On this page
Caput 8
Caput 8
Quomodo sol et luna caeterique planetae et stellae, quarto die productae fuerint
1. Arguitur quod fuerint substantialiter producta die quarto. — Arguitur quod ante predictum diem. — Opus quarti diei his verbis Genes. 1, narratur: "Dicit autem Deus fiant luminaria in firmamento coli et dividant diem ac noctem et sint in signa, et tempora, et dies, el annos", "ut luceant in firmamento caeli, et illuminent terram", etc. Quae verba, suppositis, quae hactenus diximus, magnam habent difficultatem. OQuia ex una parte nisi magna vis verbis fiat, significare videntur Deum hoc die produxisse solem, lunam, et astra simpliciter, et quoad substantiam eorum, quia illa omnia sunt res substantiales; substantia autem non dicitur fieri simpliciter, nisi quaudo substantialiter producitur: ergo cum Scriptura dicat Deum praecepisse, ut luminaria fierent, et ita factum esse: et iterum dicat: "Fecitque Deus duo luminaria magna et stellas". Videtur satis aperte significare, haec omnia fuisse hoc die substantialiter producta ; nam (ut saepe dixi) Scripturae verba simpliciter, et in sua proprietate accipienda sunt praesertim in historica narratione. In contrarium vero est, quia multa sunt a nobis in superioribus dicta, qua cum hac simplici intelligentia subsistere non possunt. Nam imprimis diximus omnes coelos in principio, et (ut ita dicam) ante omnem diem fuisse creatos, et consequenter fuisse integros et perfectos omnibusque partibus suis constantes: sed omnia astra cum sole etiam, et luna sunt partes orbium coelestium, et ejusdem ordinis, seu incorruptibilis naturae: ergo simul cum orbibus creata sunt Probatur consequentia: tum quia alias coeli-non fuissent in principio integri: ium etiam, quia alias loca illa, quae astra in coelis occupant, seu replent, aut fuissent vacua his tribus diebus, aut essent ibi alia corpora, quae inde fuerint hoc die expulsa, vel per annihilationem, vel per mutationem loralem, vel per conversionem in astra, Quae omnia vel sine inconvenienti, vel sine aliquo miraculo, aut praeternaturali opere cogitari non possunt. Et ita vel repugnant incorruptibilitati ceelorum, vel regulae ab Augustino traditae, et a nobis saeve repetitae, quod in hoc opere primae creationis non quid Deus possit, sed quid naturae conveniat, cogitandum est, ac subinde non esse multiplicanda miracula, nisi ubi manifeste fuerint revelata. Ft augetur haec difficultas, quia etiam diximus lucem prumi diei fuisse Iucem Solis, id est, a sole ipso procedentem, ac proinde jam tunc solem fuisse: quod est ergo luminare majus, quod hoc die factum dicitur, aut quod luminare minus, cum etiam lunain primo die deesse non potuerit, et consequenter a sole etiam illuminata fuerit? Tandem haec difficultas etiam habet locum in sententia, quae asserit firmamentum factum secundo die fuisse coelum stellatum, vel solum, vel simul cum omnibus orbibus planetarum, ut per se manifestum est. Imo in illa sententia est specialis difficultas, quia si verbum fiat, aut fecit, vel factun est, in uno loco de productione substantiali accipitur, cur non in alio? vel si in utroque, quomodo inter se cohaerent?
2. Opiniones duce generales in hoc cap.— Prima opinio specialis. — Improbatur. — Propter hanc difficultatem variae fuerunt opiniones de proprio effectu, seu termino hoc die producto, quae in duas principales classes dividuntur. Una est dicentium productionem, de qua agimus, substantialem fuisse. Alia, quod tantum accidentalis mutatio fuerit: et in utraque sunt varii dicendi modi. Frima opinio est fuisse hoc die producta luminaria per propriam creationem ex nihilo, ac subinde fuisse producta tam quoad materiam, quam formam substantialem. Quae opinio videtur consequenter loqui, supposita in genere altera sententia, quod fuerint producta quoad substantias suas, quia cum luminaria, et astra sint corpora incorruptibilia, non possunt consentanea ad suam naturam, nisi per creationem ex nihilo produci; nihilominus haec sententia non habet graves assertores, nec probanda est. Quia quae Deus per propriam creationem ex nihilo produxit, simul creavit, ut habet ecclesiasticum dogma a theologis receptum. Et ideo sicut post primam creationem nullum Angelum Deus creavit: ita etiam nullum novum corpus ex nihilo produxit, sed solam animam rationalem, quia fit propter hominem, et per modum humanae propagationis, ideoque natura sua postulat, et supponit corpus dispositum, in quo fiat.
