On this page
Caput 7
Caput 7
Quomodo herba virens, et caetera vegetabilia hoc die fuerint producta
1. Prima et pracipua quastio tacta a D. Thoma. — Quid respondeat Augustinus.—HEjus probatio prima.—Probatio secunda. — Tertia. —Hoc est aliud hujus diei tertii opus, quod his verbis Gen. 1, discribitur, VFidit Deus, quod esset bomnn, et ait, "Germinet terra herbam virentem", etc. Circa quae verba, et totam hujus partis narrationem nulla fere occurrit nova quaestio gravis: et ideo per brevia dubia rem totam expediemus. Praecipua enim difficultas hic est, quam attingit D. Thomas, 1 p.. q. 69, a. 2, an haec productio plantarum hoc die facta intelligenda sit de productione ipsarum in proprio esse actuali, et formali (ut sic rem explicem) vel de productione tantum in semine, et in potentia. Nam divus Augustinus, lib. 5 Genes. ad lit., cap. 4 et 5. et lib. 8, c. 3, posteriorem partem tradit, dicens terram in hoc die accepisse virtutem germinandi omnia vegetabilia quasi concepto omnium illorum semine, non tamen statim vegetabilia omnia produxisse. Quod primo suadet verbis illis capitis secundi. "72 die, quo fecit Deus caelum et terram, et omne virgultum agri, priusquam germinaret". Quomodo enim potuerunt virgulta fieri, antequam terra germinaret, nisi quia causalhter prius, et quasi in radice, seu in semine facta sunt, et postea in actu producta ? Secundo confirmari potest, quia verbum illud germinet terra, optime exponitur potestative ut sic dicam, id est, accipiat terra vim germinandi. Sicut in eodem capite dicitur: "Crescite, et multiplicamini". Tertio potest confirmari, quia actualis productio vegetabilium non tam ad opus creationis, quam ad opus propagationis pertinet, quod postea factum est, et hanc sententiam sequitur Eucherius, l. 1, Gen., c. 11, illi favent Glossa interh., Hugo et Lyranus verbum germinet dicto modo exponunt.
2. Communis et verior aliorum Pautrum responsio. — Nihilominus contraria sententia tenenda est, scilicet, produxisse Deum hoc die herbam, arbores, et alia vegetahilia actu in propria specie et natura. Haec est communis sententia Patrum, Basilii, homil. 5, Exaem., Ambrosii, lib. 3, Exaem., cap. S, 11 et 106, Chrysostomi, hom. 5, in Gen., Damasceni, lib. 2, de Fide, cap. 10, Theodoreti, Cyrilli, Bedae, Glossae ordinariae, et aliorum, in Gen. Et idem sentit divus Thomas supra, solvens argumenta Augustini, quamvis propter reverentiam ejus quasi problematicae semper procedat. Denique idem sentiunt omnes, qui in his operibus veram successionem, et temporalem distinctionem agnoscant. Nam Augustinus in eam sententiam inductus est, quia omnia istorum dierum opera in eodem puncto creationis simul credidit fuisse facta, alioqui vero inter primam creationem et actualem mixtorum productionem temporis successionem intercessisse negare non potuit: et ideo in hoc die tantum in virtute, et in semine plantas fuisse productas dicere compulsus est. Quapropter, ablato priori fundamento, et posita in his diebus vera ac temporali successione , ut alii Patres tradiderunt, et nos defendimus, illa expositio Augustini necessaria non est. Et praeterea si discursus ille solidus est, idem dicendum esset de productione piscium, et volatilium in quinto die, et aliorum animalium in die sexto, quia omnia haec animantia sunt mixta, et ideo in seipsis non fuerunt facta in primo instanti: ergo necessarium erit dicere in illis quinto et sexto diebus solum in virtute, seu in semine esse facta. Hoc autem nullo modo dici potest. Primo, quia manifeste repugnat verbis Scripturae, nam primo dicit: "Creuvitque Deus cete grandia, et omnem animam viventem et omne volatile", etc. Quae verba per se sunt satis expressa, evidentius tamen declarantur, quia statim rebus sic productis, benedimit Deus, dicens, "Crescite, et multiplicamini". Quae verba manifeste supponunt fuisse jam producta animalia, quae possent sibi similia generare. Et eodem modo induci possunt verba sextae diei, in quibus evidentissimum est, quod dicitur,et creavit Deus hominem. Accedit praeterea specialis ratio in animalibus, quia non possunt in semine produci, quia semen debet esse decisum ab ipso animah, neque naturaliter potest extra ipsum animal conservari, aut operationem suam efficere, et ideo necessarium fuit, species singulas eorum immediate ab auctore naturae in aliquo, vel aliquibus individuis primo fier.
