On this page
Caput 1
Caput 1
Utrum corpus adae fuerit immediate a deo ex limo terrae productum
1. Delirium Georgii Venati apud Senensem. — Confutatur multipliciter. — Cum Moyses Genes. 1, solum dixisset, "creavit Deus hominem", modum creationis ejus declarat statim cap. 2, dicens: "Formarvit Dominus Deus hominem de limo terre". Ex qua narratione occasionem fortasse sumpsit Franciscus Georgius, tomo 1 Probiematum, capite 27, ut refert Sixtus Senensis, libro 5 Biblioth., annot. 29, ut diceret Deum prius creasse hominem communem, et reipsa ab individuis abstractum: et deinde fecisse illum particularem, quando ex limo formavit. Haec tamen sententia erronea est, et rationi etiam naturali repugnat, quia omnis productio et creatio necessario esse debet alicujus rei singularis. Imo omnino repugnat rem existentem in rerum natura singularem non esse: creatio autem ad rem existentem terminatur: ergo cum Scriptura dicit DEUM creasse hominem, de individuo aliquo humanae naturae loquitur. Deinde in eodem capite primo, statim subdit "masculum et faeminam creavit eos": at vero in homine in communi non distinctio sexuum: ergo intelligit creasse hominem in suis individuis ad generandum idoneis: nam statim illis dixit: "Crescite et multiplicamini": generatio autem non est nisi a singulari supposito. Denique etiam in posteriori loco dicitur Deus formasse hominem de limo, sub eodem communi nomine, sub quo prius dictum fuerat creasse hominem: ergo frustra fingitur illa distinctio, vel differentia. De eadem igitur productione in utroque loco sermo est, sed quod prius minus distincte fuerat dictum, postea magis declaratur. Unde in prioribus verbis confuse videtur esse sermo de creatione tam Adami, quam Evae; in posteriori vero Adae formatio, deinde productio Evae describitur.
2. Assertio prima.—Probatur ex Scriptura. —Hinc ergo dicimus primo, Adam quoad corpus non fuisse ex nihilo productum, sed ex limo terrae formatum. Hoc certum est ex predictis verbis Gen. 2, nam in eis de sola for- matione Adae sermo est, quia productio Evae postea describitur, ut capite sequenti videbimus. Unde Job. 8, dicitur: "Tu fecisti Adam de limo terre, dedistique ei adjutorium Evam". Ubi distinguitur Adam ab Eva, et solus Adam dicitur de limo terrae formatus, taciteque exponitur locis Genes., ut licet de homine absolute loquatur, de solo primo, scilicet viro intelligendum sit. Unde m Hebraeo legitur Adam. Nomine autem limi terree significatur pulvis terrae aquae admixtus. Nam licet de pulvere solum mentionem fecerint Septuaginta, dicentes: F'inrit Deus hominem, pulvere de terra sunpto, tamen Augustinus, lib. 13, de Civit., c. 24, recte notat non esse intelligendum de solo pulvere, et omnino sicco, sed humiditate aquae admixto et concreto, ut esset ad formandum solidum corpus, quale est humanum, accommodatum ; et considerat, ad hoc significandum, proxime ante illa verba, formavit, etc., illa fuisse praemissa, "Fons ascendebat de terra, irrigans universam faciem terrae", nam per haec indicatur, jam fuisse terram quasi praeparatam et dispositam, ut ex ea corpus hominis commode formari posset, et ipsum nomen /imi, hoc ipsum declarat, nam proprie lutum molle et humidum, quod ab aquis differri solet, significat, ut ex proprictate Latina constat, et ideo Isaia, c. 64, dicebat, "Pater noster es tu, et nos lutum, et fictor noster tu", etc. Et eadem comparatione luti, et figuli utitur Jer. c. 18, et Paul. ad Rom. 9, qui in eodem sensu dixit: "Primus homo de terra ierrenus",1, Cor. 15. Denique congruentiam, quasi litteralem hujus materiae ad formandum primum hominis corpus reddit D. Thomas, quia in substantia corporis humani terra, et aqua praedominantur, ut possint temperare vim aeris et ignis, id est, caloris et humidi, in quibus vita consistit, ideoque limus terrae fuit apta materia ad corpus humanum formandum, ut D. Thomas, ibidem in solutionibus argumentorum latius declarat, et Cajetanus, magis exponit. Morales autem rationes illius materiae legi possunt in Basilio, hom. 11, in Exaemer., ürysostomo, homil. 12, in Gen., circa fin., Ambrosio, lib. 6, Exaemer., capit. 8 et 9, et Bonaventura, in 2, dist. 17, art. 2. quaest. 1.
