On this page
Caput 4
Caput 4
Quo tempore primi homines creati fuerint quantum ad corpora
1. Proposita quaestionis ratio. — Ejus resolutio. — Quamvis idem fuerit tempus, in quo corpora primorum hominum perfecte formata, seu disposita, et in quo ipsi homines cum suis animabus conditi sunt, nihilominus hic solum agimus de tempore, in quo corpora sunt formata, quia de tempore, in quo creata est anima, et corpori infusa, specialis quaestio est infratractanda. Praesens autem quaestio in Adamo fere nullam habet difficultatem, his suppositis, quae de opere sexti diei in praecedenti libro diximus. Certum est enim Adam fuisse sexto die creatum post brutorum animalium productionem. Hoc est manifestum ex littera Genesis, cap. 1, nam postquam dictum fuerat, "fecit Deus bestias terre", etc., "et vidit Deus, quod esset bonum", additur, "faciamus hominem", ex quo contextu manifeste constat pro aliquo tempore, vel instanti extitisse caetera animantia, quando nondum erat homo: fuerunt ergo prius tempore producta. Quod vero illa antecessio tantum fuerit intra eumdem diem sextum, probatur, quia eodem die, quo Deus vidit jam creata caetera animantia dixit, "faciamus hominem", et creavit illum, ut ex eadem narratione Genesis constat.
2. Objectio contra promimam resolutionem. —ZHus responsio colligitur. — Dicere vero potest aliquis, in eo capite non dici omnia illa esse facta die sexto, et ideo potuisse creationem hominis fieri alio die post illum, in quo caetera animalia creata fuerunt. Respondetur, quamvis expressis verbis id non dicatur, nihilominus ex modo narrationis manifeste colligi. Primo, quia postquam de creatione brutorum dictum fuit, "et vidit Deus, quod. esset bonum": non statim additur, sicut in caeteris diebus, e "factum est vespere et mane dies sevtus", sed continua narratione dicitur, et ait, "faciamus hominem", ex quo clare significatur, opus illius diei non fuisse in animalibus brutis terminatum, neque diem sextum completum, nam id- circo non sunt addita verba, quibus id significaretur, sed alia potius, quibus prosecutio, et consummatio operis ejusdem diei narraretur ; et postea in fine additur, et "factus est vespere et mane die sextus". Unde idem confirmatur ex initio, c. 2: "lgitur perfecti sunt celi et terra, et omnis ornatus eorum", utique in illis sex diebus, quorum historia in capite primo praecesserat: ergo in illis supponitur creatus homo, qui ad perfectionem, et ornatum mundi pertinet maxime. De hoc ergo tempore creationis Adae nulla quaestio, vel dubitatio esse potest, aliqua vero ratio vel congruentia hujus temporis reddenda est.
3. Circa eamdem resolutionem interrogatio prima.— Satisfit interrogationi ex cariis Patrilnts. — Primo enim interrogari potest, cur Deus hominis productionem in ultimum locum reservaverit, cum homo caeteris animantibus perfectior sit? Quam quaestionem movent plures Patres in Genes., et aliis locis cum Philone, lib. de Opif. mund., et varias reddunt rationes. Prima esse potest, quia homo compositus est ex spiritu, corpore, et ideo conveniens fuit prius creaturas pure spirituales, et pure corporeas, et deinde humanam ex utraque compositam fieri. Quae ratio insinuatur in capite Firmiter, de summ. Trinit. cum dicitur: Deus ab initio temporis utramque de nihilo condidit creaturam spiritualem et corporalem, et deinde humanam quasi communen ec spiritu et corpore constitutam. Eam expressius nobis exposuit Nazianzenus, orat. 38, de Christi nativ., ubi cum de rerum visibilium et invisibilium creatione verba fecisset, subjungit: Enimvero mens jam et sensus sic inter se discreta, finibus suis se continebant, effectorisque verbi majestatem in seipsis ferebant: nondum aut utriusque temperatio ulla erat, aut contrariorum miatura, que sublimioris sapientie, ac circa naturarum creationem varietatis, et excellentie specimen evhiberet, neque omnes bonitatis divine note, atque spectatee erant. Hoc igitlur cum artifici verbo ostendere placuisset animal unum ea utroque, hoc est, ex invisibili, ac visibili natura hominem fabricatur. Et hanc rationem referendo Nazianzenum commendat Damascenus, lib. 2. de Fide, cap. 12, addit vero aliam idem Gregorius dum ait creasse Deum hominem , alterum quemdam mundum,in parvo magnum in terra collocando. Tertiam etiam indicat, dum ait creasse Deum hominem eorum, qua in terra sunt hegem. Oportebat autem, ut idem Nazianzenus, orat. 43, dicit. Ut Regis palaLiun prius construeretur, in quo postea Rex in- troduceretur. Quippe (ait Nissenus, lib. de Homine, cap. 2,) consentaneum non erat Imperatorem eaistere prius, quam eos, quibus erat cum potestate preefecturus. Preeparato nimirum ante omnia imperio, tum deinde promimun erat regem designari.
