Text List

On this page

Caput 6

Prev

How to Cite

Next

Caput 6

Caput 6

De paradiso terrestri, quis, vel qualis locus fuerit, vel sit

CAPUT VI. DE PARADISO TERRESTRI, QUIS, VEL QUALIS LOCUS FUERIT, VEL SIT.

1. Cur de Paradiso terrestri agendum. — Quoniam in praecedenti capite mentionem fecimus de Paradiso, quem Peus in principio mundi ad hominum habitationem plantavit, ut refertur Genesis secundo, et quia illius cognitio, et ad fidem pertinet, et ad omnia, quae destatu hominum ante peccatum dicenda sunt, necessaria est, ideo inhoc capite disputationem de illo instituimus, et in eo breviter multa colligemus, quae de hoc Paradiso ab auctoribus tractantur. Inter quae praecipua quaestio, etfere sola ad fidem pertinens est, an hic Paradisus vere fuerit terrestris, id est, in terra plantatus, et consequenter, an omnia, quae de illo in Genesi dicuntur, sint ad litteram, ut sonant, vel tantum in metaphorico, vel mystico sensu intelligenda.

2. Prima sententia quid sit Paradisus. — In hoc enim puncto fuit vetus sententia dicens, omnia illa esse intelligenda mystice, acsubinde Paradisum non fuisse in terra, sed in coelo, vel pon esse rem corpoream, sed spiritualem. Hta sentit inter Judaeos Philo, in lib. de Opific. hiundi, versus finem, et libro primo Allegoriarum, et lib. de Plantat. Noae, non longe a principio, et lib. de confus. Linguarum, ante medium. Et antiquos Chaldaos, et Judaeos idem tradidisse, refert Eugubinus, Gen. 2. Inter haereticos vero Valentinus dixit esse veritatem, seu Archangeium quemcam n terbo coelo existentem, ut refert lIrenseus, lib. 1, contra haereses, c. 1, parum ante medium, et Tertullianus, lib. contra Valentinianos, c. 20. Praecipue vero in hoc erravit Origenes, super Gen., utnotat Epiphanius, in epist. contr. Joannem Hierosolym. et in Anchorato, Augustinus etiam, inl. de Hares., cap. 59, Seleucianos, et Hermianos refert, negasse visiblilem Paradisum: et in eodem errore fuisse Franciscum Georgium, refert SixtusSenensis, l. 5, Bibliot., annot. 106.

3. Eamdem sententiam attribuunt Ambrosio nonnulli. — Neque desunt, qui putent, Ambrosium in hac fuisse sententia, quia in libro de Paradiso, et in epistola ad Sabinum Episcopum, quae dicitur esse, libro 6, epistola 46, ita loqui videtur. Sed in Romana impressione nunc ille tractatus non est inter epistolas, et de illo infra num. 10, dicemus. Tamen in lb. 4, epist. 31, quae est etiam ad Sabinum, Ambrosius mentionem facit Paradisi, cum dixisset, quod Adam postquam peccavit, se abscondelat, quando Deus deambulabat in Paradiso, scribit allegorice, e£ nunc deambulabat in Paradiso Deus, quando divinas Scripturas lego, Paradisus est Genesas liber, etc. Et postea in discursu allegorice exponit tunicas pelliceas primorum parentum, et similia. Praeterea D. Hieronymus, in Quaest. Hebr. Paradisum indicat spiritualem fuisse, nam dicit, ante coelum et terram fuisse a Deo creatum. Anastasius item Synaita, lib. 7 Exaem., hanc referens sententiam, dicit, fuisse plurium veterum interpretum, a qua ipse non se ostendit alienum.

4. Suadetur ex locis aliquot Scripture et conjecturis aliis. — Suaderique potest haec sententia, quia saepe in Seriptura nomine Paradisi significatur coelestis habitatio, ut Ezechiel 28: 7a "deliciis Paradis? Dei fuisti", e c. 31: "Cedri non fuerunt altiores illo in Paradiso Dei", et aliquando gloriam significat, ut Luc 23: "Hodie mecumn eris in Paradiso". Ergo non est incredibile in simili sensu accipi in Genesi. Tum quia multa ibi dicuntur, quae non possunt commode, nisi metaphorice intelligi, ut est illud Gen. 3, quod Deus deambularet in Paradiso, et quod ante Paradisum collocaverit Cherubim cum flammeo gladio, et versatili, ad custodiendum Paradisum. Tum etiam, quia multa alia, quae de illo Paradiso dicuntur, difficillime intelliguniur, nisi mystice explicentur. Inter quae specialem ditticultatem habent, quae de ligno vitae, ei ligno scientiae boni et mali dicuntur. De quibus specialiter objicit Anastasius Synaita, quia si essent arbores sensibiles, aquae essent brutis animahbus, ac hominibus propositae, et ita bruta possent edere de ligno vitae, et illis non fuisset prohibitum edere de ligno scientiae, quae judicat absurda, et ibi plures alias conjecturas accumulat.

5. Nihilominus sententia catholica est, Paradisum quem Deus in principio plantavit, fuisse locum terrestrem, et ea, quae de illius creatione dicuntur cum proprietate, et ad litteram esse intelligenda. Haec assertio est de fide, et probatur primo ex Scriptura, quia ut saepe in praecedentibus dictum est, et in hoc puncto dixit optime D. Thomas, 1. p., q. 102, art. 1, quae de hoc Paradiso in Scriptura dicuntur, per modum historicae narrationis proponuntur, sed in his, quae Scriptura sic tradit, et pro fundamento tenenda veritas historiae, alias nihil esset in Scriptura certum: ergo ita est accipienda narratio Genesis de Paradiso. Potestque hoc confirmari in particulari ex circumstantiis, et verbis ejusdem historiae. Nam imprimis cum Moyses narrasset creationem hominis, volens etiam creationem mulieris, quae ad conservationem, et propagationem speciei humanae ordinebatur referre, interposuit loci productionem, quem Deus homini praeparaverit ad individui conservationem et sustentationem, et ad corporalem hanc vitam convenienter transigendam: ergo sine dubio loquitur de loco corporeo, in quo erant arbores sensibiles, et ferentes fructus aptos ad cibum, et sustentationem hominum.

6. Contraria sententia catholica. — In hac enim proprietate sine dubio intelligenda sunt illa verba, "Produaitque Dominus Deus de lhnmo omne lignmun pulchrum visu, et ad vescenduin suave", nam visus ibi proprie pro sensu visus, et verbum vescendi de corporali manducatione accipitur. Alias quod, c. 3, dicitur, "Vidit mulier quod bonum esset lignum ad vescendun, et pulchrum oculis aspectugue delectalile", et tulit de fructu allius, et comedit, etc., non proprie, sed metaphorice esset intelligendum: atque ita omnia, quae de peccato primi parentis Ecclesia credit, falsa essent. Deinde additur in eo loco fluvium fuisse ad irrigandum illum, eumque in quatuor flumina dividi, quorum duo, scilicet Tygris, et Euphrates, adhuc suis nominibus cognoscuntur, ille in Assyria, iste in Armenia. Ac denique homo dicitur positus in illo Paradiso, "ut opcraretur, et custodiret illum", id est, ut ipsum coleret corporali et suavi exercitatone, et honesta corporis occupatione sine labore, ut sancti statm citandi interpretantur. Deinde serpens ex animantibus terrae erat, et nihilominus daemon, ut tentaret mulierem, corporalem ejus figuram assumpsit, et in Paradiso ad foeminam accessit: fuit ergo Paradisus terrae locus, in quo primi homines habitare coeperunt. Confirmari etiam hoc potest ex illo Genes. 13: Universa (scilicet regio Jordanis) "irrigabatur sicut Paradisus Domini, et sicut Egyptus". Ex qua comparatione recte colligit Augustinus, q, 27, in Gen., quod sicut terra Jordanis proprie, et sensibiliter irrigabatur, ita etiam Paradisus ; alioqui non recte fieret comparatio, praesertim quia aeque fit ad irrigationem terrae JEgypti et Paradisi.

