On this page
Caput 11
Caput 11
Quomodo deus opus suum die septimo compleverit, et ab illo cessaverit, eumdemque diem benedixerit
CAPUT XI. QUOMODO DEUS OPUS SUUM DIE SEPTIMO COMPLEVERIT, ET AB ILLO CESSAVERIT, EUMDEMQUE DIEM BENEDIXERIT.
1. Primum punctum an Deus in die septimo aliquid sit operatus. — Arguitur pro affirmaLtiva parte.— Tria in hoc capite breviter explican.a sunt, quae in titulo sufficienter indicantur. Primum est, quomodo dicatur Deus opus suum die septimo complevisse, ita enim, Gen. 2,in principio, legimus: "7gitur perfecti sunt celi et terra, et omnis ornatus eorum", "complcvitque Deus die septimo opus suum, quod fecerat". Ratio autem dubitandi est, quia tunc dicitur compleri opus, quando illi ultima manus imponitur, quod sine additione alicujus operis non fit: ergo, si Deus complevit suum opus in die septimo, aliquid ei addidit in illo dic, aliquid novum in illo operando. Consequens autem falsum est: ergo non recte dicitur Deus complevisse opus suum in die septimo. Propter hoc fortasse Catherinus, in Gen., dixit aliquid peculiare creasse Deum in die septimo, ratione cujus dicitur opus suum in eo comple- visse ; illud autem opus, dicit hic auctor, fuisse creationem Evae. Et certe Hieronymus ita videtur intellexisse verbum complevit, nam in quaestionibus Hebraicis sic argumentatur contra Judaeos: Arctabimus igitur Judeeos, qui de otio sabbati gloriantur, quod jan tunc in principio sabbatum dissolutum sit, dum Deus operatur in sabbato complens opera sua in eo, et benedicens ipsi diei quia in illo universa compleverit.
2. Pars negativa omnino vera et communis. — Nihilominus sententia haec falsa est, nam Deus ita perfecit universum intra sex dies, ut in septimo nullum opus ad complementum illius effecerit. Hoc censeo verum ex communi sententia Patrum, et consensu Ecclesiae in Scriptura fundato: nam in ea saepe dicitur Deum sex diebus fecisse omnia, quae in mundo sunt, et septimo die ab operibus vocasse, ut patet Exod. 20 et 31, et sumitur etiam ex illo ad Hebraeos 4: "Relinquitur sabbatissimus populo Dei", "qui enim ingressus est in requiem ejus, etium ipse requievit ab operibus suis, sicut a suis Deus". Idem convincitur ex eodem loco Genes, 2, nam statim post opera sex dierum dicitur, "perfecti sunt cali, et terra, et omnis ornatus eorum": ergo opus ad perfectionem, vel ornatum mundi pertinens in diem septimum reservatum est. Item additur, "complevisse Deum opus suum, quod fecerat". Ergo non complevit illud, aliquid ei addendo, sed ab omni opere quiescendo. Denique nullum opus designari potest, quod Deus ut auctor naturae in hoc die fecerit ; nam quod de Evae creatione dicitur,vel non ita est,ut in lib. seq. latius ostendemus, vel si post sextum diem dicatur Eva creata, dicendum est consequenter creationem ejus ad universi perfectionem et consummationem non pertinuisse, ut in capite quarto, libro sequenti videbimus. Ac denique confirmari hoc potest ex verbis illis Gen. 1: "Vidit Deus cuncta quee fecerat, et erant valde bona", nam illa particula caide, propter perfectionem et consummationem, quam universum jam nabebat, addita est, ut omnes Patres expendunt.