4. Copiosius vero punctum hoc prosequitur Ambrosius, enarrat. 1, ad Horontianum quae in primo tomo habetur. Cum enim Ambrosius, in Exaemer., dubitationem hanc non movisset, nec rationem istius ordinis in operibus Dei reddidisset, admonitus ab Horontiano, plures illius divini consilii rationes eidem tradidit, quas attingendo ejus verba breviter percurremus. Prima est, Etenim qui convivium parat, et ille evangelicus dives, omnia prius adornat, et tunc amicos ad ceenam invitat. Secunda, Quid est mundus, nisi quidam agon plenum certaminis. Et infra: Quasi athleta igitur postremus ingreditur in agonem, etc. Tertia, Specta aliud, in omnibus rebus preestantiora sunt principia, et finis. Et infra: Novissimus homo quasi quedam caelestis in terris creatura. Et infra: Hecte in constitutione mundi primum celum, et novissimum calum. Et infra clarius, Merito ergo postremus, quasi finis nature formatus. Quartam item rationem de imperio hominis ab illis verbis prosequitur. Utrumque igitur prestanlissimun, ut et subjectas haberet omnes mundi opes, etc. Quintam insinuat, dum ait, Processit postremus creaturarum homo, specie gratus, mente sublimis, ut omni esset creatura miraculo, et alia, quae ibi prosequitur.
5. Denique Nemesius, lib. de Natura hominis, cap. 1, optime exponit, naturae auctorem gradatim (ut ait) et concinne in rerum creatione progressum esse. Atque ita ab imperfecto ad perfectum procedendo prius res inanimes, deinde plantas vitam sine sensu habentes, postea sententia bruta: tum imperfecta, tum etiam in suo gradu perfecta procreasse. Tandem vero animal rationis compos reddidisse, 1,0, solum quod cum omnia propter ipsum essent condita, oportebat, primo quae ad usum illius pertinebant parata esse deinde eum, qui eis usurus esse^, produci, sed etiam, quoniam, cum, et que ratione, et quee concerni sensu natura percipitur, facta esset, oportebat esse quoddam vinculum utriusque ut unwn esset hoc universum, sibique consentiens, nec a seipso aliemum. Proinde homo genitus est animal, quod utramque naturam conpungeret. Quasi dicat hominem esse ligamen, et vinculum, et quasi nesum totius universi, et ideo convenientissime ultimo loco creatum esse. Addit Theodoretus, quaest. 20, in Gen.: Deum cum creaturam sensitiva, et intellectivam creasset, hominem postremo creasse, veluti sui quamdam imaginem, medium illum ponendo inter animata et inanimata, sensitiva et intellectiva, ut utraque quidem tam animata, quam inanimata, usum illi veluti quoddam tributum preeberent: nature vero intellectivee dum hominis curam gerunt, benevolentiam erga creatorem demonstrarent. Denique Chrysostomus, homil. 8, in Genes., id declarat exemplo regis, civitatem ingressuri, quem satellites praecedunt. Nam ita (inquit) Deus, hominem quasi regem rebus terrenis prefecturus, prius omnem hunc ornatum fabricavit, et tandem perficiendum hominem produait, declarans factis istis, quanto honore hoc animal prosequatur.
