On this page
Caput 2
Caput 2
Utrum corpus evae ex costa adae fuerit productum, et quomodo
1. Cajetani opinatio in prima parte hujus capitis. — Priusquam de alis circumstantis hujus creationis dicamus, de formatione corporis primae mulieris dicere oportet, quia caetera utrique, viro et foeminae, communia sunt. Creationem igitur Evae in 2 capite Genesis, ita Moyses describit: "Immisit Dominus Deus soporem in Adaum, cumque ol dormisset, tulit unam de costis ejus, et replevit carnem pro ea", et "edificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam in mulierem", etc., per quae verba videtur prior pars quaestionis definita. Nihilominus tamen Cajetanus super Genesim ausus est negare corpus Evae fuisse revera formatum ex costa Adae, ideoque verba Scripturae metaphorice interpretatur. Aliosque in ea sententia fuisse refert Molina, tractatu de opere sex dierum, disput. 24, neminem tamen in particulari nominat, neque ego illum reperi, nec Castro, aut Prateolus illum referunt: imo Pereira, l. 4, in Genes., disputat. de format. Evae, unum Cajetanum (ait) hanc litem movisse. Motus est autem Cajetanus ob difficultates, quae ex tali modo productionis oriuntur. Prima est, quia alias vel corpus Adae fuisset monstrosum ante formationem Evae, vel post illam mancum permansisset. Consequens autem est absurdum: ergo nullatenus in prima rerum productione admittendum est. Sequela patet, quia vel Adam creatus fuit cum aliqua costa supra numerum corpori humano connaturalem, et ita habuit corpus monstrosum, vel tantum habuit costas debitas corpori humano, et sic ablata una, corpus mancum relictum est.
2. Secunda, quia in costa Adae non erat sufficiens materia ad integrum Evae corpus formandum: ergo si aliunde alia materia necessaria sumpta est, potius ex re alia formata fuit Eva, quam ex costa Adae, quia in majori quantitate aliunde sumpta fuit, et consequenter superfluum fuisset, costam ab Adamo auferre solum ad illius materiae complementum, cum facilius multo potuerit tota aliunde sumi. Tertia ratio sit, quae in superioribus saepe tacta est, quia in prima rerum productione non sunt multiplicanda miracula sine necessitate. Non potuit autem mulier illo modo formari, nisi valde miraculose: ergo credendum non est ita factum esse, ut littera Genesis in cortice sonare videtur. Quarto supponit Cajetanus Adamum et Evam prius fuisse simul creatos, eeque primo (ut sic dicam) propter illa verba Genes. 1: "Masculum et faminam creavit Deus". Unde infert narrationem de formatione Evae ex costa non posse ad litteram intelligi, quia non potuit Eva bis produci: ergo solum fuit quaedam parabola per quam et defectus mulieris comparatione viri, et diminutio roboris ex animo viri ob uxorem significata sunt, cum aliis, quae late prosequitur. Quinto exemplis id confirmat, et imprimis ait, etiam soporem Adae metaphorice intelligendum esse, et per illum significari defectum virtutis in viro, quando foeminam generat. Deinde ponderat, quod ibi praemittitur de animalibus quae Deus adduxit coram Adam, ad inquirendum, an in eis inveniret adjutorium simile sibi, quod plane ridiculum esset, si ad litteram intelligeretur. Aliud est de verbis illis, "et adduxit eam ad Adam". Nam si Eva fuisset ex costa Adae formata, creata esset il conjunctissima: ergo non potuisset ad illum adduci: ergo non possunt verba illa ut sonant ad litteram intelligi. Addit etiam aliud, "hoc nunc os ea ossibus ineis", quod per metaphoram exponit de omni muliere, et quod dicatur os de ossibus viri, quia nimirum de robore viri in muliere salvatur, et caro de carne, quia in feemina affectus carnis non minuitur. Denique inducit ex capite tertio maledictionem serpentis, quam etiam figurare intelligendum esse putat.
3. Catholica assertio contra Cajetanum. — Probatur prima ea Scriptura. — Nihilominus sententia catholica est verba illa Scripturae esse ad litteram intelligenda. Ac proinde vere, ac realiter tulisse Deum unam costam Adae, et ex illa corpus Evae formasse. Probatur primo ex ipsa narratione Genesis; tum ex illa ratione generali, quod narratio illa est historica, et quod historia non est ad metaphoras traducenda, nisi ubi fuerit manifesta, vel in aliis locis Scripturae ita declarata, vel per Ecclesiam exposita: nihil autem horum in praesenti invenitur; tum etiam, quia ex ipso contextu sermonem esse proprium constare potest. Nam in fine capitis primi Moyses brevi compendio narravit Deum creasse hominem masculum et foeminam. Statim vero cap. 2, utriusque corporis productionem distincte, et singulatim declarare volens, prius de viro dicit: "Formavit Deus hominem de lino terree", postea vero productionem Evae describit, dicens: "Adificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adamn in mulierem". Ergo sicut proprie locutus est, narrando creationem Adae, ita etiam narrando creationem Evae. Et comprobatur hic sensus ex aliis Scripturae locis, dicitur enim Tobiae 8: "7u fecisti Adam de limo terree, dedistique ci adjutorium Evam", et clarius Eccl. 17: "Deus creavit de terra hominem", ubi de solo Adam evidenter loquitur. nam subdit inferius: "Creavit ex ipso adutorium simile sibi", ubi ponderanda est particula ec ipso- nihil enim clarius dici poterat. Nam sicut prius dixerat hominem deterra esse creatum, ita dicit postea foeminam ex viro, in hoc distinctionem constituens inter utriusque productionem. Unde dixit Paulus, 1 ad Cor. 11: "Non vir ea muliere, sed mulier ex viro", et Actor. 17, dixit idem Paulus: "Fecitque ex uno omne genus hominum, inhabitare super universan faciem terre". Unde non minus errat Cajetanus, dicens simul creasse Deum Adam et Evam, alias non fecisset Deus ex uno omne genus humanum, sed ex duobus contra verba Paul. Imo etiam contra expressam sententiam Sapientiae, cap. 10, ubi de Adam dicitur: "Primuts formatus est a Deo Pater orbis terrarum, cum solus esset factus". Quomodo enim aliquando soius fuit, si semper sociam habuit? Denique Paulus 1, Tim.2, expresse dicit: "Adam primus formatus est, deinde Eva".