3. Ad argumentum in nun. 1. — Propter objectionem autem factam dicunt aliqui in illo capite secundo Gen. non esse legendum, "Complevitque Deus die septimo", sed die secto, ut Septuaginta legunt, et videtur approbare Hieronymus, dicto lib. de Quaestionibus Hebraicis, quamvis fateatur in Hebraeo, diem septimam legi. Retinenda ergo est vulgata lectio, quam etiam habet Chaldaeus, sic interpretans: Et delectatus est Deus in die septimo opere suo quod fecerat. Juxta quam lectionem etiam cessat objectio facta. Et juxta camdem exponi optime potest verbum complevit, ut perinde dictum sit, ac completum ostendit, delectando se in lllo, et in ipso quiescendo. Et in idem fere redit, quod alii dicunt Deum complevisse opus suum in die septimo non intrinsece, sed extrinsece seu non positive aliquid addendo operi ad consummationem ejus (sic enim completum fuit die sexto, in quo sensu Septuaginta locuti sunt), sed negative, seu cessando ab opere, ac per hoc extrinsecum terminum operi ponendo, et ita illud consummando, seu consummatum ostendendo. Ita sentit Theodoretus, q. 21, in Gen., idque ipse Moyses significavit, addendo statim post verbum complevit, verbum, "et requievit die septimo ab universo opere, quod patrarat".
4. Secundum punctum de reguie seu cessatione Dei in die 1. — Statim vero occurrit secundum dubium, scilicet, qualis fuerit illa Dei requies. Et ratio dubitandi esse potest, quia requies, aut proprie, aut metaphorice dicitur. Proprie significat cessationem ab opere, quod operantem defatigabat, et quasi opprimebat, et hoc modo non habet locum in Deo, ut per se notum est. Metaphorice autem significat simplicem cessationem ab opere: quae metaphora tam est frequens in Scriptura, ut jam quasi propria significatio reputari possit, tamen in hoc etiam sensu non apparet quomodo requieverit Deus in die septimo, cum dicat Christus Joan. 5: "Pater meus usque modo operatur, et ego operor". Non enim potuit Deus ab omni opere cessare, alias omnia ejus opera jam facta esse desiissent, quia sine ejus opera conservari non possunt. Quod si dicatur cessasse a novis operibus, licet a conservatione priorum non cessaverit: contra hoc est, quia post illa opera sex dierum, multa nova opera sunt in mundo facta, quae Deo non operante fieri non potuissent. Imo Isai. 43, ipse promittit, se facturum nova, et Apoc. 21: Fece nova facio omnia.
5. Cessavit Deus a novis speciebus condendis. — Hoc vero punctum facilem habet expediuonem, nam sine dubio sermo est de requie, ut praecise dicit cessationem ab inchoato opere. Dicitur enim Deus "requievisse aó omni opere, quod patrarat", id est, quod faeere proposuerat, et ad finem perduxerat, et ita declaravit Moyses, cum addidit benedixisse Deum diem illum, "quia in ipso cessaverat ab omni opere suo, quod creavit Deus, ut faceret". Per quae ultima verba proposita dubitatio declaratur. Nam dicitur Deus cessasse ab omni opere suo, non simpliciter, sed quod creavit, ut faceret, id est, quod creando ita perfecerat, ut universum ad esse perduceret, et consummaret. Quod in superioribus inde explicuimus, Deus a novis rerum speciebus condendis cessavit. Quod etiam his verbis dixerat Junilius Africanus, lib. 2, de partibus divinae Legis, capit. 2: SigificaLum est (utique per verbum requievit) quod post illos sem dies nullam snundo incognitam substantialem speciem aut naturam novam, inezpertamque creaverit. Et ratio est, quia omnes hujusmodi species ad perfectionem universi pertinent. Unde ob eamdem rationem debuerunt in singulis produci illa saltem individua, quae ad naturalem generationem necessaria erant, ut sunt ad minimum mas et foemina.