6. Interrogatio secunda cui satisfit multipliciter. — Rursus vero interrogari potest, cur Deus eodem die hominem cum animalibus brutis creare voluerit, et non potius tam insigni operi peculiarem diem multo magis quam luci, et stellis destinaverit. Sed fortasse necessarium non est in his omnibus circumstantiis peculiaria investigare mysteria, nam in multis tota ratio facti est voluntas facientis. Probabilis tamen ratio, et (ut ita dicam) litteris esse videtur, quod commune est homini cum animalbus sexto die creatis, ut ex terra quantum ad corpus formetur, et propterea eodem die cum caeteris creatus est. Accedit, quod Deus statuerat intra sex dies suum opus perficere, et in septimo requiescere propter alias suae providentiae rationes supra tactas, et ideo facta congruenti distributione omnium operum per sex dies, sextum ad producendos omnes animantes, quae proprie terram inhabitant et ornant, destinavit. Inter hos autem praecipuus est homo, quem non oportebat tardius, seu diutius procreare. Denique addi potest, quamvis eodem die hominis productio facta narretur, nihilominus longe fuisse digniorem, et ideo singularibus verbis, et dignitatem per se ferentibus referri, ut supra expendimus. Unde fortasse ut ex oppositis, rationalibus, scilicet, et irrationalibus, juxta se positis clarius hominis excellentia demonstraretur, ideo sine majori mora homo eodem die cum caeteris animantibus creatus est.
7. De creatione Eve specialiter, quo tempore fuerit.—Prima sententia Cajetani.— Unde sit heec sententia convincenda. — Superest dicendum de creatione Evae, de qua nonnullum dubium est, quo tempore creata fuerit. Duae namque extremae sententiae inveniuntur. Pri- ma est Cajetani dicentis Adam et Evam non solum eodem die, sed etiam eodem momento fuisse creatos, sicut caetera animalia in utroque sexu creata sunt. Propterea, quod Genes. 1, dicitur: Creavcit Deus homiuem, ubà per hominem, non Adam, sed speciem hominis in utroque sexu Cajetanus intelligit, quia statim additur, masculum et fuminam creavit eos. Sed haec sententia in secundo capite reprobata est ex manifestis Scripturae locis, in quibus dicitur Adam primum, vel solum fuisse creastum, ut ex eo quod Eva formata fuit ex costa Adae, nam quia in hoc erravit Cajetanus, ideo in alterum errorem inductus est. De illa ergo sententia jam dicta sufficiunt.
8. Quorumdam Judaeorum error idem— ReJicitur dupliciter. — Non oberit autem scire nonnullos ex antiquis Judaeis in illo fuisse errore, ut crederent masculum et foeminam simul fuisse creatos in specie humana, propter praedicta verba Genes. 1. Ut tamen ea, quae in c. 2 Genes. referuntur, sustinerent, aliud portentum, et inanem fabulam invenerunt. Nam quidam dixerunt Adam duas habuisse uxores, unam simul cum illo creatam, et aliam postea ex iillo formatam. Ita refert Petrus Comestor in historia scholastica. Verumtamen hic error et repugnat aliis testimonis, in quibus dicitur Adam prius fuisse solum, et primum creatum, et praeterea novum addit figmentum, non minus historiee Genesis repugnans. Nam ex toto discursu trium priorum capitum Genesis evidenter constat, tantum fieri mentionem unius uxoris Adae, et eamdem dici formatam de costa Adae, et ante illam formationem Adam dici fuisse solum.