4. Probatur secundo ex Patribus, et communi sensu Ecclesie. — Secundo Patres omnes, et universa Ecclesia usque ad Cajetanum ita Scripturam intellexerunt, ut tanquam rem certam, et catholicam crediderunt Evam ex costa Adae fuisse formatam. Quod adeo verum credidit Hieronymus, super Epist. ad Philem., ut dixerit, nomn posse aliquem in Deum credere, nisi vredat vera esse, que scripta sunt, quae sic numerat: Adam a Deo plasmatum, Evamm ea costa illius, et latere fabricatam, Eccb translatum etc, sentiens tam esse de fide illud secundum in proprietate intellectum, sicut primum, et tertium. Et epist. 61, ad Pammach. de errorib., Joan. Hierosolymitani dicit: Evam in typo Hcclesiee fuisse de costa viri edificatam - consentit Chrysostomus, homil. 15, in Gen., et Augustinus, de Civ., c. 21 et 23, Gregorius, homi. 6, in Ezechiel., consentiunt denique omnes Patres super locum Gen. et ad Eph. 5. Acdenique ConciliumViennense in Clementinal de Summa Trin., ait, Ecclesiam formatam esse de latere Christi, typumque ejus fuisse formationem Evae ex costa Adae: consentit denique Innocentius IlI, in capite Gaudemus, de Divort., dicens: Ab inilio una costa in unam famninam est conversa. Propter quae Alfonsus de Castro, in verbo Adam, non dubitavit sententiam Cajetani inter haereses ponere, quem secutus est Prateolus, qui declarant se doctrinam, non personam damnare, quia sine dubio credendum est, absque pertinacia errasse.
5. Probatur tertio ratione. —Tertio pro materiae qualitate possumus ratione argumentari, quia Moyses per illa verba narrat aliquam actionem Dei circa primam mulierem, seu ejus productionem ; sed nulla potest designari actio Dei, quae per illa verba metaphorice intellecta describatur: ergo necessario intelligenda sunt de actione. quae in omni proprietate per illa verba significatur. Minorem suflicienter probamus ex ipso discursu Cajetani; dicit enim per ablationem costae significatam esse diminutionem roboris ex animo viri ob uxorem, et per costam significatam esse socialem vitam inter virum et uxorem, et per costam quatenus una tantum nominatur significari debilitatem foeminae, et in eo, quod dicitur, replevisse Deum carnem pro ea, significatum esse, quod diminutio roboris in viro ob uxorem prolis fructu compensatur. Sed in his omnibus licet Cajetanus suo arbitrio verba metaphorice interpretetur, nunquam declarat aliquam actionem Dei, quae per verba illa metaphorice narretur, ut facile consideranti patebit. Verba autem Scripturae, quae actionem Dei narrant, etiamsi vel in re facta, vel in modo actionis aliquam metaphoram habere dicantur, necessario actionem aliquam significare debent, ut vera in aliquo sensu sint. llla autem verba, tulit, replevit, edificavit, actionem, imo actiones significant: ergo etiamsi metaphora in verbis permitteretur, ad veritatem semper est necessarium saltem metaphorice aliquam bei actionem significari. Nulla autem a Cajetano explicatur, nec facile excogitari potest, etiamsi fingendi detur licentia.
6. Accommodationes Cajetani absque fundamento: non sic que Patres mysteria considerant. — Unde ilae accommodationes Cajetani essent quidem tolerabiles, si salva proprietate verborum in ipso opere tanquam mystico, et significativo considerarentur. Nam tamen sunt praetermittenda altiora mysteria, quae in illo modo productionis mulieris a sanctis Patribus considerantur, ut quod voluerit Deus foeminam ex viro creare, ut societatis unitatem, ac vinculum concordiae vehementius eis commendaret, ut dixit Augustinus 12, de Civit., cap. 21. Item ad significandum debitam subordinationem ad unum caput, item ad repraesentandum maximum matrimonii vinculum non solum in matrimonio carnali, Matt. 19, sed etiam in spirituah inter Christum et Ecclesiam, ut sentit Paulus ad Ephes. 5, et plures Patres, quos citavi, 3 p., q. 4, art. 3, in Comment. circa solut., ad 5, quae omnia eludit Cajetanus sua metaphorica interpretatione. Ipsi vero Patres, dum haec mysteria non in metaphora verborum, sed in ipsius divini operis significatione considerant, veritatem cathohcam magis explicant et confirmant.