3. Ea qua telluris gleba formatui sit corpus Ade. —Quorumdam existimatio. — RejiciLur.—J osephi sententza. — Non satisfacit.— Auctoris judicium. — Quae autem fuerit pars illa terrae, ex qua formatum fuit corpus Adae, incertum est. Dicunt vero aliqui sumptam fuisse illam terram ex quatuor extremis parti- bus terrae, Oriente, Occidente, Meridie, et Septentrione, quia in quatuor hltteris nominis A dam secundum idioma Graecum, illae quatuor partes orbis significantur, ut notat Augustinus, tractat. 9 et 10, in Joannem, et ita sentit Beda super Joannem, et tribuitur etiam Cypriano in tractatu de Montibus Sina et Sion, non longe a principio. Verumtamen licet dicti Patres illam mysticam etymologiam nominis Adam tradant, non tamen dicunt terram illam ex quatuor illis mundi partibus fuisse assumptam, neque unum ex alio sequitur. Nam Beda, ex expositione Gen., cap. 4, dicit, in quatuor illis litteris nominis Adam significatum esse, quod in quatuor mundi partibus dominaturus esset, et ibi ala mysteria in illis quatuor litteris considerat, quae pie potius excogitata, quam in nominis appellatione fundata esse existimo. Quia, ut dixit Hieronymus, in traditionibus Hebraicis, in principio, et lib. 1, contr. Jovivian., circa medium, et Epiphanius, in principio, de Haeresibus, et Augustinus, lib. 15, de Civitate, cap. 17. Nomen Adam commune est, idem significans, quod homo, et ita non videtur peculiare mysterium continere, nam virum et foeminam, et omnes homines de se significat, juxta illud Genes. 5: "Vocavit nomen eorum Adam". Nihilominus tamen addit Josephus, l. 1, Antiq., cap. 2, nomen Adam secundum Hebraicam linguam hRufum significare, et ita fuisse appellatum primum hominem, quia e rufa humno fermenta est factus, talis enim est intacta terra, et vera. Unde etiam Beda supra inter alias illius nominis interpretationes ponit, quod significet terram rubeam et sanguineam. Sed quidquid sit de nominis ety mologia, aut significatione, de reipsa non video, cur credendum sit, terram illam, ex qua vel corpus Adae formatum est, vel temperatus limus, ex quo formaretur, rufam, aut sanguineam fuisse, quia neque ille color est naturalis elemento terrae in sua puritate sumpto, neque est verisimile, habuisse tunc terram mixtionem, ex qua talis color resultaret. Nihil ergo aliud de illo limo dicere possumus, nisi fuisse partem quamdam terrae ejus loci, in quo creatus est Adam, de quo loco postea dicemus.
