On this page
Caput 3
Caput 3
An primi homines perfectissima corpora in sua creatione acceperit
1. Perfectiones humani corporis recensentur. — Tractamus de perfectione individuali, nam de specifica nihil novi est, quod dicamus. In quolibet autem particulari corpore humano , plures perfectiones desiderari, seu spectari pos- sunt, scilicet integritas membrorum omnium, magnitudo corporis, quam habere solet in aetate perfecta, et consequenter proportionata quantitas singulorum membrorum, et unicuique accommodata. Item conveniens dispositio, et temperamentum corporis, et debita humorum proportio, ex qua sanitas sequitur, et virtus, ac efficacia ad exterius, et interius sentiendum, et ad alias actiones corporis exercendas, ac denique haec comitari solet corporis pulchritudo. De his ergo omnibus certum est primos homines in sua creatione has perfectiones in gradu conveniente simul accepisse. Quia vero non est de omnibus aequalis certitudo, neque etiam est eodem modo de omnibus intelligendum, ideo breviter de singulis dicam.
2. Circa primam perfectionem quae est integritas membrorum error. — Refutatur dictus error aultipliciter.—Primo ergo circa integritatem cavendus est error, quem Castro, verbo Adam, haeres. 5, et Philiaster, haeresi 66, refert quorumdam, qui dixerunt primos homines ante peccatum sensu visus caruisse, auctorem autem in particulari non refert. Quisquis autem fuerit, moveri potuit vel ex eo, quod ante peccatum suam nuditatem non videbant, vel ex eo, quod statim ac peccarunt, de illis dicitur, "Aperti sunt oculi amborum, cumque cognovissent se esse nudos", etc. At vero hic error manifeste repugnat littere Genesis, nam cap. 2, dicitur adduxisse Deum animalia ad Adam, "ut videret, quid vocaret ea", quod certe facere non posset, nisi videret ea, et infra: "Deus adduait Evam ad Adam, divitque Adam: Hoc nunc os", etc., hoc autem dixit, visa Eva, sibi simili, et cap. 3, de Eva prius quam peccasset, dicitur, "Vidit mulier, quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, aspectuque delectabile", etc. Praeterea, Deus "posuit hominem in Paradiso, ut operaretur, et custodiret illum", dixitque illi, "De omni ligno Paradisi comedes, de ligno autem scientiee boni et mai non comedas". Quomodo autem vel illud faceret, vel inter haec discerneret, si visu careret ? Est ergo illa haeresis stultissima, et omni rationi repugnans. Cur enim Deus homines caecos creavisset? Verba autem illa, "aperti sunt ocuti amborum", per ila, quae habentur, in fine capitis secundi explicanda sunt, "erat autem uterque nudus, Adam scilicet, et uxor ejus, et non erubescebant". lgitur ante peccatum videbant Adam et Eva se esse nudos, sed non ita videbant, ut erubescerent, quia nullam legem senserunt in membris suis, repugnantem legi mentis suae, ut dixit Alcuinus, quaest. 59, in Genes. et addit, nihil enim putabant velandum, quia nihil senserant refranandum. Post peccatum vero aperti dicuntur oculi eorum, quia ita videre inceperunt, ut rebellionem carnis sentirent, et ideo erubescerent. Sic Augustinus 14, de Civit., cap. 17, ubi inter alia dicit: Neque enim caci creati erant, ut imperitum vulgus opinatur, etc. Eadem est communis interpretatio Patrum in Genesi.
