On this page
Caput 5
Caput 5
Utrum primi homines in paradiso terrestri, vel extra illum creati fuerint
1. Munitur via ad quaestionem quantum ad Adam. — De hac circumstantia creationis hominis non fit in Scriptura expressa mentio: nam de Adam solum dicitur Genes. 2, creasse illum Deum de limo terrae: quae autem fuerit illa terra, vel ubi homo fuerit formatus, ibi non dicitur. Statim vero interponit Moyses narationem de Paradisi plantatione. "Plantaverat autem Deus Paradisum voluptatis a principio". Et addit, ineo posuisse Adam, dicens: "7n quo posuit hominem, quem for naverat". Ex quibus verbis oritur dubitatio, an Deus creaverit Adam intra, vel extra Paradisum: quia duobus modis potuit illum in Paradiso ponere. Primo formando illum in ipso Paradiso. Secundo extra Paradisum illum creando, et postea in Paradisum illum transferendo, neuter autem istorum modorum videtur in illis verbis satis explicari.
2. Deinde quantum ad Evam. — Prima questionis difficultas. — Secunda. — Tertia. — Et hinc nascitur simile dubium de muliere, quia si Adam fuit intra Paradisum creatus, sine dubio etiam Eva in eo loco creata fuit, tamen si Adam fuit extra Paradisum productus, res erit magis dubia. Videtur tamen consequenter idem esse dicendum de Eva, quia non debuit in nobiliori loco creari, quam vir. Et potest haec pars suaderi, quia Eva in illo loco creata est, in quo Deus adduxit animalia ad Adam, ut eis nomina imponeret, ut contextu Genes. 2, colligitur, sed locus ille non fuit Paradisus, quia in illo animalia bruta non habitabant, nec illum ingrediebantur , teste Damasceno, lib. 2, de Fide, cap. 11, quia non decebat illius loci dignitatem: ergo extra Paradisum erat Adam, quando ad eum adducta sunt animalia: ergo etiam Eva extra Paradisum creata est, et a fortiori etiam Adam. Confirmatur, quia praeceptum illud, "De ligno scientie boni et mali ne comedas", datum est Adae statim ac translatus est in Paradisum, sed simul etiam impositum est Evae: ergo illa simul translata est, ac proinde jam erat creata. Consequentia nota est, et major habetur Genes. 2. Minor autem probatur, tum ex verbis ipsius Evae, preecepit nobis Deus, tum quia alias Eva comedendo non peccasset.
3. Assertio bipartita.—Prior pars probatur. — Dicendum autem est Adamum extra Paradisum, Evam vero intra Paradisum fuisse conditam. Haec est communis sententia, quae breviter per partes probanda est. Priorem tradit D. Thomas, 1 part., quaest. 102, art. 4, et est communis theologorum in 2, distinct. 18. Ft probatur primo ex allegatis verbis Scripturae, "In quo posuit hominem, quem formaverat". Ponderandum est enim verbum temporis praeteriti plusquam perfecti, quem formaverat, nam per illud significatur, prius hominem fuisse formatum, et postea in Paradiso positum. Secundo, paulo post in eodem capite id expressius declaratur, dum dicitur: "Tulit ergo Deus hominem, et posuit cum in Paradiso voluptatis, ut operaretur, et custodiret illum": ubi rerbum, tulit hominem, aperte supponit, jam fuisse hominem, qui ferri posset. Nam verbum tulit non significat substantialem productionem, sed localem, sicut verbum porto, et similia. Et hoc magis declarat illa repetitio verborum fulit, et posuit: indicant enim abstulisse ab uno loco, et in alio posuisse, quod non fit, quando res in eodem loco, in quo creatur, constituitur. Tertio probatur ex verbis illis, cap. 3: Et "emisit eun Dominus Deus de Paradiso voluptatis, ut operaretur terram, de qua assumplus est". In quibus verbis terra, de qua sumptus est Adam a Paradiso distinguitur, in quo satis significatur Adam fuisse creatum ex terra existente extra Paradisum. Hatio autem primaria hujus facti, de quo nobis ex Scriptura constat, fuit libera Dei voluntas. Rationes autem, seu congruentias hujus voluntatis paulo infra aperiemus, posteriorem partem assertionis tractando.
