinguenda ergo sunt duo, quae circa aquam et terram in hoc opere facta esse diximus. Primum fuit quasi effodere terram, et concava loca in ea facere; et haec pars illius operis sine dubio facta fuit brachio divi- nae omnipotentiae. Manifestum est enim, nulla actione coelorum, aut ventorum fieri potuisse. Non dubito tamen, quir ministerio Angelorum fieri potuerit, quia naturalem potestatem habent movendi localiter corpora: actio autem illa, ut diximus, per solam motionem localem facta est, si per se, ac praecise spectetur, ut ad congregationem aquarum ordinabatur. An vero Deus in illo opere ministerio Angelorum usus fuerit, mihi incertum est, quia nec Scriptura aliquid insinuat, neque apud graves auctores aliquid in hoc dictum invenio. Si cui tamen placuerit id affirmare, nihil erit incommodi, tum quia in formatione corporis humani aliquod ministerium Angelos exhibuisse, multi sentiunt, ut infra videbimus, cum tamen opus illud et nobilius fuerit, et ad opera sex dierum pertinuerit: tum etiam, quia simile argumentum sumi potest ex motibus coelorum, qui in eisdem diebus ministerio Angelorum facti sunt: tum praeterea, quia ex tunc potuit Deus uti opera Angelorum ad distinctionem, vel ornatum corporum universi quoad ea, quae per naturalem virtutem angelicam fieri poterant. Talis autem erat, ut dixi terrae mutatio, quia licet esset magnae quantitatis et ponderis, et velocissimo et quasi subitaneo motu in loca excelsa, et per medium aquas plenum transferenda esset, hoc totum non videtur naturalem vim motivam omnium Angelorum superare: ergo non est incredibile factam esse Angelorum ministerio. Nihilominus tamen semper verum erit, fuisse peculiare opus omnipotentiae Dei, et ab ipso principaliter ut a primo auctore naturae factum esse, quia Angelis non est concessum immutare corpora simplicia, quae sunt primaria partes universi pro suo arbitrio, sed solum quantum per divinam voIuntatem, et providentiam illis conceditur ; et ideo neque tunc potuissent tantam mutationem in elemento tcrrae facere, nisi illis peculiariter jussum fuisset. Unde si per illos facta est illa mutatio, illo modo, et ex ilis locis, et in ea quantitate, et ad ea loca terra transposita est, quae per divinam jussionem designata sunt: propter quod Deus semper fuit principalis illius operis auctor, praeter concursum generalem, quem etiam dare oportuit. Addo denique, tam arduum, et difficile fuisse illud opus, ut non sit incredibile, superasse naturalem virtutem motivam cujuscumque angeli, etiam maximi. Fortasse enim diflicilius fuit sic transmutare terram, quam movere coelum, quia coelum in suo motu nihil resistit: terra autem multum resistebat, praesertim si circumstantiae ponde- rentur, quas paulo antea indicavimus. Virtus autem motiva Angeli, etiamsi magna sit, finita est: unde fieri potest, ut per resistentiam mobilis superetur. et hac ratione fortasse solus Deus sua infinita virtute illud opus perfecit, si virtus Angeli erat naturaliter insufficiens, neque illam supernaturaliter confortare, aut elevare, vel alia simili ratione ea uti oportebat.