3. Assertio prima praedicto errori opposita. —-Hoc ergo excluso errore, certissimum est primos homines, quoad omnem membrorum integritatem perfectos fuisse creatos, id est, cum omnibus partibus organicis, et sensibus omnibus internis, sine ullo defectu, vel impedimento ad operationes membrorum, et sensuum perfecte exercendas. Ita docent, vel potius ut manifestum supponunt Patres, et Theologi, et caeteri Scriptores in Genes., et probatur ex verbis illis: "Vidit Deus cuncta, quee fecerat, et erant valde bona": ergo etiam corpus hominis erat valde bonum: quod profecto non haberet si esset mancum, aut mutilum: ergo saltem erat perfectum quoad integritatem debitam. Deinde caetera animalia integra fuerunt creata in corporibus suis. Unde post eorum creationem dicitur: "vidit Deus, quod esset bomum" ergo multo magis homo, qui, ut praeesset caeteris, creatus est. Denique opera Dei perfecta sunt, et hoc pertinet ad bonitatem, sapientiam et omnipotentiam ejus: ergo maxime debuit hanc perfectionem ostendere in homine, quem innocentem creabat. Unde optima ratio colligitur, quia omnes defectus corporales humanae naturae per peccatum introducti sunt, nam sunt poena peccati, ut infra videbimus: ergo in sua creatione, et ante peccatum illos non habuit, ac proinde cum corporibus intentis, et perfectis homines creati sunt.
4. Assertio secunda circa secundam perfectionem stature, et aetatis ei respondentis. — Cirea secundam perfectionem dicendum est primos homines in perfecta aetate, et totius corporis, omniumque membrorum augmento consummato fuisse creatos. Hoc docuit Magister sentent. in 2, dist. 17, et ibi alii scholastici, et sumitur ex D. Thoma, dict. quaest. 94, artic. 3 et 4, et probari solet ex Augustino 6, libr. Genes. ad litter., cap. 13. Sed ibi (ut notavit Pererius, lib. 4, in Genes., disput. de Format. corporis humani, quaest. 3. Augustinus interrogando magis, quam asserendo loquitur. Attirmat autem et potuisse Deum hominem ita creare, et id fecisse, quod omnipotentem, et sa- pientem posse, ac facere congruebat. Quis autem dubitet congruentissimum fuisse, Deum creare primos homines cum perfecto augmento, et integris viribus corporis, ac membrorum omnium ? Expressius id docet Augustinus, lib. 4, de Peccat. mer. et remis., cap. 37, ubi id confirmat exemplo aliorum animantium. De quibus hoc supra diximus, imo etiam de omnibus viventibus; id ibi adducta a fortiori de hominibus probant, scilicet, quia decet, ut quae a Deo immediate fiunt, perfectam dispositionem recipiant. Item quia hoc pertinuit ad perfectam naturae institutionem, quae tunc tiebat, ut in hominis productione consummata est. Item ponderavimus verba illa, quae hominibus etiam specialiter dicta fuerunt, Crescite, et multiplicamini. In quibus verbum crescite, non ad augmentum propriorum corporum refertur, sed ad augmentum in numero, et mulütudine, ut statim explicatur per verbum wultiplicamini, et ideo praemittitur ibidem, masculum, et famminam creavit eos, quia, scilicet, ad illud genus augmenti uterque sexus erat necessarius.
5. Quam aetatem repraescntabat Adam cum fuit conditus. — Cajeiani responsio.— Pererii responsio. — Quaeri autem solet, in qua aetate fuerit Adam creatus, et quia in eo aetas per cursum temporis computari non potuit, sensus interrogationis est de augmento corporis, ad quod in tanto, vel tanto tempore pervenire potuisset, si ordinario modo in corpore, et aetate crevisset. In hoc ergo sensu dixit Cajetanus, creatum fuisse sexaginta annorum, quia haec erat tunc aetas perfecta, quod tempus augmenti propter magnum naturae vigorem per tot annos tunc durare potuisset. Pererius vero solum dicit credibilius esse eo tempore aetatem hominis perfectam non ante quinquagesimum annum futuram fuisse, quia singulae aetates debuissent esse proportionatae durationi totius vitae: tempus autem integrae vitae hominis tunc erat decuplo longior, quam nunc sit: ergo singulae eetates etiam erant longiores, et consequenter eetas perfecta diuturniori etiam tempore consummabatur. At enim profecto, si augmentum etficax est, non minus probat fuisse Adamsexaginta anporum, quam quinquaginta. Imo etiam probat fuisse plus quam centum abnorum, quia servata proportione, centum anni vix erat nona pars eetatis totius vitae: nunc autem aetas perfecta multto ante nonam partem temporis vitae acquiritur. At illud non multum credibile videtur.