4. Prima interrogatio. — Responsio.— Aliorum responsio incerta. — Auctoris judicium. — Interrogari autem solet, quis fuerit ille locus extra Paradisum, in quo Adam fuit creatus. Et communiter fertur fuisse creatum in campo Damasceno, et citatur Josephus, libr. 1, Antiquit., cap. 1 et 2, ubi nihil de hac historia reperio. Illam tamen confirmat Petrus Comestor in historia scholastica. cap. 13. Neque ab hac sententia differunt qui dicunt, Adam fuisse creatum 1n Ebron, id est, in territorio illius civitatis, quam esse communem Chronographorum, et antiquorum doctorum sententiam testatur Abulensis, Genes. 13, quaest. ultim., in fin., qui tamen in quaest. 138, ejusdem capitis cum retulisset, aliquos dixisse, Adam fuisse formatum in Ebron, vel apud illam in campo Damasceno, qui est locus campestris juxta civitatem Ebron, quae postea ibi aedificata fuit: solvit argumentum eorum, et rem dubiam et indecisam relinquit. Fundamentum autem sumitur ex Josuae 14, ubi dicitur de civitate Ebron, quod "Adam mamimus ibi inter Enacim situs est". Unde colligi videtur, Adam juxta Ebron fuisse sepultum. Ex quo ulterius infertur, ibi etiam vixisse, ac proinde cum ejectus fuit e Paradiso, in eum locum translatum, seu reductum fuisse: et hinc tandem concluditur ibi fnisse creatum; quia Genes. 3, dicitur remissum esse "de Paradiso, ut operaretur terram, de qua sumptus fuerat". Sed merito dixit Abulensis hoc fundamentum non esse solidum: tum quia in dicto loco Josuse 14, non est necesse, nomen Adamn, sumi ut proprium primi hominis, sed ut commune idem significans, quod homo: tum etiam quia communis sententia Patrum est, Adam in monte Calvariae fuisse sepultum, ut in 3 part., q. 46, artic. 10, ad 3, in Commentario adnotavi, unde aliqui existimant creatum fuisse Adam prope Jerusalem. Sed hoc etiam incertum est, et quomodocumque locus Josuae intelligatur, ex loco sepulturae Adae non potest ad locum creationis ejus efficax argumentum sumi, quia necessarium non est, ut Adam toto tempore vitae in eodem loco vixerit: ac proinde non est necessarium, ut ad locum, in quo mortuus est, vel sepultus, fuerit de Paradiso ejectus. Nihil ergo in hoc puncto definiendum censeo.
5. Secunda interrogatio. — Primus respondendi modus.—Modus alter.—Posterior modus arridet et probatur. —Potest etiam obiter interrogari, si Adam fuit extra Paradisum creatus, quomodo fuerit in Paradisum translatus. Duobus enim modis id fieri potuit. Primo ut divina inspiratione, vel revelatione notitiam Paradisi acceperit, et voluntatem Dei esse ut illuc tenderet, intellexerit, atque ita propria virtute gradiendo usque ad Paradisum pervenerit. Alius modus est, ut ministerio sui Ángeli custodis subito in Paradisum translatus fuerit, sicut Habacuc Propheta in Babylonem traductus est. Aliqui probabiliorem putant priorem modum, ita tamen explicatum, ut Angelus sub visibili forma Adam mnsiruxerit de loco, ad quem eundum illi erat, eumque ostendendo viam, comitatus fuerit. Ita sentit Pereira, l. 4, in Genes., circa illa verba: "7ulit ergo Dominus Deus", et eam sententiam Augustino tribuit, apud quem reperire non potui, nec ipse locum designat. Addit etiam congruentiam, et exemplum, nam ita Deus loquebatur cum Adamo per Angelum in forma visibili eodem cap. 2 et 3, Genes., et quia sic Angelus duxit, et reduxit Tobiam. Nihilominus probabilior videtur secundus modus. Primo propter illum modum loquendi, tulit Dominus, etc., nam illis verbis significari solet in Scriptura peculiaris modus translationis divina virtute factus, sicut Genes. 5, de Henoch dicitur, "Non apparuit, quia tulit eun Deus", quod Eccl. 44, et ad Hebr. 11, translatus exponitur. Secundo et maxime, quia ilia translatio debuit velocissime fieri, quia intra eumdem diem erat Eva in Paradiso formata ex costa Adae, prius impositis nominibus animalibus, ut declaravimus, non poterat autem Adam tam velociter illud iter commode conficere pedibus ambulando, praesertim si in campo Damasceno creatus fuit; et in hoc non est simile esemplum Tobiae. An vero Angelus assumpserit formam visibilem ad transferendum Adamumm, sciri non potest. Neque ex illis apparitionibus sumi potest argumentum, quia potuit non esse eadem necessitas, vel congruentia, quia in hac mutatione necessarium non fuit Angelum loqui ad Adamum. neque aliam actionem visibilem facere praeter ipsum motum Adae.