4. Secunda assertio contra quam erravit Philo et alii ex haereticis.— Dictus error Phlcnis convincitur. — Secundo dicendum est corpus Adae a solo Deo fuisse immediate productum, seu formatum. In hoc puncto fuit sententia Philonis, libro de Opificibus mundi, non solum Deum fecisse hoc opus, sed habuisse Angelos cooperatores, et ad eos locutum fuisse Deum, cum dixit, "Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram". Qui error ex Platone in Timaeo ortus cst, ut sumitur ex Augustino, lib. 12, de Civit., cap. 24, et eum secuti sunt Basihdes, et Cherinti et Manichaei , ut refert Epiphanius, haeresi 23 et 66, et hanc fuisse sententiam Judaeorum refert Chrysostomus, homil. 8, in Genes. Verumtamen assertio posita catholica doctrina est, quam tradit divus Thomas, 1 part., quaest. 91, art. 2, ubi in confirmationem adducit illud Ecclesiast. 17: "Deus de terra creavit hominem", et consentiunt caeteri theologi et Patres, praesertim Chrysostomus, loco citato, et Ambrosius, l. 6, Exaemer., c. 7, Basilius, homil. 9, Exaemer. et Theodoretus, quaest. 19, in Gen., et Cyrillus Alexandrinus, lib. 1, contra Julian., S Ad hoc et illud, et Augustinus, dicto libro 12, de Civitat., c. 21,et lib. 9, Gen. ad litter., cap. 15, ubi de formatione corporis Evae specialiter loquitur: sed ratio, quam adducit, communis est, idem habet de Civit., lib. 16, cap. 6, ubi probat illud verbum, "faciamus hominem", non posse de Angelis exponi, quia additur, "ad imaginem et similitudinem nostram". Nefas autem (inquit) est credere ad imaginem angelorum hominem factum. Denique pro hac veritate adduci possent omnes Patres, qui docent verba illa, "faciamus hominem", intelligenda esse de tribus personis inter se colloquentibus, et nullo modo de Deo cum Angelis loquente. Quod praeter Epiphanium, Cyrillum et alios citatos, docuerunt Hilarius, hb. 4, de Trinit., et Athanasius, orat. contra idola, Ambrosius, l. de Dignit. hominis, et Augustinus, in Imperf. in Gen., cap. ult., et Clemens, lib. 5 Constit. Apost., c. 6. Exclusa enim illa falsa interpretatione, etiam ille error evertitur, quia nullum fundamentum habet, et quia statim additur, "Creavit Deus hominem ad imaginem". Quod si quis dicat hoc essc dictum de toto homine, non de corpore. Contra hoc est, tum quia non potest unum ab altero sejungi, ut infra declarabo: tum quia statim cap. 2, dicitur, "Formavit igitur Deus Lhominem de limo terre", quod de formatione corporis necessario intelligendum est.
5. Pro praedicto errore arguitur. — Bespondetur distinctione.— Primum membrum distinctionis datae conceditur.—Ut autem ratione hoc declaretur, objicitur prius, quia non repugnabat Angelos cooperari Deo in formatione corporis humani: ergo sine errore, et verisimiliter credi potest, ita factum esse. Antecedens probatur, quia Augustinus et D. Thomas supra docent potuisse Angelos in corporis Adae formatione aliquod ministerium habere. Item quia illa cooperatio non fuisset ad creationem, quia jam supponebatur materia, et ad illam disponendam poterant Angeli aliquam praestare cooperationem. Respondetur duo posse in formatione illius corporis considerari. Unum est localis congregatio terrae in locum aptum, et convenientem ad disponendum corpus illud: alterum est, organisatio et dispositio illius materiae formae humanae conveniens. Primum istorum facile potuit Angelorum ministerio fieri, et de illo praecipue loquitur D. Thomas, dicto art. 2. ad 1, in exemplum adducens ministerium, quod in ultima resurrectione Angeli exhibebunt, cineres humanos colligendo. Illud autem ministerium non sufficit, ut Angeli dicantur homines creasse, vel corpus ejus formasse, sicut nec in resurrectione sufficeret, ut corpora resurgentium creasse, aut formasse Angeli dicantur, quia illud ministerium est valde remotum per solam applicationem materiae. Quod variis exemplis declarat Augustinus, lib. 9, Gen. ad lit., cap. 15. Quia neque agricola producit fructus, nec medicus efficit salutem, neque qui cibum praebet dat carnem, sanguimem, aut vires, licet omnes isti applicando activa passivis remote concurrant. Unde quod quidam dicunt ministerio Angelorum factam esse quamdam luteam statuam habentem figuram corporis humani, quam Deus vivificavit, et in corpus humanum transmntavit: hoc (inquam) licet incertum sit, quia nec est simpliciter necessarium, nec Scriptura probatur, non est tamen contra positam assertionem, quia illa statua non esset corpus humanum, nec excederet naturales vires Angelorum, quia per solum motum localem fieri potuisset: an vero ita factum sit. paulo post dicam.
