On this page
Caput 10
Caput 10
De animalium ratione carentium productione, quinto et sexto die facta
1. Referuntur verba Genesis quibus brutorum productio traditur. — In quinto die duo ab auctore naturae facta narrantur, scilicet, pisces maris, et volatilia coeli, id est, aeris. Verba sunt: "Producant aquee reptile animae viventis, et volatile super terram sub firmamento caeli", etc. In sexto item die prius brutorum creatio refertur his verbis: Dicit quoque Deus, "producat terra animam viventem in genere suo, jumenta, et rephilia, et bestias terre secundum species suas, factumque est ita", et postea hominis creatio describitur, quae propter suam diguitatem specialem disputationem postulat, et ideo illam in sequentem librum reservamus. At vero de caeteris animantibus, quia secundum quamdam proportionem, communem doctrinam habent, hic dicemus. Quod breviter expediri poterit fere applicando ea, quae de vegetabilibus dicta sunt, et in fine grave quoddam dubium explicando.
2. Prima assertio.— Primo ergo nobis certum sit, haec animantia non in virtute tantum, aut in semine, sed actu, et in seipsis facta fuisse his diebus, in quibus facta narrantvr; quanquam Augustinus, lib. 3, Gen. ad litter., cap. 5, in sua persistens sententia, contrarium sentire videatur. Et probatur primo ex proprietate verborum, eorumque uniformitate: Diait Deus, fiat et factum est. quae in rigore ejus rei, quae fieri dicitur, actualem productionem significant, et ita in aliis diebus explicata sunt. Secundo ex ipsorum animantium perfectorum natura, quia tota species non potest incipere per naturalem generationem, quia unumquodque individuum ab alio simili procreatur: et ideo necessario sistendum est in aliquo primo individuo ab alio simili non genito. Neque illud primum ex solo semine generari potuit, qu.a neque illud semen naturaliter fieri potest, nisi ab animali decisum, neque etiam conservari potest, vel ad foetum formandum perduci, nisi in utero alicujus animalis generantis. Neque etiam talium animanutium species, seu prima earum individua per solas causas universales, solem nimirum, et astra introdluci in orbem potuerunt, ut etiam in philosophia contra Aviceunam, et alios antiquos philosophos demonstratur: ergo necessarium fuit, prima individua horum animantium immediate ab auctore naturae fieri: ergo his diebus facta sunt actu, et in seipsis, nam post hos dies nihil hoc modo Deus procreavit, reguievit enim die septimo ab omni opere, quod patrarat. Teriio idem probari potest ex illa benedictione quinto die data: Crescite, et multiplicamini, nam vim generandi 4 indicat, quae non nisi rei jam actu productae confertur, ut in capite septimo ponderatum est. Ubi etiam ex creatione hominis hoc confirmavimus: neque in hoc nova difficultas occurrit.
3. Secunda assertio tripartita.— Frima pars probatur. — Dico secundo, quamvis productio istorum animalium, interdum creatio dicatur, nihilominus non fuit ex nihilo, sed ex praejacente materia, modo tamen proprio auctoris naturae. Haec assertio etiam est certa et communis: et prima quidem pars ejus constat ex cap. 1 Genesis, illis verbis: "creavitgue Deus cete grandia, et omnem animam vaventem", etc., et ex aliis communibus locis Scripturae. Secunda vero pars in illis verbis continetur, "producant aque", "producat terra". Circa quae verba occurrebat quaestio, an aqua, et terra in hac productione efficientiam habuerint. Verumtamen quod in simili dubio de vegetabilibus diximus, ad caetera viventia applicandum est, nam Scriptura eodem modo de illis loquitur. Unde Cajetanus sicut in plantis, ita in animalibus docet, efficienter ab aqua vel terra producta esse propter vim verbi, producat. Nos tamen diximus, verbum illud in omnibus significare causalitatem elemento accommodatam ac proinde ex verbis illis optime probari causalitatem materialem: efficientem vero, nec probari, nec cum ratione posse subsistere, propter superius dicta.