6. De posteriori parte assertionis. — Posterior assertionis pars, videlicet Evam intra Paradisum fuisse creatam, etiam est D. Thomae supra ad 1, et in 2, distinct. 18, ubi Magister et alii theologi consentiunt, et indicant multi ex Patribus, quos capite praecedenti allegavi, in eisdem locis, in quibus docent Evam in sexto die fuisse creatam. Praesertim sumitur ex Ambrosio, libr. de Paradis., c. 4, junctis 10 et 11. Tribuitur etiam Basilio, in homil. 11, Exaemer. et homil. de Paradiso, sed ibi non invenio. Vide Pereiram, libr. 4, in Genes., ad verba illa: Tulit Deus hominem, et ad illa: Faciamus ei adjutoriumn. Et probatur ex discursu facto capite praecedenti circa seriem historiae c. 2 Gen. Nam ibi dicitur Adam statim post suam creationem positum fuisse in Paradiso, et ibi adducta fuisse ad eum animalia, et caetera, posteaque immissum fuisse il soporem: et ibi ex costa ejus formatam esse Evam. Unde contraria sententia, quam tenuit Josephus, libr. 1, Antiquitat., cap. 1, et sequitur Rupertus, libr. 2, in Genes., c. 32, multum praedictae historiae derogat, ut explicabo. Allegatur vero pro ea sententia Tertullianus, libr. 2, contr. Marcion., cap. 10, quia dicit: quod nemo hominum in Paradiso Dei natus est, ne ipse quidem Adam, trenslatus potius illuc. Verumtamen ibi singulariter de Adamo Tertullianus loquitur: et cum dlicit, nemo hominun, de viris optime inteiligitur, id enim causae inserviebat, scilicet, ut inde pro baret, verba Ezechielis: /n deliciis Paradisi fuisti, non posse de humano principe intelligi. Alioqui enim idem Tertullianus, eodem lib. 2, cont. Marcion., cap. 4, satis siguificat, verla illa: Non est bonum hoyinem esse solum, dicia esse de Adam jam translato in Paradisum: ex quo aperte sequitur, Evam non fuisse creatam antequam Adamus esset transiatus in Paradisum. Rationem autem hujus facti reddemus respondendo ad difticultates in principio positas: rationem (inquam) id est, congruentiam, nam propria ratio fuit voluntas Dei, cujus consilium non semper, imo vero nunquam hominibus innotescit, nisi ab ipso reveletur.
7. Ad primam difficultem in n. 2.—Cur Adam extra Paradisum conditus.—Prima ergo difficultas erat, quia non videtur verisimile, Deum creasse foeminam in nobiliori loco, quam hominem. Ad quam dissolvendam imprimis considerandum est, qua ratione creaverit Deus hominem extra Paradisum, cum hic esset iam conditus, et homo in eum statim esset transferendus, ut ibi perpetuo maneret, et vitam in terris beatam ageret, si vellet. Cujus quidem divini consiiii plures rationes redduntur: potissima autem videtur. Quia prior locus debebatur homini secundum naturam suam spectato, et alius excellentior solum conveniebat ei ut in statu innocentiae, et gratie constituto. Nam priori ratione conveniebat illi communis terrae habitatio: posteriori autem titulo praeparatus fuit illi locus amoenissimus, et aptissimus, tum ad vitae commoditatem, et salutem, tum etiam ad vitam contemplativam et tranquillam, in terris agendam, cum jucunda, et facili operatione conjunctam. Ut ergo conditionem suae naturae ipso usu, et modo creationis suae, homo cognosceret, extra Paradisum creatus est, ut postea in Paradisum translatus beneficium magis agnosceret, et in majori pretio, et aestimatione haberet illud, et ad conservandum, et custodiendum sollicitior fieret.