7. Satisfit argumentis Cajetani. — Ad 1, in n. 4. quod multo ante responderit D. Thomas. —Superest, ut argumentis Cajetani satisfaciamus, quibus respondendo, alteram quaestionis partem expediemus, quomodo scilicet, opus hoc a Deo factum fuerit. Primum ergo., et fere totum fundamentum Cajetani fuit dilemma ilud, quod Adamus vel fuisset monstrosus ante formationem Evae, vel postea mancus. Quod argumentum jam proposuerat D. Thomas, 1 p., q. 92, art. 3, secundo loco, et in solutione videtur illam partem eligere, scilicet quod Adam fuerit creatus habens illam costam, ultra eas, quae ipsi erant connaturales, eamque occupasse illum locum corporis, quem postea Deus carne replevit, sicut in aliis corporibus humanis naturaliter invenitur. Negat autem hoc fuisse monstrosum; quia costa illa erat de perfectione Adae; non prout erat individuum quoddam, sed ut erat principium speciei humana ; sicut semen inquit D. Thomas, si consideretur respectu individui, superfluum videtur, respectu vero conservationis speciei necessarium est. Et hanc opinionem frequentius theologi approbant, et eam late defendit Abulensis, Genes. 13, q. 393, et ibi Hugo de sancto Victore et Lyra.
8. Instantia contra responsionem D. Tho- mae. — Solvitur variis modis. — Sed instari potest, quia non est simile in exemplo allato. Nam semen naturale est homini, non tanquam pars ejus, sed tanquam superfluum alimenti, quod ex nuiritione naturaliter sequitur, sicut etiam multae aliae superfluitates ex nutritione sequuntur: ad perfectionem autem naturae, et sapientiam auctoris ejus pertinuit illam partem superfluam ex alimento relictam ad bonum speciet ordinare, ita eam elaborando et disponendo, ut aptum esset generationis instrumentum. At vero costa ultra numerum ordinarium non est naturalis homini, neque Adae fuit: ergo quamdiu Adam illam habuit, non potuit non esse monstrosus, sicut esset si sex digitos in manu habuisset. Respondetur, illam costam non fuisse naturalem tanquam requisitam ad naturale complementum corporis humani, vel per naturalem ejus actionem producibilem, nihilominus tamen dici posse aliquo modo naturalem ex institutione auctoris naturae. Nam in prima emanatione a suo auctore, vel in modo ejus natura non postulat ab intrinseco determinatum modum, sed in hoc auctori naturae subordinatur, et ita ille modus productionis dici potest naturalis, quem ipse auctor tanquam magis consentaneum tali naturae determinavit. Quia ergo Deus decreverat unum tantum hominem ex terra facere, ut ex illo reliqui homines originem ducerent, ideo illum produxit cum integritate corporis ad illum finem accommodata: et ideo talis integritas dici potest naturalis primo homini, ut primus fuit, etiamsi aliquid haberet, quod ipsi ut homini tantum necessarium non fuisset ; et ob eam rem non poterit dici talis homo fuisse monstrosus propter illam costam, quia quomodocumque aliquid naturale sit, monstrosum non efficit. Maxime quod id proprie appellatur monstrosum, quod casu, et per accidens cvenit praeter intentionem naturae: illa autem costa per se, et ex intentione auctoris naturae, et ad ejusdem naturae bonum addita est. Accedit, quod illa costa etiamsi esset ultra naturale numerum, nullam deformitatem in illo corpore causabat, eo quod esset occulta: nec mutabat corporis figuram, neque ejus magnitudinem augebat, nec actiones aliquo modo impediebat, et a vicinis partibus carnis solum in densitate, ac duritie, et similibus qualitatibus differebat; ideoque vel nullam vel parvam imperfectionem illi corpori afferebat. Ac denique si qua fuit illa imperfectio, non fuit (ut ita dicam) permanenter, sed quasi in via per brevissunum tempus ; et ideo nullum fuit inconve- niens primum hominem in via generationis (ut sic dicam)ita fuisse creatum.
