On this page
Caput 9
Caput 9
An primi homines cum perfecta scientia rerum naturalium creati fuerint
4. Partis negantis argumentum. — Praeter substantiam, et potentias, quas homo in prima productione a suo auctore accepit, inveniuntur aliae perfectiones ad ordinem naturae pertinentes, quia naturam perficiunt, et aliquo naturali modo acquiri possunt, ut sunt habitus, et actus, de quibus dicendum est, quomodo primis hominibus concreati fuerint, et praesertim de habitibus, nam actus non sunt facti a solo auctore naturae, sed ab ipso homine jam pro- ducto. Hae autem perfectiones partim ad cognitionem pertinent, partim ad voluntatem. De cognitione igitur, quae prior est, seu scientia est dubium, an homini in sua creatione data fuerit. Est autem ratio dubitandi, quia naturale est homini acquirere cognitionem, et scientiam per sensus, et habitus per actus: sed Deus ita condidit res omnes, ut proprios motus illis agere sinat: ergo etiam hominem ita creavit, ut conferendo ei totam perfectionem, quam in actu primo natura, per se primo, vel secundo postulat, reliquas perfectiones, ipse sibi acquireret: hujusmodi autem sunt scientia, et cognitio: ergo haec non sunt homini concreata, vel a Deo indita, sed post concreationem sunt ab homine acquisita. Et confirmatur, quia seepe dictum est, in prima rerum creatione, non esse miracula, vel praeternaturalia opera sine evidente necessitate, et auctoritate asserenda: sed habere scientiam infusam non est naturale homini, sed miraculosum, vel supra naturae ordinem: ergo non est, cur credamus hoc modo esse datam scientiam primis hominibus.
2. Assertio prima et certa affirmans de scientia naturali Adamo indita. — Nihilominus certum est, habuisse Adam statim ac fuit a Deo creatus naturalem scientiam a DEO sibi inditam. Haec est doctrina S. Thomae, 1, part., quaest. 94 art. 3, et est communis scholasticorum cum Magistro, in 2, distinct. 23. Et probatur primo ex Scriptura, nam Genes. 2, dicitur, paulo post creationem Adae adducta esse omnia animalia coram ipso, ut eis nomina imponeret, et additur: "Omne quod vocavit Adam anime viventis ipsum est nomen ejus". Ex quo loco omnes scholastici colligunt, habuisse tunc Adam scientiam singulorum animalium, ut convenienter ad naturam uniuscujusque eis nomina imponeret. Ita enim exponit dicta verba Eusebius, lib. 11 de Praeparat. Evang., cap. 4, nam quod dicitur: Jpsum est nomen ejus, exponit, hoc est, in ipsa natura, seu convenienter ad naturam rei impositum est. Hoc autem fieri non poterat, nisi et cum perfecta scientia ipsorum animantium, et cum magna peritia alicujus linguae, et proprietatis omnium verborum ejus. Unde recte Chyrsostomus, homil. 14, in Genes. inquit: Quod magna sapientia praeditus fuerit, disce ex his, que nunc fiunt. Et adduait illa, etc., fecit hoc Deus demonstraturus nobis magnam illius sapientiam. Et infra: Ne igitur subito preetereas, sed cogita quanta fuerit sapientia volatilibus, etc., et omnibus congrua, et convenientia swe nature imponit nomina. kt iterum infra: qui potest congruis nominibus jumenta appellare, et volatilia cali, et alias bestias quomodo non omnis sapientia, et industria pollet?