8. Cur Hca intra Paradisu. — Postquam autem Adam (in quo tunc tota species humana continebatur) extra Paradisum creatus fuerat, non oportebat Evam in eodem loco creari, quia jam dicta ratio in illa non vigebat: nam ex creatione hominis suae naturae conditionem facile cognoscere poterat. Sicut etiam si status iunocentiae duraret, alii homines in Paradiso generarentur, et agnoscerent nihilominus, extra Paradisum in suo primo parente virtute fuisse conditos, ac subinde communem terram suum esse quasi connaturalem locum: Paradisum autem ex dono gratiae accepisse. Addi etiam potest, Adam ex terra formandum fuisse, et quia Deus praescierat, eum in Paradiso peccaturum, et per peccatum, mortalem etticiendum, ideo noluisse ipsum ex terra Paradisi concedere, sed extra Paradisum. At vero Eva non ex terra, sed ex costa Adae producenda fuit: et ideo non oportuit extra Paradisum fieri, nam licet in eo fuerit formata, nihilominus virtute (ut sic dicam) seu mediate ex terra, quae extra Paradisum erat, condita fuit.
9. Ad secundam difficultatem in eodem n. 2, quid nonnulli respondeant. — Refellitur predicta responsio.—Secunda difficultas sumebatur ex eo, quod bruta animalia non debuerunt adduci ad Adam intra Paradisum. Propter quod aliqui excogitarunt non fuisse necessarium, ut adductio animalium, et creatio Evae in eodem loco factae fuerint, quia non est necesse ut ordo narrationis ordini rerum semper respondeat. Unde licet Genes. 2, prius dicatur, tulisse Deum hominem, et posuisse illum in Paradiso, et postea referatur, adduxisse ad illum animalia, nihilominus in re ipsa potuit hoc posterius prius fieri. Nam in Scriptura nulla est particula, quae alium ordinem indicet, tantum enim ait: Dicit quoque Deus, etc. Sed hoc nullo modo placet. Quia nulla est necessitas invertendi ordinem, quem Scriptura ipsa multum significat. Et quia illa praesentatio animalium coram Adam, proxime ordinata fuit aliquo modo ad creationem Evae, ut supra ex Patribus notavimus, et indicatur in illis verbis, quae Deus dixit, et ad illam actionem praemittuntur: "Non est bonum, hominem esse solum". Et immediate post narratam impositionem nominum animalium, iterum repetitur: "Adam autem non inveniebatur similis sibi", et statim subjungitur, immisisse Deum soporem in Adam. Ex qua narratione sincere spectata satis clare colligitur, omnia illa in eodem loco esse facta.
10. Vera responsio. — Dico ergo animalia fuisse introducta in Paradisum, ut Adam eis nomina imponeret. Et ad Damascenum negantem futura fuisse animalia bruta in Paradiso, responderi potest, esto id verum esset quoad permanentem habitationem, et ordinariam vitam: nihilominus ad illud peculiare factum divino jussu ingressa fuisse Paradisum, paulo post egressura, juxta praedictam sententiam. Addo vero, probabilius videri, durante statu innocentise, ac proinde etiam in illo principio, non fuisse cohibenda animalia, ne in loco Paradisi ingrederentur, ut alii Patres testantur, praesertim Basilius, homilia de Parad., et Augustinus, lib. 14, de Civit., cap. 11. Et videtur satis colligi ex capite 3 Genesis. Nam si animalia bruta in Paradiso non invenirentur, non fuisset ausus daemon in specie serpentis mulieri apparere, ut recte Augustinus et Basilius ponderarunt. Imo ipse etiam Damascenus, lib. 2, de Fide, cap. 10, sic ait: Serpens quoque familiaris ipsi erat, id est, homini, ut qui pra ceteris animalibus ad eum accederet, blandisque motibus ad ewmn veluti collogueretur. Ubi clare sentit, habitasse alia animalia in Paradiso ante peccatum. Unde ne sibi sit contrarius, cum in sequenti capite dicit, quod in Paradiso nullum animal rationis expers versabatur, intelligi potest homine invito, vel quod nullum ibi erat, quod homini non obediret, ac si non esset rationis expers. Unde etiam fieret, ut animalia ibi existentia nullum incommodum aut taedium homini afferrent, imo voluptati esse posset, volatilia videre, et audire, et similia, quae ad laudem etiam creatoris excitare possent. Denique non frustra Deus dedit imperium homini super omnia animalia , et fecit, ut eis nomina imponeret: ergo non est verisimile omnino fuisse a loco Paradisi ableganda, et ab omni hominum consortio, et usu separanda. Quin potius Anastasius Synaita, lib. Exaemer., versus finem, sentit, bruta animalia in eodem die sexto in Paradiso etiam fuisse creata.