5. Secundae partis probatio.— Probatio tertio, seu potius declaratio. —Sic igitur probata relinquitur secunda pars assertionis, nam omnia haec animalia facta sunt ex praejacente materia, aqua nimirum, vel terra. Ergo non sunt facta per rigorosam creationem, nimirum ex nihilo. Occurrebat autem dubium, utrum aliqua ex his auimalibus facta sint ex aere, sed illud in fine cap., a n. 13, tractandum relinquimus. Uliüma denique pars assertionis in superioribus satis declarata est in plantis, et in praesenti eamdem rationem habet. Intelligitur enim de productioue quoad praeviam alterationem et organizationem, nam haec non est facta modo ordinario et communi, nec per moras, quibus naturaliter fieri solet, sed subito, vel mora brevissima, et sine effectiva cooperatione causarum secundarum divina virtute facta est; et ob eam rem creatio appellatur lato modo, ut et ab ordinaria generatione distinguatur, et ut denotetur fuisse quemdam modum productionis auctoris naturae proprium. Nihilominus tamen substautialis generatio talium viventium, quae in instanti facta est, ejusdem speciei fuit, cum simili generatione ordinario modo facta. Nam in se utraque productio est per veram eductionem de potentia materiae, prius natura ultimate dispositae ad talem formam, diversitas autem in praevio modo dispositionis essentiam, seu substantiam mutationis substantialis, quae in momento fit, non variat, cum de ejus essentia non sit. Tandem recte hinc colligi potest, omnes formas, seu animas istorum animantium quantumvis perfectorum citra hominem ex potentia materiae eductas esse, id enim sienificant illa verba, "producat terra animam viventem": quae statim distribuuntur ad omnes species per illa verba, "jumenta, et reptilia, et bDestias lerree", quod recte notavit Cajetanus, et Pererius consentit.
5. Assertio tertia.— Fundatur et enucleatur. — Tertio dicendum est haec animalia omnia his diebus producta esse, in perfecto statu in singulis individuis, seu speciebus suis, juxta uniuscujusque naturam. Haec assertio communis est, et fundatur in illo principio, quod opera Dei perfecta sunt. Et intelligenda est ac explicanda eo modo, quo similem de plantis posuimus. Itaque fuerunt omnia creata integra, et omnibus suis membris perfecta, item in quantitate et magnitudine corporis, ad quam solent hujusmodi animalia in termino augmenti pervenire. Non oportet autem, ut omnia fuerint aequalis magnitudinis, etiam individua ejusdem speciei, nam de distinctis res est manifesta. De prioribus vero licet potuerit Deus a producere aequalia, vel aeque fortia, aut aeque pulchra, non videtur necessarium, nam universi pulchritudo varietatem aliquam requirit. Quaeri autem hic potest, quot individua creaverit Deus in unaquaque specie, in quo non est dubium quin ad minimum, bina facta fuerint, sed est dubium, an fuerint plura. Quod ex alia interrogatione potest pendere, scilicet an Deus produxerit haec animalia tantam in uno loco terrae, vel per totum orbem. Nam pro uno loco, id est, pro uno regno, vel alio simili bina sufficere potuerunt, pro diversis autem plura necessaria erant, ut per se clarum est; et quamvis res incerta sit, haec posterior pars verisimilior videtur ; sicut de piantis diximus, nam fere est eadem ratio. Semper tamen incognitum nobis est, quot individua simul produxerit Deus in universo orbe in singulis speciebus horum animalium: hoc ergo relinquendum est divinae sapientiae, cujus consilio et arbitrio haec multiplicatio et distributio facta est. Verumtamen sicut de plantis diximus, ita hic considerari potest ex animalibus quaedam melius, seu commodius in quibusdam regionibus, quam in aliis procreari, et intra eamdem etiam speciem, quaedam esse majora, vel fortiora: vel aliis hujusmodi qualtatibus affecta in una regione, quam in alia. Ad hunc ergo modum verisimile est divinam sapientiam, proportionem, et varietatem in hanc animalium productione observasse.
