Text List

On this page

Caput 7

Prev

How to Cite

Next

Caput 7

Caput 7

Utrum formatis corporibus primorum hominum in eodem instanti deus animas illorum creaverit, corporibusque conjunxerit

CAPUT VII. UTRUM FORMATIS CORPORIBUS PRIMORUM HOMINUM IN EODEM INSTANTI DEUS ANIMAS ILLORUM CREAVERIT, CORPORIBUSQUE CONJUNXERIT.

1. Quo ordine, et quid hujus operis proprium tractandum sit. — Hactenus disputatum est de creatione hominis qvoad ea omnia, quae ad corpus spectant, nunc consequenter de his, quae ad animam pertinent dicendum est, et primo de creatione ejus, postea vero de perfectionibus ejus. Circa primum sciendum est, disputationem de substantia animae humanae, et de tempore, ac modo creationis ejus communem esse omni animae humanae, quia ad essentiam ejus, et proprietates consequentes essentiam ejus, pertinet, ideoque in tertium hujus operis tractatum remittendam esse, in praesenti vero supponendo generalia principia, quae ad particularem productionem Adae, et Evae pertinuerint, explicanda sunt: et ideo solum versabitur disputatio circa illa verba Gen. 2: "Formavit Dominus Deus hominem de limo terraee, et inspiravit in faciem ejus spiraculum vita, et factus est homo in animam viventem". Quae quidem verba de solo Adamo scripta sunt, tamen quantum ad animam spectant, eamdem rationem habent in Evae productione. Unde mutando verbum illud, Aominem de limo terra, explicari possunt ad Evam hoc modo: Formacit igitur Deus mulierem de costa Ade, et inspiravit in faciem ejus spiraculum vite, et facta est mulier in animam viventem. Explicando igitur haec verba quaestioni propositae satisfaciemus.

2. Prima assertio contra antiquum errorem de substantia anima. — Dico ergo primo spiraculum illud non fuisse ipsam Dei substantiam, vel aliquid ejus, sed fuisse rem creatam, et a substantia Dei distinctam. Hanc assertionem praemittimus ad excludendum antiquum errorem dicentium animam esse ipsam Dei substantiam, vel aliquid substantiae Dei. Et consequenter illud spiraculum fuisse de substantia Dei, quia fuit ipsa anima. Quem errorem Castro veróo Anima, haeres. 4, et Prateol. Gnosticis, et Manichaeis tribuunt, et sumitur ex Theodoreto, lib. 5, Divin. decret., capite de Materia, et capite de Homine, ubi Cerdoni, et Marcioni hunc errorem tribuit, sicut Manichaeis Augustinus, lib. de Haeresib. in 46, et in Priscillanistis damnant illum Concilium Pracharense I, cap. 5, et Leo papa, epist. OL, alias 93, cap. 5, qui addit errorem hunc ex philosophorum quorumdam, et Manichaeorum opinione manasse. Unde Augustinus Eugubius, lib. 9, de perenn. Philosoph., hunc errorem nonnullis philosophis tribuit, qui interdum animam vocabant scientiam substantiae Dei. Quae verba fortasse metapnorica erant ad excellentiam animae declarandam: potuerunt vero haerctici errare ex verbo illo, inspiravit in facien ejus, ut notat D. Thomas 2, contra Gentes, cap. 85. Nam qui in faciem alterius inspirat, idem numero, quod in ipso erat, in alium emittit, et sic videtur Scriptura innuere, quod aliquid divinum a Deo in hominem ad ipsum vivificandum, immissum sit. Item hoc confirmare poterant ex similitudine animae ad Deum in intelligendo, et in immateriahtate, et immortahtate.