6. Non cessavit tamen ab eis conservandis, propagandis et providentia sua gublernandis. ——Non cessavit autem Deus ab opere conservationis, quia sine illa mundus subsistere non posset. Quin potius aliqui existimant ad conservationem pertinuisse illud complementum, quod Deus dicitur mundo in septimo die dedisse, et ad requiem Dei in opere suo, quasi fovendo et conservando illud. Neque etiam cessavit ab opere propagationis, sed potius cum animantibus illam benedictionem dedit, crescite, et multiplicamini, quasi legem ordinariam statuit cooperandi cum causis secundis, per quas voluit hujusmodi propagationem fieri, et hoc etiam indicatum esse in verbis illis, complevit Deus die septimo, sentit D. Thomas, 1 part., q. 73, art. 1, ad 2. Et simili raüone non cessavit Deus ab opere gubernationis et providentiae suae, de quo sermo est in dicto testimonio Joann. 5. Quamvis ibi praecipue videatur loqui Christus Dominus de operibus gratiae, in quo genere multa operatus est Deus post illos sex dies, nam in illis praecipue consummavit universum quoad integritatem ejus in suo esse naturali, et ut postea videbimus, etiam perfecit illud in esse gratiae, quantum in hominibus viatoribus pro illo statu conveniens erat. Postea vero multa nova, et mirabilia, hominum necessitate id postulante, in illo ordine operatus est, praesertim quoad incarnationis mysterium, ejusque effectus, et similiter multa in fine mundi operabitur ad statum gloriae pertinentia, et de his sermo est in aliis Scripturae locis allegatis: et ideo tota illa novitas operum non repugnat cum requie diei septimi, quae in sola cessatione a novis rebus naturalibus condendis, quae in causis universi virtute non contineantur, et per illas fiant consistit.
7. Praecedens resolutio amplius confirmatur. — Atque hanc doctrinam breviter insinuavit ex Aristobulo, Eusebius, lib. 13, de Praeparatione evangelica, cap. 7, dicens: Quod Scriptura dicit requievisse Dewmn in septima die, id non quia Deus nilil postea faciat dicium est, ut nonnulli putant, sed quonium ordo rerum fivwm halut statum, qui nunquam muta - Lur, cessasse Deus dicitur. Ideo enim dicitur in ser diebus celum et terram, et omnia, qua in eis sunt, creasse, et ut tempora, et ordo rerum secundum prius, et posterius significetur. Eo enim ordine facta sunt quo postea gubernantur, et transmutantur. Latius hoc explicavit Augustinus, l. 4, de Gen. ad ht., c. 12, 15, 19 et 20. Et ex illo D. Thomas, 1 p., q. 73. Qui praeter dicta animadvertunt, non esse dictum absolute, requievisse Deum in die septimo, nam ex aeternitate in seipso requievit: neque etiam esse dictum requievisse in operibus suis, ac si ad suam requiem illis indiguisset, vel in eis propter suum commodum delectaretur, et non potius ad illorum commodum ea condidisset. Sed dictum esse, requievisse, ab omnilus operibus suis, quia condidit, quae sibi placuit, et inse requievit, quando a novis condendis operibus sua voluntate cessavit. Unde inquit Augustinus requies Dei ab omnibus operibus quae fecit, ex eo coepta est, ex quo illa perfecit.
8. Tertium punctum de benedictione et sanctificatione diei 1. — Arguitur contra benedictionem. — Arguitur contra sanctificationem. — Tertium punctum est, quo sensu ibidem additum fuerit, "et benedixit die septimo, et sanctificavit illum". — HRatio autem dubitandi esse potest, quia benedicere Dei, nihil aliud est, quam aliquid boni conferre, aut facere: non enim benedicit Deus desiderando, aut bene precando, sed efficaciter bene faciendo: non apparet autem, quod peculiare beneficium Deus illi diei septimo contulerit, propter quod illum benedixisse dicatur, simili modo difficile ad explicandum videtur, quam peculiarem sanctitatem Deus illi diei contulerit, ut propterea illum sanctificasse dicatur: eo vel maxime quod nulla alia ratio illius benedictionis, vel sanctificationis redditur, nisi "quia in ipso cessaverat ab omni opere suo, quod creavit Deus, ut faceret". At vero sola cessatio ab opere non videtur esse posse ratio peculiaris benedictionis, aut sanctificationis, cum majus bonun: conferat Deus operando, quam ob opere cessando: ergo.