9. Responsio aliorum ad predictwn argamentun Cajtani. — Nihllominus alii alteram partem praeferendam putant, nimirum, costam illam, ex qua formata fuit Eva, fuisse unam ex numero earum, quae corpori humano necessaria sunt. lta tenet Catherinus, Gen. 2, referens antiquiorem hujus sententiae auctorem, quem non nominat, et in eamdem propendit Pereira, quia et videtur facilior, et aptior ad finem propter quem Deus mulierem ex costa viri formavit, scilicet, ad significandam conjunctionem aptissimam inter virum et uxorem, nam hoc melius significatur, si formatio illa ex costa maxime propria et necessaria, quam si ex superflua, et quasi adventitia, et solum ad tempus data, facta fuit. Ad evitandum aatem inconveniens, quod Cajetanus infert, dicunt isti auctores Deum non solam carnem, sed etiam costam aliam Adamo rrestituisse. Nam licet Sceriptura dicat, "Ft replevit caruem pro ea", non excludit costam. Unde intelligi potest, supplevisse costam carne circumdatam ; sicut etiam dicit Scriptura tulisse Deum unam de costis Adae: per quod non excludit carnem, nam quod illam etiam abstulerit, significavit Adam, cum dixit, "boc nunc os ex ossibus meis, el caro de carne inea". Atque ita facile concluditur, nulla ex parte mansisse Adam mancum, seu diminutum per reliquum vitae tempus post formationem Evae; atque haec sententia probabilis quidem est, et plausibilis. Objici vero potest, quia juxta vulgatam editionem, durum est dicere, replevisse Deum costam pro costa, et carnem pro carne, cum Scriptura dicat, replevisse carnem pro costa. Respondent aliqui, etiamsi illa costa ab Adamo ahlata fuerit ex duodenario numero costarum quem natura hominis in unoquoque latere postulat, et sola caro proilla restituta fuerit, nihilominus Adam non mansisse mancum, quia caro, qua repletus fuit locus costae, accepit a Deo robur, et firmitatem costae, quod perinde est, ac si alteram costam loco prioris acciperet. Sed hoc non placet, quia si illud robur erat per solum extrinsecum adjutorium Deti, fuisset perpetuum miraculum, quod ponendum non est: praesertim quia per illud non tollitur, quin pars ilia de se esset debilis, et homo ille ex aliqua parte mancus. Si autem robur illud esset ex intrinseca dispositione, et qualitatibus illius partis, perinde est, ac si dicatur carnem illam restitutam, fuisse costam: nam vix intelligi potest idem robur intrinsecum, et naturae in illa parte nisi habeat siccitatem, et duritiam costae, vel saltem melius, et facilius illud robur resarciretur, restituta costa, et omnis alius modus esset diminutus et praeternaturahs. Melius ergo respondebitur quod sicut nomine costae, cum dicitur ablata, caro aliqua subintelhgitur, ut infra videbimus, ita e contrario sub nomine carnis intelligi etiam costam cui adhaerebat: est ergo utraque opinio probabilis. Ego tamen priori ut communiori adhaereo. De illis autem verbis Adae, Hoc nuunc os, etc., plurainferius dicam.
10. Pro secundo argumento in num. 2, discutitur dubium. — Prima eaplicatio dubii. — Secunda ratio Cajetani postulat, quomodo ex parva costae materia integrum mulieris corpus aedificari potuerit. Primus modus hoc explicandi fuit Hugonis de Sancto Victore, lib. 1, de Sacram., p. 6, c. 26: De sola ipsius coste substantia, sine omni extrinseco additamento, per divinam potentiam in semetipsa multiplicata corpus Evee factum esse. Quod declarat, quia ita Christus quinque panes multiphicavit, ut ex illis quinque millia hominum satiare potuerit. Hanc sententiam sequitur Magister, in 2, distinct. 18, cap. 4, et confirmat argumento a nobis facto, quia alias potius dicenda esset Eva formata ex alia materia, quam ex costa, quia illa fuisset in majori quantitate, et videtur sequi Durandus ibi quaest. 1, nam Hivcet in discursu quaestionis solum loquatur de possibili, tamen per hoc respondet quaestioni, quam de de facto proposuerat. Definit ergo Evam fuisse formatam ex sola illa materia, et fundatur soIum in hoc, quod potuit Deus id facere, et Scriptura indicat fecisse, cum aliam materiam non indicet. Gabriel item ibi art. 3, probiematice utramque sententiam defendit. /Egidius etiam ibidem, q. 1, art. 3, late demonstrare contendit id non fuisse impossibile: quid autem factum sit, non satis declarat. Argentinas vero ibidem articulo quarto, utrumque distincte in duabus conclusionibus affirmavit. Item Henricus, quodlib. 7, quoestion. 9, affirmat de possibili, et de facto tacet. Denique Alensis, 2 part., quaest. 58, membr. 4, S 1, in fin., absolute dicit, in costa fuisse possibilitatem, ut ex illa parte reliqua formarentur.
11. Verior dubii explicatio. — Materie ejusdem multiplicatio situalis non implicat. — At vero D. Thomas, 1 part., quaest. 92, art. 3, ad 1, non solum negat id factum esse, sed etiam affirmat fuisse omnino impossibile, et sequitur Gregorius, dicta quaest. 18, q. unic., et haec sententia recte intellecta mihi magis probatur. Pendet autem fundamentum ejus ex physica quaestione, scilicet, an portio materiae sub parva quantitate existens possit sub majori quantitate constitui sine rarefactione, et absque existentia materiee in pluribus locis, et subdistinctis quantitatibus secundum easdem partes. In qua quaestione ego censeo id esse impossibile: et quoad hoc sequor sententiam D. Thomae et Gregorii, quam in philosophia docui, et latius confirmavi; et quoad hanc partem Gabriel non contradicit, si attente legatur. Addit tamen, posse Deum eamdem partem materiae in seipsa multiplicare, utique replicando illam in diversis sitibus, et sub diversis partibus quantitatis, et hoc modo ait, totam materiam costae fuisse in brachio, et in pede, et in caeteris partibus ei aequalibus; et sine hac multiplicatione fatetur, non potuisse majus corpus ex illa costa fieri, sine magna rarefactione. Et hunc modum ego etiam arbitror esse possibilem, quia revera non implicat contradictionem, ut ex philosophia etiam suppono.