3. Probatur assertio impugnando errorem.— Hic autem error non solum fidei, sed etiam rationi naturali evidenter repugnat, quia est evidens, non posse animam esse de substantia Dei: ut optime demonstrat Augustinus, lib. 1, de Anim. et ejus orig., cap. 3, et in libro ad Orosium contra Priscillianistas, a principio, et aliis locis infra citandis, et D. Thomas, 1 p., quaest. 00, art. 1 et 2, contra Gentes, cap. 85, et breviter (quia res est clara) in bunc modum ostenditur, quia duobus modis cogitari potuit, animam esse de substantia Dei, primo quod sit ipsa essentia Dei in se et sua substantia permanens, et formaliter hominem vivificans. Secundo quod anima sit facta de substantia Dei. Uterque autem sensus manifestissime erroneus est. De priori probatur, primo, quia Scriptura aliis locis dicit, animam esse factam, Zachar. 19: "Dominus extendens calum, el fundans terram, et fingens spiritum hominis in eo", spiritus autem hominis nihil aliud est, quam anima hominis, juxta illud Pauli 1, ad Corinth. 2: "Nemo scit que sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est". Et Isaia 42: "Dominus, qui funduvit terram, dat statum populo super cam, et spiritum calcantibus eam" et iillud Ecclesiast. 12: "Memento creatoris tui in diebus juventutis tue, antequam veniat tempus afflictionis". Et infra: "Et revertatur pulvis in terram suam, et spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum". Secundo probatur ratione, tum quia repugnat perfectioni divinae substantialiter informare corpus, ut in tractatu de Deo, lib. 1, ostensum est: tum etiam, quia si Deus esset forma hominis deificaret illum, et substantialiter sanctificaret, et impeccabilem redderet, ac modo divino cognoscentem: quae omnia cum imperfectionibus hominis repucnant. Alter item sensus evidenter improbatur ab Augustino, quia si anima fuisset facta de substantia Dei, mutationem substantialem passa fuisset substantia Dei,quia ejus perfectioni repugnat. item vel anima esset facta de tota substantia Dei, vel de parte ejus: at substantia Dei non habet partes: non ergo ex parte: tota vero substantia non potuit seipsam destruere, et in aliud convertere. Et similes demonstrationes contra hunc errorem possunt facile multiplicari.

4. Ad locum Scripture quo in mumero secundo arguitur. — Ad confirmationem ibidei. — Neque ponderatio verbi inspiravit , vel, ut alia littera habet, insu/flavit, est alicujus momenti quin potius Augustinus, dicto lib. 7, Gen., ad lit., cap. 3. ex eodem verbo contrarium colligit, dicens. Imo vero ex verbo satis apparet, ita non esse, cum enim homo sufflat, anima ipsa subjacentem sibi naturam corporis movet, et de illa, non de seipsa flatum facit. Sic ergo licet Deus insuffllasse dicatur, non oportet, ut aliquid de sua substantia spiraverit. Ulterius vero, quia omnipotens est, non indiguit circumstante materia, sed ex nihilo fecit, quod insufflavit. Unde Theodoretus, quaest. 23, in Gen., cum idem argumentum his verbis proposuisset: 5 ex insufflatione Dei creata est anima erit utique anima ex substantia Dei respondet: Extreme impietatis est et blaphemie sententia hujusmodi. Nam per hoc Scriptura divina facilitatem creandi demonstravit, et ipsius anime naturam obscure declaravit, nempe ipsam esse spiritum creailem, iuvisibiles et intellectivum eapertem crassitudinis corporec. Et hinc solvitur alia ratio, nam licet spiritus ille quem Deus inspiravit, divinas aliquas proprietates aliquo modo participet, non est argumentum, quod sit factus de substantia Dei, sed quod sit factus ad imaginem, et similitudinem Dei, ut eadem Scriptura dicit, et postea explicabimus.

5. Refllitur lapsus Philastrii. — Atque hinc refellitur gravis lapsus Philastrii, in libro de Haeresib. in Catal. haeresum., quae sub Apostolis extiterunt. Nam quinquagesimo loco ponit, et haeresim vocat sententiam dicentem, spiraculum illud, quod Deus inspiravit Adae, fuisse animam. Aam si inspiratio anima est (inquit) quomodo judicari potest quod a Deo est infusum proprie. Unde ipse existimat ante illam inspi- rationem fuisse jam animam Adae creatam, ac proinde illam insufflationem fuisse gratiae infusionem similem illi, quae Apostolis facta est, cum Christus insufflavit, et dixit eis, "accipite Spiritum sanctum". Fuitque haec sententia Cyrilli, lib. 8, in Joan., cap. 47, ubi sic ait: JVec quisquam putel divinum spiraculum amimam homini factum fuisse. Nam spiraculum illud Spiritum sanctum esse existimavit. Et sic etiam lib. 2, in Joan., cap. 3, dicit Moysem docuisse prius, Deum creasse hominem ad imaginem et smilitudinem suam, et postea tradidisse spiritum, ad imaginem divinam sigillatum hominem fuisse, cum dixit, "Ft sufflavit in faciem cjus spiraculum vitee". Et videtur ad eamdem sententiam accedere Ambrosius, lib. de Noe et Arca, cap. 25, dicens: Separemus. quod est rationalile anivee, cujus substantia divinus est spuritus sicut ait Scriptura, quia "insufflavit in faciem ejus spiraculum citae". Sed hcet haec sententia tolerabilis esset, nihilominus intolerabiIis fuit error Philastrii damnantis contrariam, ut haerecticam, cum haec vel nullo, vel levissimo nitatur fundamento, imo potius ipsa damnabilis sit.