3. Secunda opinio Molinae. — Ejus suppositio pro fundanda opinione. — Statuitur jam fundamentum. — Secunda opinio est hoc die fuisse producta luminaria substantialiter ex prajacente materia. Et hanc defendit Molina in dicto opusc., disp. 15, ad quam probandam supponit, prius astra distingui specie substantiali ab aliis partibus coelorum in quibus sunt. Quod maxime suadet ex influentia peculiari, quam habent cum tamen reliquae partes illa careant: nam vis influendt est proprietas naturalis, consequens formam. Ergo distincta virtus ad influendum est argumentum diversae formae substantialis, et consequenter essentialis distinctionis. Et certe in sole videtur manifesta distinctio, quia quamvis lux non sit forma substantialis ejus, nihilominus est propria passio ejus insignis et singularis, quae satis indicat substantialem distinctionem Solis ab aliis planetis: ergo multo magis eamdem distinctionem indicat inter solem, et alias sui orbis partes. Idemque argumentum sumi potest in aliis stellis praeter lunam, si verum est habere propriam et intrinsecam lucem, quam aliae partes suorum orbium non habent. Imo etiam lunam aliquam nativam lucem habere censetur praeter lumen, quod a sole recipit, quamvis remissior in illa sit, quam in caeteris siellis: illa vero sufüicit ad aimile argumentum conficiendum, cum illa qualiscumque lux in aliis partibus orbis Iunae non inveniantur. Hoc ergo supposito, fundatur ita sententia, quia luminaria et stellae non habuerunt ante hunc diem quartum proprias formas substantiales: ergo receperunt illas hoc die, et non per creationem, quia non sunt spirituales, nec per concreationem cum materia, quia nulla propria creatio rei corporalis hoc die facta est: ergo per eductionem ex potentia materiae. Consequentiae sunt clarae, et minor etiam probata est. Major autem probari potest, quia astra ante hunc diem non habnerunt proprias virtutes influendi: ergo nec formas proprias substantiales, alioqui producta fuisset essentia et substantia sine propria passione, quod miraculosum et monstrosum fuisset. Qnod si interrogetur, ex qua materia eductae fuerint illae partiales formae ; respondetur fuisse eductas ex materia eorumdem coelorum, quae in eisdem locis, seu partibus erat expellendo partes formarum, quae prius in illis erant et alias introducendo. Quia vero astra densiora sunt caeteris partibus orbium, consequenter necessarium fuit, in eislem partibus materiam multiplicari. Hoc autem sine nova creatione per rarefactionem aliarum partium factum esse censet Molina.
4. Rejicitur opinio Moline. — Haec opinio est contra D. Thomam et communiorem sententiam, et a nobis probari non potest, quia vel supponit coelum esse natura sua generabile et corruptibile, vel miraculoso supernaturali modo fuisse genitum, et corruptum saltem secundum aliquas partes. Quorum primum valde alienum est a perfectione coelorum, eta fine propter quem a Deo creati sunt, ut saepe dixi. Secundum vero est miraculum, vel supernaturale opus, minime necessarium. Imo, si verum est, omnia corpora coelestia habentia formas substantiales differentes specie habere etiam materias substantialiter distinctas, idem profecto de illis partibus consequenter erit dicendum. Atque ita vel prius extitisset materia connaturalis astris sine illorum formis, vel postea relicta essent, et perpetuo manerent cum aliena materia, et sibi non connaturali: utrumque autem valde extraordinarium est et incredibile. Praeterea nulla verisimilis ratio afferri potest, ob quam per tot circuitus, ut sic dicam, et substantiales productiones, ac mutatones, tam nobilia corpora luminarium, et stellarum Deus effecerit. Ergo cum Scriptura non cogat ad credendum illum productionis modum, non est cur illum verum esse credamus. Denique quod in opinionem sequentem dicemus, hanc etiam impugnat. Et ad fundamentum hujus sententiae paulo post respondebimus.
5. Tertia opinio. — HE« qua suppositione procedat. — Tertia igitur opinio est luminaria non esse facta hoc die simpliciter et absolute quoad substantiam, seu per productionem substantialem, sed per accidentalem, quae tamen praeexistentem substantiam per rarefactionem, et condensationem multum transmutaverit. Supponit autem haec sententia, astra et luminaria non differre specie substantiali ab ahis partibus suorum orbium, sed tantum in multitudine materiae cum majori ejus densitate. Ex qua densitate provenire dicuntur tam illuminatio, quam major astrorum influentia. Quo supposito dicit unumquodque coelum in principlo, vel in secundo die creatum fuisse uniforme quoad raritatem in omnibus partibus suis: in hoc vero quarto die partes quasdam Deum cendensasse, multiplicando in illis materiae partes cum suis partialibus formis, advocando, et quasi attrahendo illas ab aliis partibus, et consequenter caeteras partes rariores efficiendo, quam per creationem factae fuerant. Hanc senteutiam refert Molina supra, et quamvis pro illa nullum refcrat doctorem, nihilominus eam censet probabiliorem caeteris, supposito fundamento de identitate specifica inter astra, et caeteras partes.