9. Alter error Hebreorum exploditur. — Neque minus damnabilis est, alius Hebraeorum error, de quo Rabbi Moyses in Genes., dicentium Evam non solum fuisse creatam simul cum Adam, sed etiam fuisse illi unitam, et lateri ejus indivise conjunctam, ut hoc modo salvent, quod postea dicitur Evam fuisse formatam ex costa Adae. Nam hanc formationem in hoc solo putant consistere, quod tunc dormiente Adam separavit Deus Evam a latere ejus. Quem errorem vel fere similem obiter refutat Augustinus, lib. 3, Genes. ad htter., cap. 22, et eamdem inter fabulas, et monstra Judaeorum computandum esse merito dixit Lyra, in c. 1 Genes. circa illa verba, "masculum et foeminam creavit eos", et facile refutatur, tum ratione, quia fingit monstrosam creationem sine fundamento. Tum ex littera Genesis, ibi, "tulit unam de costis ejus, et edificavit mulierem". Ex quo evidenter constat Exam fuisse creatam divisam, et separatam ab Adam, nam costam, quam tulerat Deus de Adam, id est, diviserat et separaverat, ab illo, aedificavit in mulierem, ut capite secundo dicitur. Ergo creata est Eva divisa et separata ab Adam. Item dicitur, tulit costam, et "replevit carnem pro ea". Si autem sola divisio inter duo corpora prius continua fuisset facta, nulla necessitas fuisset replendi carne latus Adae, et praeterea non magis dici posset Eva formata ex Adamo, quam Adam ex Eva. Neque etiam magis dici potuisset prius fuisse Adam solum, quam Evam, ac subinde falsum fuisset illud, "Adz non inveniebatur similis siba". i
10. Concluditur Evam post Adam fuisse conditam. — Secunda sententia in ordine, que de mora intercesserit. — D. Thome responsio. — His ergo rejectis erroribus, ut certum supponimus Evam nullo modo fuisse creatam simul tempore cum Adam. De tempore vero, quod inter utriusque creationem intercessit, est secunda opinio, asserens Evam non fuisse creatam eodem die, quo Adam, sed die septimo, vel post illam. Primum enim creatam fuisse in septimo die asseruit Catherinus contra quem disputavimus, libro praecedenti, c. 12. Fuisse vero creatam post septimum diem, sentit divus Thomas, 1 part., quaest. 73, art. 1, nam in argumento tertio opponit, post septimum diem multa fecisse Deum, et in solutione respondet, nihil esse factum post septimum diem, quin aliqualiter in operibus sex dierum preecesserit, saltem materialiter. Et addit, sicut quod Deus de costa Ade formavit mulierem. Quam sententiam sequitur Car.husianus, in Genes., et favet Chrysostomus, hom. 10, in Genes.. quatenus ait, quando Deus benedixit hominibus, dicens, Crescile, et multiplicamini, nondum fuisse creatam Evam. Quod etiam ibi sentit Origenes. At in hoc significant sub creatione hominis, quae sexto die facta narratur, Evam non comprehendit, et simili modo allegari potest pro hac sententia Gregori, l. 32, Moral., cap. 9, alias 10, quatenus tractans illa verba, masculum et fominam creavit eos, dicit, nec dum E^va facta describitur, et jam homo masculus et famina perhibetur, sed quia ex Ade latere proculdubio Eva erat processura, in illo jam computatur per substantiam, a quo erat producenda per formam.
11. Suadetur D. Thome responsio. — Potestque suaderi haee sententia, quia inter creationem Adae et Evae tam multa narrantur facta Genes. 2, ut verisimile non videatur in eodem die utramque creationem esse factam. Declaratur, quia Adam non videtur in principio sexti diei, sed potius versus finem fuisse productus, cum prius eodem die caetera animalia terrestria creata fuerint. Deinde Adam postquam est creatus, translatus est in Paradisum et postea animalia omnia ad illum addutia sunt, et omnibus nomina imposuit, et tandem formatio Evae secuta est: ergo non est verisimile illa omnia in eodem sexto die fuisse facta. Confirmatur, quia illud opus imponendi nomina animalibus ad opera sex dierum, seu, quod perinde est, ad ornatum universi parum pertinuisse videtur, cum solum ad usum communitatis hominum fuerit necessarium: ergo verisimile est haec omnia, quae de creatione Adam et Evae ibi facta narrantur, post sextum diem facta fuisse, et consequenter etiam Evam fuisse creatam post illum diem, et fortasse etiam post septimum, quia in septimo requievit Deus ab omni opere, quod patrarat.