6. Secunda assertio de creatione et iufusione aniinc .— Qui eam tradant.— Augustinus ejusden assertionis precipuus auctor. — Dico ergo secundo, Deum creasse animam rationalem, eamque corpori hominis univisse, cum "inspiravit in faciem ejus spiraculum vitae". Haec est sententia communis scholasticorum in 2, d. 17, et D. Thomas, 1 part., quaest. 90, art. 1 et 3, et frequentes in illis quaestionibus, et tenet Castro, verbo Anima, haeres. 2. Item est communis sententia Patrum, praesertim Chrysostomi, homil. 12, in Gen., in fine, cujus verba statim referam. Item Eucherii, lib. 2, in Gen. qui distincte declarat in verbo insu/flavit, et creationem animae et unitionem includi. Idem Hugo Victorinus, Annotat. in Gen., cap. S, et Albinus seu Alcuinus, q. S, in Gen. dicens: Quid est, quod Deus inspiravit in faciem Adee spiraculum vite? Wespondet 7nspiratio Dei in faciem hominis traditio est anime rationalis - et idem habet Theodoretus, q. 8 supra citata, et profecto idem videtur sensisse Cyrillus, ibidem lib. 1, quamvis obscure etiam loquatur. Magis hoc sensit Ambrosius, loco citato: nam prius sic inquit: 7deo in principio sanctus Mogses informavit nos, atque instruait de insufftaLtione animae, ut non laboremus diversis opinionibus Philosophorum. Unde, quod postea dicit, rationalem animan esse spiritum divinum, non credo intellexisse de Spiritu sancto, neque ac- cepisse divinum substantialiter, sed denominative, seu per participationem. Quia anima est quidam spiritus, divinitus insufflatus. Et eamdem sententiam indicat in enarrationibus super Gen. ad Sabinum. Praecipuus vero auctor et defensor ejus est D. Augustinus, in locis citatis lib. 7, Gen. ad litt., et ex lib. 2, de Gen. contra Manich., cap. 8, ubi dicit: Vondum tamen spiritualem hominem debemus intelligere. Sed adhuc animalem, utique in dicta sufllatione. Quod latius docet lib. 13, de Civit., cap. 24, ubi sic ait: Parum considerate quibusdam visum est in eo, quod legitur "Inspiravit Deus in faciem ejus spiritum vite", etc., non tunc animam primo homini datam, sed eam, quee jain inerat, S'piritu sancto vivificatam.

7. Eamque probat variis in locis. — Ad Cyrillum, Ambrosium et Plalastrium in num.5 allatos. — Probatque, quia Moyses ipse satis hunc sensum explicavit, cum addidit: Ft "factus est homo in animam viventem", id est, et cepit homo vivere- ergo corpus illud ex terra factum per illam insufflationem Dei coepit vivere: ergo spiraculum illud fuit ipsa anima, qua homo naturaliter vivit. Et praeterea divus Paulus, ad Corinth. 15, ad hunc locum allcdens dicii: "Factus est primus homo Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem". Ubi distinguendo animam ab spiritu vivificante, satis significat non fuisse locutum Moysem de spiritu vivificante. Quod notavit Augustinus, Epist. 146, dicens: Cum vellet Apostolus de corpore animali adhibere testimonium illud poswit, quod Genes legitur Factus est primus Adam in animam viventem, vel in animam vivam, Et adjungit: Recolis certe, quemadmodum scriptum sit, et insufflavit Deus in faciem ejus statum vite, et factus est homo in animam viventem. Et similiter vero retractu, cap. 15, dicit, Apostolum adhibuisse illud testimontum Genesis, ut probaret, corpus primi hominis fuisse animale, id est. vivens corporali et sensibili vita, quando Deus inspiravit in illum: fuit ergo illud spiraculum vita hominis. Ei lib. 7, Gen. ad lit.. cap. 16, dicit: Non mihi videtur dictum, factus est homo in animam vivam, nisi quia sentire cepit in corpore, quod est anume viventisque carnis certissimum indicium. Unde divus Thomas, opusc. 1, contra errores Graecorum, cap. 27, dixit, negare illum spiraculum fuisse animam humanam, videri esse repugnans dictis verbis Apostoli, quia in eis expresse dicit, vitam animae esse aliam a vita, quae est per Spiritum sanctum. Et ibidem ad Cyrillum respondet, exposuisse locum illum in sensu spirituali, non in litterali. Ad Ambrosium autem jam a nobis responsum est Fundamentum autem Philastrii supponit alium errorem, quem nunc refellemus.