6. Refellitur tamen data etiam suppositione. — Nihilominus etiam pos:to illo fundamento (quod secundum philosophiam prohabile est) ista sententia admittenda nonest. Primo, quia etiam supponit coelum esse generabile et corruptibile. Quia licet in hoc opere non introducat in coelis partiales generationes, et corruptiones substantiales, nihilominus supponit totum corpus coeleste secundum omnes partes suas esse alterahile per magnam rarefactionem et condensationem: hoc autem est proprium corporis generabilis et corruptibilis, quia rarefactio et condensatio est via ad generationem et corruptionem substantialem ; et ita consequenter fatetur Molina, supponendo coelos mobiles secundo die factos esse ex aqua. Posset autem aliquis admittendo coelum esse incorruptibile, respondere, argumentum habere locum in rarefactione et condensatione ab agente contrario facto, secus vero esse in ea, quae fit ab auctore naturae, non propter generationem, vel corruptionem naturae, sed propter alios suae providentiae fines. Negare namque non possumus, quin in eodem orbe coelesti quaedam partes sint densiores aliis: ergo potuit Deus illam varietatem successive efficere, seu in diversis temporibus, salva coelorum incorruptibilitate. Sed contra hoc instamus, quia si coelum est incorruptibile ex natura sua, consequenter etiam postulat immutabilitatem in substantia sua quoad intrinsecam quantitatem et modum ejus; unde sicut coelum habet quasdam partes densas et alias raras, ita etiam ex natura sua postulat, ut in illa dispositione creetur, semperque ex eisdem partibus, eisdemque dispositionibus affectis componatur. Ergo praeter naturam talis corporis est prius cum uniformi partium dispositione creari, et postea in heterogeneam transmutari: ergo verisimile non est corpus incorruptibile fuisse hoc modo in principio productum.
7. Confutatur amplius eadem tertia opinio. — Et declaratur tandem in hunc modum, quia, si forma stelli creati, verbi gratia, est ejusdem speciei in stellis, et in aliis partibus coeli, ex natura sua postulat illam variam dispositionem, quam in illis partibus nunc habet: ergo non fuit forma introducta in illa materia, nisi prius natura in genere causae materialis sic disposita: ergo non potuit prius tempore sine illa partium distinctione, et consequenter nec sine stellis, fieri. Primum antecedens probatur, quia omnis forma determinat certam dispositionem in materia tam secundum raritatem et densitatem, quam secundum alia accidentia unicniaue formae proportionata. Unde et tota forma requirit certam dispositionem in tota materia, et pars formae in parte materiae, vel cum omnimoda uniformitate, vel cum proportionata varietate, juxta naturam; et exigentiam integrae formae. Neque est verisimile formam, vel ejus pa:tes esse de se indifferentes, ad majorem, vel minorem raritatem, vel densitatem: ergo cum forma coeli stellati nunc sit in materia optimo et connaturali modo disposita, ut rationabiliter credendum est, profecto illam dispositionem, quam nunc habet, ex natura sua postulat, et sibi determinat. Hinc ergo probatur prima consequentia, tum quia substantiae, quae non possunt ab intrinseco augeri et perfici ,a principio generantur cum optima dispositione ultima sibi connaturali, et ideo elementa ita producta fuisse credimus, multoque magis id credendum est de coelesti corpore incorruptibili. Et hinc facile probatur altera consequentia, in qua verbum non potuit, non de absoluta potentia, sed de ordinata, qua res connaturali modo fiunt, intelligendum est, et ita est evidens illatio. Quia si prius illud caelum totum esset similium partium, quaedam illarum essent rariores, quam natura sua postulat, et aliae densiores, quandoquidem ut in connaturali statu constituerentur, quasdam densari, alias rarefieri oportuisset: ergo non potuit illud corpus sic produci, nisi valde praeternaturali modo. Propter quod verisimile nobis non est hujus diei opus per illam condensationem, et rarefactionem esse factum: maxime cum hic etiam locum habeat ratio supra facta, quod nulla utilitas in hoc circuitu invenitur, et frustra fit per plura, quod aeque perfecte, et commode potest fieri per pauciora.
9. Quarta et verior opinio D. Thome et aiorum. — Difficultas que in hac opinione se offert, quo pacto a D. Thoma ecpediatur. — Est ergo quarta sententia, quae affirmat opus hujus diei esse factum per mutationem accidentalem, quae non attigerit (ut ita dicam) ipsam substantiam per densationem, vel rarefactionem, sed secundum aliquas qualitates superficientes coelestia corpora quoad aliquas eorum partes, quae propter illam perfectionem accidentalem stellae, scu astra, aut aliis nominibus propriis appellatae sunt. Haec est sententia D. Thomae, 1 p., q. 77, art. 1, ad 1, et eum fere sequuntur posteriores doctores. Est autem in hac sententia diflicultas in explicando, quid additum sit per hanc mutationem in partibus illis, quae luminaria, vel stellae luminatae sunt. Quam difficultatem D. Thomas expedit, dicendo datas esse stellis determinatas virtutes , ad influendum in haec inferiora, et ad varios effectus efficiendum.