6. Secundum membrum negatur, ac de illo assertio prolatur. — De altero vero, scilicet organizatione et dispositione hominis praesertim procedit conclusio posita, et in hoc sensu probatur, quia Angeli non possunt organizare corpus, et illud ad recipienlam animam sufficienter disponere: ergo a solo Deo potuit tunc fieri opus illud. Loquor de illo corpore, ut tunc factum est, et ad receptionem anima praeparatum, nam cum homo fit per naturalem generationem, illa organizatio et dispositio corporis naturali virtute a generante fit: sccluso tamen ordine naturalis propagationis non potest illud cpus fieri ab ulla causa creata sive elementari, aut coelesti, sive ab omnibus simul, et multo minus ab Angelis, qui non possunt naturaliter materiam transmutare , aut corpora per se alterare: sed organizatio corporis primi hominis non fuit facta per viam naturalis generationis, ut per se notum est: ergo a solo Deo fieri potuit. Quod si quis dicat, quamvis Angeli non potuerint naturahter cooperari illi actioni, potuisse nihilominus ut instrumenta Dei illa coefficere. Respondemus, esto id fuerit possibile, nullo modo affirmari posse, ita esse factum, quia fuisset opus miraculosum, quod sine fundamento asserendum non est. Praesertim quia inde sequerctur Angelos cum Deo hominem procreasse, quia qui sufficienter disponit materiam ad introductionem, et unionem formae, compositum producit, physice loquendo, hoc enim modo homo generat hominem: hoc autem Anggelis tribuere, erroneum est, quia repugnat Scripturis, ex quibus habemus solum Deum ex terra hominem creasse, ut allegatum est ex Gen. 1, 2 et 5, Ecclesiast. 17, 1, ad Corinth. 10, et ad Coloss. 3, et confirmant omnia, quae ex Patribus adduximus. Ac denique confirmatur, quia alias etiam omnia animantia, ut vegetabilia dici possent facta ministerio, et cooperatione Angelorum: imo consequenter, et majori rauone ita dicendum esset. Consequens autem erroneum est, nam hoc esset facere Angelos creatores universi, quamvis minus principales.
7. Pro assertione amplius stabilienda dubium proponitur, sitne corpus Adee in instanti, vel successive formatum. — Ut autem haec veritas amplius declaretur, interrogari potest, an corpus Adae in instanti fuerit formatum, seu productum, vel per successionem aliquam. Ut autem interrogationis sensus percipiatur, advertendum est non esse dubium, quin productio Adami in uno instanti facta sit, nimirum in illo, in quo anima fuit creata, et corpori unita. Unde consequenter etiam est certum corpus Adae in uno determinato instante incepisse, esse corpus humanum, sive per corpus humanum intelligas corpus jam informatum anima humana, sive intelligas corpus ultimate dispositum ad introductionem animae humanae, ut prius tantum natura, quam informatio ejus: quia utroque modo illa dispositio corporis simul duratione cum anima ejusque unione incipit. Quia vero haec ultima dispositio ante ultimum terminum suum habet latitudinem, vel intentione qualitatum, vel in condensatione, vel rarefactione materiae, ut ex illa possint varia membra duriora, vel meliora sub hac vel illa figura formari: ideo quaerimus, an illud instans, in quo fuit consummata ultima dispositio, et organizatio il- lius corporis, fuerit terminus praecedentis alterationis et mutationis successivae, sicut est in humana generatione, vel potius fuerit tota facta in uno instanti, in quo simul inceperit, et totum corpus Adae, et omnia membra ejus, et omnes qualitates, et variae dispositiones, ac figurae membrorum omnium. Ita ut tota illa materia immediate ante illud instans fuerit sub forma terrae, aut luti, et sub uniformi dispositione in omnibus partibus suis, in illo vero instanti coeperit tota esse cum integra varietate membrorum, et omnium dispositionum corporis humani, anima rationali in eodem instanti formati.