12. Non tamen ita formatum esse corpus Evae ea parva coste materia probatur. — Sed aliunde suppleta a Deo est reliqua materia.— Dico tamen de facto nullo modo esse asscrendum, corpus Evae hoc miraculoso modo, et maxime supernaturali fuisse formatum, id est, ita ut tota materia illius costae fuerit repetita, et simul posita in singulis membris. vel partibus Adae subdistinctis partibus quantitatis. Quia alias non solum in fieri, sed etiam in facto esse, et in conservatione Evae corpus miraculosum fuisset, et supra naturam ita subsisteret, et conservaretur, quod nullatenus dici potest, quia nullum rationis, vel auctoritatis fundamentum habet, et quia est a prima institutione naturae valde alienum. Item quia eadem ratione posset quis fingere etiam corpus Adae fuisse ex parva terrae particula formatum, et totam illam materiam fuisse in toto corpore Adae, et totam etiam simul fuisse in singulis menbbris, et partibus illi aequalibus: nam eodem modo de utroque corpore Scriptura loquitur. Secluso autem illo miraculo recte concluditur, non potuisse totum corpus Evae ex sola materia illius costae fieri: quia non totum Evae fuit rarius, quam illa costa, quin potius in corpore Evae erant multae costae, aeque densae, et alia ossa densiora, et majoris quantitatis, ac subinde plus de materia habentia; et ideo concludendum est Deum aliunde supplevisse reiiquam materiam necessariam ad corpus Evae ita formandum, ut postea naturaliter, et perfecto modo subsisteret. Et divus Thomas qui- dem probabilius credit Deum de novo creasse materiam, quam adjunxit. Mihi tamen verisimilius est, ex proximo aere, vel terra illam sumpsisse, quia post primam materiae creationemnon oportet novam materiam Deum creare, quia creatio materiae ad opus primae creationis mundi pertinet ; et ideo omnes alias res sive inanimes, sive viventes, et primum etiam hominem sine nova creatione materiae Deus produxit. Et simihter quando quinque panes multiplicavit, non materiam novam creavit, sed ex circumstante corpore illam mirabiliter, et invisibiliter assumpsit. Nam, ut dicit Augustinus, tractatu 24 in Joannem: Unde multiplicat de paucis granis segetes, inde in manibus suis multiplicavit quinque panes. Multiplicat autem segetes ex vicina terra: nulla ergo causa, vel ratio est, cur solam formationem Evae ab hac generali regula excipiamus.
13. Respondetur jam ad secundum argumentum in num. 2. — Ad argumentum autem in contrarium respondemus, hoc non obstare, quominus vere, et proprie dicamus Evaex costa Adae formata, quia illa costa fuit tanquam fundamentalis materia, ex qua Deus formationem illam inchoavit, sicut segetes ex grano seminato fiunt, vel sicut Christus ex quinque panibus quinque millia hominum pavit, nam ilh panes quasi semina erant, non quidem terrae mandata, sed ab eo, qui terram fecit, multiplicata, ut Augustinus supra dixit. Et quamvis facillime potuisset Deus sine illa costa totam materiam ad illud corpus necessariam aliunde sumere, nihilominus propter plures providentiae divinae rationes partim morales, partim allegoricas, non superfluo, sed prudentissimo consilio voluit Deus corpus Evae illo modo formare. Rationes autem tradit optime D. Thomas, dicta quaestione 92, articulo secundo, et locupletat Pererius, dicta disputatione quaestione prima, secunda, et quarta, et videri potest Augustinus, lib. 12, de Civitat., cap. 21 et 20.
14. Ad tertium argumentum in num. 2. — Et hinc satisfactum etiam est tertio argumento, quod ille modus productionis esset nimis prodigiosus. Respondetur enim, quod sicut in operibus illorum dierum non sunt asserenda miracula, quae non narrantur, ita si aliquod narratur, omnino credendum est: hoc autem, de quo agimus, satis expresse nobis traditur ut ostensum est. Addo vero, in hoc opere nihil esse peculiaris prodigii, aut miraculi, nisiquod Deus tulerit costam de Adamo dormiente sine dolore, vel sensu, et sine excitatione ejus ab somno, et quod subito carnem pro ea reple- verit. Nam post separatam costam formare corpus Evae ex illa, non fuit majus miraculum, quam corpus Adae ex limo terrae fingere. Quod quidem licet fuerit opus omnipotentiae Dei, non potest proprie dici miraculum, quia in prima illa productione necessarius erat extraordinarius, et superior modus productionis, qui non nisi arbitrio et consilio auctoris naturae denominari poterat, et eadem ratione potuit optime Deus (ut diximus) propter alias rationes providentia suae illum singularem modum eligere assumendi materiam, ex qua primam mulierem aedificaret.
15. Ad quartum argumentum in eodem mumero. — In quarto argumento falsum est fundamentum, quod supponit Cajetanus. scilicet, Adam et Evam simul fuisse creatos. Nam oppositum aperte declarant sacrae litterae, dum dicunt Adam primo fuisse creatum et alquando fuisse solum, et ex illo uno caeteros omnes aliquo modo duxisse originem, ut jam allegavimus. Imo ex capite secundo Genesis hoc convincitur, quatenus ibi dicitur. "Ade vero non inveniebatur adjutor similis sibi", ideo enim non inveniebatur, quia non erat: prius ergo Adam solus productus est, et ideo dixit ibidem Deus, "Non est bonum hominem esse solum". Unde non obstat, quod in capite primo dicatur, "Masculum et faminam creavit eos", quia non dicitur, simul creavit eos. Neque oportet, ut quae simul, seu uno verbo narrantur, simul etiam facta sint: nam consuetum est in Scriptura prius summatim, et per compendium aliqua dicere, non explicando modum, aut tempus, quo facta sunt, et postea distinctius, et secundum ordinem, quo facta sunt, illa explicare, quod in hac primorum hominum creatione servatum est, et ita cessat illatio, quam Cajetanus facit, quia non oportuit Evam bis produci, cum non fuerit prius creata, quam ex costa Adae formata. Unde quod uno verbo dicitur capite primo Genesis, et quod latius capite secundo explicatur, non sunt duo distincta, sed unum et idem aliter relatum. Neque potest interpretatio metaphorica ad concilianda illa duoloca deservire, quia, ut dixi, praeter abusum verborum in significatione non propria, et mere voluntaria, per totam illam metaphoram non esplicatur actio aliqua, quam Deus circa corpus Evae exercuerit, quod ob veritatem aliquam verborum omnino necessarium erat.
