Text List

On this page

Caput 9

Prev

How to Cite

Next

Caput 9

Caput 9

Quomodo per solos motus proprios coelorum sufficienter explicentur omnia, quae hoc die facta narrantur

CAPUT IX. QUOMODO PER SOLOS MOTUS PROPRIOS COELORUM SUFFICIENTER EXPLICENTUR OMNIA, QUAE HOC DIE FACTA NARRANTUR.

1. Expenduntur verba Scripture pro difficultate capitis preecedentis in num. 1, acprimum illa, Dixit Deus,fiant luminaria. — In hoc capite respondendum est ad difficultatem praecipuam in principio praecedentis capitis propositam, quod distinctius et exactius fiet discurrendo per singula Scripturae verba. Prima igitur sunt: "Dicit autem Deus, fiant luminaria in firnamento celi", in quibus, si verbum fiat rigorose accipiatur pro fleri simpliciter et substantialiter, verbum dixit per recapitulationem accipiendum est, ac si diceretur, direrat autem Deus, eic., atque ita cxponit Vatablus ex sententia Hebraeorum, dicens praeteritum ibi accipi pro plusquam perfecto, quae expositio in sensu supra dicto tolerabilis est. Verumtamen ille sensus per recapitulationem etiam in verbis dixit, vel fiant, necessarius non est, nam optime intelligi possunt de effectu, quem Deus in hoc ipso die fieri praecepit ; quia necessarium non est illud intelligere de effectione simpliciter, seu substantiali, quia per sequentia verba determinatur et limitatur ad accidentalem motionem. Additur enim, e "dividant diem ac noctem, et sint in signa, et tempora", etc., ubi particula ef, per particulam ut, explicanda est, quod non est novum in Scriptura. Et in hoc loco observavit Oleaster, et idem sentit Cajetanus, et sumunt ex verbis Hebraeis, quae ad litteram ita habent, erunt luminaria in extensione caelorum, ad dividendum diem. et noctem, etc. ; unde uterque notat, non esse hoc quarto die simpliciter facta luminaria, ut sint, sed ad alia munera, quae per verba praedicta explicantur ; quae quidcm officia fiunt a luminaribus mediantibus suis motibus, neque ratione illorum munerum alia qualitate, vel perfectione indigebant.

2. Dices, divisio diei, et noctis non fit per motum proprium Solis, sed per diurnum, et ideo primo die legimus divisisse Deum diem, et noctem: ergo non recte dicitur, sol factus hoc quarto die quoad hoc munus. Respondetur cum D. Thoma, dicta q. 70, art. 2, ad 3, aliter factam esse divisionem dici, et noctis primo, et quarto die Nam in primo facta est communi modo. secundum distinctionem solam inter lucem et tenebras, et illo modo verum est fieri distinctionem illam per motum diurnum cum quadam eequalitate et uniformitate; alio vero modo specialiori fit distinctio inter diem et noctem cum quadam varietate, et inaequalitate, quatenus aliquando dies sunt majores noctibus, aliquando minores, quod ex propriis motibus astrorum provenit. Dici etiam potest, quod indicavit Cajetanus in primo die distinctonem diei et noctis factam esse tanquam inter lucem et tenebras, hoc autem die factam esse tanquam inter lucem et lucem, quia lux diei est Solis immediate. lux autem noctis est Iumen Iunae et stellarum. Unde paulo post subilitur de luminaribus, "ut luceant n firmainento cael, et illuninent terram", et iterum: "Fecit Deus duo luminaria magna, luminare majus ut praeesset diei, et luminare minus ut praeesset noct?, et s'ellas". Nam ilud preeesse optime intelligitur, quoad illuminationem. Recte ergo intelligitur distinctio illa inter diem, et noctem quoad ntriusque lumen factam esse. Unde consequenter etiam potest dici facta distinctio quoad virtutem influendi, nam in die Solis influentia cfficacior est, in nocte vero lunae, et stellarum actio magis viget. Quia vero paulo post iterum dicitur, posita esse luminaria, "ut lucerent super terram", et "praeessent diei, ac nocti, et dividerent lucem, ac tenebras": negari non debet, aut potest, quod D. Thomas dixit, factam esse hoc die speciali mod distinctionem inter lucem ettenebras, sed hoc supposito, explicatur amplius illa specialis distinctio, quia non solum facta est secundum durationem dierum ac noctium, sed etiam secundum lucis et aliarum influentiarum participationem.