7. Probatur secunda ee Patribus Graecis.— Secundo est haec communis traditio Pauum Graecorum, et Latinorum ; tradit imprimis Irenaeus, lib. 2, contra haeres., cap. 55, et lib. 5, cap. 5, quamvis obiter et sub obscure Justinus etiam in orat.Paraenetica ad Gent., versus finem, ubi dicit Homerum describendo Paradisum Alcinoi, Moysi narrationem imitatum esse. Item Theophylus Antiochenus, 1. 2, ad Autolicum, circa medium, optime Paradisum terrestrem describit, consentiunt Chrysostomus, hom. 13 et 19, in Gen., Theodoretus, q. 24 et 29, in Gen., optime Epiphanius, haeres. 64, et in dict. ep. contra errores Joannis, et in Anchorato, ubi inter alia dicit: non est Paradisus sensibilis, non est fons, non ficus, non folia, non comedit Eva, esc., sed veritas jam fabula est. Anastasius Nicenus, q. 21 et 24, et Anastasius Synaita, l. 7, Exaemer., ad fin. late, et ex professo Moses Barcepha, in lib. de Parad., per totum, ubi in hanc sententiam refert Cyrillum, Dionysium Alexandrinum, Gregorium Nissenum et alios, et idem habet Basilius, hom. de Par., et Damascenus, lib. 2, de Fid., c. 11, ubi ex professo rem tractat. Ác denique Sophronius, in epist. quae refertur in sexta Synodo, act. 11, damnat Origenem, et sequaces, qui multa extra Apostolicam, atque paternam nostram traditionem asseruerunt : Et primo loco ponit Paradisi plantationem rejicientes, quam epist. in sessione 13, totum Concilium recipit.

8. Item ex Latinis primus sit Hieronymus. — Inter Latinos Hieronymus, Danielis 10, Philonem, et Origenem pungit, dicens: Forum deliramenta conticescant, qui umbras et imagines in virtute querentes, ipsam conantur evertere veritatem, et f[lumina, et arbores, et Paradisun putent allegorie legibus se debtere sa- bruere. Idem in epist. 61, ad Pammachium, contra errores Joannis Hierosolymitani. Unde obiter constat, locum alium ex traditionibus Hebraicis corrigendum esse, vel sano modo interpretandum. Et aliqui dicunt Hieronymum ibi non ex propria sententia, sed aliorum fuisse locutum. De hoc autem multum dubito, quia Hieronymus his verbis utitur, Ex quo manifestissime comprobLatur, quod priusquam Deus celum et terram faceret, Paradisum ante condiderat, sicut et legitur in Hebreo. Plantaverat autem Deus Paradisum in Edena principio. Haec autem verba non sunt referentis, sed valde affirmantis. Unde considerari potest, si aliquis error est in his verbis Hieronymi, non esse circa veritatem corporalis, et terreni Paradisi, nam indicant fuisse creatum antequam Deus faceret coellum et terram. Quod quidem si ut in superficie sonat, de tempore ante primum instans creationi coeli et terrae intelligatur, tam crassus est error, ut verisimile non sit in eo fuisse Hieronymum. Posset ergo componi, ut verba illa, priusquam calun et terram fuceret, non comprehendant tantum primam creationem rigorosam, sed simul cum opere distinctionis, et ornatus totius mundi: ita, ut sensus sit, Deum antequam creationem coeli et terrae consummaret, Paradisum creasse. Hic enim sensus ex regula quadam Jurisperitorum (quod Doctoris sententia juxta ea, quae allegat, intelligenda est) comprobari potest, quia ex verbis, quae Hieronymus ponderat, ad summum colligitur, Deum plantasse Paradisum a principio, id est, antequam hominem de limo terrae formaret, vel in aliquo ex primis sex diebus, et nihil amplius colligi potest, ergo credendum est nihil aliud voluisse Hieronymum. Nam verba ejus licet non sint facilia, praedictum sensum sine extensione admittunt. Et ita in hoc verissimum est, quod supra diximus, Paradisum in tertio die fuisse plantatum.

9. Secundo allego pro hac veritate Ambrosium, in 1, ad Corinth., cap. 6, ubi distinguit duos Paradisos terrestrem et coelestem. Et de priori ait: Est et inferior Paradisus, in quo homo positus mandatum, et ut operaretur. et ut custodiret accepit. Scio dubium esse inter varios doctos de illorum commentariorum auctore: verumtamen stylus, et gravitas sermonis valde redolet Ambrosium, ut in illomet capite, et in illis verbis considerari potest. Verumtamen eamdem sententiam idem Ambrosius indicat, lib. 4, in Luc., circa illa verba: Jesus autem plenus, etc.. cum ait: Adam pri- mum ex terra virgine formatum, de Paradiso in desertum ejectum fuisse, et per arborem mortem incurrisse, et spiritualium mudum, arboreis se texisse exwviis: Christum autem seculariun nudum corporis non desiderasse emuvias. Ubi aperte ad litteram intclligit, quod de arbore scientiae boni et mali, et de tegumento ex foliis ficus in Genesi narratur. Ergo similiter ad litteram intelligit, Adam fuisse ejectum de Paradiso terrestri. Et adhuc evidentius idem Ambrosius in enarratione de Arbore interdicta ad c. 3, Genes., in 2 tom., in principio, tractans verba capitis secundi, quae sic legit: FEz omni ligno, quod est in Paradiso ad escam edes : de ligno autem, quod est scientiee boni et mali, non. edetis ex eo. Vla intelligit de vera arbore sensibili, et talia intelligit, fuisse caetera ligna Paradisi, et data in escam, et manducationem corporalem: ergo eodem modo intelligit Paradisum. Unde infra ait: Una arbor fuit in medio Paradisi erplorans hominis voluntatem, etc., quae in illo, et sequenti capite persequitur, quibus manifeste ostendit narrationem Gen., c.2, ad litteram esse intelligendam cum proprietate, et Paradisum illum fuisse corporeum, et in terra plantatum, sicut et arbores ejus.

10. Loci quidam Ambrosii expediuntur. — At vero in enarratione super caput secundum Genesis quae immediate ante praecedentem enarrationem in eodem tomo habetur, et ad Sabinum inscribitur, mystice exponit Paradisi historiam. Et haec videtur esse, quam alii citant Epist. 42, ad Sabinum, quia in antiquioribus editionibusita numeratur. Verumtamen ibi non excludit historicum sensum, imo illum breviter in principio supponit ex Josepho, 1. 2, et illi adjungit sensum spiritualem, circa quem magis ibi immoratur, quia fortasse magis fructuosum tunc judicavit: et eodem modo procedit, in dicta Epist. 31, et inlib. de Paradiso, ut facile consideranti patebit, praesertim in c. 12. Atque isto modo exponit antiquorum Patrum mysticas Paradisi interpretationes Anastasius Synaita, dicto libro septimo, circa finem, ubi duplicem etiam distinguit Paradisum, et contra Origenem ait, ita esse allegorias Paradisi recipiendas, ut in sensu historico fundentur. Atque eodem modo Isidorus, c. 3, commentar. in Gen., allegorice exponit totam historiam de Paradiso. Et tamen inl.2, de Different. spirit, cap. 10, duos distinguit Paradisos, unum corporalem et terrestrem, in quo primus homo est conditus, et alium ceelestem. Et priorem describit, l. 14, Etym., cap. 13. Denique veritatem hanc maxime confirmat Augustinus, dicta q. 27, super Genes., et haeres. 43, quae est contra Origenistas. Item lib. 13, de Civit., cap. 21, ubi improbando eos, qui solum spiritualiter Paradisum intelligunt, inquit, quasi propterea non potuerit esse Paradisus corporalis, quia potest etiam spiritualis intelligi. Et inductis variis exemplis, et spiritualibus interpretationibus concludit, haec et si quae alia commodius dici possunt, de intelligendo spiritualiter Paradiso, nemine prohibente dicuntur: dum tamen et illius historiae veritas fidelissima rerum gestarum narratione commendata credatur. Magisque ex professo hoc tractat et definit lib. 8, Gen., ad lit., a principio.

11. Tandem ratione declaratur. — Watione declaratur, quia Deus potuit condere Paradisum terrestrem, prout significat locum amoenissimum arboribus pulcherrimis, et fructuosis consitum, et magno fonte fecundum, ac denique habentem omnia, quae ad hominum habitationem, et ad vitam jucundissimam et immortalem peragendam accommodatissima essent. Item voluit illum creare, nam Scriptura ejus voluntatem satis declarat, et sine ulla difficultate historice potest intelligi. Denique decenUssimum fuit, et divinae providentiae consentaneum hujusmodi locum hominibus praeparare, quia homo corporalis est, et ideocorporali loco indigebat, et futurus erat viator in terra, et propterea terrestrem etiam habitationem accommodatam habere debuit. Denique vitam immortalem, et suo modo felicem, ac beatam in terris acturus erat, si in innocentia perseverasset: ergo constitui etiam debuit in loco saluberrimo et jucundissimo, qui tali statui esset proportionatus, et in quo omnia necessaria ad immortalitatem quamdam corporis in venirentur. Talia autem sunt, quae Scriptura proprie intellecta de Paradiso terrestri narrat: ergo sine ulla dubitatione ille Paradisus corporalis, et terrestris fuit.