3. Praecedens discursus applicatur ad vegetalilia. — Hinc ergo eamdem argumentandi rationem ad plantas convertimus. Primo quidem, quia non solum dictum est, germinet terra, sed etiam additum est, et factum est ita. Quid autem fuerit factum declaratur, cum subditur: "Et protulit terra herbam virentem, et facientem semen juxta genus suum, lignumque faciens fructum, et habens unumquodque semen secundum speciem suam". Ubi imprimis non video, quomodo possit verbum illud, protulit terra, de productione in semine verificari. Quia terra si prius habuit semen, quam plantam, non protulit ipsa semen, sed potius a Deo recepit ; ergo si protuht herbam, ut Scriptura dicit, oportet, quod herbam in actu, non in semine, seu virtute produxerit. Accedit, quod Sriptura statim declarat, qualis illa herba fuerit, scilicet, berba virens, et faciens semen, et lignuum faciens fructum, et habens sementem, ubi distinguendo herbam et lignum a semente, manifeste declaratur, non produxisse terram herbam in semine, vel lignum in semente, sed potius produxisse herbam, vel lignum: a quibus semina similium rerum procedunt. Praeterea altera ratio de animalibus facta potest de plantis, seu vegetabilius cum proportione fieri: nam haec etiam non fiunt sine proprio semine, praesertim illa, quae perfectiora sunt: imo in aliquibus frugibus terrae fructus, et semen idem sunt; ergo non potuerunt prius in semine, quam in fructu fieri, ut in tritico, et similibus videre licet. Ergo illa non potuerunt fieri in primo instanti creationis in virtute, seu in semine magis quam in actu, cum utroque modo sint ejusdem naturae. Ergo facta sunt hoc tertio die, non ut semina, sed ut fructus, vel saltem in herba, sicut ad htteram narrantur facta. In lignis autem, seu arboribus, licet semen soleat a fructu distingui: etiam ipsum semen est quoddam mixtum quod non magis potuit in principio creari, quam caetera mixta: post instans autem creationis potius dicendum est, talia semina facta esse ex ipsis lignis, et arboribus, ut Scriptura sonat, quam e converso. Quod si fortasse quis dicat, per virtutem illam seu potentiam non intelligere Augustinum hujusmodi semina plantarum, sed aliam peculiarem virtutem terrae ad germinandum inditam: hoc eadem facilitate, qua dictum fuerit, rejiciendum est, quia neque in Scriptura habet fundamentum, neque ipse Augustinus hoc declarat, neque secundum naturas rerum explicari potest, qualis illa virtus sit: opera autem miraculosa, vel extraordinaria absque necessitate, vel sufficienti testimonio audienda non sunt; et hoc magis respondendo ad argumenta prioris sententiae confirmabitur.
4. Ad primam probationem in n. 1. — Ad secundam. — Ad tertiam. — Primum testimonium ex Gen. 2, in superioribus explicatum est. Non enim dicitur Deus "fecisse omne virgultum agri antequam oriretur in terra", vel produxisse herbam antequam terra germinaret, quia fecit illa in virtute, priusquam in actu: sed quia ipse solus illa produxit quasi per modum primae creationis, priusquam naturali, et ordinario modo possent ab ipsa terra produci. Quam expositionem ex contextu ipso, et verbis sequentibus confirmavimus, et illam tradit D. Thomas, estque communis, et satis plana. Ad secundum ex verbo germinet terra, respondetur imprimis, si verbum illud solum, et sine majori declaratione fuisset positum, tolerabilem futuram fuisse expositionem illam: tamen ex verbis adjunctis manifeste constare Deum non tantum dedisse terrae virtutem germinandi, sed etiam illam statim germinare fecisse, vel ipsum virtute sua herbam et plantas in ea produxisse. Unde addi etiam potest dedisse quidem Deum terrae in hac die virtutem germinandi in perpetuum per continuam generationum successionem, et in hoc etiam verbo germninet significatum fuisse ; nihilominus tamen hanc virtutem datam esse terrae, producendo in illa primas plantas, arbores, etc., a quibus semina procederent, quibus postea posset terra foecunda fieri ad similia germinandum. Quod etiam in ipsis verbis indicari videtur, cum explicatur, producisse terram herbam facientem semen, et ligmum habens sementem, unumquodgue secundum speciem suam. Ad tertium respondet optime D. Thomas, opus hoc, prout in hoc die factum est, non ad opus propagationis pertinuisse, quia non est ex praejacto semine ordinario generationis modo factum, sed ad primam constitutionem universi, quatenus ab auctore totius naturae non solum quoad corpora simplicia, sed etiam quoad mixta praecipua (ut ita dicam) in universo per se intenta, immediate productum est. Et specialiter pertinuit ad opus ornatus respectu terrae, nam cum in principio inanis esset et vacua, atque etiam invisibilis et operta aquis, remotione aquarum visibilis facta est, salrem quoad remotionem impedimenti ; ne autem esset vacua et inanis, herbis et arboribus statim ornata est. Atque hoc confirmari potest, ex cap. 2 Genesis, ubi dicitur quod in his sex diebus "perfecti sunt caeli, et omnis ornatus eorum". Nemo autem negare potest, quin plantae et herbae actu productae, et radicatae in terra ad magnum ejus ornatum pertineant, quem sola semina, aut potentia producendi illa non conferunt.