9. Arguitur tamen contra primo. — Haec autem responsio non videtur difflicultatem evacuare. Primo quidem, quia in astris nullae sunt virtutes, quae non sint proprietates a formis eorum naturaliter emanentes. Ergo non sunt illis additae in hoc quarto die, sed a principio illas concreatas habuerunt. Alioqui creata fuisset essentia sine propria passione, quod est monstrosum opus, vel stupendum miraculum quod in naturae institutione fingendum non est. Responderi potest ex ejusdem Sancti doctrina generalem virtutem influendi essea principio astris concreatam postea vero fuisse ad hoc, vel illos effectus determinatam. Contra hoc vero obstat, quia forma substantialis uniuscujusque stellae determinata est: ergo virtutem etiam determinatam natura sua postulat: ergo ita concreata est. Vel aliter, virtus illa non potuit esse nisi aliqua qualitas, nec potuit fieri nisi in determinata specie, et individuo: ergo non potuit non esse determinata ad certum gradum, et ad certos effectus. Dici vero, seu cogitari potest illam virtutem fuisse a principio determinatam ad aliquod objectum adsaequatum et universale, fuisse tamen indifferentem ad varios particulares effectus sub illo universali objecto contentos, et ad aliquos illorum postea determinatam ftuisse. Ad eum modum, quo intellectus ex natura sua soIum ad ens dicit adaequatam habitudinem: ad hoc autem, vel illud ens per species determinatur. Sed neque exemplum, neque distinctio bene in praesenti accommodatur; nam intellectus non est potentia pure activa, imo nec completam activitatem habet, sed est etiam potentia passiva et receptiva formae, per quam in sua activitate compleatur. Virtutes autem coelorum non sunt passivae potentiae, sed mere activae, et ideo a principio totam suam activitatem habent, quia, ut statim dicam, neque intendi, nec remitti naturaliter possunt. QOuod si earum efficacitas sit universalis ad varios effectus, non determinatur ad particularem influentiam, vel actionem per additionem intrinsecae virtutis, vel actionis, sed per alias causas currentes, materiales, vel efficientes, ut mox dicemus: ergo si virtus astri ad influendum unicuique concreata est, non potuit in hoc die intrinsecam determinationem recipere.
10. Arguitur secundo.—Quo pacto alii camdem difficultatem expediant.— Impugnantur. —PFraeterea huic sententiae obstat, quod etiamsi iilud admitteremus, non suflüceret ad exphcandum opus hujus diei, ut a Moyse narratur. Non enim dixit fecisse Deum luminaria et stellas, ut influerent vel ut determinatos effectus producerent, sed dixit fecisse illa, uw£ "luceant in firmamento cali, et illumanent terram" et "dividant diem, ac noctem, et sint in signa, et tempora et dies, et annos". Quae omnia non fiunt per determinatas influentias, sed per lucem et illuminationem, praesertim Solis et lunae, de quibus specialiter dicitur posita esse, ut preesint diei ac nocti. Nam, ut inquit Dionysius, cap. 4, de divin. Nommn., ini ejus parte, lua mensura est, et numerus horarum, dierum, totiusque labentis temporis. At vero lux non est facta hoc die, sed a principio fuit concreata Soli, et in primo die potuit etiam lunae et stellis communicari. Unde multi hac difficultate oppressi dixerunt solem et omnes stellas fuisse in principio creatas in substantia sua sine luce, et in hoc die esse illis additam: ac propterea productas hoc die fuisse, non in suo esse simpliciter, sed in esse, et munere lumi- narium, erant enim veluti candelae nondum accensae, hodie vero accensae sunt, recipiendo lucem, qua et ipsae lucerent, et alia illuminarent. Qui modus dicendi habet difficultatem supra tactam, quia lux est qualitas et proprietas dimanans intrinsece a substantia Solis: ergo non potuit creari sine illa absque magno miraculo, quod (ut saepe diximus) vitandum esi, quoad fieri possit. Ad quod etiam nos multum inducunt, quae de luce primi diei supra diximus. Atque eadem difficultas in luna et stellis locum habet quoad lucem intrinsecam, si fortasse aliquam ex vi suae formae sibi vendicant. Quod si illa ad Iucendum aliis, vel illuminandum non suflicit, sed necessarium est, ut a sole augeatur, hoc etiam (ut dicebam) erat naturaliter consequens ex actione Solis ante hunc quartum diem, nequce impedciri potuit sine miraculo: ergo etiam stellae et luna non potuerunt incepisse hoc quarto die sub ratione luminarium, in sensu explicato.
11. Aliorum expeditio. — Propter quod ahi mediam quamdam viam elegerunt, qua omnia componerent. Dicunt enim solem a principio habuisse lucem, sed multo minorem, quam nunc habeat, quae postea quarto die aucta, et consummaata est; et ita potuit quarto die fieri in ratione luminaris majoris, et poni in firmamento, ut praeesset diei, nimirum, diem perfecte lucidum efficienlo, nam antea (ut aiunt ex Beda) solum poterat illuminare, quantum auroram illuminat. Et hinc optime sequitur, antea fuisse insufficientem ad illuminandam lunam perfecte, et quantum necessarium erat, nt nocti praeesset, ideoque hoc etiam in isto die optime fieri potuisse. Ac denique ob eamdem causam potuerunt stellae hoc ipso die fieri, quia praeteritis diebus sol sua parva luce illas attingere non poterat, vel non ita perfecte illustrare, ut in firmamento coeli fulgere possent. Haec sententia habet fundamentum in Dionysio, cap. 4, dedivin. Nominibus, dicente, Iucem primi diei fuisse lucem Solis, et addit: Et si tunc erat infor mis, quod et divinus Moyses ait. Non invenio autem ubi Moyses hoe dixerit, nisi quatenus ex opere hujus quarti diei explicati praedicto modo coliigi potest. Et ita secutus est Carthusianus, in cap. 1, Gen., art. 9, cum Beda ibi, et D. Thomas, 1 part., q. 67, art. 4, ad 2, ubi illam informitatem sic explicat, quia sol in principio habebat virtutem illuminativam in communi, sed postea data est ei specialis, et determinata virtus ad particulares effectus; et idem repetit, quaest. 70, a. 1, ad 1 et 2. Sequitur etiam Pereira, Gen, 1, circa opus primi, et quarti diei, qui specialiter ait, hoc quarto die accessisse Soli eam, quam postea habuit magnitudinem, figuram, et pulchritudinem. Quia primo die globus Solis non wsquequaque accensus est, sed aliquatenus tantum - quarto autem die totus est splendidissima luce completus, et majorem copiam lucis habuit. In quibus verbis duo significat, unum est, solem a principio non fuisse lucidum quoad omnes partes sui globi: aliud est, eam quam habuit fuisse remissam, et in utroque fuisse in hoc quarto die perfectum. Et in hoc sensu moderandum videtur, quod ait, in hoc die accessisse Soli magnitudinem, et figuram utique in ratione globi lucidi: nam in magnitudine quantitatis, et in sua figura in seipsa spectata non potuit augmentum accipere sine substantiali mutatione, vel condensatione, et rarefactione coeli, quas ipse ibidem constanter negat.