6. Responsio verisimilior ev Hieronymo. — Quin potius D. Hieronymus, Epist. 27 ad Eustochi., quae est epitaphium Paulae matris, circa tinem, dicit, non esse surrecturos in virum gerfectum in mensuram eetatis plenitudinis Christi, et addit, In qua et Adum Judei conditum autumant. Quod ipse non tantum refert, sed etiam probat, ut ibi notat, et sequitur Marianus Victor: juxta quam sententiam creatus fuit Adam annorum ultra triginta, et circa quadraginta, seu annorum triginta quatuor, plus minusve, quod est profecto verisimile. Primum propter proportionem ad corpus Christi, et ad corpora resurgentium. Deinde magis ad litteram, quia in illo mundi initio propter naturae vigorem illud tempus erat sufficiens, ut homo perveniret ad aetatem sufficienter perfectam, in qua et sufflicientem corporis magnitudinem, et integras vires corporis, et optimam dlispositionem organorum omnium, et sensuum ad usum scientiae, et prudentie, acquirere posset ergo illud tempus sufhicientissimum erat, ut in ea aetate Adam crearetur, neque est improbabile idem tempus fuisse tunc suflficiens ad totum corporis augmentum acquirendum, propter eumdem naturae vigorem: longior autem vita esse poterat in illo statu augmenti perfecto, quia propter eumdem naturae vigorem, et propter alias fortasse circumstantias loci, et coelestis influentiae, etc., difficilius virtus corporum diminuebatur, et ideo tardius mors eveniebat: vel certe quamvisintraillud tempus non perveniretur ad statum augmenti, non erat necessarium, Adam in eo statu creari, sicut neque in alis animalibus, aut arboribus erat id necessarium. Praesertim quia corpus humanum praecipue datur ad usum animmae rationalis, ut talis est: et ad hunc usum poterat esse maxime perfectum, etiamsi in corporali augmento ad terminum non pervenisset.
7. Cujus stature fuerit corpus Ade.— Responsio quorumdam apud Pibliothecam Patrum fabulosa.—J oannis Lucidi responsio — Refellitur.—Solet ulterius quaeri, quantae magnitudinis fuerit corpus Adae. Nam aliqui olim dixerunt fuisse ingentis magnitudins. Befert enim Moses Barcepha, in libr. de Paradi., cap. 14 tomo primo Biblioth., quosdam coctores dixisse, primos homines ea terra Paradiso affini in Syriam per mare pedibus comaneasse, cum essent stature procerissime. Quod, ut ait, ex Athanasio et Cyrillo comprobare nitebantur, et ipse non reprobat: ego vero nullum fabulae hujus vestigium in Athanasio, vel Cyrillo invenio, et rem ipsam incredibilem judico. propter multa, quae omitto, quia (ut opinor) a quolibet prudenti facile considerari possunt. At vero Joannes Lucidus, libr. 1, de Emend. temporum, cap. 4, licet non tantam proceritatem corpori Adae tribuerit, dixit tamen fuisse inter gigantes maximum. Sed neque hoc etiam probabile est, quia quantum ex Genes. 6, colligi potest, gigantes post mortem Adamti inceperunt ; et praeterea tanta proceritas corporis non pertinet per se ad perfectionem corporis humani, alias et Christus Dominus illam assumpsisset, saltem in resurrectione, et omnibus resurgentibus danda esset. Contrarium autem in utroque exemplo certum est. Ratio vero esse videtur, quia illa proceritas nec ad pulchritudinem humanae staturae, neque ad eas actiones, quae maxime perfectae, et humanae sunt, confert. Quocirea in hoc puncto nihil aliud dicere possumus, nisi datum esse Adae corpus perfectae magnitudinis, et humanae naturae maxime convenientis, juxta ea, quae in sequenti puncto dicemus.