5. Cur Deus post segregationem aquarum statim produat vegetabilia. — Et hinc obiter colligitur ratio, ob quam Deus in hac ipsa die, post congregationem, seu segregationem aquarum statim plantas produxit, nimirum, ut terram, ne turpis (ut sic dicam) seu incomposita appareret, statim herbis, ac floribus vestiret. Accedit, quod si Deus statim vegetabilia non produceret, etiamsi illorum seminibus terram repleret, non potuisset, nisi longo tempore plantarum productio, praesertim arborum et fructuum fieri: non decebat autem terram, quae de se informe quoddam elementum est : multo tempore in ea dispositione manere. Aliunde vero, qui paulo post Deus animalia terrestria producturus erat, cibum etiam illis praeparare voluit, et ideo oportune statim in hoc die herbam, et caeteras plantas, seu arbores produxit.
6. Secunda questio in hoc ipso capite. — Hugubini responsio refellitur. — Secundo autem quaeri hoc loco solet, an solus Deus sua virtute hoc opus fecerit, vel mediante aliqua causa secunda. Ubi non est dubium de materiali causa, nam certum est, ex terra haec omnia produxisse, ac subinde in genere causae materialis terram, seu ejus materiam concurrisse, quod ad minimum verba Scripturae statim tractanda convincunt. Propria ergo interrogatio est de causa efficiente. Et quidem de Angelis pro certo supponitur in hoc opere nullam efficientiam, etiam remotam habuisse, quia ad hunc effectum nullus praevius motus localis necessarius erat, quem solum Angeli possunt efficere. De corporalibus item causis manifestum est, non potuisse ad illud opus effective concurrere virtute naturali, quia subito factum est, et per universam terram. Solus Eugubinus in Cosmopaeia finxit Deum in primis duobus diebus, simul cum priori actione hujus tertii diei, ita elementum terrae praeparasse, ut naturaliter secuta fuerit haec plantarum productio, utique virtute Solis, et aliarum causarumuniversalium. Verumtamen haec sententia non solum est omnibus Patribus et theologis contraria, sed etiam est per se incredibilis, et prorsus voluntaria, quia in terra nulla praeparatio praecedere potuit, antequam remotis aquis appareret: nam licet fortasse aliquantulum humefacta relinqui, illa non erat dispositio sufficiens, nec sol, etiamsi in terra dispositio praecederet, posset virtute naturali subito, seu brevissimo tempore talem, ac tantam plantarum productionem effticere.
7. Cajetani et Burgensis responsio et fundamentum. — Verior responsio. — Ad fundamentum Cajetani et Burgensis.—DbDe sola ergo terra est aliqua controversia. Nam Cajetanus et Burgensis affirmant terram fuisse proximam causam eflticientem hujus operis: fundantur in verbis Genesis: "Protulit terra herbam virentem", etc., nam verbum protulit efficientiam significat ; nihilominus contraria sententia est magis recepta, quod solus Deus tanquam principale, proximum, ac totale principium efficiens ex terra tanquam ex materiali causa plantas produxerit. Haec sententia sumitur ex Basilio, Ambrosio, Chrysostomo, in Genes., ubi etiam Lyranus, Abulensis, Pereira, Ascanius, et alii illam defendunt, et favet D Thomas, 1 p.. q. 71, art. unic., ad 1, ubi de animalibus loquitur, videtur autem esse eadem ratio de vegetabilibus, et haec sententia est magis philosophica, et rationi conformis, cui magis inhaerendum est, quando Scriptura non cogit. Ratio autem est. quia credendum non est terram fuisse supernaturaliter elevatam ad effticiendum per modum divini instrumenti, quia (ut saepe diximus) haec opera miraculosa et supernaturalia non sunt per se ad primam naturae institutionem accommodata: etideo sine revelatione fingenda non sunt. Neque etiam potuit terra natural virtute dictam efficientiam habere, quia neque ipsa per se habet hujusmodi virtutem naturalem, neque etiam habebat semina rerum, in quibus haec virtus esse solet. Praeterquam quod, licet illa haberet, etiam ipsa semina non possent tam brevi tempore, et quasi in momento hujusmodi eftfectus naturaliter producere. Praeterea possumus in hoc modo philosophicam rationem efficere, quia illa pars terrae, ex qua unaquaeque planta generata est, non poterat effective concurrere ad illius productionem, quia ex illa secuta est ejusdem terrae productio, et non poterat ipsamet suam corruptionem efficere. Neque etiam una pars tefrae potuit ex alia parte ejusdem terrae plantam producere, cum essent similes non tantum in forma substantiali, sed etiam in dispositionibus. Solus ergo Deus auctor illius operis fuit tanquam naturae auctor et institutor. Neque obstant citata verba Genesis 1, nam explicanda sunt per alia capitis 2: "Fecit Dominus caelum et terram, et omne virgultum agri", etc., et clarius infra: "Producitque Dominus Deus de humo omne lignum", etc.; ergocum prius dictum est, "germinet terra" vel protulit terra, in suo genere intelligendum est, et specialiter significatum est, DEUM produxisse plantas non ex nihilo, sed ex ipsa terra, sicut etiam nunc dicitur producereterra, quamvis ipsa non faciat, sed semen, quod est in ipsa, vel etiam Sol, et aliae similes causae.