8. Pro formatione instantanea videtur stare D. Thomas al ique theologi. — In hoc dubio nihil invenio expresse dictum a D. Thoma in hac materia, tamen si attente legatur in dicta q. 91, art. 2, et sequentibus insinuare videtur productionem, seu formationem illius corporis subito, et in momento totam factam esse, superiori modo supra explicato. Et idem videntur sentire alii theologi ; et videtur posse colligi ex Damasceno, lib. 2, de Fide, c. 12, dicente, Corpus, et anima una creata sunt, non autem ut Origenes deliravit, hec prius, illud posterius. Quod etiam sentit Gregorius Nyssenus libro de Opificio homin., c. 28 et 29, ubi ex professo impugnat eos, qui dixerunt corpus Adae fuisse productum prius tempore, quam anima informaretur: quod etiam docet D. Thomas, d. q., art. 4, ad 3. Ergo consequenter sentiunt hi Patres, totam corporis dispositionem in uno instanti fuisse perfectam. Nam si paulatim, et successive facta esset, necessario corpus illud aliquo modo tempore praecessisset animae introductionem.
9. Suadetur hac sententia. — Et suadetur haec sententia primo ex verbis illis Gen. 2: "Formavit Deus hominem de limo terre". Quibus verbis insinuantur duo. Primum est hominem formatum esse immediate ex limo terrae, sine ulla mora intermedia: aliud est, simul fuisse corpus illud formatum et hominem productum. Unde sicut homo in illo solo instanti totum corpus formatum est. Secundo idem suadetur, quia alias illa materia limi, si paulatim, et successive ad formam hominis disposita est, prius extitisset sub forma vegetativa tantum, vel sensitiva, quam perveniret ad rationalem, sicut fit in naturali hominis generatione: nam est eadem ratio, quia id non provenit, nisiex eo quod in successiva mutatione non fit transitus ab extremo ad extremum, nisi per medium. Consequens autem non videtur admit- tendum, tum quia alias prius fecisset DEUS embrionem, quam hominem: tum etiam quia eadem ratione dici posset successive fuisse dispositas partes organicas corporis Adae, et consequenter principaliores partes, ut sunt cor, cerebrum, et hepar, prius fuissent informatae anima rationali, quam reliquae partes, sicut fit in hominis gencratione. Haec autem absurda sunt, cum tamen eadem sit de omnibus ratio.
10. Quibus tribui queat successiva formatio. — Probatur ea Genes. 2. — Contraria vero pars, nimirum corpus illud successive organizatum esse, attribui potest auctoribus dicentibus corpus Adami prius fuisse productum, quam anima rationali informatum. Quam docuit Cbrysostomus, homilia duodecima et decima tertia in Genesim, et sequitur Abulensis, Genesis secundo, et Castro contra Haeres., verbo Anima, haeres 3. Nam hi auctores non intellexerunt corpus Adae perfecte humanum, id est, cum ultima dispositione ad animam tempore praecessisse informationem animae: hoc enim contra rationem philosophicam est, et sine ullo fundamento fuisset excogitatum: intelligunt ergo corpus hominis delineatum, et externa hominis forma compositum, et imperfecte dispositum praecessisse tempore introductionem animae, ac proinde ab imperfecto ad perfectum successive producendo, tandem ad ultimam dispositionem pervenisse; et sic probatur haec sententia ex illo Genes. 2: "Formavit igitur Deus hominem de limo terrae et inspiravit in faciem ejus spiraculum vite". Nam hoc loco sermo est de formatione hominis quoad corpus, utsentit Augustinus, lib. 13, de Civit., c. 294: Quia Deus non nisi corpori inspiravit spiraculum vitee. At vero corpus illud jam habebat faciem hominis, quando Deus inspiravit in illud: ergo prius fuit homo formatus de limo terrae, et externam formam hominis habuit, quam informaretur anima, ac proinde successive formatum est.