12. Ad suasionem in contrarium in num. 4. —Neque refert quod nomen Paradisi in Scriptura interdum spiritualiter sumatur, quia vix est in Scriptura vox aliqua, quae non ali quando, vel pluries metaphorice etiam accipiatur, nec tamen ob eam rem Hlicitum erit ubique illam metaphorice interpretari, quia hoc modo veritas historiae, et litteralis sensus Scripturae prorsus everteretur. Observanda est ergo regula generalis saepe dicta, ut proprietas verborum imprimis servetur, quoad fieri possit, et maxime ubi vel historia narratur, vel fidei dogmata traduntur. In praesenti autem utrumque agitur, et nihil est, quod metaphoricum sensum requirat: imo, ut inquit Augustinus: Solidius divini eloquii narratio subsistit, si ea, que de Paradiso referuntur in Genesi corporaliter iutelligantur. Quomodo autem singula, quae ihi dicuntur, proprie intelligi possint, in discursu hujus materiae, explicando innocentiae statum, ac amissionem ejus, dcclarabimus.

13. Concluditur prima pars praesentis capitis. — Pro reliquis dubia sequentia proponuntur.— Primum dubium an Paradisus terrestris tota fuerit terra.—Hac ergo veritate supposita, reliqua quae de loco Paradisi inquiri solent, aut possunt, ad fidei quaestiones non pertinent, ut inquit Augustinus, libr. 2, de Peccat. original., cap. 23, dicens: Qualis, vel ubi sit Paradisus, ubi constituit Deus hominem, quem formavit ex pulvere, quaestio est praeeter fidem., cun tamen esse illum Paradisum fides Christiana non dubitet Solet autem quaeri, an Paradisus fuerit certus terrae locus, vel potius universa terra, suis floribus, et arboribus ornata. Aliqui enim id asserere tentarunt, ut refert Hugo de sancto Victore, annotat. in Genes., cap. 2, quam opinionem probabilem judicat, licet illam non sequatur, et illam tribuit Ystella Josepho primo Antiq., cap. 2, sed revera non ita sentit, narrat enim Deum hortum ad Orientem plantasse, et in eum Adamum cum uxore introduxisse. Quae de toto orbe dici non poterant: quia vero statim subdit: Migatur aute hortus ab uno amne, universam in circutu terram lustrante - ideo fortasse putavit Ysteila sensisse Josephum illum hortum fuisse universam terram. Sed repugnat hic sensus non solum prioribus verbis, sed etiam consequentibus, cum dicit amnem illum dividi in quatuor flumina, quae per varias mundi regiones discurrunt. Unde cum dicit priorem amnem irrigare universam terram, vel loquitur tantum de universa terra Paradisi, prout loquitur Moyses, quem Josephus imitatur, vel si id referatur ad universam terram, simpliciter intelligendum est, irrigare illam per alia quatuor flumina, in quae dividitur.

14. Arguitur pro parte ipsa affirmans. — Primum ergo hujus sententiae fundamentum ex hoc ipso sumitur quod Scriptura narrat de quatuor fluminibus, quae ex uno fonte Paradisi oriuntur. Nam illa quatuor flumina non oriuntur ex uno particulari loco terrae: ergo Paradisus non est particularis locus terrae, sed universa terra. Antecedens sumi potest ex Aristotele, lib. 1 Meteororum, cap. penult., et consentit Beda super Genes. 2, quia dicitur Deus "posuisse hominem in Paradiso, ut operaretur et custodiret illum", sed homo positus est ad operandam terram universam, seu in omnibus partibus, vel regionibus ejus: ergo necesse est, ut nomine Paradisi universam terram intelligamus. Minor de hominibus post peccatum, manifesta est: si autem status innocentiae duraret, etiam tunc homines in variis mundi regionibus habitarent: et illas operari oporteret. Unde argumentor secundo, quia si homo non peccasset, omnes homines viatores in Paradiso terrestri viverent, nam ab illo solum propter peccatum ejecti sunt, sed non possent omnes in uno loco terrae, certis (ut ita dicam) terminis clauso habitare, neque etiamsi possent, id fuisset conveniens: ergo necessario dicendum est non peccante homine, totam terram fuisse futuram terrestrem Paradisum, eo quod spinas, et tribulos non germinaret, sed in quacumque parte, ac regione magnae voluptatis esset. Minor quoad priorem partem probatur, quia etiam in statu innocentiae multiplicarentur homines, non minus, quam post peccatum: nam benedictio illa: "Crescite et multiplicamini", ante peccatum data est, et propter innocentiam non minueretur, sicut neque numerus praedestinatorum minor fuisset. Non posset autem parvus terrae locus tantam hominum multitudinem capere, vel certe, licet posset, non tamen commode, nec convenienter. Unde probatur altera pars illius minoris, quia homines futuri erant domini universae terrae: ergo non fuisset conveniens, ut intra unius loci terminos clausi perpetuo permanerent: habitarent ergo per universam terram: ergo tota erat Paradisus ante peccatum.

15. Contraria resolutio est tenenda ut fide procima. — Nihilominus etiam quaestionem hanc non existimo pertinere ad res inditferentes, sed ad materiam fidei, vel fidei proxima. Certum enim existimo Paradisum terresurem fuisse locum particularem, in regione orbis determinata situm, ita sentit D. Thomas, dicta q. 102, art. 1, et Patres superius allegati, praesertim Augustinus, 1l. 8, Gen., ad lit., c.7, et Isidorus, 1. 4, Etymolog., cap. 3, v. 2, et probatur manifeste ex Scriptura, nam Gen. 2, prius dicitur formasse Deum hominem ex terra, et postea inde transtulisse illum in Paradisum ergo evidenter distinguit illa duo tanquam distincta loca terrae, ut supra etiam declaravimus. Hoc autem locum non haberet, si Para- disus non esset definita, ac limitata pars terrae, alioqui eo ipso quod homo fuissct creatus in terra, fuisset etiam creatus in Paradiso. Deinde post generalem terrae plantationem, seu germinationem tertio die factam, et primo capite narratam, aliquid speciale nobis referre voluit Moyses in eapite dicens: "Plantaverat autem Deus Paradisum voluptatis a principio" ; ergo indicare voluit specialem locum aliis excellentiorem. Tertio addit Moyses, in fin., c.3 Deum emisisse Adam post peccatum de Paradiso, non expulit autem de universa terra: ergo Paradisus non est universa terra, sed pars ejus. Unde adjungit, "ut operaretur terram, de qua sumplus est". Unde constat in aliam terrae partem fuisse translatum: ergo Paradisus, a quo translatus est, pars alia erat, ab ista condistincta. Denique dicit, ejecto Adamo, prohibitos esse homines ab ingressu Paradisi, et ideo collocasse Deum Cherubim ad custodiendum Paradisum: est ergo evidens juxta Scripturae historiam Paradisum peculiarem terrae locum fuisse.

16. Ad primum argumentum, in n. 14. — Neque contra hanc veritatem obstant in contrarium adducta. Et primo quidem longam petebat disputationem de fonte Paradisi, et de quatuor fluminibus, quae ab illo oriuntur, sed quia res est historica, et a nostro instituto aliena, ideo consulto illam omittimus, et de illa videri possunt Pereira, l. 3, in Gen., ult. disp., de quatuor fluminibus, et Ystella Gen. 2. Ad objectionem ergo respondemus cum D. Thoma, dict. q. 102, si aliqua ex illis fluminibus nunc habent distincta principia suae originis, hominibus nota, revera non esse illa prima capita, a quibus primam originem, et generationem ducunt, sed prius oriri a fonte Paradisi; et postea sub terris abscondi, et post longum cursum iterum in locis illis erumpere. Quae fuit responsio Augustini 8, Genes. ad litter., cap. 7, quem secutus est etiam Rupertus, et 29. Quod ab his Patribus excogitatum videtur ad servandam Scripturae veritatem, et quamvis, ut existimo, nullo experimento, vel historia id constare possit, nihilominus ut credatur, sufficiet, quod nullus alius modus probabilis ad explicandam Scripturam excogitari valeat, neque illud est diflcile creditu, cum in aliis fluminibus id saepe contingat.