12. Refutantur tamen.—Verumtamen etiam hoc modo explicata haec sententia eamdem patitur difficultatem, quia non tantum lux in communi sumpta, sed etiam in particulari quoad totam suam perfectionem, intensionem, et virtutem agendi est proprietas connaturalis Solis, et ex ejus substantiali forma dimanans: ergo non magis potuit absque miraculo creari sine compieta luce, quam omnino sine luce, quia utrumque est praeternaturale Soli. Sed ad vitandum hoc incommodum dicunt allegati auctores, solema principio fuisse creatum cum luce: ergo consequenter dicere debent, fuisse creatum integra luce sibi connaturali. Consequentiae manifestae sunt, antecedens autem videtur notum in philosophia, quia non possumus aliter indicare ce aliqua qualitate, quod sit connaturalis proprietas ab aliqua essentia dimanans, quam ex perpetua conjunctione, et inseparabilitate naturaliter immutabili, sed ita videmus, perfectam lucem adhaerere Soh cum tota sua virtute activa ad illuminandum, et influendum: ergo vel tota illa est proprietas naturalis dimanans ab essentia, vel certe nulla est: quia non est major ratio., cur dicamus parvam lucem esse proprietatem dimanantem a forma solis, quam totam lucem, quam habet. cum aeque immutabiliter totam habeat, quantum nos possumus experiri. Denique quis dicat totam lucem ignis esse illi connaturalem ab intrinseco, et de sole neget? Sicut ergo creare ignem cum remissa luce, et postea illam augere, esset praeternaturale opus, ita et multo magis creare solem in sua luce imperfectum, et postea illum perficere.
13. Praecedens refutatio ampliatur.—Atque haec ratio tam de perfectione extensiva illius lucis quoad omnes partes integrales globi solaris, quam de perfectione intensiva in singulis illarum partium procedit, ut exemplo ignis adducto facile explicari potest. Nam globus solaris in substantia sua uniformis est, seu homogeneus sicut est ignis (quantum de illo assequi possumus); ergo orma ejus non magis postulat lucem in una parte sua, quamin alia: ergo si in aliquibus habnit lucem a principio, in omnibus habuit. Et similiter non magis intensam illam postulat in una parte, quam in alia: ergo in omnibus perfecte intensam a principio illam recepit, et sicut intelligimus, ignem cum sua luce fuisse creatum ; et contirmatur hoc ex illo principio, quod Dei opera perfecta sunt. Nam si sol fuisset creatus cum defectu lucis connaturalis, sive in aliqua parte integrali, sive in aliquo gradu intensionis, creatio ejus defectuosa et monstruosa fuisset: ergo non est credendum, ita fuisse factum ab auctore naturae, et post alicujus temporis lapsum defectum fuisse sublatum, seu suppletum; praesertim cum hic modus productionis et perfectionis pullam utilitatem universo attulerit, et alioqui sit contra particularem naturam corporis solaris, et ab ejus incorruptibilitate alienus. Unde idem Pererius, in opere tertii diei, in priori ejus parte, in fine, impugnando quamdam positionem Eugubini dicentis solem in principio fuisse ardentiorem et potentiorem ad agendum, quam postea fuerit, dicit assertionem illam philosophis fore ridiculam: Quihus in confesso est (ait) vim, et facultatem Solis, quod ipse sit incorruptibilis, et impassibilis, nulla ex parte remitti, ac minui, nec contendi, et avgeri posse. At profecto sol a principio eamdem naturam aeque incorruptibilem, et impassibilem habuit: ergo nunquam vis et facultas ejus, et consequenter nec lux ejus potuit postea contendi, vel augeri sive intensive, sive extensive, nisi contra naturam et per miraculum: quo sane modo etiam potuisset sol esse ardentior in illis primis sex diebus, quam postea: ergo sicut hoc miraculum non admittitur, ita neque illud admittendum est. 14. Quo tandem modo nonuull predictam difficultatem enodent. —Propter has fortasse ditficultates aliqui totum opus hujus diei per recapitulationem intelligendum putant. Aiunt enim Deum in principio creasse solem, lunam et stellas, et hoc totum comprehendisse Moysem sub illis verhis, 7 principio creavit Deus ceelui; noluisse tamen Moysem statim expli- care ornatum, quem coeli habebant per solem, lunam et stellas, priusquam elementorum separationem, et terrae ornatum per plantarum productione describeret, vel quia res coelestes minus notae nobis sunt, et ideo voluit a notioribus nobis incipere, vel ne homines rudes existimarent solem et stellas esse creatores plantarum, et aliarum rerum terrestrium, et indeoccasionem idololatria sumcrent. Hanc enim posteriorem rationem narrationis hujus operis in quarto die, post Philonem in libro de Mundi opificio tradunt Basilius, Ambrosius et Beda in Exaemer., et Chrysostomus, homil. 6. Nihilominus tamen, neluminarium et stellarum creatio sine expressa narratione omitteretur, convenienter hoc quarto die per recapitulationem explicatum fuisse, ut simul explicarentur fines, propter quos haec luminaria facta fucrant. Hanc sententiam attingit Eugubinus, in Cosmopoeia, et Catherinus, in Gen., et eamdem refert Vatablus, Gen.1, et non rejicit, et similiter Ludovicus Ystella, Genesis1, n. 5I, eam approbare videtur, in sequentibus vero numeris cum opinione ex D. Thoma, supra recitata illam conciliat.