8. Tertia questio. — Que species vegetabiles sint productee hac die tertia.—Quot earum individua, et quibus in regionibus, incertum. — Tertia quastiuncula est, in quanta varietate, seu specierum multitudine fuerint vegetabilia simul hoc die producta. In qua dubitatione omnes conveniunt, tunc fuisse productas omnes species arborum, segetum et olerum perfectorum, quae et ad perfectionem universi, et ad usum hominum, vel etiam ad cibum jumentorum necessaria sunt. Nam ista ab auctore naturae per se intenta fuerunt, et ad dictos fines ordinata. Item quia non fiunt, nisi per propagationem et seminationem: nec semima eorum possunt naturaliter decidi, nisi ab ahquibus individuis. talium specierum: et ideo oportuit omnes species primo produci in aliquo, vel aliquibus individuis. Ergo omnia simul in eo die faeta sunt, quia post primam mundi creationem, distinctionem et ornatum Deus non produsxit immediate, et tanquam naturae artifex novas rerum species, sed solum quantum ex primis tunc productis derivari potuerunt. Quot vero individua Deus in unaquaque istarum specierum produxerit, incertum nostris est. Jam an omnes istae species in omnibus regionibus et provinciis universi produxerit, etiam est incognitum. Quantum vero experientia docet, verisimile est, non omnes vegetabilium species ubique esse productas, sed quasdam in hoc hemisphaerio, et alias in alio, et simili modo in variis utriusque regicnibus juxta sapientissimam Dei distributionem productas fuisse, quia Deus optime novit varia terrarum climata, et siderum influentias, ac regionum dispositiones, his vel illis fructibus terrae magis accommodatas. Si vero aliquae sunt plantae, quae ubique facile conservari, aut propagari possunt, fortasse illae in omnibus recionibus, vel saltem in nimis distantibus, ad quas non poterant facile ex aliis transferri, simul productas fuisse, credibilius est.
9. De vegetabilibus noxis sensit olim Augustinus producta fuisse post peccatum. — At vero de quibusdam plantis, aut venenosis et nocivis, aut noxiis humano corpori, dubitari solet, an fuerint hoc die productae. Et ratio dubitandi est, quia ista non videntur introducta in mundo, nisi propter peccatum hominis, videntur enim effectus illius maledictionis Dei, Genes. 3: "Quia comedisti de ligno, de quo praeceperam tibi, ne comederes, maledicta terra in opere tuo, in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitee tue", "spinas et tribulos germinabit" libi. Ergo si homo non peccasset, terra tribulos et spinas non germinaret, et a fortiori, nec alias herbas magis nocivas et venenosas. Propter quod argumentum videtur ita sensisse Augustinns, libro primo de Genesi, contra Manichaeos, capite 13, ubi verba illa Genesis: "Gminet terra herbam virentem", ipse legit, bherbam pabuli, eà subjungit objectionem Manichaeorum: 5i Deus jussit nasci de terra herbam pabuli, et lignum fructiferum, quis jussit nasci tantas herbas, vel spinosas, vel venenosas, vel infructiferas? Et respondet, ante peccatum hominis non esse scriptum, quod terra aliud protulerit, post peccatum autem ortae sunt spinae, et alia propter peccatum, et ad hoc. inducit praedicta verba Genesis. Et in eadem sententia saltem quoad spinas et tribulos sunt Basilius, homil. 5, Ambrosius, lib. 3, cap.9et 11, Beda et Rabanus, in Genes., Damascenus, lib. ?, de Fide, cap. 10, cum tanta exaggeratone, ut dicant, etiam rosam futuram fuisse sine spinis, si homo non peccasset. Quod etiam senuit Alicuinus, quaest. 78, in Genes. Et potest tandem hoc confirmari, quia productis a Deo plantis, additur: Ft "vidit Deus, quod esset bonum". Ergo signum est solum produxisse herbas proficuas, non vero noxias, et (ut ita dicam) poenales.