17. Ad secundum argumentum din eodem ntun. 14. — Ad secundum, quod fundatur in verbis illis, quibus dicitur Deum "posuisse Adam in Paradiso, ut operaretur., et custodiret illum", notat imprimis Augusunus S, ad lit., c. 10, relativum illum, posse ad hominem, et non ad Paradisum referri, et consequenter verba operandi et custodiendi, non hominem, sed Deum pro supposito habere, ita ut sensus sit, Deum posuisse hominem in Paradiso, ut ipsum hominem custodiret, et ipsum operaretur: id est, magis, ac magis perficeret ac sanctficaret. Quem sensum praefert Augustinus et si illum sequamur, cessat objectio: imo retorqueri potest, quia ex illo intelligimus, posuisse Deum hominem in Paradiso tanquam in peculiari loco ad ejus custodiam, et conservationem aptissimo, et adsanctitatem augendam, et contemplativam vitam exercendam commodissimo. Verumtamen expositio non est necessaria ad difficultatem solvendam, et juxta Hebraicam lectionem dicitur, non habere locum, juxta quam pronomen illum, in Hebraeo foeminini est generis, et ideo necessario ad Paradisum refertur, qui in eadem lingua ejusdem est generis.

18. Fatemur ergo positum fuisse Adam in Paradiso ad ipsum Paradisum operandum, et custodiendum. Verumtamen ex ila operatione inferri non potest Paradisum fuisse universam terram: imo oppositum inferri posset. Tum quia, ut D. Thomas ait, dicta q. 102, art. 3, illa operatio non erat futura laboriosa, ac poenalis, sed esset facilis, et ad corporalem aliquam, et jucundam exercitationem. Hanc enim moderatam, et voluntariam agriculturam, etiam nunc cum magna voluptate ab aliquibus fieri, experientia notum est, et eleganter declarat Augustinus 8, Gen., ad lit.,c. 8 et 9. Deinde non fuisset tunc illa operatio quasi coacta, ob indigentiam cibi, sicut nunc est, sed esset vel ad quamdam majorem perfectionem, ac fertilitatem, vel, ut ait D. Thomas esset ad experimentum naturae, id est, ad experiendas vires terrae, aut seminum, aut plantarum. Multoque minus colligi potest, totum mundum fuisse Paradisum, ex eo quod Adam fuerit in eo positus ad custodiendum illum, imo potius contrarium ex eo verbo probari potest. Nam sive intelligamus Adam fuisse positum ad custodiendum Paradisum a brutis animalibus, ne illum faeedarent, vel nimium conculcarent, sive intelligamus illamcustodiam fuisse respectu ipsiusmet Adami, quia datus est ei Paradisus, ut eum sibi custodiret, utroque modo recte inde probatur Paradisum fuisse privatum locum, a quo potuit homo animalia nociva arcere, et quem sibi potuit non peccando custodire, sicut peccando illum perdidit.

19. Pro tertio argumento in eodem n. 154, sit secundum dubium quanta fuerit magnitudo paradisi. — In tertio argumento duae dubitationes indicantur, una est ac secunda in ordine, de magnitudine Paradisi. In qua simpliciter asserendum est, locum Paradisi fuisse amplissimum, ut significat Augustinus, lib. 8, Genes., ad litter., cap. 10, idque ex eocolligit, quod fonte, seu potius fluvio tantae magnitudinis irrigabatur, ut postea in quatuor capita, et flumina divideretur, sic etiam dixit Moyses Barcepha, 1 tom. de Paradiso, cap. 15. Necessun est spaciosum admodum, atque amplum fuisse Paradisum. Ei enim rei fidem facit ingens illud flumen, quo rigabatur. At vero Abulensis, Gen. 13, q. 98, brevem, et angustum facit locum Paradisi, conjectat enim totum ejus ambitum quadraginta milliaria non excessisse. Sed unde, et qua probabili ratione hunc terminum praefigere potuerit, non video. Quod autem locus nimis spatiosus non fuerit, conjectari potest ex eo, quod juxta Hebraicam veritatem vocatur hortus, et plantatus dicitur in Eden ad Orientem, et quod in monte aliquo plantatus creditur. Verumtamen quantae fuerit magnitudinis, incertum est: credibile est autem excessisse circuitum duodecim leucarum quas Abulensis designat, et saltem amplitudinem unius regni non parvi habuisse, propter alteram difficultatem.

20. Tertium dubium quomodo capi possent homines in statu innocentiee in paradiso parte Lerre non magna. —Est enim alterum dubium tertiumque in ordine, quomodo in statu innocentiae in tam parvo loco omnes bomines habitare potuissent. Respondent aliqui, non esse necessarium, ut statu innocentiae perseverante, omnes homines intra Paradisum habitarent. Quod videtur per se verisimile, quia, ut Isaige 45, dicitur, "Dominus fecit terram, ipse plastes ejus, non in vanum creavit eam, ut habitaretur, forinavit eam": ergo etiamsi homo non peccaret, tota terra ab hominibus habitaretur, alioqui esset otigosa, et praeterea esset inculta, sylvestris, et indecora. Atque ita opinatur Pereira, l. 3, in Genes., disp. de Parad., q. 3. Additque conjecturam, quia si primi homines post peccatum fere ad mille annos vivebant, si non intercessisset peccatum, multo longiori tempore in hoc mundo viverent, ac subinde in majori numero multiplicarentur homines, ideoque non potuissent simul in Paradiso vivere.

21. Sed licet haec sententia probabilis sit, difficultate non caret, quia non est verisimile, creasse Deum Paradisum propter solos primos homines, nam finis, seu utilitas creationis illius loci universalior est. Conditus enim fuit Paradisus, ut esset conveniens locus habitationis humanae secundum primae immortalitatis statum, ut dicit D. Thomas, dicta q. 102, art. 2. At vero status immortalitatis de se communis futurus erat omnibus hominibus: ergo omnes futuri erant illius loci habitatores. Et confirmatur hoc, quia esus ligni vitae omnibus erat necessarius ad illum modum immortalitatis autem conservandum, lignum a vitae non inveniebatur nisi in Paradiso, nam in medio ejus fuit plantatus: ergo vel propter hanc causam non poterant tunc homines habitationem Paradisi desererc. Et simile fere argumentum sumiturex arbore scientiae boni et mali, tantum namque intra Paradisum erat, et praeceptum non edendi ex illo non pro solo Adam, sed pro omnibus posteris est datum: ergo supponebatur, omnes homines futuros fuisse incolas et habitatores illius loci. Denique vel aliqui homines inviti extra Paradisum ire, vel habitare cogerentur vel ipsi voluntarie habitationem mutarent. Primum dici non potest, quia ejectio ex Paradiso fuit poena peccati, ideoque nemini non peccanti daretur. Secundum etiam videtur incredibile, quia homines in statu innocentiae essent prudentissimi, quomodo ergo habitationem Paradisi pro quacumquealia terrestri commutarent? Imo videtur futurum fuisse illicitum, quia esset non parva diminutio perfectionis status innocentiae, et consequenter fuisse magnum nocumentum, et uniuscujusque personae, et posterorum ejus. si extra locum Paradisi generarentur.

22. Unde pendeat solutio difficultatum allalarum mum. 90.—At enim si hoc concedamus, quod hae conjecturae valde suadere videntur, incidimus in alias difficultates, tum de angustia Paradisi ad tot homines capiendos et sustinendos, tum de desertione vastissimi orbis sine habitatore et sine cultore relicti. Existimo tamen resolutionem in hujus puncti ex aliis non minus nobis occultis pendere, videlicet, utrum Adamo non peccante omnes homines impeccabiles, seu confirmati in gratia nascerentur, et consequenter an omnes tunc nati ex Adamo futuri essent electi et praedestinati, ac demum in qua aetate essent in gloriam transferendi, quantove tempore in hoc mundo essent victuri. Ex omnibus enim his principiis pendet ad praedictam difficultatem responsio, et juxta duas sententias diversas in priori puncto relatas, distincto etiam modo procedendum est.