15. Quo sensu improbabiliter loguantur praedicti auctores. — Si haec opinio omnia verba, quibus opus hujus diei explicatur, per recapitulationem interpretetur, ita ut per illa solum explicetur, quod antea jam factum erat, et nihil speciale hoc die de novo factum referatur, improbabilis mihi videtur, et nullo modo sustineri posse. Primo quia magnam vim infert Scripturae quae eodem modo narrat opns hujus diei, sicut aliorum, dicens, in eo operatum esse Deum, et vidisse bonum esse, quod fecerat, et factum esse vespere, et mane diem quartum, quae omnia frustra dicerentur, si nihil de novo Deus in toto hoc die operatus esset. Deinde, in cap. 2, et multis aliis locis Seripturae dicitur Deus sex diebus operatus esse mundum, et die septimo requievisse ab universo opere. At vero si in quarto die nihil effecisset, profecto non sex, sed quinque diebus fuisset operatus, et in hoc die ab omni opere cessasset: est ergo interpretatio illa multum repugnans Scripturis. Denique etiam est contra Patres et expositores: omnes enim in hoc conveniunt, quod aliquod peculiare opus huic diei assignant ad astrorum productionem, vel ornatum pertinens, etiamsi in modo illud explicandi inter se differant. At vero si dicta sententia solum intelligat aliqua verba dicta esse a Moyse per recapitulationem, ut commodius narraret, et texeret historiam ope- ris in hoc die facti, sic est probabilis sententia, sicut in simili diximus in opere primi diei, quamvis absolute non sit necessaria, ut ex dicendis in capite sequenti constabit.
16. Auctoris bimembris resolutio. — Prius membrum traditur a D. Thoma et aliis cum Magistro. — Suadetur primo. — Instantia bipartita. — Satisfit prime parti. — Dico ergo in hoc die solum tribuisse Deum omnibus coelis planetarum, et octavae sphaerae (supponimus enim non esse primum mobile proprios motus, quibus ab Occidente in Oriens moventur, et per illos contulisse astris omnia, quae de ipsis hoc die narrantur, etiamsi nec novas qualitates, nec majorem intensionem in eis, quas habebant, eis addiderit. Prior pars affirmativa quod in hoc die acceperint coeli stellati motus proprios, expressa est D. Thomae, in dicta q. 10, art. 2, ad 3, et idem dixerat, q. 67, art. 4, ad 3, et est opinio communis recepta a theologis cum Magistro, in 2, d. 14, et sequitur Burgensis, Gen. 1, et alii. Et suaderi potest primo a suflicienti partium enumeratione, quia nihil aliud apparet, ratione cujus dici potuerint astra, seu luminaria facta esse hoc die etiam accidentaliter, et secundum quid, ut videntur probare, quae hactenus diximus. Motus autem unicuique proprius optime potuit hoc die singulis addi, neque in eo illa incommoda inveniuntur, quae in aliis notavimus: ergo nihil verisimilius dici potest, quam quod sphaera luminarium, et stellarum hoc die suos motus receperint. Dices, etiam hi motus sunt proprietates naturales debitae his coelis: ergo etiam est inconveniens, quod primis diebus illis caruerint; praesertim quia hic effectus non magis narratur factus in hoc die, quam in praecedentibus. Respondeo ad priorem partem, imprimis hunc motum non esse naturalem ab intrinseco principio activo, a quo naturaliter fluat, sicut sunt aliae propriae qualitates, sed ab intrinfeco motore, seu intelligentia fit, ut habet communis, et vera sententia. In hoc ergo est magnum discrimen inter motum et alias proprietates, rationc cujus cessat omne miraculum, etiamsi talis motus simul cum mobili non inceperit: fitque hoc facilius secundum opinionem, quam probabiliorem reputo, quod isti motus non sunt connaturales his coelis tanquam eis debiti, vel propter perfectionem propriam, vel propter peculiarem appetitum, quem coeli ad illos habeant etiam secundum potentiam passivam, quia neque tales motus suis mobilibus aliquod augmentum perfectionis per se conferunt, neque ad illud acquirendum tendunt. Et ideo respectu illorum nec monstrosum, nec praeternaturale fuit aliquo tempore his motibus carere. Sunt ergo illi motus naturales respectu universalis naturae, seu respectu ordinis totius universi, et consequenter sunt etiam consentanei naturali inclinationi, quam coeli habent ad fluendum, et se communicandum, quantum naturaliter possunt. At vero habito respectu ad commune bonum universi convenientissime isti motus hoc die inceperunt, et fieri antea non oportebat, ut statim explicabimus; nec per illam dilationem aliqua violentia dictis coelis facta est: quia licet agenti naturali debita sit actio positis omnibus requisitis ad agendum; non tamen est ei debitum, ut semper habeat omnia requisita ad agendum, vel al omnem modum agendi, hic autem motus solum requiritur in coelo, vel ad agendum, vel ad peculiarem agendi modum: et ideo licet non semper datus fuerit, nulla vis facta est coelis.