12. Probabilior responsio. — Suadetur primo. — Nihilominus dicendum est, probabilius videri, Evam sexto die fuisse creatam. Hanc conclusionem docuit Bonaventura, in 2, distinct. 48, art. 1, q. 2, ad 1, et tenent super Genesim, Lipomanus, in id c. 2, "aedificavit costam", etc., et Pereirius, lib. 4, in id, "Faciamus ei adjutorium", et Molina, in dicto opusc., disput. 22, et Castro, verbo Adam, haeresi 6, et Valentia, in 1 tom., disput. 7, q. 1, part. 2, ad 1 Cajetani. Sumiturque haec sententia ex Josepho 1 Antiquitat., cap. 2, et ex Beda, in Exaemer., et Theodoretus, quaest. 21, Ambrosius, lib. 6, Exaemer., c. 1, et Augustinus, lib. 6, Genes. ad htter., c. 5 et 6, quatenus dicunt Deum in sex diebus omnia opera sua consummasse. Et idem sentit Richardus, libr. 2, in Genes., si attente legantur, quae docet, cap. 7 et 8, 12et 13. Evidentius hoc docet Augustinus in locis statim alegandis. Probaturque primo, quia Genes. 1, cum dicitur post caetera animantia creasse Deum hominem ad imaginem, et similitudinem suam, statim additur, "masculum et faminam creavit eos". Quae verba non minus Evam, quam Adam comprehendunt, neque est ulla ratio, cur magis illud sit dictum per anticipationem de Eva, quam de Adam. Neque etiam est verisimilis expositio, quod masculum creaverit in actu, foeminam vero in potentia, cum de utroque pariter, ac subinde in eamdem significationem dicatur. Praesertim, quia nec secundum verbi proprietatem, neque juxta illius usum, in toto illo capite res creari dicitur, nisi quando in se actu producitur. Confirmatur hoc maxime ex verbis sequentibus, "crescite et multiplicamini", nam haec verba ad duos diriguntur, per quos posset species humana in suis indivicuis multiplicari, masculum scilicet et foeminam. Sed illa verba dicta sunt sexta die, in qua referuntur: ergo in eadem jam erat creata Eva. Valde enim violentum est, dicere, loquutum esse Deum ad Adam solum, tanquam ad duos, quia in potentia Evam continebat, quia neque congruae locutionis usus hoc habet, neque Adam solus, et nondum habens adjutorium simile sibi intelligere poterat, quomodo filios posset generare, et praeterea benedictio et foecunditas utrique parenti data est: debuit ergo prius uterque subsistere. Et hanc totam expositionem illorum verborum confirmat satis clare Augustinus, lib. 3, Genes. ad litter., cap. 12, in tine, et evidentius lib. 6, cap. 2, cujus aliqua verba infra referemus.
13. Suadetur secundo. — Evasio ex D. Thoma.— Secundo probatur eadem sententia ex principio Genes. 2. "Perfecti sunt ceeli et terra, et omnis ornatus eorum". Quod de sex primis diebus intelligitur, ut in fine praecedentis libri probavimus: ergo etiam creatio Evae sexto die facta est. Probatur consequentia, quia post sextum diem Deus nihil omnino novum creavit, ut in fine libri praecedentis ostensum est. hesponderi potest ex D. Thoma supra, Deum post sex dies nihil creasse totaliter novum Evamautem non fuisse aliquid totaliter novum, quia materialiter praeexistebat in costa Adae, vel (ut alii dicunt) quia jam praeexistebat in sibi simili. Et consequenter dicetur, productionem Evae non pertinuisse ad perfectam mundi creationem, et dispositionem, seu ad completum ejus ornatum, quia totum hoc per creationem hominis virtute factum est, quia in ea Eva potentia continebatur.