10. Oppositum verius. — Id probatur quoad vegetabilibus venenosa. — Nihilominus contrariam sententiam docet D. Thomas, quantum ad spinas, et tribulos, 1 part., q. 69, a.2, ad2, et 2, 2, q. 164, art. 2, ad 1, et fuit sententia Augustini 3, Genes. ad litter., cap. 18, ubi, et dicta in priori loco retractat, et locum Genesis aliter exponit, ut statim dicam. Et quo ad alteram partem de herbis noxiis consentiunt Ambrosius, Basilius, et alii in praecedenti S allegati. Et haec etiam est communior sententia expositorum inGenesi et theologorum. Et quidem, quoad herbas noxias, seu venenosas non videtur dubitandum, quia istae sunt in suis speciebus perfectae, et ideo per se pertinent ad perfectionem universi. Deinde quoniam licet ad quosdam effectus sint noxiae, ad alios sunt utiles et medicinales, praesertim cum aliis mistae, et bene temperatae: aliquae etiam ex his herbis aliquibus animalibus in pabulum deserviunt. Denique si hujusmodi plantae non fuissent ante peccatum hominis productae, oportuisset postea ab auctore naturae denuo creari, saltem illo lato modo, quo alias rerum species in istis sex diebus procreavit, quod est contra supra dicta, et contra illud Gen. 1, in fine: "Fidit Deus cuncta, quee fecerat, et erant valde bona", ià est, omni ex parte perfecta et consummata, et ideo subditur, in principio capitis secundi: "Perfecti sunt coli et terra, et omnis ornatus eorum - complevitque Deus die septimo opus suum, quod. fecerat, et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat". Ex quibus omnes colligunt nullas rerum species Deum postea per se creasse. Nec vero ad istarum rerum productionem necessaria erat occasio peccati, tum quia, licet homo peccaturus non fuisset, hujusmodi herbae illi non nocerent, sicut neque ignis illi posset nocere, quia modo suo immortalis et impassiblis esset, utique passione noxia, aut corrumpente. Postquam autem lapsus hominis erat futurus, Deus praescius futuri peccati potuit has herbas antea producere. non in poenam, sed in medicinam, vel alias utilitates hominis per peccatum facti mortalis.
11. Item quoad spinas et tribulos. — Unde etiam de spinis et tribulis verissimum censeo non fuisse producta solum in poenam peccati, et futura fuisse, etiamsi homo non peccasset. Quod recte ostendit Augustinus in posteriori loco, quia etiam ista omnia habent suas utilitates, vel notas, vel occultas, et aliquibus animalibus haec in cibum convenientem esse solent. Deinde est hoc multo evidentiusde spinis rosarum, et aliarum arborum, et fructuum perfectorum. Nam illae spinae pungentes, quas habent, connaturales illis sunt, et a natura datae quasi in munimentum et defensionem : ergo non magis habent originem a peccato, quam ipsae rosae, vel similes plantae ; imo esset miraculum, hujusmodi flores vel fructus sine his naturalibus ornamentis nasci. Denique aliae etiam spinae, et tribuli, licet nascerentur homine non peccante, illum non affligerent, nec aliquo dolore afficerent: cur ergo propter alios fines non fierent, aut fieri sinerentur. An vero hujusmodi herbae sint factae hoc die tantum in potentia, vel etiam in actu, magis dubitari potest. Distinctione tamen utendum videtur: nam vel istae sunt planta,, quae ex proprio semine generantur, vel tantum fiunt ex quadam putredine terrae, aut aquarum, vel aliquorum mixtorum, ut experientia compertum est. Quae sunt prioris generis credendum est fuisse factas hoc die non in virtute tantum, sed in actu, propter rationes supra factas, quae in omnibus hujusmodi plantis universaliter procedunt, etiamsi minus perfectae, vel minus necessariae, aut fructuosae sint. De posterioribus vero non est necesse, ut fuerint in actu productae, sed in potentia, passiva quidem terrae, et aquae, activa autem Solis, et aliorum astrorum. Quia hujusmodi herbae non sunt quasi per se intentae ad ornatum, vel commoditatem universi, sed quasi per accidens ex concursu plurium causarum universalium sequuntur: et ideo non oportuit, ut Deus a principio sua sola virtute haec faceret: nam primario, et ex se non ad corruptionem, sed ad perfectionem conferendam operabatur. Fuit tamen consentaneum providentiae Dei sinere, haec fieri concurrendo cum causis secundis, quia hoc ad munus universahs causae pertinet. Ita notavit Tornielus, in 1tom., die 3, n. 10, ubi plura alia inducit exempla hujusmodi plantarum. Et quamvis spinas et tribulos non numeret, ad hoc tamen genus pertinere videntur: et ideo verisimile est, ante peccatum primi hominis actu non extitisse, non quia sine peccato futura non essent, sed quia non praecessit tempus sufficlens, ut ex terra, per efficientiam Solis et stellarum procrearentur. Nihilominus tamen discursu temporis producendae essent, etiamsi peccatum non fuisset. Quia etiamsi essent, nullum nocumentum, vel poenam inferrent hominibus, et alias utilitates habere potuissent, et lex generalis observaretur, qua Deus ita administrat omnia, que creavat, ut eliam ipsa proprios exercere, et agere motus sinat. Quae est Augustini sententia , lib. 7, de Civit., c. 30.