11. Item ratione. — Ratione ostendi hoc potest, quia non potest formari corpus hominis ex terra nisi intercedente aliqua mutatione locali: sed mutatio localis non potest fieri in instanti: ergo nec transitus ille materiae existentis sub forma terrae in corpus humanum perfectum potuit fieri in instanti, ac subinde necessaria fuit aliqua successio, in qua corpus hominis formaretur. Major probatur, quia limus terrae erat uniformis in figura raritate, vel densitate: ergo ut ex illo fierent varia membra corporis humani distincta in figuris, situ, condensatione, vel raritate, necessarium fuit par- tes illas secundum locum mutari, ut facile consideranti patebit. Minor autem nota est in Philosophia. Et ideo, si portio illa terrae ex variis locis congreganda fuisset, in aliquo tempore saltem brevi id fieri oporteret: ergo similiter si pars limi densanda fuit ad conficiendum os, verbi gratia, vel caput hominis, in tempore densari debuit, quia licet condensatio non sit proprie motus localis, non tamen fit sine mutatione locali, ac proinde successionem requirit, et sic de caeteris membris: ergo non potuit illud corpus perfecte formari in unico solo instanti.
12. Dubium agitatum utrinque difficilem. —Hoc dubium simile est illi, quod de conceptione corporis Christi Domini tractavi, in2 t., 3 p., disp. 11, sect. 2, ubi utramque partem esse dixit difficilem. Nam spectando puram rationem philosophicam, videtur facilus dici organizationem illius corporis cum aliqua successione factam esse, saltem quoad mutationem, per quam omnes, et singulae partes materiae in eo situ et loco constitutae sunt, in quo in instanti productionis et informationis animae esse oportebat. At vero considerando testimonia, et rationes theclogicas, censui, probabilius simpliciter esse, et omnino verum, corpus Christi in uno momento perfecte formatum esse, et immediate ex sanguine Virginis. Ex qua resolutione in praesenti infero, potuisse Deum eodem modo corpus Adae perfectum in momento, et immediate ex limo formare, quia est eadem ratio. Nam licet corpus Adae fuerit majus, et perfectae aetatis et magnitudinis, ut infra dicemus, nihilominus inde non oritur major repugnantia, ut per se notum est. Àn vero ita factum sit, profecto non est ita certum de corpore Adae, sicut fuit de corpore Christ ; tum quia neque ex aliis principiis fidei ita colligitur, nec ex Patrum doctrina aeque confirmatur ; tum etiam, quia illud non est factum in conceptione Christi sine magno miraculo, ut ibi declaravi, quod miraculum in summo Dei opere, et maxime miraculoso convenientissimum fuit: in praesenti autem opere, quod tantum ad productionem hominis in esse naturae pertinebat, non videtur vel affirmandum, vel exaggerandum miraculum (ut saepe dixi) cum necessarium non sit. Nam sine dubio potuit Deus per mutationem successivam formare corpus illud, ut probat ratio adducta in posteriori sententia. Quae vero in priori adducuntur, solum probant corpus ultimate et perfecte dispositum non praecessisse tempore animae creationem. Neque videtur necessarium, ut transitus a limo terrae ad esse hominis immediatus fuerit, et ita Augustinus, lib. 2, de Genes., contr. Manich., cap. S, utramque ex dictis sententiis sub disjunctione, et ut probabilem ponit; licet in lib. 1, Retraction., c. 10, tandem sententiam de antecessione corporis ad animam praeferre videatur.