23. Ipsa vero aquarum confluentia localis ad cavitates, non a vento causata est, ut Eugubinus fingit.—Alia pars illius opcris fuit aquam in illa terrae loca intrudere; et hoc dicunt aliqui, et sentit etiam Eugubinus supra, factum esse per aliquem ventum validum, et vehementem a Deo ad id operis excitatum. Sed hoc dicitur sine fundamento: et praeterea non videtur fieri potuisse secundum ordinatam providentiam, quia neque tunc videtur fuisse sufficiens naturalis materia ventorum ad illam mutationem aquarum sufficientium sine magna, multumque violenta totius aeris mutatione: neque etiam erant causae naturales, quibus posset vel materia illa praeparari, vel tam vehementer commoveri ; unde si necessaria fuisset causa creata extrinsecus impellens aquam, potius alicui Angelo, quam vento esset ille impulsus tribuendus. Verumtamen divus Basilius, in homil. 4 Exaemer., dicit Deum impressisse aquis peculiarem vim internam, aqua in loca illa impellerentur. Idemque sensit Ambrosius, lib. 2 Exaemer., cap. 3. Primum autem omnium nativa proprietas aquae, et naturalis propensio ibi operata est. Nam licet aqua supra terram naturaliter quiescat, si tamen inferius terra subtrahatur, naturaliter etiam descendit, ubicumque foramen, aut viam procliviorem inveniat, quod non philosophia solum, sed etiam experientia satis monstrat. Ita ergo in illa congregatione aquarum factum est, nam per effossionem terrae subtrahebatur vicinis aquis sustentaculum, et ideo naturaliter ad inferiora loca delabi coeperunt: et crescente hiatu terrae aquae proclivius defluebant, donec omnium congregatio facta est. Quod si fortasse, ut illa congregatio citius consummaretur, necessarius erat velocior motus, quam per solam aquae gravitatem naturalem fieri posset, ad hanc velocitatem deservire potuit vis divinitus impressa, illa tamen naturalis non esset, sed pro eo tempore addita, et naturae non repugnans. Considerari vero etiam potest, cum: terra velocissime subtraheretur, consequenter fuisse etiam necessarium velocissimum motum aquae ad replendum vacuum, et ex hac parte tactam illam velocitatem fuisse aliquo modo naturalem et ab intrinseco, quamvis fortasse etiam hoc titulo sine peculiari adjutorio, seu impulsu auctoris naturae fieri non potuerit.
26. Quartum dubium de alteratione alia terree, nempe siccatione, a quo sit facta.— Eugubinus illam siccationem tribuit soli, sed refellitur. — Eidem operi addi solet terrae exsiccatio, quae illius verbis indicatur, et appareat arida ; quod notavit Ambrosius, lib. 3, Exaemer., cap. 4, dicens, non fterram, quia potest esse luto permixta et auis madida, sed aridam, dictam esse uf siccam, et aptam culturis fuisse notetur. Cum autem sub aquis humida et lutulenta, seu limosa fuisse videatur, quartum dubium est, per quam causam tam brevi essiccari potuerit. Eugubinus supra id tribuit soli. Sed hoc impugnat Ambrosius, loco citato, quia nondum sol creatus erat: sed ii eo Eugubino favere potest, quod supponere videtur, si sol creatus fuisset, ad exsiccandam terram sufficere potuisse. Nos autem credimus solem jam tunc fuisse creatum, et nihilominus verisimilius opinamur, non potuisse tam brevi tempore totam terram exsiccare. Primum quidem, quia terra non solum apparuit, et exsiccata est in hoc nostro hemisphaerio (ut putarunt antiqui, et credibile putat Augustinus, lib. 16, de Civitate, cap. 9), sed etiam in toto mundo habitabili, cujus pars est etiam aliud hemisphaerium, ut experientia docuit. At vero non potuit sol utrumque hemisphaerium exsiccare tam brevi tempore, quia priusquam integrum cursum unius diei per utrumque hemisphaerium absolveret, tota terra apparuit arida; quia simul ac congregatio aquarum consummata est, terra exsiccata est: congregatio autem aquarum in quadam parte hujus diei absoluta est: nam in altera terra germinavit, ut dicemus: ergo non potuit illa exsiccatio terrae per actionem solis ubique fieri. Imo neque in isto hemisphaerio potuit sol in tam brevi tempore omnino terram exsiccare: si verum est, quod supponitur, terram fuisse relictam profunde madefactam et oblimatam: nam experimento constat, non posse solem tam brevi tempore terram nimis lutulentam exsiccare; quod autem Eugubinus ait, solem fuisse tunc ardentiorem, et ad urendum et exsiccandum, majori virtute praeditum, fictitium est, nam sol incorruptibilis est, et contrarium non habet, et ideo semper idem tam in substantia, quam in proprietatibus, et virtute agendi perseveravit.