12. Ad locum Genesi adductum n. 9, pro contraria parte.—Ad Basilium et Ambrosium ibid.—Ad confir mationem ilid.—Neque contra hoc obstant verba Genes. 3. Primo, quia, ut notant Augustinus, et D. Thomas ibi non dicitur absolute de terra, "spinas, et tribulos germinalit", sed additur, germinabit tibi: namsi homo non peccasset, produceret quidem terra spinas et tribulos, sed illa in poenam, vel incommoditatem hominis non redundarent, ut in sequenti dubio magis declarabitur. Post peccatum autem haec cedunt in hominis poenam, quod significatum est per illud additum, germinabit tibi, hoc est, in poenam delicti tui. Et ita est limitanda sententia Basilii et Ambrosii de spinis rosae, scilicet, quod sine peccato non inferrent homini, vel minimam laesionem, quia ita erat corpore et animo perfecte dispositus, ut facile posset etiam utendo hujusmodi rebus, omnem ab eis incommoditatem cavere: non vero quod simpliciter tales spinae non essent. Quod si amplius illorum Patrum verba significant, eorum sententiam non sequimur. Sicut etiam Augustinus quam prius tenuerat, postea non probavit. Unde ad confirmationem respondetur, illa verba, et vidit Deus quod esset bonum, in omnes plantas etiam venenosas, vel incommoditates aliquas afferentes, convenire, quia omnes habent perfectionem, quam ex natura sua postulant. Maximeque hoc locum habet in illis. quas Deus per se, et actu produxit, quia omnes fuerunt accommodatae ad finem a Deo intentum, et omnes habent aliquem usum utilem, ut diximus. Et late prosequitur Augustinus, lib. 1, de Gen., contr. Manich., cap. 16. Ac denique omnes secundum genus suum semen proferunt, et ideo supra dictis verbis Genesis sine dubio comprehenduntur.
13. Quarta quaestio an ut Paradisus terrestris plantatus hoc tertio die.— Quarta interrogatio est, utrum Paradisus terrestris fuerit hoc die productus, seu plantatus, et sub generalibus verbis, gerninet terra, et protulit terra, fuerit comprehensus, licet in specie deciaratus non fuerit. Et ratio dubitandi esse potest, quia si opus tam insigne fuisset hoc diefactum, verisimile est, fuisse in specie narrandum: ergo e contrario ex Moysi taciturnitate conjec- tura fit non fuisse Paradisum hoc die factum. In contrarium vero est, quia statim in cap. 2, dicitur: "Plantaverat autem Dominus Deus Paradisum voluptalis a principio in quo posuit hominem, quem formaverat". Ex quibus verbis aperte colligitur Paradisum fuisse intra hos sex dies factum: tum quia hoc ad minimum significat illa particulaa principio :tum etiam, quia cum homo creatusfuit, jam Deus Paradisum plantaverat, ut in eisdem verbis aperte continetur: homoautem creatus fuit sexto die: ergo ante illumfuit factus Paradisus. Sed nulla est ratio cogitandi fuisse plantatum in die quarto, vel quinto: ergo in tertio plantatus est. Atque haec posterior pars communis est, et argumento facto sufficienter probari videtur. Conjectura vero in contrarium nullius momenti est, alioqui etiam probaret, in nullo sex dierum factum esse Paradisum, quia in nullo specialis ejus mentio fit. Non fuit igitur hoc necessarium, quia illud opus ad universalem mundi fabricam, ut sic dicam, non spectabat, sed specialiter ad statum hominis, et ideo peculiaris ejus mentio in commodiorem locum reservata est: satisque fuit particulare illud opus in generali plantatione universi, ut sic dicam, comprehendere.