23. Tertia via solvendi dictas difficultates.— Nam si homines statu innocentiae durante, futuri fuissent a conceptione confirmati in gratia, ac proinde praedestinati, duo consequenter dicenda videntur. Unum est, verisimile esse tunc numerum hominum multo minorem futurum fuisse, quam nunc sit, quia nunc ingens est reproborum numerus, et non est credibile, tot futuros fuisse tunc homines praedestinatos, quot nunc sunt praedestinati, et reprobi simul sumpti: fuisset ergo minor hominum multiplicatio; ac denique in unoquoque tempore signato, non esset simul tanta multitudo hominum viatorum, quanta nunc est. Quia nunc non est magnus numerus praedestinatorum simul viventium in hoc mundo, in quolibet signato tempore: ergo etiam tunc numerus hominum viatorum simul existentium in quolibet tempore non esset nimis magnus, quia non est cur credamus, majorem fuisse futurum excessum inter viatores praedestinatos simul existentes, quam in tota collectione praedestinatorum futurorum in termino post totam temporum successionem. Accedit, quod homines tunc non essent mortales, sed vivi a via transferrentur ad patriam post certum aetatis terminum a Deo praefisum. Unde non fuisset tunc necessarium vitam hominum per mille annos, nedum per plures prolongari. Nam in illo statu perfectissimo homines a principio justi, et in gratia confirmati breviori tempore possent sua merita coufirmare ad quamdam imitationem Angelorum servata proportione. Et id credi potest, quod paulo post consummatum corporis augmentum, competenti numero generationum, seu filiorum homines ad terminum pervenirent. Terminum, inquam, ultimum beatae visionis, hoc enim probabilius esse videtur, quam quod differendum esset illud praemium, donec numerus praedestinatorum compleretur, licet utrumque problematice disputet Augustinus, lib. 9, Gen. ad lit., cap. 3et 6.

24. Respondetur jam formaliter ad ipsas difficultates. — His ergo vel similibus modis non difficile intelligitur, quomodo possent tunc homines intra Paradisum commode habitare, maximequia tunc non indigerent magnis aedificiis, quibus ab injuriis temporum protegerentur, nec aliis rebus, quibus ad delicias, vel defensionem vel corporum juvamen uterentur. Ut Abulensis notat in cap. 13, Genes., quaest. 98. Ut autem hoc non obstante possent homines aliquem usum reliquarum regionum mundi habere, addi potest, quod licet homines in Paradiso habituri essent quasi stabilem et permanentem habitationem, nihilominus potuissen interdum per mundum discurrere, ut eo aliquo modo uterentur. Quanta vero futura fuisset haec discursio, et quam facilis, et quomodo futura esset sine labore corporum, maxime si per longos terrarum tractus esset futura, cogitari variis modis potest: sed quia nihil certum, vel cum sufficienti fundamento dici potest, ideo lectoribus meditandum relinquo.

25. Secunda via facilior. — Facilius autem utrumque expeditur, si dicamus (quod probabilius fortasse est, ut infra libro quinto, capite nono et decimo, videbimus) etiamsi Adam non peccasset, pouuisse filios ejus peccare, et necessarium non esse, ut omnes homines in statu innocentiae essent praedestinati. Nam hoc supposito dici posset hominestunc peccantes statim ejiciendos fuisse e Paradiso terrestri, nam si Adamstatim ac peccaverit ejectus est, cur non etiam illi? Nam sicut ille positus fuit in Paradiso, ut per innocentiam illum custodiret, seu ut illum sibi conservaret: etiam ejus posteri eadem lege positi essent in Paradiso ut custodirent illum, quia, ut supra dixi, Adam positus ibi est, non tantum ut persona privata, sed etiam ut caput totius naturae, et ideo sub eadem conditione, et lege pro se, et omnibus posteris locum illum accepit. Quocirca sicut Adam ita fuit e Paradiso ejectus propter peccatum : ut nec post poenitentiam esset ad illum locum restituendus, ita ejus posteri semel propter peccatum inde ejecti, etiamsi fortasse poenitentiam agerent, et justificarentur, nunquam illuc revocarentur. Ad hunc ergo modum posse habitari mundus ab hominibus extra Paradisum, et illi homines, qui in innocentiae semper perseverarent, intra Paradisum semper manerent, et ita etiam posset facile Paracisus illos capere, quia in unoquoque tempore multitudo illorum simul existentium nimis magna non esset. Tum quia ex casu aliorum multum minueretur; tum etiam propter alias considerationes in priori puncto factas, quae hic etiam applicari possunt. At vero quia fortasse probabilius est, ut infra libro quinto, capite decimo, dicemus, vel peccantes in statu innocentiae non fuisse e Paradiso ejiciendos, vel certe ejectos post peractam integre poenitentiam fuisse ad Paradisum cum justitia originali revocandos: ideo addendum, ex ejectis, si qui forent, aut nullos ut pote majori ex parte praescitos, aut certe paucos futuros fuisse, qui omnino exactam pro peccato satisfactionem exhiberent, atque adeo Paradiso restituerentur; ex incolis autem paradisi quam plurimos in dies; consummata via intra mediocrem terminum a Deo praefiniendum transfe- rendos fuisse in statum beatitudinis, locum aliis relicturos: id quod infra libro quinto, capite duodecimo, latius trademus.

26. Quartum dubium de situ Paradisi. — Prima opinio. — Quarta dubitatio est, in quo situ, vel dispositione terrae Paradisus fuerit plantatus, id est, an in alicujus terrae planicie, vel in aliquibus excelsis montibus, et quanta fuerit ejus altitudo, et consequenter in quanta distantia a coelo, et a terra et a polis mundi situs fuerit. In qua re variae sunt sententiae, una est, fuisse conditum in loco terra valde excelso ; ita firmant multi Patres, et cum magna exaggeratione. Nam Beda, ut communiter ei tribuitur, et refert D. Thomas, dicta q. 102, articulo primo, argumentum primum dixit, Paradisum pertingere usque ad lunarem circulum. Quae sententia neque in Exaemeron, neque in expositione Bedae super Gen. invenitur. In margine autem divi Thomaecitatur super illa verba Paul. 2, ad Corinth. 12, Haptus est in Paradisum, sed ibi etiam nihil invenio. Catherinus vero in Gen. illam tribuit Augustino, sed neque apud illum invenitur, nam in lib. 8, Genes., ad lit., solum dicit Paradisum esse locum amanissimum, fructuosis nemorilus opacatum, eundemque magnum, et magno fonte fecundum, occulto opere Dei. In quo ultimo verbo potius significat ignotum esse situm Paradisi.

27. Praedicta opinionis certiores auctores. — Illam ergo sententiam tenuit Strabus in Gen. quem etiam Lipomanus in Catena refert, et Petrus Comestor, in hist. Scholast., cap. 13, super lib. Gen., et consentire videtur Magister, n 2, d. 17, cap. penult., et ex Patribus plures ex modo loquendi favere videntur, nam Damascenus, libro secundo de Fide, capite undecimo, dicit: Paradisum eacelsiorem esse omni terra optima temperie coeli, et aere subtilissimo, et purissimo gaudere, Basilius, vero homil. de Paradiso, dicit: ob sublimitatemloci, in quo erat Paradisus, nullas in eo fuisse tenebras, sed ec orientium syderum splendore semper illustratum fuisse. Rupertus etiam, libro primo de Trinit., cap. 37, dicit: Paradisum fuisse deliciosum terra locun colis provimwmn: et simili modo loquuntur multi antiqui, quos refert Moyses Barcepha, lib. de Paradiso, p. 1. cap. 8, 9, 11 et sequentibus, ut ipse concludit, illam terram, in qua est Paradisus, altiorem malto, et sublimiorem existere hac, quam nos colimus, et illos imitatur Alcimus Avitus, lib. 2, Carminum in Gen., c. 9, quod incipit, Est locus Eoo mundi servatis in ace.

28. Fundamentum hujus sententiae esse potuit primo, quia dicitur, ex parte Paradisi flucre aquas omnes universam terram irrigantes, ad hoc autem operae pretium fuit, locum Paradisi esse altissimum. Secundo, quia Paradisus debuit esse locus saluberrimus, ac proinde ab omnibus hujus inferioribus terrae incommoditatibus et procellis, ac ventis remotus, et ideo in altissimo loco debuit esse constitutus. Tertio, quia vero simile est, ita esse situm, ut aquae diluvii ad illum pervenire non potuerint, alioquin illum destruxissent. At vero aquae diluvii quindecim cubitis super omnes montes excelsos terrae ascenderunt, ut dicitur Gen. 7, ergo oportuit Paradisum excelsiorem fuisse.