16. Ad quintum argumenti exemplum primum in eodem num. 9. - In argumento quinto falsum est primum exemplum, scilicet, soporem Adae metaphorice accipiendum esse, propter easdem rationes supra factas. Ft praeterea, quia nulla est necessitas talis metaphorae. Valde enim frivolum est, quod Cajetanus ait, ut metaphorice somnus intelligeretur, narrari Adam dormisse, et non scribi ipsum exmpergefaclum fuisse, seu evigilasse. Hoc enim indicium nullius momenti est, tum quia non erat necessarium utrumque expresse narrari, quia per se notum erat post somnum vigiliam sequi: tum etiam quia statim dicitur Deusadduxisse Evam ad Adam, quod non potuit facere, nisi vel excitando illum, vel excitatum supponendo.
17. Qualis fuerit sopor Adami. —be illo vero somno dubium est, qualis fuerit. Nam Chrysostomus, homil. 15, in Genes., existimat tuisse somnum corporalem, quem Deus immisisse dicitur, quia in Adamo tunc recens creato nulla erat naturalis causa corporalis somni, praesertim profundissimi. Talem enim illum fuisse Chrysostomus affirmat, et rationem hujus reddit, ne Adam in ablatione costae dolorem sentiret: et in hoc consentit Epiphanius, haeres. 48, in principio. Alii vero Patres de somno (ut ita dicam) spirituali, id est, de interna contemplatione, quae Adam ab omni sensuum usu abstraxerit, soporem illum interpretantur. lIta Augustinus, lib. 2, de Genes. cont. Manic., cap. 12. Nam secedere, inquit, ab istis visibilibus rebus interiori intelligentia quasi obdormiscere est. Idecm lib. 9, Genes. ad litter., cap. 19, tract.9, in Joan., post medium, ubi refellit illam rationem Chrysostomi quod somnus sit immissus Adae ne sentiret dolorem. Naom quis est (inquit) qui sic dormiat, ut ci ossa non evigilanti evellantur ? An quia Deus evellebat, propterea non sextiebat ? Poterat ergo et vigilanti sine dolore evellere, qui poterat dormienti. Ac si diceret, etiamsi Adam dormiret, non poterat naturaliter non excitari, et dolorem sentire per avulsionem costa: supernaturaliter autem, etiam a vigilante poterat Deus costam sine dolore auferre: non erat enim illam causam corporalis somnus necessarius : sopor autem spiritualis propter revelationem ct cognitionem divinorum mysteriorum necessarius fuit. Ita etiam exponit illum soporem lItupertus, libr. 2, in Genes., cap. 34, Ambrosius cum aliis ad Ephes. 5, et indicat Hieronynmus, in quaest. Hebraic. in Genes., cap. 2, ubi po sopore, legit extasim, et mentis excessum. Tertullianus etiam, in lib. de Anim., cap. 21, soporem illum vocat spiritualem vim, qua constat prophetia, quam etiam per excessum, et exaggerationem amentiam vocat, quod expo- nit cap. 45, dicens: Hanc vim extasim dicimus excessum sensus, et amentiae instar, sic et an primordio somnus cum extasi delicatus.
18. Proxima sententia in verbis Ade duplicem prophetiam continentibus fundatur.— Auctoris sententia utrumque praecedentem conjungens. —Quae Patrum sententia fundatur in illis verbis Adae: "Hoc nunc os ex ossibus meis", etc., usque ad illud, "propter hanc relinguit homo patrem, et matrem", quia in illis verbis duplex prophetia continetur. Una de praeterito: nam Adam dormiens non vidit formationem Evae ex ossibus suis, et tamen illam cognovit, et professus est. Aliam de futuro, nimirum Christi incarnationem, nam hoc sacramentum agnoscit Paulus in illis posterioribus verbis Adae ad Ephesios, et Patres frequenter docent, et exponunt, quod alibi retuli. Ergo sigpum est, Adam cognovisse haec mysteria, ac subinde soporem illum spiritualem extasim fuisse. At vero Chrysostomus supra revelationem quidem, et prophetiam Adae agnoscit; dicit tamen, non co tempore, quo auferebatur costa, sed postea discusso jam somno Adamum vaticinium accepisse. Verumtamen probabilius est, in ipsomet sopore elevatam esse mentem Adae ad illa mysteria percipienda: non tamen negandum est etiam corporaliter obdormisse, quia utrumque videtur aflfirmare Scriptura, dicens, "Immisit Dominus soporem in Adam", et statim addens, "cumque obdormisset", et utrumque potest cum proprietate verificari: nam sommnus corporalis non impedit divinam revelationem, imo quodammodo reddit mentem liberiorem ad illam recipiendam, ut dixit D. Thomas, quaest. 12, de Verit., art. 3, ad2 ei 2, 2, quaest. 172, artic. 1, ad 1 et 2, atque ita utrumque fuisse in Adam, scilicet, et corporalem somnum, et spiritualem contemplationem, expresse docent Epiphanius et Tertullianus in locis citatis.