13. Prior tamen sententia in num. S, posita magis probatur. — Nihilominus tamen primae sententiae ut probabiliori adhaereo, asseroque corpus illud in instanti fuisse formatum, ita ut ex terra immediate fuerint facta ossa, caro, nervi, et omnia similia, quae simul etiam inter se facta, et debite ordinata composita fuerunt. Ducor primo, quia hoc est magis consentaneum verbis illis: "Faciamnus hominem", et "creavit Deus hominem", et "formavit Deus hominem". In quibus verbis ultimis vel non est necesse intelligere solum corpus, sed totum hominem, sicut intelliguntur priora (nam totus homo dici potest formatus ex limo terrae, quamvis solum ex parte corporis inde fuerit productus) vel licet de solo corpore verba illa intelligantur, non inde colligitur, fuisse corpus illud prius tempore productum, sed ordine tantum naturae, explicatur enim ibi distincte et per partes quod simplicitur in capite primo dictum fuerat, Deum creasse hominem, id enim fecit, partim corpus ex luto configurando, partim spiraculum vitae inspirando: utrumque autem simul fieri potuit cum solo ordine naturae, vel mutuo inter partes illas, in diverso genere causarum: vel certe praecipue ex parte corporis in ordine executionis, licet anima fuerit prior ordine intentionis. Semper tamen significatur, utrumque factum esse simul duratione per indivisibilem, et instantaneum totius hominis productionem. Secundo moveor, quia hoc modo credimus produxisse Deum in instanti caetera animalia etiam quoad corporum accidentalem formationem, organizationem et dispositionem, scilicet pisces et volatilia ex aqua, et ceetera animantia ex terra, quia omnia produxit simplici, et absoluto imperio, ut ex modo loquendi Scripturae colligitur: ergo a fortiori de corpore hominis idem dicendum est. Tertio est optima ratio, quia licet Deus produxerit hominem, et caetera animantia ex praejacente materia, nihilominus produxit illa altiori modo quam per naturalem generationem, ac proinde per quemdam secundarium modum creationis, ut in superioribus declaravi: et ideo sicut per creationem ex nihilo fiet corpus humanum simul quoad omnia sua membra, et omnem disposi- tionem, et figurationem eorum: ita non obstante praesuppositione materiae subito creari potuit et debuit. Nam licet ille modus productionis altior sit, et in hoc sensu dici possit supernaturalior, nihilominus est magis accommodatus primae productionis substantialium rerum a potentissimo auctore suo.
14. Consectarium ad sententiam proaime probatam non concurrisse Angelos ad formationem predictam. — Quod si haec opinio vera est, certius erit Angelos non solum non fuisse cooperatos ad productionem corporis humani, ut humanum est (quod est certissimum, ut dixi) verum etiam neque ad illud corpus formandum, vel organizandum. Imo neque ad aliquam terram congregandam ministerium aliquod exhibuisse, quia ex illo limo terrae prout immediate antea in limo jacebat, subito creavit Deus hominem juxta praedictam sententiam. Si autem aliqua successio admittatur in figuratione humani corporis quoad materiae quantae densationem, et figurationem sic quidem facilius admitti potest aliquod Angelorum mihisterium, non vero tale, quod pertingeret ad perfectionem corporis humani, non tantum ut humanum est, verum etiam, ut animale prius tempore formatum, in aliquo esse minus perfecto, id est, habens carnem, et ossa, etc., nondum tamen apta et proxime disposita ad animam rationalem, sed ad aliquam minus perfectam, et quasi in via ad illius introductum. Nam hoc etiam non potest tribui Angelis, tum quia non est verisimile, hunc ordinem productionis in prima hominis creatione servatum esse; tum etiam quia etiam Angeli neque per se virtutem habent ad efticiendum corpus illud animale in statu illo imperfecto, neque etiam applicando activa passivis illud efficere poterant, quia etiam corpus hominis sub illo statu non fit naturaliter, nisi per virtutem formativam seminis, quae per solam applicationem extrinsecorum agentium suppleri non potest, sed tantum virtute divina, sicut de animalibus perfectis in superioribus diximus.