29. Alcimi argumenta. — Hanc opinionem impugnat Pereira, lib. 3, in Genes., disp. de Parad., q. 2, uhi ipse concludit non oportere Paradisum in altissimo loco esse, sed in aliquo loco terrae, vel plano, vel non multum a planicie terrae elevato. Priorem partem potissimum probat, quia locus adeo excelsus non esset salubris, nec habitationi hominum accommodatus. Tum ob vicinam Solis, syderum, et elementi ignis; tum ob perpetuam aeris agitationem ex motu coeli provenientem. Item quia probabilius credit paradisum aquis diluvii fuisse destructum; unde propter hanc causam non oportet tantam illius altitudinem fingere. Praeter hanc autem nulla superest tantae altitudinis necessitas. Quin potius ex fluminibus, quae a Paradiso oriuntur conjectura fit, quod non multum ab illis terris dissitus fuerit per quas flumina nobis nunc nota, etaParadiso prodeuntia, scilicet Tigris et Euphrates praeterfluunt: atque hinc alteram partem probare videtur. Putat enim Paradisum fuisse conditum, non procul a Mesopotamia, et aliis regionibus, per quas dicta flumina suum cursum conficiunt, quia cum haec flumina a Paradiso deriventur, manifeste consequi putat non longe fuisse a dictis regionibus: quod etiam confirmat, quia verisimile est, homines ante diluvium, vel etiam ante aedificationem turris Babylonicae prope Paradisum habitasse. Constat autem ex Genesi habitasse in illis regionibus circa Mesopotamiam et Armeniam: ergo in illis, vel prope illas regiones fuit Paradisus: ergo verisimile est, situm Paradisi non fuisse altiorem, quam sint illae regiones, vel ad summum montes earum.

30. Tertia opinio sequenda duolus contenta pronuntiatis. — Primum pronuntiatum. — inter has sententias sequenda videtur media, quam indicant divus Thomas, 1 part., q. 162, art. 2, ad 1, Alensis, 2 part., quaest. 84, v. 4, Bonaventura, Durandus, Scotus, et alii in 2, dist. 17. Qui primum in hoc conveniunt, quod locus Paradisi non solum orbem lunae non attingat, verumetiam neque usque ad secundam regionem aeris ascendat. Nam illam evidenter probat ratio prior praecedentis sententiae. Et explicari amplius potest, quia imprimis locus Paradisi amplissimus et capacissimus fuit, et interior locus ejus planus profecto, et facilis ad ambulandum, et ad terrae culturam esse debuit. Deinde quomodocumque, in montuoso loco Paradisus fuerit collocatus, non est cogitandus, aut concipiendus per modum altissimae turris recta in altum erectae, alioqui ad illum ex terra ascendi, vel adiri humano modo non posset, quod repugnat illis verbis Genesis tertio: Collocavit ante Paradisun voluptatis Cherubim ad custodiendam vium lhgni vite. Nam haec verba supponunt potuisse homines a Paradiso ejectos, ad illum per aliquam viam terrestrem, et pedibus calcabilem in Paradisum redire, nisi divinitus impedirentur, alioqui nec necessaria fuisset custodia, nec ulla esset via, quae custodienda foret. Igitur licet Paradisus in alto loco cogitetur, semper concipiendus est tanquam cacumen montis, ad quod per radices, et latera ejusdem montis aditus pateat. Unde ulterius sequitur, si altitudo Paradisi erat tanta, ut ad sphaeram lunae, vel ignis ascenderet, cum alioqui superior ejus planicies esset amplissima, ut diximus, necessarium omnino fore, ut basis, seu fundamentum Paradisi, seu montis, in cujus altitudine situs est, universam terram occuparet, ut facile patebit consideranti proportionem necessario servandam inter cacumen montis et extensionem radicum ejus, ut possit ab infima usque ad supremam partem montis humanus patere accessus. Constat autem experimento non ita esse: ergo merum figmentum est, tantam altitudinem in Paradiso cogitari: praesertim quia tanta moles montis totum mundum occupantis non posset non patere aliquo modo hominibus, imo etiam ex parte illuminationem Solis in hoc hemisphaerio impediret, cum ad Orientem situs esse credatur.

31. Secundum pronuntiatum. — Addendum nihilominus est, verisimilius credi Paradisum in loco montuoso et satis sublimi esse collocatum, ita ut prope ad secundam regionem aeris accedat. Hanc sententiam indicant scholastici superius citati, et sequitur Abulensis, Genes. 2, quaest. 9, et Genes., decimo tertio, quaest. 107, et consentiunt Patres in prima opinione allegati, nam potius videntur excedere, majorem altitudinem astruentes. Unde multi illos exponunt, per hyperbolem et exaggerationem esse locutos, ut nobis indicarent, altitudinem Paradisi majorem esse, quam in montibus aliis nobis cognitis esse soleat. Divus Thomas autem, 1 part., quaest. 102, art. 1, ad 1, exponit, dictum illud, quod Paradisus ascendat usque ad globum lunae, per similitudinem esse intelligendum, quia est ibi perpetua aeris temperies, in qua corporibus coelestibus, quorum ultimum est globus lunae, assimiliatur. In qua exposiuone (quidquid de illa sit) indicat divus Thomas fuisse Paradisum in ea altitudine, quae ad magnam aeris temperiem, et salubritatem convenientior esset. Talis autem est superior pars hujus infimae regionis aeris, quia et libera est a perturbationibus, et nimia frigiditate, et humiditatis secundae regionis aeris, et propter vicinitatem, temperiemillius participat. Et aliunde etiam est libera a nimio calore, qui ex reflexione radiorum Solis a terra ascendentium solet provenire, nam iltum non attingunt, neque etiam venti nimium calidi, aut frigidi possent illi esse infesti: ac denique locus ille lucem Solis et stellarum, ac coeli influentiam melius recipere, ac participare posset. Hae autem et his similes sunt proprietates, quas sancti Patres loco Paradisi tribuunt. Dicunt enim, in Paradiso non fuisse frigus, aut aestus, vel nubes, pluvias, nives, aut similia, sed perpetuum, ac temperatum ver, cum suffhicienti utique calore, qui ad terrae foecunditatem, et maturitatem fructuum esset sufficiens, et cum eo temperamento, in quo humanis corporibus non esset molestus. Ad haec autem omnia situs praedictae altitudinis aptissimum est: ergo verisimile est illum habuisse. Et hunc discursum confirmant, quae de Paradisi temperie Patres supra citati scribunt: et praeterea Augustinus, lib. 14, de Civit., cap. 10, et Isidorus, lib. 14, Originum, cap. 3, et Epiphanius, lib. 2, contr. haeres., in 64, sub titulo, sequuntur deincepsipsius Methodii verba, aliquantulum a principio, et Athanasius, in lib. de Incarnat.Verbi, prope initium. Hoc denique confirmat conjectura sumpta ex fluminibus, quae ex uno fonte Paradisi oriebantur, qua utitur Moses Barcepha, supra cap. 9, dicens: Asserimus eam terram, in qua est Paradisus altiorem multo sublimioremque eastere hac quam nos colimus - id enim ita se habere, indicio sunt quatuor illa grandia flumina, quee orta in Paradisi terra per hanc nostram ab illa diversam feruntur. Addiderim denique verisimile esse, intra ipsum Paradisum non totam terram fuisse uniformem, sed in illius amplitudine fuisse quasdam partes emnentiores aliis, ac subinde fuisse colles et campos. Nam haec varietas, et ad corporum voluptatem, et adloci pulchritudinem, et ubertatem utilis est, ideoque non est verisimile in horto illo divino defuisse.

32. Ad argumentum prime opinionis inn.28. — Ad rationem primam secundee opinionis in nwm. 29.—Ad secundam rationem. —Ad raticnem posterioris positam in codem num. 29.— Ad primam ergo sententiam nihil amplius est, quod respondeamus, quia Scripturae, vel rationis nullum fundamentum habet, et ad Patres jam utcumque respousum est. Ad secundam vero opinionem dicimus imprimis, recte probari prima ratione illius sententiae Paradisum non esse in loco tam excelso, quantum verba prioris sententiae in rigore sumpta significant, non tamen probari quin sit in loco excelso, in ea moderatione, quam explicuimus, quia sic cessant omnia illa incommoda, imo contraria commoda inveniuntur, ut declaravimus. Altera vero ratio rem incertam sumit, de qua in ultima dubitatione pauca dicemus. Reliqua vero sine sufficienti ratione, aut conjectura ab illa opinione dicuntur. Quod enim flumina Tigris et Euphrates per Mesopotamiam Assyriam, et Armeniam cursum suum agant, nullum signum est, quod Paradisus in illis regionibus, vel prope illas plantatus sit. Quia possunt originem ducere a loco distantissimo versus Orientem sito. Imo supra numero decimo sexto cum Augustino dicebamus, licet nunc prope illas regiones scaturire videantur, longiorem multo habere originem, et prius sub terram demergi post aliquem a prima origine cursum, et postea circa illas regiones iterum emergere, atque ita perillas fluere: ex illo ergo fluxu nullum argumentum sumitur de situ vicino Paradisi, aut quod campestris potius quam montuosus sit. Item, quia praeter illa flumina oriebantur alia duo ex Paradiso, quae in Scriptura vocantur Phison, et Gihon, quae per illas regiones non discurrunt. Et communis sententia, et antiqua est, illa duo flumina esse Gangem et Nilum, quae per alias regiones longe diversas discurrunt.