9. Responsio Catherini in Genesi. — Refuta- tur em Patribus. — /tem ratione. — Facile esset utrique parti dubitationis satisfacere, si vera esset quorumdam sententia, qui dixerunt statim ab initio, seu ab illo primo septimo die statuisse Deum legem sanctificationis sabbati, obligando omnes homines ad observationem sabbati, cessando in illo ab omnibus operibus non pertinentibus aliquo modo ad cultum Dei, qui omnia creavit, et in illo die a suis operibus cessavit: nam si haec sententia vera esset, satis magna fuisset tunc data benedictio, et sanctificatio illi diei, divino cultui illum consecrando. At vero sententia illa falsa est, ut ex Patribus Ireneo, Tertulliano, Eusebio et Damasceno, ostendi in tom. 1, de helig., tract. 2, lib. 2, cap. 1. Et est communis sententia theologorum dicentium praeceptum illud quoad illam temporis cireumstantiam ceremoniale fuisse: ideoque neque ante legem Moysis incepisse, neque tunc omnes homines, sed solum Judaicum populum obligasse. Accedit optima ratio, quam Pereira tetigit, quia alias praeceptum illud de observatione sabbati etiam in statu innocentiae obligasset, quia ante lapsum hominis latum fuisset. Consequens autem est incredibile, tum quia in illo statu nullum fuit praeceptum divinum positivum, praeter illud de non edendo fructus arboris scientiae boni et mali. Tum etiam, quia in illo statu esset supervacaneum, cum in eo statu fere nihil esset, quod homines a divino cultu et contemplatione avocaret. Denique tale praeceptum nec aliunde ostendi potest, neque ex verbis citatis colligitur, quia in eis nullum est, quod propriam vim praecipiendi, aut obligandi praeseferat, et sine tali obligatione commodum sensum habere possunt.
10. Ad argumentum contra benedictionem in nuin. 8. — Quod ergo attinet ad verbum benedixit, recte intelligi potest Deus, multa beneficia in hoc die mundo contulisse, propter quae merito hunc diem benedixisse dicatur. Hoc ex supra dictis patet, nam in hoc die auasi stabilivit Deus opus suum, quod perfecerat, et quasi fisum statum, et suo modo perpetuum illi contulit. Nam tunc coepit illum perfectum conser- vare ex decreto firmo, et immutabili, et ex eodem auxilium dedit, seu obtulit, ut res jam productae multiplicari et conservari possent. Nam haec omnia in verbis complevit et cessarit comprehendi possunt, ut exposuimus, et hunc sensum approbat D. Thomas supra art. 3, dicens benedictionem ad multiplicationem pertinere? [mo Cajetanus putat hoc esse significatum in illis verbis, "cessavit ab opere suo quod creavit Deus ut faceret", nam existimat, non Deum, sed opus Dei esse suppositum verbi, u faceret, ita ut sensus sit, creasse Deum mundum ut faceret multiplicando et generando, quod plus fortasse habet acuminis, quam soliditatis, parum vero refert. Potest etiam verbum benedizit, per verbum sanctificavit explicari, quia quaecumque sanctificatio aliqua benedictio est.
11. Ad argumentum contra sanctificationem ibid. — Responsio Bedae et Abulensis.—Altera responsio. — Quod itaque ad sanctificationem attinet putarunt aliqui, licet tunc illa referatur per quamdam anticipationem, non tamen fuisse tunc datam sanctificationem, sed tempore legis. Ita Bela et Abulensis. Quod quidem suo modo verum est, quoad actualem observantiam illius diei, ut diximus. Nihilominus tamen dici potuit dies ille a principio sanctificatus, id est, propositus ac declaratus ut maxime conveniens et congruum, ac colendum Deum in memoriam beneficii creationis: et praeterea quia Deus ex tunc destinavit illum, ut tempore opportuno pecnliari praecepto eumdem sibi consecraret. Hoc ergo satis est ad illum sanctificationis modum, cui adjuncta est multiplex significatio sacra, nam per illius diei requiem significata censetur requies Christi Domini in sepulcro post consummatum opus redemptionis, et requies beatorum in Patria post consummatos hujus vitae labores, juxta illud ad Hebr. 4: "Zlaque relinguitur sabbatismus populo Dei". "Qui enim ingressus est in requiem cjus, etiam requievit ab operibus suis, sicut a suis Deus". Unde etiam dixit Augustinus, epistol. 119, cap. 9, quod illa reguies Dei requiem sine fine significat.