15. Quem ad summum concursum habere potuerunt. — Sed de facto nullum videntur habuisse. — Quapropter ad summum potuerunt Angeli juxta illam sententiam congregare limum, et ex eo quasi statuam similem humano corpori perlocalem motum compingere et configurare, et in eo statu constituere, in quo sine interventu alicujus novae mutationis localis, vel condensationis, aut rarefactionis, quae illam requirat, per subitam alterationem fuert ini instanti corpus illud a solo Deo factum humanum, et per inspirationem animae vivificatum. Qui modus facilior quidem est, licet non necessarius, nec fortasse conveniens, ut dixi. Et similiter illo posito fuit quidem possibile illud angelicum ministerium, tamen hoc etiam incertum est. Unde divus Thomas supra de possibili tantum locutus est, non de facto: imo Augustinus, lib. 9. de Genes. ad litter., c. 15, dixit neminem posse affirmare, quale fuerit, et consequenter neque an fuerit, quia nulla auctoritate, vel sufficienti conjectura id potest affirmari. Unde fortasse etiam juxta hanc sententiam probabilius creditur Angelos nullum prorsus ministerium in hac productione, seu formatione corporis humani habuisse. Quia licet corpus illud praevia aliqua mutatione successiva formatum fuerit: illa tamen cum tanta celeritate, et potentia creatoris facta est, ut nullum locum Angelorum ministerio concesserit, quia vel eorum naturalem virtutem superabat, vel certe supervacaneum erat.
16. Dubium alterum bipartitum. — Responsio ad priorem partem. — Posterioris partis responsio remittitur. — Tandem inquiri hic potest de illo corpore, an fuerit creatum cum omni perfectione necessaria, ac debita animae rationali, seu corpori consentaneo tali animae, vel (ut ita dicam illa digno. Hoc autem dubium tractari potest, vel de perfectione quasi specifica, seu essentiali talis corporis, velde individuali, integrali, seu consummata etiam quoad statum, seu aetatem. In priori sensu non est quaestionis locus: necessarium enim fuit corpus illud habere hujusmodi specificam perfectionem, non solum quia proprie loquendo hanc perfectionem specificam et essentialem ab anima formaliter recipit, sed etiam quia necessario habere dehuit illas dispositiones, et in eo gradu, quem anima ipsa rationalis ad informandum corpus ex vi suae essentiae, et speciei requirit. Nam corpus sic proxime dispositum potest suo modo dici specificum, et connaturale homini ratione suae speciei: et ideo non est dubium, quin corpus Adae hanc perfectionem habuerit ad tale individuum determinatum. Statim vero succedit quaestio, cum anima rationis sit perfectissima omnium formarum, cur corpus etiam humanum non fuerit factum caeteris omnibus excellentius , vel in materia ut coelesti, vel meliori, vel saltem in omnibus proprietatibus corporalibus, magnitudine, viribus, perspicacia sensuum et similibus. Sed haec quaestio ad nos non spectat in praesenti. est enim philosophica, et in libris de anima tractari solet, ideoque uno verbo dicimus, animae datum esse corpus, quod esset ad cognoscendum aptissimum, et ad hoc necessarium fuisse, ut ex tali materia conditum, et tali temperamento esset affectum: ideoque in hac perfectione eminere debuisse, etiamsi in aliis proprietatibus, quae cum hac conjungi non poterant, careret. Ut latius divus Thomas prosequitur, dicta q. 91, art. 3 et 4, et Gregorius Nyssenus, de Hominis opific., cap. 30, et Lactantius, lib. de Opific. Dei, a cap. 2, et Ambrosius, lib. 6, Exaem., cap. 9, Basilius, homil. 10 et 11, Exaem., et videri etiam potest Galenius, libro 8, de usu partium. De altero vero sensu quaestionis, scilicet, de individui perfectione in tertio capite commodius dicemus.