14. Non satisfacit. — Sed haec non satisfaciunt, quia Deus non tantum dicitur cessasse die septimo ab opere creationis rigorosae, seu ex nihilo, sed etiam ab opere productionis ex praejacente materia, quod fit modo proprio auctoris naturae, neque potest per causas secundas modo naturali fieri, et ideo suo modo creatio dicitur. Productio autem Evae licet fuerit ex prajjacente materia, fuit tamen per modum creationis posteriori modo sumptae, nec continebatur sufhicienter in virtutibus seminalibus causarum secundarum: ergo a die septimo, id est, in illo, et in sequentibus a tali opere cessavit Deus. Ergo factum est in die sexto. Unde etiam sit, pertinuisse ad perfectio- nem universi, et completum ornatum ejus, quia omne opus pertinens ad completam naturae institutionem, pertinet etiam ad completum mundi ornatum, sed hujusmodi fuit Evae productio: ergo. Prohatur minor, quia ad plenam naturae institutionem pertinent omnes causae necessariae ad conservationem, et propagationem specierum corruptibilium, praesertim perfectarum. Sed hujusmodi causae in animalibus perfectis non sunt perfectae, et sufficientes sine masculo et foemina, et ideo caetera animantia sunt intra illos dies producta. Ergo multo magis humana natura ita creari debuit, et in illa etiam utriusque sexus productio ad complementum universi pertinuit. Quae ratio sumpta est ex D. Thoma, 1 part., quaest. 92, art. 1, ubi ad 1, ita concludit, e ideo instituendo naturam non solum marem, sed etiam faeminam producit.
15. Ad primum argumentum in mum. 11.— Ad fundamentum contrarise sententiae jam supra dictum est, idem corpus creationis hominis in primo, et secundo capite Genesis referri, sed in primo per compendium: in secundo vero modus operis explicatus est. Unde ait Augustinus, libr. illo 6, cap. 29: Seacto die etiam Paradisus plantatus est, et ibi homo collocatus est, et soporatus est, ut Eva formarvetur. et ca formata evigilavit, eique nomen imposuit. VMa ergo omnia, quae humano modo longum tempus postulare videntur, divina virtute intra sextum diem, imo intra illius diei partem facile fieri potuerunt. Nam imprimis, licet incertum nobis sit qua hora illius diei Adam creatus fuerit, ut recte dixit Abulensis, in cap. 13 Genes., quaest. 607, nihilominus facile creari potuit hora matutina circa solis ortum, vel post unam, aut alteram horam. Quia productio caeterorum animalium subito ad unum Dei imperium facta est, et ideo vel in momento, vel in brevissimo tempore pro Dei arbitrio facta est. Neque oportuit creationem hominis per multas horas differri, neque ad id cogitandum, in Scriptura est fundamentum, aut occasio. Nam postquam dixit, "Ft fecit Deus bestias terrae jucta species suas, et jumenta, et omne reptile terre in genere suo, et vidit Deus, quod esset bonwn". Statim subjungit, et ait, "Faciamus hominem". lgitur paulo post creationem aliorum animalium, "formavit Deus hominem de limo terrae", et post breve tempus illum anstulit in Paradisum, ut capite sequenti videbimus.
16. Ad secundum argumentum in eodem n. 41. — Ad illum vero ibi jam constitutum jussit Deus adduci animalia, ut eis nomina imponeret, ut Genes. 2, dicitur. Potuit autem haec actio multo ante meridiem incipere, et intra paucas horas consummari. Quia putandum non est, omnia individua animalia specierum omnium fuisse Adamo praesentata, quia non omnibus individuis erat nomina impositurus, neque ad alium finem erat id necessarium: tantum ergo adductae sunt omnes species in singulis individuis, vel ad summum in mari, et foemina. Atque ita intelligenda est distributio illa: "Formatis Deus de humo cunctis animalibus terre, adducit ea ad Adam". Ha, scilicet, quoad eorum species, ut significavit Augustinus, in lib. 9 Genes. ad htter., c. 12, scribens Adam animalibus terrestribus, ac volatilibus ad se congregatis, generatimque distinctis, tunc nomina imposuisse. Postea vero piscium generibus paulatim cognitis nomina esse imposita. Et id latius explicuit Abulensis, Genes. 13, quaest. 326. lla vero animalium congregatio, et adductio Angelorum ministerio facta est, ut iidem Patres notant, Augustinus, dicto libr. 9, cap. 14, et Abulensis eodem cap. 13, quaest. 339. At vero Albinus, seu AIcuinus, quaest. 54, in Genes.. ait: Deum adducisse animalia non circuitu locali, sed occulto nutu suaee potentice voluisse ut venirent. Sed illud prius est probabilius, utroque autem modo manifestum est, totam illam actionem, et nominum impositionem intra paucas horas fieri potuisse. Ac subinde formationem Evae, quae statim subsecuta est, ante illius diei finem facillime potuisse perfici, et ita totum illius diei opus consummari.