3. Secundo veritatem hanc videtur expresse docere Sapiens Eccl. 17, dicens: "Creavit Deus de terra hominem". Et infra: "Creavit em ipso adjutoriumn simile sibi". Et infra: et "disciplina intellectus replevit illos", "creavit illis scientiam spiritus, sensu implevit cor illorum, et mala, et bona ostendit eis", "posuit oculum suum super corda illorum ostendere illis magnalia operum suorum", "ut nomen sanctificationis collaudent, et gloriari in mirabilibus illius, ut magnalia enarrent operum ejus". Quae verba licet generalia videantur, et supernaturalem cognitionem maxime indicent, tamen sine dubio naturalem etiam scientiam comprehendunt: tum quia valde universalia sunt: tum etiam, quia ad perfectam disciplhnam intellectus pertinent, quam perfectionem totam complectitur illud verbum, veplevit illos: tum etiam, quia multa ex operibus Dei per hanc scientiam cognoscuntur, unde etiam deseruit, ut in ejus laudem referantur. Denique ibidem ait Sapiens: "Dedit illi potestatem eorum, quee sunt super terram: poswit timorem illius super omnem carnem, et domnatus est bestiarum, et volatiliwn". Ad usum autem hujus potestatis, et dominii necessaria erat hujusmodi scientia, ut discernere posset mansueta animalia a feris, statim ac illa videret, et absque alio experimento, et sic de caeteris. Quod recte indicavit Chrysostomus, loco citato, ponderando nominum expositionem scientiae, potestatis, ac dominii signum fuisse, et ad utrumque sine confusione praestandum, magnam sapientiam, imo et industriam (ut ait) necessariam fuisse, quod non potest de industria acquisita intelligi, cum nulla experientia praecessisset. Addi etiam potest illud Eccles. 7: "Deus fecit hominem rectum", nam scientia etiam ad quandam rectitudinem pertinet, quia scientia veritatis, rectitudo quaedam intellectus est: intellectus autem principalis potentia hominis est, et ideo recte potest haec rectitudo intellectualis (ut sic dicam) sub absoluta rectitudine comprehendi, quamvis fortasse Sapiens de morali, vel supernaturali praecipue loquatur, ut postea videbimus.
4. Probatur tandem ratione sumpta tum ex parte Dei, cujus perfecta sunt opera. — Ultimo confirmatur ratione haec veritas, quia hominem creari cum perfecta scientia fuit imprimis convenientissimum ex parte Dei, cujus opera perfecta sunt: nam hac ratione omnes alias res universi tam corporales, quam spirituales in statu perfecto creavit: ergo et hominem ex corpore, etspiritu compositum, nam et ipsum hominem secundum corpus perfectum creavit: ergo multo magis secundum animam. Nec satisfaciet quis si respondeat, fecisse quidem Deum animam perfectam secundum eas perfectiones, quas a solo auctore naturae habere poterat, vel per se primo, vel per naturalem, ac necessariam dimanationem cum essentia: non vero quoad alias perfectiones, quas homo suis actibus potest acquirere. Hoc, inquam, non satifacit, tum quia vix potuisset homo scientiam acquirere, nisi prius daretur a Deo, ut statim declarabo ; tum etiam, quia corporibus etiam eas perfectiones contulit Deus in principio, quas possunt similia corpora discursu temporis suis actibus comparare, ut patet in statura corporis humani, et in arboribus cum suis fructibus productis: ergo multo magis debuit creare intellectum hominis bene dispositum, et proxime aptum ad fructus mentis producendos. Quod his verbis docuit Moses Barcepha, hbro de Paradiso, secunda parte, capite septimo : Comparavit Deus Ade mentis sensum, ut procrearet, atque ecpullulare faceret ommnis generis probas cogtationes, meditationibusque tam de rebus, quee videndi sensu percipi possunt, quam dis, quae euwn sensum effugiunt. Unde ibidem dixerat, inductum fuisse Adamum in spiritualem, ac felicem vitam, et mirifica affectuum voluptate per meditationes, cogitationes que nulli perturbationi, aut anxietati obnoxias, in morem angelorum, et spiritualium copiarum, recipientemque radios divinarum notionum non aliter atque angeli capiunt. Quae verba majorem quidem perfectionem intellectus indicant, quam per naturales cientias humanas haberi possit, tamen illam etiam sine dubio includunt: quomodo autem in aliis intelligenda sint, vel limitanda, postea videbimus.