19. Ad exemplum primum in eodem num. 2. — Aliud exemplum, seu signum metaphorae erat, quia Genes. 2, dicitur adduxisse Deum caetera animalia ad Adam, ut eis nomina imponeret, et quod ibi subditur, Ade cero «on inveniebatur sixilis sibi. Ex quibus verbis sumit Cajetanus occasionem fingendi Deum adduxisse animalia coram Adam, ut inquireret, an inter ea aliquod simile Adae inveniret, quod illi posset in adjutorium esse. Quam inquisitionem ad litteram intellectam dicit esse ridiculam, et propterea fuisse a Moyse induetam, ut per metaphoram ejus, caetera, quae de formatione Evae dicuntur, metaphorice intel- ligere disceremus. Verumtamen non minus ridiculum est, tale signum inducere, et hujusmodi inquisitionem Deo, aut Moysi tribuere, quam fuisset illam ad htteram credere, aut excogitare. Negatur ergo illis verbis significari Deum adduxisse animalia ad Adam, ut interea aliquod Adae simile quaereret, nihil enim de hac inquisitione Scriptura narrat : Cajetanus autem ut metaphoram inveniret, illam in verbo inveniendi quaesivit, quia verbum invenio in quodam Latino rigore, rem quaesitam offendere, significat. Verumtamen hoc leve fundamentum est, tum quia etiam illa significatio verbi inveniendi perpetua non est, aut necessaria: tum etiam, quia licet non dicatur inventum, nisi quod quaesitum est, nihilominus recte dici potest non inventum, quod nec quaesitum fuit: tum maxime, quia illud non inceniebatur, juxta verum sensum non ad Deum, sed ad Adamum infertur. Cum enim Adam, quando animalibus nomina imposuit, vidisset in singulis speciebus marem, et foeminam, quasi ad sereversus vidit, se non habuisse tunc sociam sibi similem. Hoc ergo modo invenit Adam, id est, cognovit se caruisse adjutorio simili sibi, et addit Josephus 1, Antiquit., cap. 2, in admirationem raptum fuissc, dicens: Videns autem (utique Deus) Adamum carentein societate, et convictu famine ( nondum enim erat) mirantemque, quod relique animantis, ita se haberent sopmto illi costa una ecempta mulierem ex ea formavit.
20. Ad tertium exemplum.—n tertio exemplo fingit Cajetanus verba illa, et adduzit eam ad Adam, non posse ad litteram intelligi, quia ibi erat Eva praesentissima, maxime si ex costa ejus formata fuit. Verumtamen nulla ibi est occasio metaphorae. Nam imprimis fieri potuit, ut Deus costam Adamo subtractam in locum aliquantulum separatum a loco, in quo Adamus jacens dormiebat, adduceret, ut ibi Evam formaret, et fortasse jam formatam influeret, ut voluntarie illam ad Adam adduceret. Deinde necessarium non est, ut verbum, adduxit, proprium motum localem significet: fortasse enim adducere Evam nihil aliud fuit, quam illam Adamo in uxorem offerre, quam ipse statim amplexus est, dicens, Hoc mnc os ex ossibus meis, etc.
21. Ad quartum exemplum.—Unde ad quartum exemplunm de his eisdem verbis negamus omnino esse metaphorice intelligenda. Nam imprimis non de omni foemina, sed Eva specialiter, ac proinde ad litteram, dicta sunt, et hoc significatum est per illam particulam, hoc nunc, quasi diceret, hac vice, vel hoc singulariter habet haec mulier, quod de meis ossibus eedificata est. Item hoc etiam declarat impositio nominis, et ratio ejus, et "cocabitur virago, quia de viro sunpta est" -nam haec ratio vel falsa, vel nullius momenti esset, si non proprie, et ad htteram intelligeretur et verificaretur. Denique idem probant verba sequentia: "Quamobrem relinquet homo patrem, et matrem", etc., quae ad litteram de arctissimo vinculo matrimonii, et amore inter virum et uxorem dicta sunt. Significavit enim Adamus pro illa prima vice, voluisse Deum uxorem ex viro formare, ut facto ipso ostenderet, quantam unitatem et conjunctionem inter virum et uxorem esse oporteat.