3. Expenduntur deinde cerla illa ut sint in signa.— Additur vero etiam esse facta luminaria hoc die, u£ sint in signa. Circa quae verba multa dicta sunt a doctoribus propter antiquos errores, qui de signis coelorum inventi sunt, ct ineptissime in his verbis fundati Aliqui vero sgna haec non proprie de signis significantibus, sed de miraculis, et stupendis operibus interpretantur. Haec enim apud Hebraeos, et frequenter in Scriptura signa vocantur, ut in Exodo, cap.3, etseq., et Deut. 4 et 7, unde est illud Psalmi 73: "Signa nostra non vidimus", et Ecclesiast. 36: "In nova signa et inmuta miralilia", etc. Et sic Judaei saepe a Christo signa petebant, Matth. 12, Joan. 4. Ipse autem discipulos suos ea facturos promisit et implevit, ut Marci 16, refertur, et Act. 2, 3et 4. Haec tamen significatio non recte huic loco adaptatur, quia sol et luna non sunt facta, ut faciant opera prodigiosa, seu miraculosa. Quod si aliquando aliqua prodigia facta sunt circa ipsum solem et lunam, ut Josue 10, vel fiunt, ut Isaiae 13, dicitur, non sunt facta sol et luna propter talia signa, sed Deus speciali providentia propter alios fines illa circa solem et Iunam operatur. Praeterquam quod ipsa non vocantur signa, nisi quatenus divinam revelationem, aut jussionem indicant, vel promissionem confirmant, et ideo talis significatio praesenti operi non recte adaptatur. Nisi forte quis dicat, ipsum solem et lunam, et concentum stellarum cum suis ordinatis motibus vocari signa, quia sunt veluti portenta quaedam, et divinam potentiam maxime significant, sicut alibi Propheta regius dixit, "Caeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiant fir namentum", etc. Sed hic sensus licet ut secundarius, et spiritualis tolerari possit, non est tamen litteralis; sed nimis metaphoricus, ut per se notum est.

4. Vera expositio de signis significantibus.— Hujus expositionis modus duplex. — Dicuntur ergo astra facta in signa aliquid significantia hominibus, quod ad communem eorum usum et utilitatem pertineat. Puobus autem modis intelligi potest astra esse signa, scilicet, vel pura signa, id est, habentia munus significandi, non fundata in causalitate, seu influentia, sed vel in aliqua impositione, vel in aliqua ratione figurae, seu imaginis: vel certe dici possunt astra facta esse in signa, quia facta sunt ad influendum, ratione cujus influentiae etiam habent, quod significent. Priorem sensum secutus est Origenes, cujus sententia fuisse dicitur, omnes effectus futuros in astris tanquam in signis cognosci posse, non tanquam in causis, sed quia in illis tanquam in imaginibus omnia descripta sunt. Quam sententiam fuisse hominum non mediocriter doctorum, disit Augustinus, lib. 5, de Civit., cap. 1, eamdemque late refert ex Origene super Genesim, Eusebius, lib. 6, de Praeparat. evangelica, capite ultimo, ubi formalia verbaOrigenis refert, de quibus non videtur per se dubitari, quamvis nunc in homiliis super Genesim, non inveniantur.Et in homilia 5, super Jeremiam, reprobat quidem Origenistarum errorem dicentium stellas esse causas efficientes, quae omnibus futuris necessitatem imponunt: quod vero sint signa sine causalitate neque affirmat, neque negat. Et ipsemet Fusebius approbando sententiam Origenis quoad priorem partem, in qua stellis praedictam causalitatem negat, de altera, in qua illis significationem tribuit, nihil dicit. Famdem sententiam tribuit Senecae et Plotino Ludovicus Vives, in scholiis ad Augustinum supra.

5. Judicium de pradicto empositionis modo. — Et impugnatur primo quoad significationem naturalem. — Verumtamen haec sententia, quamvis aperte non incidat in errorem Stoicorum, de fati necessitate, non multum ab illa distat, tum quia secundum rectam consecutionem sine illo subsistere non potest, ut statim dicam, tum etiam quia incidit in alium errorem, quod futura contingentia ab alio quam a Deo certo cognosci possint, quod est erroneum, ut supra de Angelis diximus Deinde est omnino vana illa sententia, quia illa significatio syderum vel est naturalis, ved ad placitum. Priori modo cogitari non potest in stellis respectu omnium futurorum sine causalitate circa illa, quia haec significatio non est nisi vel in effectu respectu caus e, vel in causa respectu effectus, sed steliae non sunt effectus futurorum, ut per se patet: ergo si non sunt causae, non possunt illa naturaliter significare. Major, seu sufficentia partitionis p.obatur, quia inter siguum naturale, et signatam, debet esse aliqua naturalis et necessaria connexio, quae nulla esse potest nisi causae, vel effectus. Nam connexio inter relationem et terininum ad rem non pertinet, ut nunc tanquam clarum suppono. Dices relationem imaginis, seu similitudinis ad hoc posse conferre. Respondeo imprimis vanum esse fingere in astris et stellis hanc formalem repraesentationem omnium futurorum, cum revera nullasit, imo nec mente sua cogitari possit; et deinde talis repraesentatio non fit per propriam relationem praedicamentalem similitudinis, vel imaginis, sed per ipsam figuram, vel formam, in qua talis relatio fundari potest, et ideo per hujusmoli repraesentationem imaginis, nisi ratio causae, vel effectus illi adjungatur, cognosci non potest an res repraesentata sit, fuerit, vel futura sit: ergo, etiamsi fingendi tales imagines in ccelis licentia detur, non poterunt esse signa naturalia futurorum, ut futura sunt.