4. Tum ex parte Adami, cui necessaria erat scientia quadruplici ex capite. — Ad argumentun partis negantis mim. 1. — Deinde erat haec perfectio non solum primo homini, ut particularis persona erat, sed etiam toti generi humano, et Adamo, ut parenti ejus, valde necessaria. Primo ad integritatem, et felicitatem illius status, in quo homo ante peccatum constituebatur, quem in discursu sequentium capitum explicabimus. Secundo, quia si homo ignorans crearetur, ut ipse scientiam sibl acquireret, necessarium esset longo tempore in magna ignoratione versari, quia humana scientia longo tempore, et magno labore acquiritur, adeo ut ad unam scientiam perfecte acquirendam vix longum vitae tempus sufficiat, nedum, ad omnes ; praesertim cum esset sola inventione, et sine disciplina addiscenda, et acquirenda, quod longe difficilius est. Tertio, quia impossibile est homini solis naturae suae viribus scientiam veritatum etiam naturalium puram, et sine admixtione multorum errorum inquirendo, invenire. Propter quod ad providentiam auctoris naturae pertinuit hominem creare ita perfectum, ut sine errore posset naturales veritates intelligere. Denique non solum erat futurus Adam Pater caeterorum hominum, sed etiam Doctor non solum in rebus fidei, sed etiam in rerum naturalium cognitione; nam etiam illa hominihus necessaria est in omni statu, tam innocentiae ad vitae tranquillitatem, et jucunditatem, et ut haberet appetitum sciendi satiatum, et ad quamdam honestae occupationis, seu exercitationis partem: quam naturae lapsee, ad vitee utilitatem, et conservationem: ergo sicut Adam creatus est perfectus ad generandos homines, ita etiam ad illos instruendos et docendos. Atque ita responsum est ad rationem dubitandi in principio positam, et magis ex sequentibus elucidabitur.
6. Assertio secunda quod scientia rerum naturaliwn fuerit in Adam ejusdem speciei cum nostra. — Inquirendum enim superest, qualis, et quanta fuerit haec Adami scientia, vel in specie, vel in individuo. In quo imprimis quoad speciem dicendum est, scientiam rerum naturalium Adae inditam in essentia fuisse ejusdem speciei cum scientia, quae discursu, et inventione humana acquiri potest, quae alio modo dici a theologis solet per accidens, et non per se infusa. Et ita est assertio communiter ab eisdem theologis recepta, docet divus Thomas, 1 part., quaest. 94, art. 2, ad 1, un bene illam explicat Cajetanus. Ratio autem est, quia illa scientia data est Adae ad perficiendum intellectum ejus intra naturalem ordinem, et secundum capacitatem, et appetitum naturalem sciendi: ergo debuit esse scientia naturalis in sua substantia, ac proinde talis, qualis naturaliter potest acquiri, quamvis ex dono Dei fuerit infusa. Et hoc etiam confirmat ratio dubitandi in principio posita. Recte enim ostendit non esse sine fundamento asserendum datam fuisse Adae scientiam superioris ordinis, et quasi angelicam, quia illud fuisset speciale miraculum ultra naturae debitum, imo et supra naturalem capacitatem, quod sine fundamento fingendum non est. At vero naturalis scientia est proportionata naturae, et in illo statu erat satis necessaria, et quamvis modus ille habendi scientiam per infusionem absolute supernaturalis est, nihilominus pro illo statu erat quodammodo naturalis, quia tunc non poterat illa perfectio aliter obtineri. Eo vel maxime, quod creabat Deus hominem ad finem supernaturalem, et ideo decrevit illi conferre statum quemdam excellentiorem, quam pura hominis natura postulat, ideoque quodammodo connaturale fuit illi statui, ut natura humana immediate a suo auctore naturalem scientiam acciperet.