17. Satisfit prime parti ac suadetur secundo idem resolutionis me nbrum prius. — Suadetur tertio. — Ad alteram vero partem de narratione Scripturae negatur assumptum, et retorquemus argumentum: nam conferre his coelis proprios motus fuit unum ex operibus Dei maxime necessariis ad universi ornamentum, pulchritudinem, et utilitatem: ergo debuit in aliquo istorum dierum fieri, et narrari. Sed in primis tribus diebus factum non est, neque in verbis illorum dierum aliqua siguificatio talis operis invenitur, ut in dicto argumento sumitur, et nos libenter admittimus tanquam sufhicienter probatum in his, quae de operibus illorum dierum dicta sunt; idemque de quinto et sexto die tanquam notum relinquimus: superest ergo, ut in hoc die tale opus fuerit factum. Quod etiam ex verbis Scripturae colligimus, quia ea, quae hoc die narrantur facta, non nisi interventu istorum motuum fieri potuerunt, ut paulo post explicabimus. Unde sicut in superioribus ex eo, quod in primo die sol coepit illuminare mundum cum distinctione diei et noctis, recte intulimus, motum primi mobilis illo die incepisse, ita in praesenti die, quia in ea facta est peculiaris divisio temporum, dierum, et annorum, quae per hos motus coelorum sit, inde recte colligimus, hos motus in hoc ipso die incepisse. Denique comprobatur hoc ex ratione, propter quam conveniens fuit hoc opus fieri hoc die, et non antea, neque etiam amplius differri. Nam hi motus proprii coelorum praecipue inducti sunt ab anuctore naturae, ut sol, et planetae conve- nienti modo diversis partibus universi, in distinctis temporibus, et ad conservationem mixtorum, et ad fructus terrae producendos applicarentur, quod per hos motus fit, ut Philosophi, et experientia docent ; at vero ante hunc diem quartum nondum erat terra aquis discooperta, nec fructificare coeperat, imo nec ad fructus ferendos fuerat disposita, nec aquis cooperta peculiares influentias coelorum recipere poterat: et ideo hunc diem proprii motus coelorum, nec necessarii fuerunt, nec opportuni. Postquam autem in fine tertii diei terra, quae jam apparuerat, herbis, et plantis ornata fuit coepu hujusmodi influentiis coelorum indigere: et ideo convenientissimo ordine, ac providentia post opus tertii diei hunc motum coelorum statim in die quarto Deus adjunxit. Et hanc existimo esse propriam et litteralem rationem hujus ordinis, quamvis aliam spiritualem Patres addere soleant, scilicet id fecisse Deum, ut ostenderet solem, lunam, et stellas, non propter se, sed propter hominis utilitatem factas fuisse, ut videre licet in Leone papa, serm. 9 et 1, de Nativ., et in aliis super Gen. Sic ergo sufficienter probata relinquitur pars affirmans hunc motum hoc die fuisse factum.
18. Probatur deinde posterius resolutionis membrum. — Altera vero pars exclusiva ex dictis probata relinquitur, quia nulla perfectio intrinseca Soli, aut stellis hoc die addi potuit praeter motum, nisi qualitas, vel qualitatis augmentum. quia neque in substantia, neque in quantitate, vel intrinseco modo quantitatis illud accipere potuerunt, ut probavimus, sed ostensum etiam est, secundum qualitatem non potuisse intrinsece perfici: ergo nihil aliud eis addi potuit praeter proprios motus, nam communem jam habebant. Loquor autem semper de intrinseca perfectione qualitatis, aut virtutis activae, quia latius loguendo de quadam extrinseca perfectione, concedi potest factam esse astris nonnullam perfectionis additionem: illa autem qualiscumque sit, solum coelestibus corporibus accrevit, quatenus ex praedictis motibus resultavit. Declaratur breviter, quia duobus modis potest aliqua perfectio dici extrinseca qui duobus aliis modis perfectionis intrinsecae respondent. higorose enim dicitur perfectio intrinseca, quae non solum inhaeret, sed etiam ab intrinseco manat, vel ratione alicujus principii intrinseci rei convenit: et in hoc sensu loquimur, cum dicimus nullam perfectionem intrinsecam esse coelis additam, nam in hoc sensu procedunt rationes factae. Alio vero modo omnis perfectio, quae subjecto inhaeret, et aliud perficit, dici potest intrinseca, quamvis nullo modo a principio intrinseco proveniat, sed ab extrinseco agente, sicut est lumen in aere: et haec ipsa perfectio, quatenus ab extrinseco agente provenit, dici solet extrinseca secundum illum respectum, et ita constituitur primus gradus, seu modus extrinsecae perfectionis. Alind vero est, quando perfectio nec manat ab intrinseco, nec inhaeret rei, sed alio modo magis extrinseco illi conjungitur, ut illam adjuvet, aut confortet, qualis dici potest societas amicorum, vel aliquid simile: dico ergo his duobus modis potuisse aliquid perfectionis extrinsecus accrescere astris ex propriis ipsorum motibus. Ouia ex his motibus resultant diversi aspectus, seu conjunctiones