8. Assertio tertia circa tertiam perfectionem. — Circa tertiam perfectionem de temperamento et dispositione, ac pulchritudine corporis. Imprimis assero primos homines habuisse magnam. et consummatam perfectionem in his omnibus, quae ad corpus pertinent quantum juxta conditionem sui status, et naturae illis expediebat. Hoc imprimis probatur ex illa generali ratione, quod opera Dei perfecta sunt. Et deinde, quia cum illi homines, ut essent parentes universi humani generis, procrearentur, decuit esse etiam in corporibus perfectissimos. Denique, quia corpus, et temperamentum ejus esse debet proportionatum perfectioni animae in virtute, et acumine intelligendi, cui corpus maxime inservire debet. Ad hoc autem maxime confert optima corporis complexio, et huic correspondet optima dispositio in organis sensuum, et in his omnibus cum perfecta quantitate, et perfectione membrorum pulchritudo consurgit. Cum ergo animae primorum parentum valde perfectae fuerint, ut infra videbimus, etiam in corporibus omnes dictas perfectiones habuisse, dubitandum non est. Et hic addi possunt, quae de similibus perfectionibus corporis Christi diximus in 1 tom., 3 part., disput. 32, sect. 2.
9. In quo gradu sortitus est Adam perfeclionem hanc. —Solet autem quaeri, an in his perfectionibus corporis Adam Christum excesserit, vel e converso. Quae dubitatio ex alia quodammodo pendet, scilicet, an perfectissimum temperamentum corporis humani ter- minetur ad maximum, etiam in ordine ad potentiam Dei absolutam, vel quocumque dato certo perfectionis gradu possit fieri perfectior intra latitudinem temperamenti connaturalis homini. Quod etiam de pulchritudine, et aliis dispositionibus corporis interrogari potest. Quia vero haec quaestio physica est, illam omittmus, et breviter dicimus, si in his perfectionibus datur summus terminus, qui connaturalis homini esse possit, verisimile est corpora Christi, et Adae illum gradum perfectionis habuisse, quia non est inconveniens, ut in aliqua perfectione naturali aequalitatem habuerint. Si vero nullus est talis terminus, manifestum est, neque Christum, neque Adam habuisse in hoc genere summam perfectionem possibilem: et non minus certum est, utrumque habuisse magnam, et in ea potuisse aequalitatem hapere: si vero aliqua inter eos fuit inaequalitas, excessus quidem perfectionis Christo tribuendus est, ut ibidem dixi.
10. An ad hanc perfectionem spectaverit ü npassibilitas.—Dbe hac vero corporis perfectione ulterius tractari potest dubium, an corpus Adae mortale, et passibile fuerit. Tamen hoc dubium infra ex professo tractandum est, et circa poenas, quas genus humanum propter peccatum incurrit, et perfectionem status innocentiae explicando; et ideo nunc breviter dicimus, corpus pluribus modis posse esse impassibile, et immortale. Uno modo per naturam, et ab intrinseco: et hoc modo certum est, corpus Adae non fuisse impassibile: tum quia tale corpus non est naturale homini, habuit autem Adam corpus naturale, et essentiale homini, alias non fuisset verus, seu integer homo: tum etiam, quia habuit corpus ex materia terrae, et cum dispositionibus habentibus contrarium, ex quibus principiis passibilitas corporis oritur. Secundo potest corpus natura sua passibile, fieri intrinsece impassibile per qualitates illi supernaturales pertinentes ad statum gloriae, et neque isto modo fuit impassibile corpus Adae : tum quia corpus ejus non erat gloriosum: tum etiam, quia de facto alicujus alterationis capax erat: nam ideo cibo et potu indigebat, ut infra videbimus. Praeter hos autem duos modos dici potest corpus immortale, vel impassibile, quia licet possit mori. vel pati, si suae naturae omnino relinqueretur, nihilominus per providentiam specialem, partim ipsius homims, partim a Deo promissam, posset ab omnt passione corruptiva, et a morte praeservari, et hoc modo dici potest Adam creatus cum corpore immortali, ut declarat D. Thomas, 1 part. quaest. 97, et inferius latius dicetur. Ubi etiam tractandum est de alia perfectione illius corporis, qua non erat subjectum passionibus inordinatis praeter rationem insurgentibus: quae perfectio magis ad animam pertinet, quamvis in corpus etiam redundet, et ideo tractando de perfectionibus animae illam explicabimus.