7. Primum corollarium em proxime tradita assertione ostenditur. — Secundum corollarium bipartitum. — Tertium corollarium. —Ex quo colligitur primo, talem fuisse illam scientiam; ut in usu ejus habuerit Adam dependentiam a phantasmatibus. Probatur, quia hic modus cognoscendi speculando phantasmata, naturalis est animae conjunctae: ergo eamdem dependentiam a phantasmatibus habuit primus homo in suo naturali modo intelligendi, quam nos habemus: ergo eamdem etiam habuit in usu illius scientiae, quae ejusdem ordinis erat cum illa, quae in nobis est, et a phantasia, in suo usu pendet. Unde ulterius infertur, species intelligibiles datas Adae cum illa scientia, quamvis non fuerint per sensus acceptae, nec phantasmatatibus abstractae: nihilominus tales fuisse, quales solent per sensus, et phantasmata acquiri. Probatur prior pars, quod tales species non fuerint de facto acquisitae, sed inditae, quia qui dat formam, dat consequentia ad formam, et multo magis dat antecedentia, quae ad convenientem statum, et usum talis formae necessaria sunt. Sed habitus scientiae sine speciebus intelligibilibus non posset in actum prodire, nisi post acquisitas species, atque ita usus talis habitus imperfectus valde fuisset, quod est et illi fini contrarium, propter quem infundebatur, et a perfecto modo operandi Dei alienum: ergo sine ulla dubitatione cum habitu scientia, infusae sunt Adae species illarum rerum, qualis erat talis scientia. Altera vero pars de qualitate, seu modo talium specierum probatur ex priori assertione, quia species esse debent proportionatae habitui: sed habitus seientiae erat infusus tantum per accidens: ergo et species fuerunt tantum per accidens infusae, ac proinde in substantia naturales, et ejusdem rationis cum illis, quae a phantasmatibus abstrahi possent. Denique illae species dabantur ad usum naturalem ani- mae conjunctae, sed hic usus est intelligere cum dependentia a phantasmatibus: ergo species ad hunc intelligendi modum proportionatae fuerunt. Unde tandem concluditur, etiam fuisse infusa Adae in interno sensu, seu phantasia, vel cogitativa, omnia phantasmata ad usum illius scientiae, et specierum intelligibilium necessaria: quod eisdem rationibus cum proportione applicatis facile ostendi potest. An vero praeter hanc scientiam naturalem fuerit alia supernaturalis cognitio, vel scientia Adae infusa, postea dicemus.
8. De objecto ejusdem scientie. Ac primo loco de rebus materialibus. —Tertia assertio contra Cajetanum et communis. —Circa perfectionem autem individualem illius scientiae nonnulla explicanda sunt. Primum est circa objectum, quas res per illam scientiam Adam cognoverit. Sunt autem res naturaliter ab homine cognoscihiles triplicis ordinis, scilicet res materiales, res summe immateriales, ut est Deus, et res mediae, ut spirituales creaturae, et de singulis dicendum est. De primis enim fuit singularis opinio Cajetani, Genes.2, circa ila verba: "Adduait Deus animalia ad Adam, ut videret, quid vocaret ea". Ex quibus colligit Adae fuisse communicatam scientiam rerum omnium corporalium, exceptis coelis, terra, et maribus, quorum notitia (unquit) homini perfecte communicata non fuit. Sed contrarium docent communiter doctores, nam D. Thomas, 1p., quaest. 94, artic. 3, absolute dicit: Adam habuisse omnium scientium, in quibus homo natus est instrui. Et hec sunt omnia illa, quae virtualiter ecistunt in primis principiis per se notis, quecumque scilicet naturaliter homines cognoscere possunt. Unde infert, in solut. ad 3, non potuisse Adam proficere in scientia quoad numerum scitorum, et idem docet Donaventura, in 2, distin. 23, art. 2, quaest. 1, et Hugo de Sancto Victore, lib. 1, de Sacram., part. 6, cap. 12 et in 13, dicit: Rerum omnium visibilium, que cum homine, et propter lhominem facte erant, perfectam cognitionem hominem accepisse, mulli dubium esse debet, quontum videlicet, sive ad eruditionem anime, sive ad corporalis usus necessitudinem pertinere videbatur.