14. Concluditur paradisum intertio die fuissc plantatum. — Nec designari potest aliud tempus magis opportunum. Nam sicut hoc die omnes alias terrae partes Deus apte disposuit, ad eas plantas producendas, quas in unoquoque loco facere decreverat; ita etiam partem illam terrae, in qua Paradisum plautare volebat, simul peculiari modo disyposuit, et foecundavit; et similiter unico illo verbo germinet, illi parti terrae, sicut caeteris omnibus juxta uniuscujusque proportionem imperavit. Alioqui oportuisset vel illam partem terrae ab efficacia illius jussionis excipere, ita ut pars illa terrae sine ornatu plantarum manserit, quod incredibile est, et contra generalitatem illius divini unperii: vel dicendum erit, prius Deum plaitasse illum locum generali modo, et paulo post plantationem illam in aliam majoris pulchritudinis, amonitatis, ac suavitatis transmutasse; quod superfluum est, cum divina operatio haec tarda molimina nesciat. De hoc autem loco in sequenti libro ex professo d.cturi sumus. Nuuc solum adverto, propter ea, quae in praecedenti dubio dicta sunt, probabile esse, si homo in inbocentia permansisset, in illo loco non fuisse futuras spinas et tribulos, neque similes herbas, quae et fructus terrae utiles impedire solent, et in illo statu nullam utilitatem possent homini afferre. Et ideo merito dictum esse homini post peccatum, Maledicta terra in cpere tuo, spinas et tribulos germinalit tibi. Nam si homo non peccasset, semper in Paradiso permansisset, in quo terra fere nullo labore culta, sine impedimento illi fructificaret: propter peccatum autem inde ejectus est in terram, quae non sine magno labore, daret fructus, et spinasac tribulos germinaret, quae et molestiam inferre, et magna ex parte utiles fructus impedire solent. Et hunc sensum habet maledictio terrae, quam post peccatum Deus homini manifestavit.
15. Quinta quaestio, in quo statu produaerit Deus vegetabilia.—Quinta dubitatio est, in quo statu, augmento, seu dispositione creaverit DEUS singulas plantas, id est, an creaverit arbores perfectas, vel tantum inchoatas, et an cum fructibus, vel foliis, aut floribus; item an produxerit segetes recenter natas, vel perfectas et aptas ad messem, vel in aliquo statu medio, et simili modo de caeteris. Aliquibus enim visum est omnes arbores et plantas fuisse per universum orbem productas in perfecto augmento, et cum fructibus maturis. Quia DEI perfecta sunt opera. Sed verior senteniia est hoc non oportuisse ita fieri simul in universo orbe, quia neque ad ornatum orbis id erat necessarium, nam potius mira quadam varietate decorari poterat (ut statim dicam) neque etiam ad perfectionem divini operis spectabat: nam haec perfectio saepius in proportione magis, quam in aequalitate consistit. Neque etiam erat necessarium ad sustentationem hominis, vel animalium, quae quinto et sexto die creanda erat, quia in singulis speciebus pauca individua producenda erant: ideoque tot fructibus simul creatis non indigebant. Ac denique illa eequalitas non erat proportionata omuibus regionibus et climatibus universi. Unde observandum est, in eodem momento, in quo fuit mundus consummatus, coepisse etiam in ter;a illas temporum var:etates, quas in vere, aestu, autumno et hyeme experimur. Nam haec varietas fit per motus coelorum, qui motus in primo et quarto die facti sunt. Varietas autem illorum temporum in diversis regionibus incepit, quia si fortasse tempus illud respectu habito ad hoc hemisphaeriun fuit ver, respectu alterius fuit autumnuus, et in una parte fuit hyems, in alia vero aestas, sicut nunc etiam coutingit: est enim eadem ratio et proportio.
16 Statuitur vera sententia. — Hoc ergo posito dicendum est, in omni loco terrae fu;sse plantas productas ;n statu perfecto singufis regionibus accommodato pro illo tempore anni, in quo talis regio terrae facta est, atque esse incepit. Atque ita ubi erat hyems, plantae habuerunt illam perfectionem, quam in hyeme naturaliter habere possunt, et simili modo de caeteris tribus temporibus anni. Quod si velimus etiam in singulis distinguere principium, medium et finem, eadem proportio in eis servanda est. Nam, verbi gratia, in principio veris solent arbores florere, postea frondere, deinde fructus emittere, et sic consequenter. In diversis ergo regionibus, vel provincis, prout hanc temporum varietatem participare coeperunt, cum similt varietate arbores et plantae perfectionem habuerunt. Unde fit, ut illam perfectionem, quam arbores in qualibet partes anni in eadem terra conservant, simul habuerint hoc die omnes arbores, ubique productae. Qualis est, verbi gratia, perfecta magnitudo, seu augmentum, quia cum illa perfectio non minuatur, neque augeatur propter temporum anni varietatem, potuit commode, et connaturaliter omnibus arboribus ubique productis simul tribui: et ideo ad perfectionem operis Dei pertinuit, ut ita fieret. At vero quia flores, folia, fructus, et eorum maturitas distinctam eorum temporum qualitatem requirunt, ideo in his varietas cum debita proportione servata est: et in hoc magis est sapientia, potentia et perfectio diurni operis manifestata. Ita docuerunt inter alios Pererius, in fine operis tertii diei, et Molina de opere sex dierum, disp. 12 et 14. Fundamentum autem non est aliud, nisi quod exponendo rem ipsam indicatum est. Atque hinc de Paradiso terrestri constat ex capite tertio Genesis, statim in principio habuisse fructus maturos, nam de uno illorum, "tulit Eva, et comedit, et ded't viro suo, . qui comedit" ; itemque fuisse tunc folia ficus, ex quibus Adam et Eva fecerunt sibi perizomata. Inde tamen colligendum non est, in eodem statu creatas fuisse ubique omnes arbores, sed colligendum potius est, in ea regione, seu loco Paradisi tempus fuisse idoneum, ut in eo arbores, et folia, et fructus maturos, et omnem aliam similem perfectionem connaturahter habere possent.