6. Ex quo etiam intelligi potest produxisse Deum omnia haec animalia cum virtute generandi sibi similia in generibus, seu speciebus suis. Probatur, quia haec potestas pertinet ad naturalem perfectionem individui, et ad conservationem speciel necessaria est. Deinde probatur ex illa benedictione, crescite, et multiplicamini. Per illam enim benedictionem, nihil aliud significatur, quam virtus, data his viventihus ad multiplicanda individua, et conservandam speciem, per multiplicatas generationcs. Nec refert, quod animantibus terrestribus, praeter hominem, non legatur data hujusmodi benedictio, quia cum data fuit piscibus, et volatilibus virtute, caeteris etiam brutis data censetur, cum eadem ratio, et necessitas in eis inveniatur. Quanquam postea in hominibus repetita sit, post eorum creationem, ad denotandum singularem hominis excellentiam, et propter alias rationes, quae videri possunt in Augustino, lib. 3, Gen. ad. ht., cap. 13, et Deda in Exaem., et aliis expositoribus in Gen.
T. Assertio quarta. — Unde ostendatur Natatalia volatilia terrestria constituunt ordines tres inequalis perfectionis. — Quarto dicendum est haec animalia ratione carentia in magna varietate generum et specierum simul fuisse his diebus a Deo producta. Sinul (inquam) cum partitione accommoda, ut statim explicabo. Haec etiam assertio ex narratione Genesis adjuncta Patrum expositione manifesta est. Nam imprimis narrantur facti tres ordines, seu classes animantium, quae sunt veluti tria genera illorum, scilicet, piscium, volatilium et terrestrium. Quae sine dubio essentialem differentiam genericam inter se habent, ut motus naturalia loca, figurae, et aliae actiones et proprietates evidenter ostendunt. Servant autem inter se hunc ordinem perfectionis, quod infimum habent pisces, medium aves, et superiorem animantia terrestria. Ita docent philosophi, et in Genesi Patres et expositiores, quamvis diversis rationibus, et signis ad illum ordinem ostendendum utantur. Sed non est praesentis instituti de animalium proprietatibus disputare ; solum intelligere debemus illos gradus dictum servare ordinem ex genere suo: nam inquiri posset, an aliqua species inferioris gradus possit esse essentialiter perfectior, quam alia superioris gradus, sed hoc etiam nunc inquirere necessarium non est. Satis ergo est ex dicto perfectionis ordine colligere Deum in productione mixtorum ab imperfectis ad perfectiora processisse: ideoque sicut prius creavit plantas, quam animalia, ita inter animalia prius creasse pisces, postea vero volatilia, deinde terrestria, ultimo loco hominem, ut postea dicemus. Atque ita respectu diversorum ordinum horum animantium, non omnia simul creavit, tamen in unoquoque ordine simul omnia produxit, nam unico imperio dixit: Producant aque reptile, etc., et prodncat terra animam viventem, etc.; nulla ergo successio generationum inter res productas in singulis ordinibus cum fundamento cogitari potest.
8. An pisces et aves simul sint producta. — Imo etiam de volatilibus et piscibus dubitari potest an inter se simul creata fuerint: nam quod hi ordines tertium praecesserint, manifestum est, quia producti sunt in quinto die, tertium autem genus brutorum in sexto: an vero pisces sint prius tempore creati, quam volucres, dubitari potest: quia licet sint facti eodem die, potuerunt simul, vel cum successione fieri. Et quidem si intercessit successio, non est dubium, quin piscium creatio praecessit, quia primo loco ponitur. Suspicio autem successionis solum ex ordine litterae accipi potest, quia illa duo genera distincte narrantur, et prius minus perfectum, postea perfectius recensetur. Quod autem in reipsa non fuerit realis successio, videtur posse in littera Genesis fundari: sic enim dicitur: Diait "etiam Deus, producant aquae reptile et volatile". In quo significatur quasi unico imperio simul utrumque genus fuisse productum, sicut cum dicitur: "Creavit Deus caelum et terram" - sic enim in praesenti adjungitur, "creavitque Deus cete grandia, et omnem animam", etc., et omnia volatile. Sicut ergo omnes pisces simul creati sunt, ita etiam pisces et volatilia: ideoque tanquam de uno opere statim dicitur, vidit Deus, quod esset bonum, et una benedictio omnibus datur. Propter quae pars haec verisimilior videtur. Cur autem ita factum sit inter hos duos ordines, quis consiliarius Dei fuit, ut rationem reddere possit: fortasse tamen probabilis ratio est, quod ex eodem elemento fuerunt facti, ut infra dicemus. Vel certe, quia pisces et aves in multis similia sunt, quae Pererius et Tornielus late recensent.