6. Impugnatur deinde quoad significationem ad placitum.—CQuod si haec significatio dicatur esse ad placitum, non minus facile tanquam vana refelletur. Quia illa significatio ad placitum, solum esse posset ex impositione Dei, quia nullus alius cognoscit omnia futura, praesertim contingentia, neque aliqua creatura tantam in universo auctoritatem habet, ut talia signa instituere potuerit: nullus autem potest cum fundamento dicere Deum talia signa imposuisse. Ubi enim Deus hoc revelavit? Aut quis sine revelatione posset talis impositionis habere notitiam? Vel quis erit usus talis significationis, si impositio illius nemini revelata est? Cum ergo sit certum Deum hujusmodi significationem, vel impositionem hominibus non revelasse, vana et ridicula est talium siguorum assertio. Responderi potest ex Origene apud Eusebium hanc significationem, non hominibus, ced Angelis, notam esse, et per illos hominibus aliquibus non integre, sed ex parte innotuisse. At isti non hoc somniarunt, vel crediderunt, nisi a malis angelis illusi ita senserunt. Unde quantum erroris est in adhibenda fide daemoniis et in utendo eorum consortio et confabulatione, tantum erroris et vanitatis est in illa responsione; et praeterea repugnat ille error Scripturis dicentibus, solum Deum omnia futura cognoscere. Dicet fortasse aliquis, per hoc non excludi, quin per divinam revelationem Angeli ea cognoscere potuerint. Respondetur vanum esse et erroneum, hanc notitiam per revelationem factam in talibus signis omnibus Anggelis, et de omnibus futuris ascribere, alioqui haec scientia omnibus AngeLs quasi ordinaria lege conveniret, quod plane repugnat modo loquendi Scripturarum Ac denique quod ad verba Genesis attinet, cum ibi dicitur, ut sint in signa, sermo est respectu hominum, non Angelorum, et de sguis naturalibus, non de supernaturalibus. Unde recte dixit Augustinus, lib. 2, Gen. ad litter., c. 14: Cum dicit de sideribus, ut siut in sgna, non illa dicit, quee observeare vanitatis cst, sed utique utilia, et hujus vitee usibus necessaria.

7. Refellitur preeterea sguificatio astrorum quam fundetur ip ipsorum causulitate, seu influxu. — Et hinc facile etiam refutatur error antiquorum Gentilium et haereticorum, qui hanc significationem in causalitate fundatam stellis tribuerunt respectu omnium eventuum futurorum, etiam illorum, quae a voluntate humana, vel angelica pendent. Nam hic error, et libertati arbitrii, et immaterialitati humanae voluntatis repugnat, quia non possunt corpora in spiritu agere, nec voluntatem libertate sua privare. De qua re in locis aliis ex professo tractatur, et ideo hic adnotare sufficiat hunc errorem damnatum esse a Leone papa, Ep. 91, alias 93, ad Turivium, cap. 11, et in Concilio Bracharensi 1, cap. 9, et impugnari late ab Origene et Eusebio supra, et Augustino, dicto lib. 4, de Civit, et D. Thoma, in opusc. 26, de Judiciis, seu indiciis astrorum, et multis aliis, qui contra Fatum scripserunt. Quocirca verum quidem est significationem luminarium fundatam esse in causalitate, ut tradit D. Thomas, dicta quaest. 70, art. 2, ad 2. Ubi etiam advertit, non ideo esse dicta signa, quia non sint causae, nam significatio non excludit causalitatem, sed potius interdum in ea fundatur, Sed dicta (inquit) sunt potius signa, quam causm, ut occasio idololatrieetolleretur. Winc tamen optime concluditur astra non esse signa omnium futurorum, sed illorum quos facere possunt, quosque cursu suo naturaliter et ordinarie efficiunt. Et quia istorum effectuum varietas ex propriis motibus ceelorum, et ex diversis aspectibus et conjunctionibus astrorum, quae per eosdem motus fiunt, onuntur: ideo ratione eorumdem motuum dictum est, luminaria facta esse, ut sint in signa, ut Augustinus et divus Thomas supra notarunt. Et hoc modo significatio illa ad hominum utilitatem ordinata est, quia per illa discernunt homines opportunitatem negotiorum, vel actionum, quam nautae observant ad navigandum, et agricolae ad seminandum, et alii ad caetera negotia praevidendo temporum qualitates, ut pluviae, aut serenitatis, frigoris, aut caloris, etc.