17. Quaestiuncula. —Augustini responsio.— Alias profert Abulensis. — Una ex Ambrosio maaime arridet. — Cur autem formationem Evae Deus voluerit, ut animalia omnia prius ad Adam adducerentur, tractant ibidem expositores, et Augustinus quidem significat, licet credendum sit ita factum esse, sicut ad litteram Scripturae narrant: nihilominus non posse a nobis sufficientem rationem litteralem illius facti reddi, sed aliquod mysterium et significationem rerum futurarum contünere, quamvis nos illam ignoremus. Tamen Abulensis, dicto cap. 13, quaest. 330, et sequentibus plures rationes adducit, quae in eo vider possunt. Illa quidem maxime probabils est, voluisse Deum, ut Adam ante creatam Evam omnia animalia distincte cognosceret, et in omnibus speciebus marem et foemimmam esse videret, ut et desiderio habendi sociam similem sibi accenderetur, eamque postea com- mendatiorem haberet, quod inspectis caeteris omnibus viventibus adjutorium simile sibi in eis non reperisset. Sic fere Ambrosius, lib. de Paradis., cap. 11: Simul accipe, qua causa omnia deducta sint ad Adam, ut in omnibus videret utroque seaw substantiam constare natura id est, exa masculo et famnina: ut ipse usu ecemploque cognosceret necessarium sibi consortium multeris adjectum.
18. Ad tertium in eodem n. 11, responsio Barcephee refellitur. — Aliorum responsio reJicitur. — Probatior responsio. — Ad ultimam denique objectionem sumptam ex illa nominum impositione, non defuerunt, qui dixerint, non esse ad litteram, et ut sonat accipiendam, sed secundum aliquam metaphoram, seu allegoricum sensum. Ita refert ex Mose Barcepha, Pereira, lib. 5, in Genes., circa principium, ila verba exponens. Merito tamen illa sententia reprobata est, quia sine fundamento litteralem sensum Scripturae avertit. Alii dixerunt illam nominum impositionem non esse factam sexto die, sed multo post, quia non oportet, ut res eodem ordine fiant, quo narrantur. Tamen narratio Scripturae videtur tam clara, ut nulla ratione illa sententia admittenda videatur. Praesertim, quia animalium adductio ad Adam ante creationem Evae facta fuit, ut dictum est, et hoc supponunt Patres, cum illius ordinis rationem quaerunt. Ergo et impositio nominum tunc facta est, quia eodem modo, et contextu in Scriptura narratur. Imo propter hunc finem saltem proximum, et immediatum fuerunt animalia tunc ad Adamum adducta. Ac denique supposita dicta animalium praesentia opportunissimum fuit tempus, ut eis Adam nomina imponeret, ut latius Pereira supra declarat. Hoc ergo posito ad objectionem dicimus illam nominum impositionem pertinuisse aliquo modo ad universi ornatum, ut principatus hominis super omnia animantia statim ostenderetur, et ut (inquit Alcuinus supra quaest. 55) homo ipse statim intelligeret ex rationis discrelione quanto melior esset cunctis animantilus, et eo magis conditorem suum diligeret. Ac denique sicut animalia prius creata sunt, quam ipse homo, quia ipsi praeparabantur, ita etiam priusquam inciperet societas hominum, nomina sunt animalibus imposita, ut postea usus eorumdem animalium hominibus in societate viventibus esset facilior.