On this page
Praeambulum
Praeambulum
Ordo tractandorum in reliquo opere. — Pervenimus in discursu praecedentis libri usque ad ultimum opus, quo Deus intra sex dies mundum a se conditum ornavit, hominis utique creatione: huic igitur praesentem librum dicare decrevimus. Nam sicut Deus ob illius operis excellentiam significandam, non simplici imperio, sed peculiari consilio et consideratione, se usum esse, illis verbis indicavit: "Faciamus hominem ad imaginem, et similitudinem nostram, et praesit piscibus maris" -ita ejusdem operis dignitas peculiarem et copiosam disputationem a nobis postulat. Multa enim de primorum hominum creatione, eorumque statu, quae in primo, secundo, et tertio capite Genesis traduntur, explicare necesse est. Primo igitur de illorum substantiali productione, tam secundum corpus, quam secundum animam dicemus. Deinde circumstantias extrinsecas, nimirum temporis et loci ejus operis considerabimus. Tertio de privilegiis et praerogativis illius status, in quo sunt homines conditi, simulque de intrinsecis perfectionibus, quibus affecti sunt, disseremus. Et consequenter leges illis datas, maximeque singulare praeceptum eis impositum, et conditionem, sub qua statum illum acceperunt, contemplabimur. Deinceps vero inquirendum erit, quomodo homines in illo statu perseverarent, ac multiplicarentur, conditionemque servarent. Denique qualis fuit primi hominis lapsus, et quas poenas propter illum meruerit, attingemus. Nam de ruina totius posteritatis in primo parente in tractatu de peccatis in tomo sequenti dicendum erit.