8. Exponitur ter(io loco dictio n tempora.— Exponuntur quarto loco cerba, in dies et annos. — Ex quibus facile exponitur, quo sensu dicantur astra hoc die non solum in signa, sed etiam in tempora. lstae enim duae particulae possunt facile ad idem referri, ita ut posterior priorem exponat, nam astra facta sunt in signa diversorum temporum, non solum quoad moras, sed etiam quoad qualitates eorum, nam signant tempus aestatis, hiemis, etc. Ita fere exponit Augustinus, dicto lib. 2, de Gen. cont. Manich. cap. 14. Et in Imperfecto, cap. 13, et lib. 1, de Gen. contra Manich. cap. 13 et 14, et idem sensit Chrysostomus, homil. 4, et Basilius, hom. 6, in Gen. et Hugo de S. Victore, Annotationib. in Gen., cap. 7, et ibi alii, quos Lypomanus, in Caten., refert, nec dissentit D. Thomas supra. Possunt vero illae duae particulae etiam ad diversa referri, nam astra signant varios effectus suos, ut dictum est, constituunt autem vicissitudines temporum aestatis, hiemis, etc., et ideo specialiter dicuntur facta, ut sint in tempora. Omitto expositionem dicentium, per tempora intelligi illa, quae festis et solemnitatibus deputantur, quia alienam ab hoc loco censeo. Additur vero, et dies, et annos, quos usitate novimus (inquit Augnstinus supra) qui non fierent, nisi motibus siderum, utique propriis, sicut de diebus supra explicatum est, et de annis constat, quia per proprium Solis motum constituuntur. Omittuntur autem menses, quia sub annis (ut quidam volunt) comprehenduntur: nam annus in quadam significatione dicitur integra conversio propria cujuscumque planetae, et quia conversio luna uno mense perficitur, ideo menses sub annis comprehenduntur. Sed hoc non admodum placet, quia illa acceptio agni, mihi est valde incerta, nec in Scriptura ejus fundamentum invenio; imo Hebraei menses lunares computabant, juxta conversionem lunae, et ex eis lunares annos conficiebant. Unde facilius dicitur menses fuisse omissos, quia in anno solari ad placitum hominum divisi sunt, ob quam rationem etiam horae sunt praetermissae.

9. Explanantur quinto loco verba, duo luminaria magna, quae de Sole et luna proferuntur.—Ultimo inquiri solet hoc loco, quo sensu sol et luna duo magna luminaria dicantur inter ea, quae fecit Deus, qua occasione de horum et aliorum astrorum magnitudine posset hoc loco disputari. Sed hoc astrologis et philosophis relinquimus, ac hreviter dicimus in re quidem ipsa solem fortasse esse absolute maximum inter astra omnia, ut accurate declarat Pererius, tom. 1, in fine quarta diei, et Conimbricenses, 2 lib., de Coelo, cap. 12, q.1, art. 3. At vero luna absolute non habet secundum magnitudinis locum, ut est constans apud philosophos, et ideo solum res; ectu nostri dicitur secundum luminare magnum, utique formaliter (ut ita dicam) seu in lucendo. Quia per diem neque luna, neque aliae stellae lucent, propter Solis eminentiam; in nocte vero iuna magis, quam aliae stellae nobis lucet, vel propter majorem propinquitatem, vel propter majorem densitatem, et aptitudinem, quam ad Iucendum habet. Et ita sensit Basulius, homil. 6, in Exaemer., et Chiysostomus. homil. 7, in Gen., sicque intelligendus est Augustinus, l. 2, de Gen. ad litter. cap. 16. Addi potest lunam etiam eminere in illis muneribus, ad quae luminaria hoc die facta esse dicuntur. Nam vel propter majorem vim illuminandi terram, vel propter alias etiam qualitates sibi connaturales majorem habet influentiam in omnium mixtorum generationem, et in corpora humana, quam caeteri planetae, praeter solem; et ideo inter signa coclestia horum naturalium effectuum, post solem principatum habet: et ob eamdem rationem magis est in tempora, et dies, et annos, quam reliqui planetae, utique post solem. Unde secundum illum etiam menses, et anni a multis nationibus connumerantur, et ad distinguenda tempora in ordine ad piures actiones humanas, praesertim ad opera medicinae, vel agriculturae, aut navigationis, augmenta, vel diminutiones lunae plurimum considerantur: propter has ergo causas luna dicta est luminare minus, et in secundo gradu post solem collocatur.