8. Tertia assertio. — Tertio dicendum est, et colligitur etiam ex dictis, in eodem instanti, in quo Adam productus est, et factus 1n animam viventem, fuisse animam ejus et corpori unitam, et creatam, ac non antea. in hac assertione supponimus, animam humanam fieri per propriam creationem ex nihilo, quia est spiritualis, et immortalis, et ideo de potentia materiae non educitur, quae ad tract. 3, spectant ex professo. Disputatur autem tam a philosophis, quam a theologis quaestio, an creatio animarum fuerit facta a principio cum aliarum rerum creatione, vel fiat sigillatim in singulorum hominum productione: nam in hoc errarunt olim Origenes et alii dicentes, omnes animas hominum fuisse in principio simul creatas. Verum in hoc veritas catholica est, generaliter loquendo, animas hominum non fuisse in principio creatas simul, sed creari in eodem instanti, in quo corporibus uniuntur, ut ostendit D. Thomas, dicta quaest. 91, a. 4, ex naturali principio, in illo tertio tractatu late exposito, lib. 1, cap. 12, quod anima est vera forma ccrporis, forma autem non est naturaliter ante compositum, teste Aristotele 12, Metaphysicae, textu 17, et in hoc conveniunt Doctores, et Patres infra citandi, et ad dictum tract. 3, spectat. Vide etiam Conimbricensem, 2, de Anima, cap. 1, quaest. 3.

9. Opinio Philastrii contra assertionem. — Ejus fundamentum.—Occurrit Phlastrius oJectioni. — Igitur de anima Adae est peculiaris dubitatio, nam Philastrius, in dicto lib. de Haeres., n. 49, sub tit. de Catal., haeresum post Apostolos, dicit, animam Adae creatam esse sexto die, carhem autem septimo die factam esse. Idemque censet de anima, et corpore Evae. Fundatur in illo ordine litterae, c. 1et 2. Gen. Nam in primo dicitur: "Creavit Deus hominem. ad imaginem suam, ad imaginem Dei creavit illum". Quod intelligendum putat de creatione animae, tum quia illa sola est ad imaginem Dei; tum etiam, quia postea formatum est corpus Adae ex limo terrae. Quod si objiciatur, quia statim subditur, "amasculum, et faninam creavit eos", respondet, ibi non corporum sexum, sed animae dominantis, et subjacentis dari indicium. In quo significat, animam Evae simul cum anima Adae fuisse creatam, et illas fuisse significatas per masculum, et foeminam, quia una erat dominatura, et altera ei erat subjicienda. Unde, quod cap. 2, Gen., narratur de formatione hominis ex limo terrae, et foeminae ex costa Adae, ipse intelligit de formatione corporum facta die septimo. Et hanc sententiam saltem ut probabilem videtur Augustinus relinquerc, lib. 7, super Genes., ad litter., cap. 25, et sequentibus, et lib. 12, de Civit., cap. 23, et illam tanquam rem dubiam relinquunt. Magister sentent. in 2. d. 17, et Hugo de Sancto Victore, in summ. sentent.. tr. 3, cap. 2, in fine, et Auctor Historiae Scholast. in Genes.