17. Dubium incidens. — Qui hinc inde sengiant vide etiam Conimbricenses 8, Phyco., c. 2, q.3, a 2 Clavium in c. 9 sphere. — Auctoris judicium. — Occasione vero hujus puncti tractant hoc loco auctores, praesertim duo allegati, aliud de tempore anni, in quo productus est mundus, an scilicet, in aequinoctio vernali, vel in autumnali, vel in neutro, sed in aestate, verbi gratia. Cum autem dictum sit, haec omnia tempora simul cum mundo in diversis ejus partibus incepisse, non potest dicta quaestio habere locum, nisi habito respectu ad certam terrae partem, seu regionem. Et quoniam in superioribus dictum est Deum in creatione mundi, et a principio ejus ad hoc nostrum hemisphaerium, et in eo ad eum locum, in quo et Paradisus erat futurus, et homo creandus, respectum habuisse: ideo per comparationem ad illam terrae partem dicta quaestio tractatur: in qua praedicti auctores contraria sentiunt, nam Pererius vult creatum esse mundum in eequinoctio autumnali, Molina vero in vernali, vel prope illud, seu in veris initio. Fundamenta utriusque partis in ipsis legi possunt, nunc enim controversiam hanc latius expendere non decrevi: tum quia praesenti instituto non est necessaria: tum etiam, quia vix aliquid addere possum his quae praedicti auctores erudite tractant: tum denique quia neutra pars firmum habet fundamentum. In re tamen dubia, et quae mera ratione definiri non potest, sententia, quae asserit mundum fuisse creatum in aequinoctio vernali, praeferenda videtur: tum quia Patres communiter illam sequuntur: tum etiam quia est magis consentanea rationi, his suppositis, quae de Paradiso terrestri Scriptura narrat. Conjecturae autem, quae ex alis locis Scripturae pro utraque parte sumuntur, facilem responsionem habent, ut in eisdem auctoribus videri potest.
18. Sexta quaestio ac partis negantis motica. — Sexta dubitatio est, an mineralia, seu metalla, quae in visceribus terra inveniuntur, fuerint hoc die facta. Et ratio dubitandi est, quia Moyses neque illa in particulari numerat inter res hoc die productas: neque etiam sub generali nomine plantarum, illa comprehendere potuit, quia non sunt plantae, neque vitam habent vegetativam. Accedit, quod ista non pertinent ad ornatum terrae, hoc autem die tantum facta sunt, quae terrae superficiem ornant. Denique haec mixta non est necesse fieri per propagationem, neque per seminalem rationem, sed sufficienter fieri possunt ex materia elementari, seu mixtione elementorum cum Solis, et astrorum efticientia: ergo non fuit necessarium immediate produci ab auctore naturae. Sic enim antea dicebamus, plantas, seu herbas imperfectas, quae absque semine generantur actione Solis, non fuisse in principio immediate a Deo productas, idemque inferius dicemus de animalibus, quae ex putrefactione generantur. Ergo majori ratione necessarium non fuit, haec metalla immediate a Deo produci.
19. Motiva affirmantis.— Auctoris judicium. — In contrarium vero est. Primo quod hae metalla ad mundi decorem et perfectionem suo modo pertinent: ergo debuerunt simul fieri cum mundo ab illius auctore. Secundo quia, quod Moyses illorum mentionem non faciat, nullum argumentum est, quod non fuerint facta, quia Moyses non omnia expresse narravit, sed ea, quae praecipua sunt et conspicna hominibus ; haec autem occulta sunt, et praeterea adeo sunt terrae admixta, ut ab illa difficulter distinguantur. Quas duas rationes, ob quas haec a Moyse fuerint omissa, tradit D. Thomas, quaest. 69, art. 2, ad 3. Non tamen distincte declarat, an fuerint actu producta, videtur autem id supponere, et eum imitatur Pererius. Molina vero, disp. 11, simpliciter affirmat, ita credendum esse; additque haec fuisse facta hoc die ante plantas, quando Deus universam terram (ut ita dicam) commovebat, ut locum aquis praepararet, quod est probabile juxta ea, quae supra diximus. Facile tamen defendi posset tantum fuisse facta in potentia: nam hoc etiam superiores rationes probabiliter suadent: neque negari potest, quin saltem hoc modo facta fuerint. De quo videri possunt Conimbricenses, in Meteoris tractat. 13, capite secundo. Omnibus vero pensatis probabilius apparet, haec omnia a principio fuisse actu producta; unde non multo post in usum hominum venerunt, ut Gen. 4, legitur.