9. Verba Genesis quibus Cajetani nitebatur pro assertione retorquentur. — Qui omnes id colligunt ex verbis Moysis, et quibus Cajetanus suae opinionis occasionem sumpsit. Possumusque ad hominem contra illum argumentari. Nam ex eo, quod Adam imposuit nomina terrestribus animalibus, et volatilibus, ipse col- ligit, etiam piscium, et vegetabilium scientiam communicatam esse Adamo, vel quia est ejusdem rationis, vel quia in majori clauditur minus. Unde, a fortiori, videtur idem concludendum de omnibus mixtis inanimatis, ut sunt mineralia, et similia: nam haec etiam minus perfecta sunt, quam vegetabilia. Ergo eadem ratione idem est de elementis concludendum, tum quia etiam sunt minus perfecta, tum etiam, quia scientia de mixtis sine scientia simplicium perfecte haberi non potest. Ergo immerito Cajetanus excipit terram et mare, quae caeteris elementis ignobiliora sunt. De coelis etiam nulla ratio apparet, cur excipiantur, nam etiam illi sunt minus perfecti, quam animalia, et maxime quam ipsemet homo: ergo, si Adam accepit perfectam scientiam animalium, et ipsius humanae naturae, cur non etiam coelorum: Praeterea est optima ratio, quia coeli sunt causae universales mixtorum, et similium effectuum inferiorum: ergo ad perfectam harum rerum scientiam, scientia coelorum necessaria fuit. Argumentor praeterea, quia licet inferiorum rerum cognitio ad usum, et conservationem corporalis vitae magis fortasse necessaria sit: ad contemplationem, et laudem creatoris ccelorum scientia, et consideratio magis provocare solet. Adae autem magis est data scientia propter Dei cognitionem, et laudem, quam propter corporis conservationem, vel gubernationem, quamvis ad hanc etiam coelorum, et astrorum scientiam non parum conducat. Unde confirmatur haec ratio ex verbis Sapientis supra ponderatis : "ostendere illis magnalia operum suorum, ut nomen sanctificationis collaudent, et gloriam in mirabilibus illius, ut magnalia enarrent operum ejus". Illa enim, quae in ordine naturali dici possunt, maxime magnalia Dei, sunt profecto illa, quae in coelis Deus operatus est, et illa maxime ad laudem Dei hominem excitant: ergo illa potissimum comprehendunt verba Sapientis.
10. Nationes tandem pro prima assertione ad hanc accommodatur.— Praeterea rationes omnes, quibus principalem conclusionem probavimus, quae ostendunt scientiam inditam Adae debuisse esse perfectam ex parte rerum naturaliter ab homine cognoscibilium, tum ex parte Dei infundentis illam scientiam, nam opera ejus perfecta sunt, tum ex parte appetitus, et capacitatis naturalis hominis recipientis, nam ex parte hominis est aequalis, vel certe major ad meliora, et coelestia: tum denique ex parte finis tam actionis, quam contempla- tionis, nam ad utramque coelorum cognitio inservire potest. Neque aliqua ratio excipiendi coelos, vel aliquid simile, verisimilis afferri potest. Nam quod Cajetanus ponderat, Adamum imposuisse nomina brutis animalibus, non vero astris, quia hoc soli Deo reservatur, juxta illud Psalm. 146. "Qui numerat multitudinem stellarum, et omnilus cis nomina vocat", debilissimum argumentum est, tum quia non omnibus rebus, quarum scientiam Adam habuit, nomina imposuit, ut ipse etiam Cajetanus fatetur: tum etiam, quia falsum est perfectam notitiam coelorum, et stellarum soltus Dei esse propriam: nam ex parte objecti etiam Angeli illam habent, et maxime connaturalem. Et Salomoni etiam Deus illam communicavit, nam inter alia, quae ipse numerat Sapientiae 7, quorum scientiam veram a Deo accepit, ponit "vicissitudinum permutationes, et commutationes temporwn, anni cursus, et stellarum dispositiones". Unde novum argumentum sumi potest, nam si Salomon hanc scientiam recepit, multo certe magis Adam, quia vel majorem, vel certe non inferiorem scientiam accepit.