10. Pro tertia assertione stant D. Thomas, Bonaventura et alii scolastici. — Stant etiam Patres communiter. — Sed nihilominus posita assertio tertia vera est, nimirum animas Adsae, et Evae non fuisse creatas prius tempore, quam corporibus unirentur, scd solum prius natura, et in eodem instanti temporis. Ita docet divus Thomas, d. q. 90, art. 4, et Donaventura, in2, q, 17, art. 1, q. 3, et ibi communiter scholastici, et alii moderni in D Thomam. Et est communis sententia Patrum, Gregorii Nisseni, lib. de Opificio bominis, cap. 28 et 29, ubi generaliter loquitur de animabus omnium hominum, et contra Origenem disputat. Damascenus autem, lib. 2, de Fide, cap. 12, in parü iculari dicit: Deus animam rationc, et intelligentia praditam per insufflationen Adamo tribuissc. Et ne quis cogitare posset, tribuisse animmam jam creatam, subdit: Porro corpus, et anima una creata sunt, non auten ut Origenes deliravit, heec prius, allud posterius. Pro eadem sententia referri potest Hieronymus locis supra allegatis, Epist. 61, ad Pammach. et 139, ad Cypria. et 8, ad Demetriad. Et addi potest in lib. 2, contra Rufiinum parum a principio, ubi in particulari damnat sententiam Origenis, dicentis, animam Christi fuisse antequam nasceretur ex Maria, sentiens, secundum fidem nullam posse fieri exceptionem ab illo universali dogmate, quod animae non creantur prius tempore, quam corporibus uniantur. Item Leo papa, Epist. 93, ad Turib., cap. 10, damnando Origenis sententiam, absolute dicit, quod animae hominum, priusquam suis inspirentur corporibus, non fuere, et hoc dicit Ecclesiam Catholicam profiteri. Referri autem potest Chrysostomus, hom. 12, in Gen., quia non solum dicit, animam Adae non fuisse creatam ante corpus. Quod sano modo intelligendum est de corpore nondum plene, vel ultimate disposito, 31 fortasse successive productum est, quod supra capite primo hujus libri tractavimus. Denique Bernar- dus, serm. 2, de Nativit. Domini, dicit, limum antea fuisse creatum, spiritum autem non in massa creatum fuisse, sed singulari quadam excellentia fuisse conditum. et inspiratum. Neque ab hac sententia est alienus Augustinus nam licet aliquando dubitaverit, quia de origine animae fere semper dubius fuit, nihilominus in hanc partem magis propendit. Nam lib. 12, de Civit,, cap. 23, sub distinctione ponit, sive quam jam fecerat sufflando indidisset, sive potius, sufflando fecisset, ubi pondero particulam potius, et rationem, quam subjungit, dicens: Fumque flatun, quem sufflando fecit, (nam quid est aliud sufllare, quam flatum facere) animam hominis esse coluisse. Et l. 13, c. 24, dicit, Scripturam dicendo insufflavit, insinuare voluisse rationalem animam non more aliarum animarum, sed flante Deo creatam esse, et lib. 9, de Gen. contra Manich., cap. 9, disjunctione utens, hanc partem posteriori loco ponit. Ac denique in lib. 2, Gen. ad litter. solum sub conditione dicit: Contrarium credi posse, si Scriptura, vel ratio non contradicit.

11. Stat denique ratio et Scripture auctoritas.— Famdamentum Phlastrii in n. 9, vefellitur. — Exs utroque autem capite potest facile haec veritas probari, et opposita refelli hoc modo. Quia regula generalis fidei, et Scripturae est, animas hominum non creari ante corpora juxta illud Psalm. 32. "Qui fiuxit sigillaLtim corda eorum": sed nulla est ratio, neque auctoritas, cur anima Adae excipiatur: ergo nullo modo excipi potest. Probatur minor, primo ex illa ratione naturali, quod anima est forma corporis, nam hoc aeque verum est in animabus primorum hominum. Deinde ex Scriptura refellendo simul falsam intelligentiam Philastrii, nam cum Gen. 1, dicitur, "Ad imaginem Dei creavit illum", et cap. 2, additur, "Formacit Deus hominem", non duo facta narrantur, nec duotempora indicantur, sed unum, ct idem opus, quod sexto die factum dicitur compendiose, postea quomodo factum sit, eodem ntique sexto die, per recapitulationem describitur: ergo corpus, et anima, quae ibi narrantur facta, eodem tempore, ac simul perfecta sunt. Consequentia evidens est, et antecedens in superioribus late probatum est, et nune declaratur ex verbis utriusque capitis, Nam cum in primo dicitur: "Dizit autem Deus, faciamus hominen ad imaginem, et similitudinem nostram, ut presit piscibus maris", eic.. certe non loquitur de sola anima, sed de toto homine. Non enim anima separata praeest pis- cibus, et volatilibus, etc., sed totus homo per animam corpori conjunctam, et sensibus simul cum ratione utentem. Ergo cum statim subjungitur, "Et creavit Deus hominem", etiam est sermo non de anima sola, sed de homine. Et hoc etiam convincit, quod statim additur, "masculum, et faminam creavit eos": nam hoc exponere de animabus nondum habentibus corpora a proprietate, et veritate verborum valde alienum est.