27. Alii tribuunt vento urenti, quài etiam impugnantur. — Ali vero addunt, misisse Deum ventum urentem super terram ad exsiccandam illam, quod putant in illis verbis indicatum, "Spiritus Domini ferebatur super aquas", et adducunt exemplum de tempore diluvii, Gen. 8, et de exsiccatione maris rubri, Exodi 14. Sed in superiori libro rejicimus hujusmodi sensum illorum verborum, "Spiritus Domini feretatur super aquas", quia nec spiritus ille fuit ventus, et quamvis esset, non movebatur super terram ad exsiccandam illam, sed super aquas ad fovendas illas, nec ferebatur hoc die tertio, sed ante omnem diem. Nec exemplum de diluvio est accommodatum, tum quia etiam ventus non videtur tunc excitatus ad exsiccandam terram, sed ad nubes dissipandas, quantum ex illis verbis colligi potest, "Adduait Deus spiritum super terram, et inminutee sunt aque".Tum etiam, quia licet Deus spiritum illum flasset ad exsiccandam terram, non uno, sed multis diebus potuit terram exsiccare, ut ex dicto loco Genesis constat. Exsiccatio etiam maris rubri non est cum effectu exsiccandi universam terram comparabilis, quia locus maris rubri brevis erat et facilius, quantum ad commoditatem transitus sufficeret, exsiccari poterat. Denique in praesenti loco nulla fit mentio venti, aut spiritus, quo Deus ad exsiccandam terram usus fuerit, et ideo sine fundamento asserendum non est, praesertim cum vix sit credibile, potuisse id tam brevi tempore per ventum fieri sine majori miraculo.
28. Verior causa siccationis terre.—Et ideo multo facilius dicitur Deum sua potentia exsiccasse terram, quod non tantum agendo, sed etiam impedimenta subtrahendo, et qualitates contrarias non conservando, id facere potuit. Hoc enim satis erat, ut terra ipsa ad propriam et nativam siccitatem se reduceret. Imo hinc aliqui conjectant non fuisse tunc terram sub aquis nimis lutulentam, et madefactam, quia tunc erat utrumque elementum in sua paritate et integritate: est autem probabilis philosophorum sententia inter elementa sic constituta in suis locis naturalibus non esse mutuam alterationem, vel permixtionem in confiniis eorum: quia alias non possent in suis naturabbus locis conservari, sed potius progressu temporis unum aliud corrumperet. Sic ergo existimo fieri potuisse, ut licet terra esset sub aquis, nulla pars aquae descenderet, et penetraret terram, quia et terra erat sufficienter obdurata et compacta, et aqua non gravitabat, sed quieta permanebat; et simili ratione poterant illa elementa ita esse disposita secundum proportionem aequalitatis, ut inter ea nulla vel tenuis valde fieret alteratio. Quod si ita est, facillime fieri potuit, ut statim, aut brevissimo tempore terra exsiccaretur, etiam sine extrinseco agente per solam aquae substractionem et per reductionem ab intrinseco, si ea indigebat, id est, si naturalis ejus dispositio aliqua ex parte immutata fuerat, nam, ut dixi, hoc etiam incertum est; et ad hoc etiam ponderantur verba Mla, congregentur aque, et appareat arida, nam in illis significatur, non prius apparuisse terram, et postea fuisse aridam factam, sed statim aridam et siccam apparuisse: nunc vero non examinando illam philosophicam doctrinam, valde probabile credimus, saltem divina efficacitate factum esse, ut terra statim sicca et in sua naturali dispositione apparuerit. Ita enim verba sScripturae sonant, et nullum hoc est inconveniens: imo perfectioni divini operis valde consentaneum est.
29. Corollarium ex dictis aquas omnes easque dulces fuisse congregatas in unum locum. — Unde obiter colligo cum Basilio supra universam aquam fuisse in loco praeparato congregatam, et omnino, ac omni ex parte, a terra, quae apparet, fuisse separatam. Nam Scriptura indefinite dicit, congregentur aque, in quo modo loquendi omnes aquas includit, et nullam excipere permittit. Praesertim cum addat, due sub calo sunt, nam omnes aquae existentes in terra,vel proxime supra terram, sub coelo sunt: ergo omnes illae in loco maris sunt congregatae, et ideo non recte aliqui, ut supra referebam, inter aquas dulces et falsas distinguunt, dicentes solum aquas falsas congregatas esse in locum pecuharem, relictis aquis dulcibus in aliis terrae locis. Nam haec distinctio mmprimus repugnat verbis Scripturae, ut ponderavimus, et deinde non potest accommodari, nam omnes aquae ante hanc congregationem dulces erant, id est, sine sapore, ut naturalis dispositio aquae postulat: ergo potius dulces congregatae fuerunt: postea vero distinctio illa fieri potuit, non omnes partes aquae saliendo, quod an ita factum sit non satis constat, quomodo autem fieri potuerit statim dicam, nunc solum assero nullam aquam intra terram quasi illi admixtam relictam fuisse. Excipit tamen Pererius humorem aqueum, nam illum censet non fuisse a terra separatumquia illo veluti glutine compacta terra consistit, et sine illo in minutissi mum pulverem dissolveretur. Hoc tamen, ut verum fatear, non satis intelligo, nam si humor ille aqueus est aliqua substantia corporea, tunc in hoc orbe terra nulla erat praeter elementum aquae et terrae: ergo ille humor esset vera aqua, atque ita non omnis aqua fuisset a terra sejuncta. Si vero ille humor non est substantia, erit aliqua humiditas, quae est dispositio contraria naturah conditioni terrae: ut simplex elementum est. Quapropter non credo indigere elementum terrae extrinseco humore aqueo, ut in se compactum, et in suis partibus integrum, et continuum subsistat. Nullam enim rationem hujus necessitatis invenio, nec video, cur substantia terrae pura non possit ita consistere, sicut caetera elementem pura, et integra conservantur.