planetarum inter se, vel etiam respectu stellarum fixarum octavae sphaera; quatenus ratione illorum motuum interdum viciniores, seu propinquiores inter se sunt, interdum vero magis distant. Ex quibus variis conjunctionibus duo in astris ipsis resultant: uuum est, ut quodammodo invicem confortentur, juventur, seu determinentur ad hos, vel illos effectus producendos. Et hinc oriuntur variae influentiae astrorum iu haec inferiora. Et hanc voco perfectionem omnino extrinsecam, et. ut ita dicam, per juxta positionem, quae ex his motibus in astra redundavit. Aliud est, quia ratione horum motuum fortasse inter ipsam et astra resultat aliqua actio, qua unum aliud perficit, influendo in illo qualitatem ipsi inhaerentem et juvantem ad aliquem effectum producendum, vel ad eumdem facilori, seu meliori modo efficiendum, quod in planetis quoad participationem luminis a sole evidentius conspicitur, nam quo magis Soli appropinquant, ab illo magis illuminantur. Et fortasse in ahis qualitatibus, et influentiis nobis occultis, similem communicationem et actionem inter se habent. Nam hujusmodi communicatio non est per alterationem corruptivam, sed potius perfectivam, et ideo a coeclorum incorruptibilitate, seu impassibilitate aliena non est.
19. Qui modus perfectionis intrinsece addi potuit celis die quarto.—Juxta hunc ergo modum etiam fieri potuit hoc die in stelis alquod perfectionis extrinsecum quoad causam, et quoad iuhaerentiam intrinsecum. Solum tamen fieri potuit, quatenus ex propriis astrorum motibus modo esplicato resultavit; neque enim possunt astra naturali modo aliunde extrinsecas qual.tates recipere, quam ex actione ipsorum inter se, quia inferiora corpora, seu elementa non possunt qualitatem aliquam coclis imprimere, neque etiam Angeli illam virtutem habent, ut nunc suppono. Deus autem, licet novas qualitates in coelis possit efficere, quae illis secundum naturae ordinem debitae non sint: nihilominus secundum ordinariam legem naturalem id non facit, quia solum operatur concurrendo cum causis secundis; altior vero perfectio coclorum pro statu gloriae, consummato mundi cursu, reservatur ; et fortasse coelo empyreo similem perfectionem jam Deus addidit, quod si ita est, simul cum illo coelo tota hujusmodi perfectio concreata est, juxta ea, quae de illo coelo in superioribus diximus. At vero in hoc quarto die non est verisimile aliquam inhaerentem perfectionem additam esse astris sola voluntate, ac virtute divina, quae sit illis naturalis, et intrinseca primo modo, sed ab extrinseco agente tantum proveniens; quia, ut dixi, hic modus agendi Dei non est secundum ordinarium naturae modum, neque ad universalem et communem influentiam Dei pertinet, et ideo non est sine majori fundamento asserendus.
20. Instantia contra supradicta. -- Expeditur. — Explicatur D. Thomas allatus in n. 11. —lbicere autem quis posset, quamvis stellae ab intrinseco non habeant aliquas qualitates ac virtutes, neque illis sint debitae secundum proprias et particulares naturas: nihilominus propter universalem naturam illis infundi potuisse, idque hoc quarto die factum esse, ut haberent astra omnem necessariam virtutem ad influenda in haec inferiora. Sed respondemus, si supponantur astra esse adeo imperfecta, ut ab intrinseca natura, et per mutuam communicationem non possint habere, omnem influentiam huic inferiori mundo necessariam et sufficientem: recte quidem, et consequenter dici Deum illis eam virtutem addidisse et supplevisse, ut per astra tanquam per causas secundas universales postea operaretur. Verumtamcen, etiam hoc concesso, non video, quo fundamento dicatur contulisse Deum illas virtutes in hoc quarto die, magis quam in principio, quia ex tota narratione hujus quarti diei id colligi non potest. Addo vero sine fundamento dici astra creata esse adeo imperfecta , ut non possint ab intrinseco habere virtutem requisitam ad omnes influentias huic inferiori mundo opportunas et necessarias; unde nos e contrario dicimus potuisse Deum producere planetas, seu stellas tantae perfectionis essentialis, ut ab illa dimanent omnes virtutes ad dictam influentiam sufficientes. Quis enim hoc divinae omnipotentiae neget? At hic modus condendi universum, et principales ejus causas naturales, nobilior et excellentior est: ergo credendum potius est, ita fuisse astra a principio condita, et postea non aliud virtutis augmentum praeter illud, quod diximus, accepisse; nec, ut opinor, de alio genere augmenti divus Thomas locutus est, neque de alia determinatione virtutis, praeter eam, quae ex diversis aspectibus, conjunctionibus, vel oppositionibus astrorum resultat, quia nec verba ejus in prioribus locis alium sensum postulant, et in posterioribus locis allegatis ita videtur tacite suam mentem explicare.