12. Simili modo in capite secundo cum dicitur, "Formavit igitur Dominus Deus hominem" recte de toto homine dictum esse intelligitur. Verum quidem est, Augustinum, 13, de Civit., cap. 24, dicere, nomine hominis posse ibi significari solum corpus jam organisatum ad suscipiendam animam eo modo, quo corpus mortuum Petri solet Petrus appellari. Quod etiam sentit Chrysostomus, hom. 12 et 13, in Gen. et Abulensis ibi cum aliis. Quia inde intulerunt corpus fuisse creatum ante animam. Ex quo non infirmatur, sed confirmatur potius, quod intendimus, scilicet animam non fuisse creatam ante corporis formationem: estque illa expositio probabilis. Tamen commode etiam exponitur verbum illud de toto homine, vel saltem de corpore jam ultimate disposito ad animae receptionem ; quia corpus nunquam informatum anima, nec proxime aptum, ut statim informetur, non solet homo appellari. Et ideo verisimile est, in eodem sensu dixisse Moysem ibi, Formavit Deus hominem in quo prius dixerat, creavit hominem, in posteriori tamen loco explicuit modum, scilicet, formando corpus de limo terrae, et inspirando ei spiraculum vitae, quod in eodem instanti fieri potuit, et factum est, sicut statim additur: Ft "factus est homo in animam viventem". Denique confirmari hoc potest ex cap. Firmiter, de sum. Trinit. ubi dicitur: creasse Deum in principio simul spiritualem, et corporalem creaturam, angelicam videlicet, et mundanam, et deinde humanam ec utraque compositam. In quibus verbis duo continentur. Unum est, animam non fuisse creatam cum Angelis, sed post Angelos. Aliud est, animam tunc fuisse creatam, quando homo conditus est ex illa, et corpore compositus. Quibus verbis recte perpensis, videtur haec assertio jam esse contra omne dubium, et ad certa dogmata pertinere. Ad motivum autem Philastrii satis jam responsum est in numer. 11.

13. Quarta assertio.—Declaratur.—Ultimo dicendum est, animas primorum hominum fuisse in sua substantia, et proprietatibus na- turalibus valde perfectas. Assertio clara est, illam tamen propono, ut ad ea, quae dicenda supersunt, viam praeparem. In anima ergorationali primum considerari potest essentialis, et specifica perfectio ejus, de qua nota est assertio. Qualis autem, et quanta illa sit, in verbis Genesis, quibus primi hominis creatio refertur ad imaginem et similitudinem, etc., satis exponitur. Deinde potest haec perfectio in individuo considerari, prout in anima Adae, aut Evae inventa est. Et in hoc sensu solum dicere possumus, illasanimas fuisse in individuo valde perfectas. Quia si inter animas rationales non est una perfectior alia, constat, animam Adae, et Evae habuisse totam perfectionem substantialem, cujus anima rationalis in individuo capax est. Si vero inter rationales animas est inaequalitas individualis, incognitum est quem gradum Adae anima, vel Evae sortita sit, quia supposita illa veritate, determinatio ad animam tantae, vel tantae perfectionis ex voiuntate divina pendet, ideoque nobis innotescere non potest, nisi per revelationem. Solum ergo dicere possumus, habuisse Adam animam valde perfectam, prout oportebat, et decebat eum, qui futurus erat principium, et origo reliquorum hominum, et eum, qui immediate creabatur non solum qucad animam, sed etiam quoad corpus, et quoad totum hominem ab ipso Deo, cujus opera perfecta sunt. Unde, quod de simili perfectione individuali corporis quoad ejus temperamentum, et dispositionem supra diximus, hic applicari possunt: nam anima, et corpus servant inter se proportionem. Atque eodem modo sentiendum est de potentiis animae, intellectu, scilicet, et voluntate, nam fuerunt in primis hominibus valde perfectae, et substantiee animae proportionatae. An vero habuerint inditas alias perfectiones, postea videbimus.

PrevBack to TopNext