9. Quinta assertio. — Pisces em suo genere mole eacedunt ceetera animantia. — Sub genere terrestrium tria inferiora genera continentur. — Deinde sub utroque istorum generum, seu ordinum quam plurimae species procreatae sunt. Hoc constat imprimis ex effectu ipso, addita ratione supra facta, quod post illos sex dies non fecit Deus se solo, et tanquam auctor naturae novas specierum productiones, et ideo omnes species animalium, quae naturaliter fieri non possunt a causis secundis, nisi per seminalem generationem et propagationem ab aliis similibus in eadem specie, fuerunt a Deo procreatae. Deinde hoc satis ostendunt verba Scripturae, in quibus nonnulla diversitas potest notari. Nam de piscibus dicitur: "Creacit Deus cete grandia, et omnem animam viventem, atque notabilem, quam producerant aquae in species suas". Per quae verba imprimis significatur magna specierum diversitas: deinde indicatur pisces ex suo genere in magnitudine excedere caetera animalia: nam ideo declarantur specialiter cete grandia, ut late ibi Pererius ex Patribus et philosophis prosequitur. Denique probabile est etiam in gradu isto animantium in aquis degentium majorem esse multitudinem et varietatem, quam in volatilibus, vel terrestribus inveniatur. At quod ponderari solet verbum, "producant aque reptile", quoniam in Hebraeo habet emphasim quamdam, et significat abundantem productionem, et quasi ebullitionem. Et hoc confirmat, quod infra dicitur: "Multiplicamini et replete aquas maris". Melius autem probatur ex illo Ps. 103: "Hoc mare magnum, et spatiosum manibus. illic reptilia, quorum non est numerus, anamalia pusilla cum magnis": vocat enim Scriptura pisces nomine reptilium, quia omnes natando quasi reptant super aquas, et per exaggerationem dicit eorum non esse numerum, quia est eorum maxima multitudo, et ut denotetur diversitas non tantum in numero, sed etiam in specie, adduntur illa verba, animalia pusilla cum magnis, nam in his extremis media subintelhguntur. Sub genere autem terrestrium animalium tria proxima genera in illis verbis indicantur, jumenta, reptilia et bestias terre, et in omnibus varias esse species adjuncta verba declarant, secundum species suas. Unde sub jumentis comprehenduntur omnes species animalium, quae ab hominibus domantur, ut illis ad suam commoditatem utantur: sub bestis terrae comprehenduntur animalia agrestia , reptilia vero dicuntur serpentes, et alia, quae super pectus suum gradiuntur, quia pedibus carent. Ad quae capita revocantur omnia animalia perfecta, quae super terram ambulant. De volatilibus autem nihil specialiter distinguitur, sed absolute dicitur omne volatile secundum genus suum, et iterum, aces multiplicantur super terram. In quo fortasse significatum est, in avibus nec tantam multitudinem, nec tantam varietatem, sicut in caeteris animantium ordinibus factam esse.
10. An animantia imperfecta sint his diebus producta. — Quaeri autem hoc loco solet, an his diebus facta fuerint etiam animalia imperfecta, quae per influentiam coelorum ex putrida materia terrae aut aqua generari solent. Nam Basilius, hom. 7, in Gen., affirmare videtur, Augustinus vero, lib. 3, Gen. ad lit., cap. 14, sub distinctione respondet. Nam quaedam ex his animalibus generantur ex cadaveribus mortuorum, alia vero ex aquis, vel terra procreantur: et priora negat fuisse tunc creata, quia nondum erant mortuorum corpora: de aliis vero affirmat, quia suo modo pertinent ad decorem universi. Sequiturque hoc D. Thomas, 1 part., quaest. 72, ad 5, sed profecto distinctio non videtur necessaria: tum quia non magis haec, quam illa ad decorem universi pertinent: tum etiam, quia si aliqua facta sunt his diebus, per omnipotentiam Dei facta sunt non expectata putrefactione materiae, prout secundum ordinem naturalem causarum secundarum fieri solet. Unde sine animalibus mortuis potuissent a Deo fieri imperfecta animalia , quae nunc ex corporibus mortuorum generantur.