11. Notatio limitans et explicans tertiam assertionem. — Advertendum est autem, hoc totum intelligendum esse de perfecta scientia humana. Nam, ut diximus, scientia illa Adae non fuit per se, sed per accidens infusa, et ideo scientia, quam habuit de coelis (sicut et de aliis rebus) non transcendit in specie, et substantia illam scientiam, quam per sensus, et per effectus, potest humana natura de stellis, seu coelis comparare. Et ex hac parte potuit illa scientia Adae non esse quidditativa cognitio coelorum, nec comprehensiva omnium virtutum stellarum, et respective etiam potuit eadem scientia Adae esse minus perfecta de coelis, quam de aliis rebus propinquioribus sensibus, quia homo perfectius cognoscere potest, quae sensibus magis propinqua, et proportionata sunt, quam ea, quae a sensibus longe distant. In eo tamen gradu, in quo scientia de coelis ab hominibus acquiri potest, Adamus illam perfectam habuit, et quidquid vel unus, vel plures homines longo tempore, et magna industria, ac multiplici observatione de coelis, aut elementis, aut mixtis consequi possunt, id totum per hanc scientiam Adamo inditum est. Et e contrario quod humana diligentia, et virtute sciri non potest inquirendo, sub illa etiam scientia comprehensum non est.
12. Primum corollarium scientium illam non se ectendere ad futura libera.—Ad effectus faturos a casu quousque se extenderit.—Et hinc fit primo, ut per illam scientiam non cognoverit Adam omnia futura contingentia, illa praecipue quae ex libero arbitrio pendent, quia nullum est medium, quo possit homo naturaliter haec certo cognoscere. De his vero futuris contingentibus, quae ex solis causis naturalibus sese impedientibus, sine interventu liberi arbitrii proveniunt, quia in tota collectione causarum necessitatem habent, dubitari potest, an potuerit Adam per hanc scientiam illa cognoscere, sicut de Angelis in superioribus affirmavimus. Et sine dubio ex parte objecti non est repugnantia: an vero excedat capacitatem humanam, et ideo excedat totam latitudinem scientiae humanse, etiam per accidens infusae, mihi incertum est. Verisimile autem videtur, aliqua hujusmodi futura, quando non pendent ex concursu multarum causarum, potuisse sub hanc scientiam cadere, quia non excedit capacitatem humanam, posse simul collectionem illarum causarum, et totam vim agendi, et resistendi earum considerare, et ex eis cognoscere, quid ex eis in tali eventu proveniet, quamvis respectu unius, vel alterius causae contingens sit. Secus vero esse potest, si tot causae concurrant, vel concurrere valeant, ut omnes illas simul comprehendere, et animadvertere, supra humanum ingenium naturaliter sit. Et ideo dicendum videtur, simpliciter non potuisse Adargum haec omnia contingentia per hanc scientiam cognoscere, licet fortasse aliqua faciliora potuerit. Praeterquam, quod in his omnibus semper potest liberum arbitrium vel Dei, vel hominum intervenire, cursumque naturalium causarum aliquo modo impedire, et ex parte nunquam poterit talis cognitio esse omnino certa. Nam licet fortasse aliquando actio liberi arbitrii interventura non sit, hoc ipsum non poterat homo per hanc scientiam certo cognoscere.
13. Secundum corollarium quousque se eztenderit ad preeterita. — Secundo colligitur ex dicto principio, non potuisse Adam per hanc scientiam cognoscere praeterita, ut praeterita sunt, nisi quatenus ex praesentibus indicantur, ut verbi gratia videndo coelum per hanc scientiam optime potuit Adam cognoscere, coelum fuisse creatum, quando autem, vel quanto tempore, antequam ipse fieret, coclum esset creatum, cognoscere non potuit, quia illud prius manifestabatur sufficienter in effectu praesenti, non tamen hoc posterius. Et ratio est, quia praeteritum non potest naturaliter cognosci in seipso per humanam scientiam, cum neque per angelicam cognoscatur, et ideo tan- tum cognoscitur, vel per effectum praesentem, ut dictum est, vel per memoriam, quae formaliter loquendo non potest esse infusa, ut de Angelis, lib. 2, cap. 12, dixi, sed debet esse relicta, ex praecedenti cognitione. Et ita talis cognitio praeteriti reducitur ad aliquid manens in praesenti ex cognitione praeterita, quamvis differat, quia illud, quod in praesenti manet, non est medium cognitum, sed species intelligibilis, per quam rei prius visae recordamur. Possunt etiam praeterita per relationem, seu testimonium cognosci, sed illa cognitio non pertinet ad scientiam, de qua tractamus, sed ad fidem divinam, et humanam.