33. Ad confirmationem ibid. positam. - Alia vero conjectura ab hominum habitatione sumpta non minus incerta est. Quia esto post diluvium homines circa regiones illas habitaverint, inde colligi non potest, idem fuisse ante diluvium, quia potuit arca requiescere super montes Armeniae, licet in alio loco multum distante fabricata fuerit. Nam cum sex mensibus super aquas ambulaverit, et discurrerit, potuit facile contingere, ut homines in una regione arcam conscenderint, et postea in alia distantissima ab illa fuerint egressi. Et deinde non constat, an homines ejecti de Paradiso prope illum ante diluvium habitaverint. Tum quia Scriptura dicit Adam fuisse ejectum, "ut operaretur terram, de qua assumpsus est". Unde est verisimile fuisse translatum in illummet locum, in quo conditus fuerat, de quo supra diximus incertum esse quis fuerit, ac proinde incertum etiam erit, parumne, an multum a Paradiso distaverit. Quia cum Adam divina virtute fuerit in Paradisum translaus, etiamsi multum distaret, potuit subito transferri (nam eodem modo fortasse ejectus est) et subito in distantissimum locum revocatus. Tum etiam, quia licet in principio homines a Paradiso ejecti prope illum habitaverint, discursu temporis, et per plures annos potuerunt ad Mesopotamiam et vicinas terras pervenire, etiamsi a Paradiso longissime distarent.

34. Quintum dubium in qua mundi plaga fuerit Paradisus —Commwunis responsio.—Et hinc breviter expediri potest quintum dubium quod hic tractari solet, versus quam mundi partem Paradisus fuerit collocatus. In quo imprimis communissententia est, Paradisum fuisse creatum versus Orientem, ut videre licet in Dasilio etAmbrosio, de Paradiso, et Hieronymo, de quaestionibus Hebraic., super Gen., et Augustino, lib. 8, cap. 3, Eucherio, Ruperto, et aliis in Genes., Damasceno, lib. 2, de Fide, c. 11, et Isidoro, lib. 14, Etymol., cap. 3, et plures refert, et secuitur Moses Barcepha, dictolibro, cap. 14, et idem habet Josephus, lib. primo Antiquit., cap. 2. Fundamentum hujus sententiae sumptum est ex Gen. 2, juxta Hebraicam lectionem, nam ubi vulgata habet, "Plantaverat autem Deus Paradisum voluptatis a principio": Hebraice legitur, plantavit Deus hortum in Eden ab Oriente, ut vertit Pagninus, vel ad Orientem, ut vertunt Septuaginta. Hoc autem fundamentum incertum redditur ex electione vulgata, quae loco Orientis, legit, principium, et ita etiam vertit paraphrasis Chaldaica, quia revera vox Hebraica mihkedem proprie significat a principio, et optime potest ad tempus referri. Et ita supra exposuimus, creasse Deum Paradisum a principio, id est inter prima opera creationis, utique tertio die, ut asseruit etiam Moses Barcepha, dicto libro, part. 1, cap. 5. Hac ergo lectione, et exposi- tione posita fundamentum praedictum fuit. Nihilominus tamen Patres Graeci secuti sunt versionem Septuaginta, qui verbum principuum, ad locum retulerunt, et ideo dixerunt Paradisum ad Orientem creatum fuisse. Credibile autem est, utrumque voluisse Spiritum sanctum in illo verbo comprehenditur.

35. Confirmatur.—Et praeterea haec sententia de Paradiso ad Orientem condito ex translatione Septuaginta magnam habet auctoritatem. Et praeterea multum est traditione firmata, nam et antiqui Hebraei ita locum Genes. exposuerunt, et postea Patres Graeci et Latini in eamdem conspirarunt. Et aliqui eorum advertunt, inde ortam fuisse consuetudinem orandi ad Orientem, nimirum, quia versus eam partem Paradisus terrestris, per quem spiritualis significabatur, conditus fuit, ut attingit D. Thomas 2, 2, q. 84, art. 3, ad3, et notavi, 2 tom., de Relig., lib. 3, cap. 7, num. 15. Et juxta ea, quae diximus de illa particula, a principio, et ad Orientem, judicandum est cum proportione de particula illa coluptatis, cujus loco in Hebraeo legitur in Eden, quam vocem Septuaginta sine interpretatione retinuerunt, quos multi etiam Patres secuti sunt, quia nomen Zden in Hebraeo ambiguum est, nam voluptatem, seu delicias significat, et regionem, seu partem aliquam terrae. Et ab interprete vulgato in priori significatione sumptum est, et ideo legit Paradisum voluptatis, et ita etiam legit Hieronymus in traditionibus Hebraicis, et addit Septuaginta ita interpretatos fuisse vocem Zden. Et in hoc sensu neque est diffticultas in veritate sententiae, neque in significatione vocis in quadam ejus proprietate. Unde lectio, et interpretatio retinenda nobis est. An vero altera possit etiam accommodari, vel fuerit magis intenta, in dubio sequenti attingam.

36. Sextum dubium Paradisus fuerit sub aequinoctiali — Probabilius negat D. Thomas. — Resolutio auctoris. — Solet enim quaeri, an situs Paradisi sit sub aequinoctiali. Quod dubium attigit divus Thomas, dicta quaest. 102, art. 2. ad 4, et quamvis fateatur rem esse dubiam, probabilius existimat, non esse subaequinoctiali. Ducitur, quia existimavit regionem illam esse inhabitabilem propter niminnm: calorem, cum Aristoteles, lib. 2 Meteor, cap. 5, et in 9, 2, q. 164, art. 2. ad 5, dicit: nunc Paradisum esse inacessibilem propter vehementiam aestus in locis intermediis. Unde significat Paradisum esse ultra aequinoctialem, viam autem ejus esse sub aequinoctiali, et adeo intemperatam propter excessum caloris, ut ob eam causam occultissimus et inaccessibilis Paradisus sit. Et hoc sequitur Scotus, in 2, dist 17, quaest. 2. At vero Donaventura, in 2, d. 17, dub. 3, litterali affirmat, Paradisum esse in Oriente, juxta aequinoctiaiem, et quodammodo vergere ad meridiem. Et ad fundamentum in contrarium tacite respondet, dicens, propter puritate aeris ibi esse conterperantiam caloris, et quia secus equinoctia est ibt magna temperies temporis. Et hanc sententiam sequitur Durandus ibi, quaest. 3, num. 8, qui etiam ad ratonem D. Thomae respondet, esse illum locum temperatum non ex natura climatis absolute, sed ex loci altitudine, et ex aeris subtilitate. Addere etiam possumus, illum locum esse posse temperatum in illo situ ex aquarum copia, et ex frequentia ventorum aerem repurgantium. Nam experientia compertum est, regiones sub torrida zona, quae ab antiquis inhabitabiles reputatae sunt, propter similes causas temperatas esse, et commodissime habitari. Quae responsio sufficienter evertit fundamentum contrariae sententiae, non tamen positive posteriorem ostendit. Unde res videtur incerta, et ideo non immerito conclusit divus Thomas: Quidquid de hoc sit, credendum est, Paradisum in temperatissimo loco esse constitutum, vel sub equinoctiali, vel alibi, de quo vide Ludovicum Vives in scholiis ad Augustinum, lib. 13, de Civit., cap. 21.