11. Pars negativa placet.—Probabilius ergo censeo hujusmodi imperfecta animalia non esse facta a Deo immediate, et in actu his diebus, saltem per se loquendo. Probatur ex dictis in simili de herbis, nam est eademratio, nimirum quod hujusmodi imperfecta viventia non sint veluti per se requisita ad perfectionem universi, sed quasi per accidens ex concursu variarum causarum sequantur. Item quia sicut in speciebus perfectis non fuit necessarium, omnia individua immediate fieri ab auctore naturae, sed tantum prima, in quibus caetera potentia continerentur: ita in his imperfectis necessarium non fuit prima individua immediate a Deo produci, quia in aliis causis sufficienter continebantur in potentia, et per illarum actionem, et non per propriam successionem unius ab alio erant propaganda. Item quia alias dicendum esset, in omnibus speciebus, quantumvis imperfectis, aliqua individua in principio fuisse facta, quia non est major ratio de quibusdam, quam de aliis. Consequens autem est incredibile: alias etiam pulices, et similia animalia homini infesta in illo principio creationis actu fuissent, quod certe probabile non est. Atque hanc partem sequuntur Pererius et Tornielus in sexto die. Dixi autem per se loquendo, id est, spectando talium rerum naturam secundum seipsam. Nam ex his animalibus imperfectis quaedam solent deservire in cibum animalium perfectorum, ut pisces majores ex minimis aluntur: et similiter passeres, vermicula terrae habcent in cibum. Quia igitur in principio creavit Deus omnes species perfectas animalium, etiam eorum, quae carnibus et piscibus aluntur: ideo si propter hujusmodi usum necessaria tunc fue. runt aliqua animalia imperfecta, simul cum caeteris perfectis producta esse, credibile est, quia hoc titulo specialis causa, seu necessitas in eis invenitur.
12. An quae per adulterinam generationem bruta nascuntur sint his dielus producta. — Partis affirmationis ratio. — Pars tamen negans eligitur. — Solet ctiam hic dubitari de quibusdam animantibus, quae ex conjunctione maris et foeminae diversarum specierum generantur, ideo quod praeter naturam, et per generationem quasi adulterinam nasci videntur, ut mulus, leopardus, lynx, et similia, solet (inquam) dubitari, an fuerint a principio in actu creata, vel solum in potentia. Et ratio dubitandi esse potest, quia haec animalia in se spectata perfecta sunt, et multum utilia : ac subinde videntur per se ad perfectionem universi spectantia: ergo debuerunt simul cum aliis fieri ab auctore naturae. Nihilominus contrarium censeo esse probabilius, quod tenet Rupertus abbas, lib. 1, in Genes., cap. 57, et sequuntur Ystella, et Tornielus in Genes. Ratio vero est, quia hujusmodi species animalium sufficienter continebantur potentialiter in illis individuis diversarum specierum, ex quorum commixtione generantur: et ideo non fuit necessarium aliqua eorum individua ab auctore naturae rmmediate produci. Nam Deus ea tantum immediate produxit, quae non nisi per ipsius actionem in rerum natura introduci poterant quoad species suas, nam caetera, quae per causas secundas produci poterant, convenientius fuit per illas fieri, et hoc ipsum magis ad perfectionem universi pertinet. Accedit, quod hujusmodi generationes non fiunt sine interventu alicujus industriae humanse, ut ex Levitici 19, sumi potest, addita doctrina D. Thomae, 1, 2, q. 102, a. 6, ad 8. Constat autem non fecisse Deum omnes species rerum, quae interveniente industria humana ex variis commixtionibus rerum diversarum specierum discursu temporum ortae sunt: idem ergo est dicendum de iis animalibus, quae ex praedictis commixtionibus generantur.