22. An Deus costam Adae carne vestitam tulerit. — Responsio affirmans communis. — Contrarium indicat Augustinus. — Prior tamen responsio magis probatur.—Interrogabit autem fortasse aliquis, cum Eva tantum ex costa Adae fuerit formata, quomodo addiderit Adam, "et caro de carne mea". Wesponsio communis et probabilis est, Deum non abstulisse ab Adam nudam costam, sed aliqua parte carnis contectam: et ita ad litteram fieri potuisse, ut ossa Evae ex costa, et caro ex carne formarentur. Ita sentiunt super Genesim Abulensis, Pereira, Oleaster, Catherinus et Ystella, et ex scholasticis Bonaventura, in 2, distinct. 18, artic. 1, quaest. 1, ad ult., et Alensis, 2 part., quaest. 85, membr. 2, in fine, et sequitur Molina, tract. de Opere sex dierum, disp. 21, et idem indicavit D. Thomas, 3 part., quaest. 31, artic. 5, ad 2, dicens, Adam quia institutus est ut principium quoddam humanae naturae habebat in suo corpore aliquid carnis, et ossis, quod non pertinebat ad integritatem personalem ipsius, sed solum in quantum erat naturae humanae principium, et de tali formata est mulier absque viri detrimento. Nihilominus Augustinus, libr. 9, de Genes. ad litter, cap. 13, significat costam illam sine carne fuisse detractam, et ex sola illa fuisse illam Evam formatam, et nihilominus carnem tantum pro cosia fuisse restitutam. Et similiter tract. 15, in Joan.: Potuit (inquit) Deus carnem subtrahere bomini, unde faceret faminam, et infra: Non detraait carnem unde faceret mulierem, sed detracit os, et detracto osse formata est nulier, et in loco ossis caro suppleta est, et statim declarat mysteria, propter quae significanda ita factum est. Quo circa probabiliter dici potest, solam, et nudam costam Deum ab Adamo tulisse, et ex illa sola, ossa et carnem Evae formasse. Nihilominus potuisse Adam dicere, "et caro de carne mea", ad significandum, integrum corpus Evae fuisse ex ipso formatum: nam ibi tam nomine ossis, quam carnis, totum corpus Evae significatum est: fit autem illa repetitio, tum (ut dixi) ad indicandam integritatem corporis Evae: tum maxime ad magis commendandam utriusque conjunctionem. tt quia costa Evae per divisionem carnis ejus, et quasi ex visceribus ejus educta fuerat: ideo etiam dicere potuit, "et caro de carne mea", etiamsi ex particula carnis non fuisset formata. Fateor tamen priori modo magis proprie verba illa explicari. Quamvis autem concedamus costam simul cum carne ex Adamo sumptam esse, nihilominus, juxta opinionem D. Thomae, dicendum est non eodem modo esse restitutam, sed puram carnem, ut verba Scripturae magis significant, quia costa non erat necessaria, cum esset ultra naturalem numerum: caro autem necessaria erat, tum quia pars illa corporis naturaliter carne est repleta: tum etiam vacuitas illa corporis perfecte, et sine ullo signo divisionis, aut cicatricis consolidaretur.
23. Ad quintum exemplum. — Ultimum exemplum Cajetani alienum est ab hac historia, quam tractamus, et ideo quidquid de illo sentiatur, scilicet, an verba, quibus fertur Deus maledixisse serpentem post peccatum primorum hominum, proprie vel metaphorice accipiantur, nihil ad praesentem causam refert. Nam illa referuntur in cap. 3, haec in cap. 2 Genes., et ibi materia ipsa, et circumstantiae litterae possunt sufficienter indicare metaphoram, quod in praesenti non invenitur. Itaque illa verba Domini ad serpentem juxta probabiliorem opinionem ad daemonem sub figura serpentis repraesentari dirigebantur; et ideo sub verbis, quae secundum corticem litterae in serpentem, prout re vera est quoddam animal abominabile, et horribile, ac infestum hominibus, metaphorice continetur litteris sensus significans poenam daemoni impositam, et praesignificans vindictam de illo sumendam, eo quod genus humanum in peccatum induxisset. De qua re videri potest Augustinus, libr. 2, de Genes. contra Manich., cap. 17 et 18, et lib. 11, Genes. ad lit., cap. 36, Epiphanius, contr. Ophitas, haeresi 37, et Theodoretus, quaest. 34, in Genes., et alii expositores ibi.
24. Dubium ultimum. — Resolutio ex Augustino. —Ultimo inquiri hic poterat, an corpus Evae immediate fuerit a Deo formatum, vel in eo opere ministerium aliquod Angeli habueWnt, et an subito, et in instanti aut eum sue- cessione aliqua formatio illa facta fuerit. Sed haec eodem fere modo definienda sunt, quo similia de corpore Adae tractavimus. Solum est certius, in hac formatione aliquid fuisse praevium, quod successive, et per localem motum factum est, nimirum, ablationem costae a corpore Adae. Oportuit enim carnem aperiri, et costam evelli, seu dividi ab aliis partibus, et extra corpus trahi, quae omnia non fiunt sine motu et successione. Quamvis enim cogitare quis valeat, potuisse Deum costam a corpore extrahere sine transitu per medium, ac proinde sine divisione carnis Adae, et sine motu locali successivo, sed per subitum transitum ab extremo ad extremum sine medio? non oportet tamen tale miraculum in hoc opere fingere, cum neque in Scriptura insinuetur, neque necessarium sit. Unde Patres supra allegati censent apertum fuisse latus Adae, fuisseque figuram apertionis lateris Christi dormientis in Cruce. Hinc ergo Augustinus 9, Genes. ad litter., cap. 15, fatetur, dici posse, potuisse aliquid in hoc opere per Angelos fieri, quamvis formare Evam ex costa, et carne replere latus Adae, solius Dei creatoris opus esse potuerit. Nam priora per motum localem fieri poterant : haec vero posteriora altiori modo operandi, et disponendi materiam indigebant, et hoc quidem posterius certum est ex dictis de corpore Adae: illud vero prius; seu praevium Augustinus non audet affirmare, fuisse per Angelos factum, quamvis fieri potuerit: multo ergo minus nos audebimus. Imo verisimilius nobis videtur, totum illud opus a solo Deo fuisse factum, quia, ut sine ullo sensu costa educeretur aperto latere Adae, manus Dei erat necessaria. De alio vero puncto, an postquam costa Adae educta fuit, et in eoloco constituta, ubi erat in corpus Evae transformanda, subito, vel cum aliqua successione tota illa aedificatio, et corporis Evae organisatio, ac dispositio facta fuerit, incertum est, et codem modo disputari potest, et resolvi, quo circa creationem Adae illud tractavimus.