14. Tertium corollarium quousque se extenderit ad presentia maierialia in communi.— Quouwsque ad eorum singularia. —Tertio colligitur ex dictis, quid de cognitione rerum praesentium etiam materialium dicendum sit. Possumus enim loqui vel de speciebus, seu essentiis rerum materialium, vel de individuis existentibus. Priori modo jam dictum est, coJAgnovisse Adam per hanc scientiam omnes res de facto creatas, nam humana scientia ultra illas non extenditur, nimirum ad ea, quae Deus creare potest, creata vero non sunt: quia haec naturaliter scibilia non sunt, nec homo de illis species comparare potest: ad creata vero, humana scientia, quantum est ex se, extendi potest aliquo modo. Posteriori autem modo non est necesse, ut per hanc scientiam Adam cognoverit res omnes singulares, ac materiales actu existentes. Ita docent D. Thomas et omnes in hac materia. Et imprimis si verum est, intellectum hominis non habere in hac vita proprias species individuorum, consequenter dicendum erit, nec Adamum habuisse species illorum, et licet habere potuerit phantasmata, tamen verisimile non est, habuisse illa omnium individuorum jam creatorum, nedum omnium postea futurorum. Solum ergo credendum est, in singulis rerum naturis habuisse species, vel phantasmata alicujus individui, vel aliquorum, quia inde perfici solet, et distinctior esse speciei cognitio. Tamen ubi individuorum multitudo magna erat, non fuit necessarium individuorum omnium habere proprias species, quia hoc neque ad perfectionem intellectus per se pertinet, neque etiam ad cognoscendam perfecte specificam essentiam, multum refert, et ideo eorum tantum cognitionem accepit, quae ad usum, et ad instructionem aliorum sufticerent. Reliqua vero vel per propriam experientiam cognovit, vel si nunquam sensibus occurzerunt sine im- perfectione privativa (ut vocant) ignorari semper potuerunt.
15. Quartum corollarium quod non se extenderit ad internas cogitationes. — Quarto colligitur ex dictis non cognovisse Adamum per hanc scientiam aliorum hominum internas cogitationes etiam existentes. Hoc etiam certum est apud omnes, quia hae cogitationes non cadunt sub humanam scientiam, ut est in Scriptura notum. Et ratione patet, quia nullum est medium quo possit homo naturaliter in hujusmodi actuum cognitionem pervenire. Item, quia etiam Angeli non habuerunt scientiam harum cognitionum per species sibia principio infusas: ergo multo minus homo illam habuit. Imo in hoc inferior invenitur, quod Angelus licet non videat actus intellectus, et voluntatis, videt saltem actus phantasiae, et appetitus sensitivi: homo vero neque hoc potest penetrare, et ideo neque Adamus per suam scientiam illos actus cognoscere valebat. Hoc autem totum intelligendum est de scientia evidente, intuitiva, seu experimentali talium actuum, nam cognitio aliqua abstractiva per signa, conjecturas, vel effectus haberi potest, non solum ab Angelo, sed etiam ab homine de his actibus. Et ad hujusmodi cognitionem utilis esse poterat Adae scientia infusa, nam licet sola non sufticeret, quia necessarium erat experiri signa, vel effectus talium actuum, nihilominus ad connexionem inter talia externa signa, et tales actus internos universalis scientia infusa multum deservire poterat. Et haec sufficiunt de objecto illius scientiae, quantum ad res materiales attinet, sub quibus hominem cum suis actibus comprehendimus.