13. — Ex qua materia sint productee aves.— Prima sententia. — Superest dubium superius n. 4, in hunc locum remissum, ex qua materia volatilia facta sint. Nam in hoc magna est controversia propter varia Scripturae testimonia. Unde tres de hac re invenio sententias. Prima est, volatilia ex terra fuisse procreata. Ita tenent Cajetanus et Catherinus in Genes., et Hieronymus Wielmius, lect. 22, in Exaem., quos Pererius in opere quintae diei sequitur. Fundatur in verbis Moysis, Gen. 2: "Formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terrae, et universis volatilibus celi adducit ea ad Adamum". Nam in illis aequalter dicit Moyses, animalia terrestria et volatilia ex humo, id est, terra fuisse formata. Et ratione confirmari potest, quia aves ex terra nutriuntur, et in ea principaliter habitant et vivunt: ergo signum est, de terra esse formatas
14. Secunda sententia. — Secunda opinio est, volatilia producta esse ex aqua, sicut pisces. Ita sentiunt, super Genes., Basilius, Ambrosius, et Chrysostomus, et D. Hieronymus, Epist. 83, ad Oceanum, ubi sic ait: Primum de aquis, quod vivit, egreditur, et pennatos ftdeles de terra ad celwn levat. Et favet Augusunus, l. 3, Gen. ad lit., c. et 8. Et Ambrosius, in hymno, quem canit Ecclesia feria 5, ad vesperam sic dixit: Magna Deus potentie, Qui ex aquis ortum genus Partim remittis gurgiti, Partim levas in aera. Fundamentum est, quia Gen. 1, dixit Deus: "Producant aquee reptile anime viventis, et volatile super terram sub firnamento celi". Ubi expresse utrorumque animantium productio aquis tribuitur, utique in suo genere materialis causae, ut supra declaravi. Respondent verbum producat non esse construendum cum utraque parte copulativae propositionis, sed tantum cum prima: in secunda vero subintelligendum esse verbum colent, vel aliud simile: nam in Hebraea, et in Chaldaica paraphrasi illud verbum additur. Nos vero vulgatam lec- tionem praeterimus: et profecto praeter vulgatae auctoritatem, sensus est planior. Ouia non est verisimile non fuisse expresse narratam productionem volatilium, et materiam, ex qua facta sunt, sicut de aliis duobus generibus animalium factum est. Cur enim diceret Deus, ut aves volarent, quas nondum dixerat, ut fierent ? Ergo verisimilius est, verbum producat, utramque partem comprehendere.
15. Sed objicitur, quia non potest congrue exponi id, quod adjungitur, super terram, nisi subintelligatur verbum volent. Nam quomodo aquae, quae inferiores sunt terra, possent producere aves super terram? Sed haec objectio non habebit locum, si dicamus volatilia esse facta ex aquis, quae sunt super terram, de quo statim dicam. Verumtamen responderi etiam potest, licet facta sint ex aquis terrestribus volatilia, recte additum esse, super terram, ad distinguendas avesa piscibus, qui reptant supar aquam, et quasi in aquis volant (ut aliqui notant) nam quemdam modum pennarum habent. Unde illud super terram, est quasi additum quoddam, determinans. et declarans proprietatem volatilium. Quod magis explicarunt Septuaginta, dicentes: Producant aque reptilia animarum viventium et volatilia colantia super terram: et hoc magis significavit paraphrasis Chaldaica, dicens: Producaut aque reptile animee viventium, et avem, quee volet super terram. Ex quibus manifestum est, illud nomen cí colatile, in nostra vulgata non esse nominativi casus, sed accusativi :ideoque nullo modo subintelhgi, ac suppleri posset verbum volet. Quod contirmatur ex verbis paulo post subjunctis, et aves multiplicentur super terrum, ubi non dicit, colitent, sed multiplicentur, quod substantialem productionem significat. Ergo similiter in prioribus verbis praeceperat Deus, ut volatilia producerentur super terram: ergo ex aquis productae sunt.
16. Ad fundamentum positum n. 13, respondet Augustinus dupliciter. —Neque conitra hanc sententiam obstant verba inducta ex capite secundo, tum quia illa particula ex humo, potest construi cum solis animantibus terrae, de quibus fit mentio in prima parte periodi, et non cum volatilibus de quibus in posteriori parte mentio fit. Ita respondent Augustinus, l. 9, Gen., c. 1. Eritque facillima expositio si in secunda parte illius propositionis repetitum subintelligatur verbum formatis, isto modo, formatis de humo cunctis animantibus terree, et formatis etiam colatitibus adduait ea, eic. Sed Augustinus praeter ea aliam adhibet res- ponsionem, scilicet, ibi sub nomine terrae etiam aquam esse comprehensam. Et utraque responsio satis probabilis est. Posset etiam dici. remote et quasi radicaliter etiam volatilia facta esse de terra, quia qualitates terrae praedominanter habent, et brevitatis causa terrestria et volatilia dicta esse de humo formata, licet non eodem modo ex terra genita sint, quia proxime tantum terrestria, volatilia vero remote modo nunc explicato, licet ex aquis proxime.