30. Quinto suboritur dubium contra preecedens corollarium militans.— Responsio altera er Basilio. — Vide Conimbricenses in libros Meteororum, tract. 8,c. 2, et Pereiram, Gen. 1. — Ad confirmationem.— Hic tamen oritur ex dictis ultimum dubium, quo sensu dictum fuerit, aquas fuisse congregatas in unum locum, cum videamus nunc in plura loca, imo et in plura maria esse divisas, nimirum, Oceanum, Mediterraneum, Rubrum, Arabicum, Persicum, Caspium: praeter quae sunt etiam multa flumina, stagna, paludes, etc. Quae omnia non est verisimile postea fuisse divisa, sed a principio ita fuisse aquas congregatas: non ergo in unum, sed in plura loca congregatae sunt. Et augetur difficultas, quia non est verisimile, totam aquam universi hoc die salsam fuisse effectam, id enim non fuisset terrae proficuum: ergo necessarium fuit plura esse aquarum loca, quia in eodem non potuissent aqua salsa, dulcis simul existere. Responderi potest primo, non esse necessarium, illam loci unitatem respectu omnium aquarum intelligere, sed tantum respectu terrae, ita ut perinde dictum sit, in locum unum, ac si diceretur, in locum separatum, ita ut amplius terram non operiret. Quod fieri optime potuit, congregando aquas in varia loca partialia, quae ad praedictum finem unus integer locus dici possunt, quamvis non sit continuus. Addit vero Basilius, estque valde probabile, locum illum vere et proprie fuisse unum, cujus principale corpus est Oceanus, ejus vero partes minus principales sunt caetera aquarum loca, quae non sunt omnino divisa, sed per externas vias, vel internos meatus terrae illi conjunguntur. Nam caetera maria illi continuantur manifeste, praeter Caspium, de quo inter auctores controversia est, an cum Oceano continuetur, quam hic disputare non est necesse, quia licet exterior continuatio illius cum Oceano nulla sit, verisimilius est per plura flumina, quae in illud confluunt, habere communicationem cum illo per varias vias subterraneas. Cujus indicium esse potest, quod cum magna quatuor flumina in illud mare continuo ingrediantur, illud nunquam redundat. Unde conjectare possumus illa flumina per alias vias subterraneas exire, et in locum, unde egressa sunt, reverti, sicut defluminibus universaliter dixit Sapiens Eccl. 1, ex quo loco etiam colligimus, omnes aquas continue currentes, quae vivae dicuntur, communicationem et continuationem inter se, vel cum mari Oceano habere ad eum modum, quo sanguis in corpore, licet in hepate principalem sedem habeat, per venas corporis diffunditur et continuatur. Atque hac etiam ratione, hcet aquae dicantur congregatae fuisse in locum unum, nihilominus statim in plurali dicitur, congregationesque aquarum appellavit maria, ut indicavit Ambrosius, l. 3 Exaemeron, c. 5. Possunt enim illa loca, et plura maria vocari propter magnam distinctionem, et unus locus propter aliquam continuationem. Et ita etiam facile solvitur confirmatio, quia verisimile est, etiam loca fluminum, praesertim principalium, in hoc ipso die facta fuisse, et in eis, et fortasse in aliquibus palud?bus, vel stagnis, quae ab illis conficiuntur, et in quibus aqua continue per ingressum, et egressum fluit, aquas dulces permansisse, quia licet in principio, et fine cum aqua salsa continuetur, in locis aliquantulum a mare distantibus dulcis existit, ut experimento etiam comprobatur.