11. Ad difficultatem in eodem n. 2. — Responsio Reuperti.— Tertia difficultas erat de praecepto dato primo homini, ut de ligno scientiae boni et mali non comederet, petebatque an datum fuerit post Evam productam, vel antea. Nam Rupertus contendit fuisse datum jam existente Eva, quia utrumque obligavit, et ideo utrique imponi debuit. Et hanc opinionem probabiliorem reputat Pererius, lib. 4, inGen., disp. de illo praecepto, ad illa verba, "Deligno scientie boni et mali ne comedas", q. 1. Diverso tamen modo, nam Rupertus id dixit consequenter. quia putat Evam creatam fuisse extra Paradisum, in quo ab illo dissentit Pereira. Et ideo consequenter ait, etiamsi verba illa, ex omni ligno, etc., in capite secundo Genesis, ante formationem Evae referantur, nihilominus per anticipationem illic fuisse posita, re autem vera post Evae creationem dicta fuisse: neque oportere, ut in hoc ordo narrationis, et facti idem fuerit. Ad hoc ariem idem inducitur ex verbis illis Gen. 1: Dicitque Deus- "Ecce dedi volis omnem herbam", etc., et "sint vobis in escam". Ex quibus in hunc modum argumentatur. Haec verba dicta sunt Adae et Evae simul: vel ergo dicta fuerunt ante latum praeceptum non comedendi de ligno scientiae: et sic praeceptum fuit etiam datum post creatam Evam, vel utrique simul, vel dicta fuere post praeceptum Adamo impositum, et hoc non videtur consentaneum formae illorum verborum ; quia sunt nimis universalia, et sine exceptione, scilicet, "Ft universa ligna, que habent in semetipsis sementem generis sui". Nam haec verba absolute sumpta etiam arborem scientiae comprehendunt, unde sic dicta post latum praeceptum videri possent, aut praecepto contraria, aut illud revocare: ergo concludendum est, dicta fuisse simul cum praecepto.
12. Auctoris responsio.— Probatur primo ex Scriptura. — Nihilominus contrariam sententiam probabiliorem judico, nimirum, praeceptum illud impositum fuisse Adamo, quam primum in Paradisum introductus est, antequam vel animalia fuissent ad ipsum adducta, vel Eva ex ipso formata. Hoc imprimis mihi probat sufficienter ordo narrationis Genesis secundo, tum quia non est ab illo sine magna causa recedendum, tum etiam quia inter verba illa tanta est connexio, et inter res, quae referuntur, tam conveniens ordo et series, ut vix credibile sit, non fuisse mentem scriptoris in modo narrandi simul docere, quo ordine illa, quae narrantur, facta fuerint. Tum praeterea, quia datur occasio, etiam caetera, quae ibi dicuntur, fuisse in narratione postposita, et ante translationem hominis in Paradisum fuisse facta. Tum denique, quia verba praecepti ad unam personam in singulari diriguntur, scilicet, "Preecepitque ei, dicens: Ex omni ligno Paradisi comedes, de ligno autem boni et mali ne comedas, in quacumque enim die comederis ec eo, morte morieris", ubi in quatuor verbis, seu vocibus numerus singularis observatur. Et quamvis aliqua illarum Graece in plurali ponantur, et ita legat Augustinus infra citandus, et Gregorius, lib. 36, Moral., cap. 10, alias 13, et Ambrosius saepe in libro de Paradiso, et alibi, nihilominus in Hebraeo legitur sicut in vulgata habetur. Praeterquam quod D. Augustinus etiam plurale verbum ad sensum singularis reducit.