17. Tertia sententia magis probata Augustino. Deda, Ruperto, Eucherio, D. Thoma. — At vera est tertia sententia dicens volatilia facta esse ex aere. Hanc magis probat Augustinus, l. 3, Gen. ad litt, c. 3, et latius in Imperfect., c. 14, et sequitur Beda in Exaem., et Rupertus, l. 1, in Gen., c. 50, et Eucherius qui his verbis illam explicat: Volatilia ab aquis producta scribuntur, quia aer, in quo volitant, a sapientibus cum aquis deputatur qui aquarum humida exhalatione ringuescit, ut volatus animalium sustinere possit. Et ceodem modo tenuit hanc sententiam D. Thomas, quaest. 71, ad 3. Et potest suaderi, quia aves magis de elemento aeris participare videntur, nam in aere volant, et quoad fieri potest in illo degunt. Sed haec sententia ita accipienda est, ut non sit contraria secundae, sed cam magis explicet. Nam cum Seriptura dicat volatilia facta esse ex aquis, hoc simpliciter negari non potest: unde neque ita potest affirmari facta esse ex aere, ut aqua excludatur. Praesertim quia solus aer propter suam raritatem, et levitatem non potest esse apta materia, ex qua proxime generantur aves, et ideo oportet, ut vel in substantiam aquae transferatur, vel certe ut materiam aqueam in se habeat, ut possint ex illo aes generari. Sic ergo absolute dicendum est volatila ex aquis fuisse producta, tamen quia aquae partim sunt in terra sub propria et sensibili dispositione aquae liquidae et fluidae, partim sunt elevatae a terra in nubibus et vaporibus: ideo recte dici potest pisces esse factos ex aquis priori modo spectatis, aves vero ex levioribus seu altioribus aquis: et quia inter aves quaedam sunt magis aqueae, ut sic dicam, quia in ipsis aquis frequenter degunt: et super paludes, vel stagna libenter volitant, credibile est has esse factas vel ex aquis terrestribus, vel ex vaporibus illis vicinioribus: alias vero, quae subtilioris sunt naturae, et altius volitant et in arboribus, vel in alis locis excelsioribus habitant, ex subtilioribus aquis magisque a terra, et ejus aquis elevatis, creatas fuisse.
18. Em elemento ignis nulla animalia producta. — Rejicitur Aristoteles a Galeno. Vide etiam Conimbricenses in problemate de celo, sectione 4, mum. 5. —Ultimo movent aliqui quaestionem, cur ex elemento ignis nulla animalia producta sint. Sed ratio est in promptu, quia ignis non poterat esse apta materia proxima viventium, neque locus, in quo naturaliter viverent propter nimiam ignis caliditatem et activitatem. Nam quod de salamandra refert Aristoteles, 1. 5, de Hist. anim., c. 19, quod in igne diu vivat, refellitur a Galeno, l. 3, de Temperam., et aliis, quos Pereira refert in opere sexti diei, et l. 3, in Dan., ad illa verba, Angelus a Domini, etc. Unde non minus incertum censeo, quod ibidem refert Aristoteles de parvis animalibus quae in aerariis fornacibus in medio igne ex quodam concremento lapide in Cypro generantur: nulla enim, ut arbitror, experientia id satis probatum est: neque etiam est satis rationi consentaneum, nec doctrinae ejusdem Aristotelis, 1. 4 Meteororum, c. 1, et lib. 2. de Generat., cap. 3. Verumtamen, quamvis daremus dicta animalia in igne generari, illa essent imperfectissima, et his similia, quae in aliis elementis per accidens, et ex putrefactione fiunt, ideoque ad primam rerum productionem non pertinuissent.