37. Ultimum dubium duret ne adhuc Paradisus. — Pars negans ab aliquibus probatur.— Tandem de initio, et fine Paradisi dubitari hoc loco solet. Sed de initio jam sufficienter diximus, quod ex Patribus, et conjectura colligi potest factum esse tertio die, quia Scriptura non exprimit aliud particulare initium, et nullum aliud commodius cogitari potest. De fine vero quaestio est hoc tempore controversa, an Paradisus jam destructus sit, vel duret, et consequenter duraturus sit, usque ad mundi finem. Quam quaestionem in aliis operibus bis attigi, 2 tom., 3 partis disp. 55, sect. 1, et in defensione fidei, lib. 6, cap. 13, in fine, et ideo brevissime pauca hic addam. Tenent ergo graves auctores, Paradisum non existere: et ducuntur praesertim, quia per aquas diluvii destructum fuisse credunt. Quia non potuit tunc non inundari, cum aquae supra omnes montes quindecim cubitos ascenderint: ergo per inundationem tam grandem, tamque diuturnam naturaliter destrui debuit et non est, cur supernaturaliter conservatum, vel restitutum esse dicamus, cum illius usus necessarius jam non esset. Deinde addunt experientiam, tum negauvam, quia cum universis orbis notus fuerit hominibus, et per omnes partes ejus aliqui discurrerint, a nemine inventus est, nec in historiis humanis aliqua ejus memoria invenitur ; tum etiam positivam conjecturam addunt, quia Paradisus in hae nostra terra situs fuit, et probabile creditur fuisse circa Mesopotamiam, vel Armeniam, quae sunt provinciae undique notae et habitatae, et tamen in illis non invenitur. Denique quod magis urget, Scriptura juxta Septuaginta dicit: Paradiswn fuisse plantatum ad Orientem in Eden, id est, in quadam regione Orientali vocata Eden, nam illa particula in, hoc plene indicare videtur. Sicut de Cain dicitur Gen. 4, "habitasse in terra ad Orientalem plagam Eden": ejusdem regionis, mentionem faciunt Isai, eap. 37, et Ezech., cap. 27. Constat autem in illa regione sic nominata Paradisum non inveniri.

38. Pars affirmans verior.—Sed nihilominus non videtur a communi Patrum sententia recedendum, quisentiunt, Paradisum adhuc conservari in eo statu, et cum ea voluptate, et pul chritudine, in qua creatus est. ita sentiunt Ireneeus, Justinus, Athanasius, Augustinus, Hieronymus et Isidorus, quos in dicto 2 tom. citavi. Et alii quos refert et sequitur Bellarminus, tom. 4, lib. unico de Grat. primi hominis, cap. 14. Deinde Augustinus, lib. 2, de Peccato orig., cap. 13, absolute dixit, fidem Christianam non dubitare Paradisum esse. Ubi, licet principahter intendat docere, creatum esse a Deo verum Paradisum terrestrem, et ad fidem pertinere, nihilominus de illo tanquam de actu existente cum eadem securitate loquitur, qua illum tanquam communiter receptum supponit. Praeeterea argumentum sumptum ex habitatione Eliae et Henoch, in illo Paradiso est valde probabile, ut latius deduxit in dicto secundo tomo. Denique argumentum sufficiens esse debet, quia nobis de fide constat, Paradisum aliquando fuisse et non constat destructum esse, imo Seriptura indicat, intentionis Dei fuisse illum conservare: ergo credibilius est, adhuc durare. Consequentia cum majori notae sunt. Minor autem quoad priorem partem patebit facile respondendo ad motiva prioris sententiae. Quoad posteriorem vero patet ex Gen. 3, ubidicitur Deus "collocasse Cherubin ad custodiendam viam ligni vitae". Ex quo collgimus noluisse Deum destruere Paradisum ; et inde indicium sumitur, voluisse semper conservare illum, quia si post nonnullos annos illum destructurus fuisset per diluvium, facilius fuis- set statim illum destruere, vel saltem lignum vitae eradicare in poenam primi peccati, quam specialem custodiam adhibere: ergo quantum Scriptura indicat credibilius est adhuc durare Paradisum.

39. Ad primum argumentum in mun. 31. — Ad argumentum autem sumptum ex inundatione diluvii respondi in dicto tom. 2, fortasse, aquas diluvii non ascendisse ad altitudinem loci Paradisi, quia Scriptura loquens de diluvio, solum loquitur de terra habitabili ab hominibus mortalibus, vel fortasse de sola illa, quae tunc habitabatur. Deinde etiamsi aquae supra locum Paradisi ascendissent, poterat Deus speciali providentia conservare Paradisum, sicut conservavit Enoch. Ac denique etiamsi aquae diluvii inundassent locum illum, non potuissent tam brevi tempore arbores et omnia, quae in illo erant, prorsus destruere; nam etiam in aliis terrae partibus, non omnes arbores destruxerunt, alioqui non potuisset columba tam cito invenire ramum olivae virentibus folis, quae in ore suo ad Noe portaret. Igitur ad summum potuissent aquae locum Paradisi aliquantulum damnificare, potuit tamen divina virtute facile reparari. Nam certe etiam ante diluvium non potuisset in sua pulchritudine et integritate absque hominum habitatione, custodia, et opera conservari sine peculiari Dei providentia: ergo eadem potuit facile reparari. Neque id frustra factum fuisset, tum ut esset perpetuum memoriale benignitatis Dei erga homines, et rei, quam homines peccando amiserunt. Tum etiam propter habitationem Enoch et Eliae, ut dixit D. Thomas, dicta q. 102, art. 2, ad 2.

40. Ad priorem partem secundi ar gumenti in eodem num. 31. — Ad priorem partem alterius argumenti sumpti ab experientia, negativa videlicet, quia talis Paradisus a nemine inventus est: respondetur, idem argumentum fieri potuisse ante diluvium, praecesserunt enim mille quingenti anni, in quibus nullus hominum Paradisum invenit, quamvis non esset destructus: idem ergo potuit contingere post diluvium. Nec id mirum, quia sicut Paradisus est factus occulto opere Dei, ut dixit Augustinus, lib. 8, Gen. ad lit., cap. 1, ita peculiari cura et providentia cjusdem Dei est occultatus, ut Gen. 3, significatur. Unde idem Augustinus, eodem libro, cap. 7, dixit, locum Paradisi a cognitione hominum esse remotissimum, et causam explicat D. Thomas, dicta q. 102, art. 1, ad 3. Quia locus ille seclusus est a nostra habitatione aliquibus impedimentis, vel montium, vel marium, vel alicujus aestuosae regionis, quae pertransiri non potest. Et hoc tertium membrum simpliciter approbat in 2, 2, quaest. 164, art. 2, ad 5, dicens, ille locus praecipue videtur esse inaccessibilis propter vehementiam aestus in locis intermediis. Imo hoc significatum putat per gladium flammeum Gen. 3, et quia ille calor causatur ex motu circularis Solis, qui per Angelum fit, ideo putat, et gladium illum appellari versatilem, et custodiam Cherubino tribui. Chrysostomus autem, homil. 18, in Gen., dicit, gladium appellari versatilem, eo quod gladius ille obturet, et permutet omnes vias, qua illuc farunt. Et fortasse ad hanc custodiam peculiarem Angelum destinavit Deus, ut si corporalia impedimenta communi cursu causarum naturalium occurrentia non sufficerent, peculiari cura homines ab illo itinere deterreret. Unde Augustinus, lib. 11, Gen. ad lit., cap. 40: Hoc, inquit, per celestes potestates in Paradiso visiLili factuwn esse credendum est, ut per angelicum ministerium esset illi ignea quedam custodia.

41. Ad posteriorem partem. — Ad tertium argumentum. — Ad aliam vero partem de positivis conjecturis, seu experientiis respondetur, supponere falsum fundamentum, scilicet, notam esse regionem, seu partem mundi in qua fuit a principio situs Paradisus. Nam si regio illa in particulari ignota est, quomodo potest tota illa lustrari, ut per experientiam positive constet, ibi non esse Paradisum. Negatur ergo assumptum, et consequenter etiam negatur, fuisse Paradisum situm in Mesopotamia, Arabia, vel in aliqua alia provincia ex his, quae nunc habitantur ab hominibus. Ad peculiarem autem ponderationem illorum verborum, quibus dicitur, Paradisus creatus in Hden, satisfacere posset responsio quod in vulgata nomen Zden, non sumitur ut proprium alicujus regionis, vel provinciae, sed ut delitias, aut voluptatem significet. Nam revera hoc significat primaria vox ipsa Hebraica. Nihilominus tamen admittimus nomen Zden, posse etiam ibi significare regionem terrae ad Orientem, quae ita nominata a Moyse fuerit, quia deliciis et voluptate abundabat. Hoc enim non obstat, quia illa regio sic nominata aeque ignota nobis est, aclocus Paradisi: neque enim verisimile est, hanc regionem esse illam, quam Ezechiel 27, etiam vocavit Eden, nam potuit esse alius locus delitiosus, et inde ita vocatus, ut Hieronymus ibi advertit. Cumque illa Eden ibi nominetur, ut vulgaris, et privata quaedam provincia, non est verisimile fuisse aliam Edenz, in qua plantatus fuit Paradisus, ut bene notavit Cajetanus et sequitur Ystella in Genes. et idem responderi potest ad locum Isaiae, nam de eadem Eden videtur uterque propheta loqui, ut ex 4, Regum 109, colligi potest, ubi videri potest Abulensis, quaest. 10.

PrevBack to TopNext