13. Probatur secundo ex Patribus.— Secundo in hanc sententiam magis inclinat Augustinus, lib. 8 Gen. ad litter., cap. 17, et eam absolute tradit, vel potius supponit Anastasius Synaita, libr. 9, Exaemer., docet Chrysosto- mus, homil. 14, in Gen., nam legens in pluraeli verbum illud, ze comederetis ea eo, inquit, nondum Eva producta quasi utrique mandaret, dicebat, ne comederitis, inanifestans jam inde ab initio, quod unum sint vir et mulier, sicut et Paulus dicit, "caput mulieris vir". Idem tenet expresse Ambrosius, lib. de Parad., cap. 12, et divus Thomas, vel potius Thomas Anglicus, Gen. 2, ubi ait, datum fuisse illud praeceptum Adae pro se, et pro tota sua posteritate. Quod patet (inquit) quia pervenit ad Evam, significans per Adamum pervenisse ad Evam, sicut perveniret ad posteros, si status duraret. Consentit etiam Abulensis, in cap. 13 Genesis, q. 217.
14. Probatur tertio et congruentiis.—Tertio afferri possunt optimae congruentiae. Prima, quia oportuit praeceptum statim in ipso ingressu Paradisi Adae imponi, quoniam alias potuisset prius de arbore scientiae sine peccato comedere. Vel e contrario si necessaria erat positiva Dei concessio ad licite comedendum de fructibus Paradisi, haec etiam concessa est Adae in eodem ingressu, cum dictum est illi, "er omni ligno Paradisi comede". Unde verisimillimum est, hoc dictum fuisse Adae ante formationem Evae: illud autem non fuit dictum sine subjuncta exceptione, "de ligno autem scientiee", etc.; ergo hoc etiam praeceptum datum est Adae ante formatam Evam. Secunda, quia praeceptum illud longe aliter Adamo, quam Evae datum est, nam Adamo fuit impositum non solum ut privatae personae, sed etiam ut capiti totius generis humani, Evae autem solum singulari personae: ergo maxime conveniens fuit, ut Adamo soli prius intimaretur. Tertio accedit ratio Augustini, ordinatissime ita fuisse datum preceptum, ut per virum ad feminam perveniret, juata disciplinam Apostoli docentis, faminas ut "domi viros suos interrogent", 1, ad Cor. 14.
15. Ad motivum Pererii, in num. 11. —Ad rationem ergo contrariae sententiae sumptam ex illis verbis capitis primi: "Fcce dedi vobis", etc. Imprimis concedimus hanc licentiam non fuisse datam ante prohibitionem esus ligni scientiae, vel non sine illa, quia semper esus illius ligni fuit prohibitus, et ideo nunquam est facta generalis concessio sine illa exceptione. Deinde dico non constare, verba illa formalia aliquando fuisse simul dicta Adamo, et Evae, potuerunt enim prius dici soli Adamo, prout referuntur Gen. 2, et postea soli Evae, statim ac Deus illam formavit. Unde etiam fieri potuit, ut Eva a Deo immediate illud praeceptum receperit, statim ac formavit illam, prius- quam ad virum illam adduceret, et statim ac fuit formata, suum creatorem cognoscens, eus etiam peculiarem legem reciperet, et subjectionem, ac servitutem ostenderet. Et hoc satis est, ut Moyses, c. 1, referre potuerit, dixisse Deum, E'cce dedi vobis, etc. Sicut etiam mulier dicere potuit, "Preecepit nobis Deus", etc., etiamsi non simul, neque eodem modo utrique praeceperit. Denique dico probabilissimum esse, non aliter dixisse Deum illis hominibus, Zcce dedi vobis, etc., quam dicendo Adae, "ex omni ligno Paradisi comede", etc., nam dicendo illi virtute dixit utrique, sicut Ambrosius, Chrysostomus et Augustinus supra similia verba interpretantur. Nam quod uni dicitur, quia aiios continet, ut aliis id promulget, omnibus dicitur. Atque verisimilius etiam est, quod citati Patres dicunt, praeceptum illud per Adamum ad Evam pervenisse.