10. In plenilunione, an statu alio sit luna creata.—A uctoris judiciumn.—bHhac denique occasione dubitari hic solet, in quo statu augmenti, vel decrementi luminis luna creata fuerit. Quod attingit D. Thomas, dicta q. 70, art. 2, ad 5, ubi probabile censet factum esse plenam, quia illa est perfecta ejus dispositio, praesertim ad lucendum in nocte. Quae fuit sententia Bedae, in Exaemer., et lib. de Ratione temporum. Procopius, in caput 1 Gen., Damascenus 1, de Fide orthod., cap. 7, et Abulensis, Gen. 1, q. 25. At vero Augustinus, 1. 2, Gen. ad litter., cap. 15, probabile censet, factam esse initio sui luminis, quia debuit incipere in principio sui mensis, seu conversionis suge, secundum motum proprium et respectu nostri ; alioqui non in prima luna, sed in decima quarta moveri coepisset. Et ad rationem in contrarium virtute respondet, sive primam, sive plenam lunam Deus fecerit, fecisse perfecta. Tandem vero nihil determinat, sed rem indecisam relinquit. Unde non defuerunt, qui mediam viam tenuerint, dicentes lunam factam esse in quarta parte sui augmenti, id est, in ea dispositione, quam in septimo die habere solet. Quia tunc oritur supra nostrum horizontem, quando sol occidit, et ita poterat totam noctem illuminare, atque ita statim exequi munus suum per illa verba explicatum, ut praesset nocti, quod facere non potuisset, si in prima luna creata fuisset, et aliunde convenientius videtur, ut post illud initium non statim decresceret, ut necessarium fuisset, si plena creatà esset, sed potius, ut per aliquod dies continue augeretur. Sed in hacreliberum est unicuique, quod voluerit sentire, quia ex scriptura, vel Patribus nihil habemus, et rationis non multum cogunt.

11. Enodantur ultimo loco verba, "Et posuit eas in firmamento".—Supersunt tantum explicanda verba illa, quae supra cap. 5, num. 14, in hunc locum remisimus, "et posuit eas (scilicet stellas) in firmamento celi". In quibus duae statim occuriunt difficuliates. Prima est supra posita, quia in opere secundi diei nomine firmamenti aerem exposuimus: quomodo ergo nunc potuerunt stelae in firmamento poni? Sed ad hoc breviter dicendum est nomine irmamenti intelligi totam expansionem corporum diaphanorum ab octava sphaera usque ad terram: etita juxta lectionem Hebraicam proprie vertitur, posuit ste las in extensione caelorin. Unde quia firmamentum sic sumptum plura corpora comprehendit, interdum aliquid ei tribuitur ratione unius, interdum vero ratione alterius: et ita in praesenti dicuntur stellae positae in firmamento, quia sunt positae in superiori parte ejus, et denotatum est omnes stellas esse sub primo mobili. Quae expositio communiter recepta est, ut videre licet in Lypomano, Cajetano, Pererio et aliis.

12. Altera difficultas est circa verba, posuit eas in firnamento, nam videntur significare, prius fuisse firmamentum, et postea Deum stellas in illo posuisse. Respondemus tamen, non esse existimandum posuisse Deum stellas in ceelo, tanquam in subjecto proprio, aut tanquam in loco extrinseco, sed tanquam partes in toto, cui uniuntur, et cum quo locum habent. Sicut ergo partes ponuntur in toto non praeexistente, sed quando ipsum producitur, ita Deus tunc posuit stellas in firmamento, quando coelum illis constans et compositum creavit, et ita in principio sui operis illas posuit. Hoc autem quarto die, vel illud per capitulationem reperitur, ut aliquid addatur, vel dicuntur hodie stellae positae in firmamento, non simphliciter, sed ut lucerent super terram; nam antea super aquas lucebant: hoc autem die, cum jam terra esset aquis discooperta, super illam coeperunt lucere, non utceumque, sed determinato modo, et cum certa varietate, et influentia, ut explicatum est.

PrevBack to TopNext