16. Secundo loco videndum an dicta scientia complectatur in suo objecto rem summe immaterialem. — Assertio quarta id affirmans. — Secundo loco dicendum est de Deo, qui est supremum intelligibile objectum. Et imprimis dicimus scientiam Adae infusam Deum sub objecto suo comprehendisse, imo propter illius cognitionem praecipue datam esse. Probatur, quia DEUS potest ab homine naturaliter cognosci, et est praecipuum objectum, et finis totius humanae scientiae, sed scientia Adae fuit perfectissima intra capacitatem scientiae humanae: ergo. Item cum Deus sit universalis causa omnium rerum, nullius rei creatae potest esse perfecta cognitio, si ignoretur Deus. Vel e contrario cum res creatae perfecte cognitae ducant in cognitionem Dei, cujus sunt vestigia, non potest esse scientia perfecta de crea- turis quin aliquo modo sub objecto suo Deum comprehendat: ergo de scientia Adae, cum fuerit valde perfecta, idem necessario dicendum est. Consequenter tamen addendum est, Deum non fuisse comprehensum sub hac scientia, nisi quatenus ex creaturis visibilibus cognosci potest. Probatur, quia scientia humana, quae per lumen naturale intellectus comparari potest, non aliter attingit DEUM; sed scientia infusa Adae fuit ejusdem speciei cum acquisita: ergo non albter attingebat Deum. Praeterea dictum est, Adam non cognovisse per hanc scientiam, nisi per conversionem ad phantasmata: ergo, cum Adam de Deo cogitabat per hanc scientiam, etiam convertebatur ad phantasmata: ergo non cognoscebat illum, nisi quatenus potest aliquo modo ex rebus sensibilibus cognosci, quia de his tantum rebus dantur in nobis phantasmata. Unde a fortiori concluditur non habuisse Adam in hac scientia speciem intelligibilem, quae Deum ipsum directe repraesentaret, quia talis species licet esset possibilis, non esset per accidens, sed per se infusa: diximus autem totam hanc scientiam Adae fuisse tantum per accidens infusam. Item neque Angelorum, neque ipsius materialis substantiae proprias species accepit. quia per sensus non abstrahuntur: ergo multo minus habuit speciem Dei. Contrarium tamen solet tribui Scoto, in 2, distin. 3, quaest. 9, sed ibi tantum de Angelis loquitur. Et licet obiter dicat hominem in statu innocentiae habere potuisse notitiam Dei aliquo modo distinctam, tamen statim addit, Angelum potuisse habere perfectiorem. Sed quidquid ipse senserit supra ostendimus, illam sententiam esse falsam, et impossibilem etiam in Angelis: ergo multo magis in homine.
17. D. Thomas objicitur. — Objiciet fortasse aliquis doctrinam D. Thomae, d. quaest. 93, artic. 1, ubi postquam dixit, Adamum in statu innocentiae non vidisse Deum per essentiam, subdit, cognovisse Deum altiori cognitione, quam nos cognoscamus, ac subinde habuisse cognitionem mediam inter cognitionem nostram et beatorum. Unde videtur sentire, scientiam hanc, quam Adam de Deo habuit, fuisse alterius rationis, quam scientia nostra, et ab omni illa, quae de Deo potest ab homine rationaliter acquiri. Et statim differentiam assignare videtur, quia homo tantum per effectus sensibiles, Adam vero per intelligibiles Deum contemplabatur, quia cum esset creatus rectus, non impediebatur (ait D. Thomas) per res eateriores a clara, et firma contemplatione intel- ligibilium effectmmn, quos em irradiatione grim ceritatis percipiebat. Considerandum tamen est aliud esse loqui absolute de cognitione Adae: aliud vero de cognitione particulari per hanc scientiam per accidens infusam, vel etiam per cognitionem simpliciter naturalem. D. Thomas ergo in illo articulo abstracte loquitur de cognitione sive naturali, sive gratuita, ut in fine corporis aperte declarat. Deinde comparatio inter scientiam Adae, et nostram de Deo fieri potest, vel in perfectione essentiali, vel tantum in accidentali.
18. Respondetur jam ad objectionem ex D. Thoma.—bDico ergo cognitionem, quam Adam habuit de Deo scientiam infusam per accidens, non fuisse essentialiter perfectiorem, quam sit nostra cognitio naturalis Dei in praesenti statu. Hoc probant rationes factae. Probabile autem est excessisse in perfectionibus accidentalibus, et praesertim in actuali consideratione, quia primus homo in sua creatione non habebat illa impedimenta, quae ad contemplandum plane Deum nos habemus. Differentia autem illa de cognitione per effectus sensibiles, vel intelligibiles fortasse magis habet locum in cognitione supernatural, de qua postea dicemus, nunc enim tantum de naturali tractamus. Et in hac non video, per quos effectus intelligibiles potuerit Adam, magis quam nos Deum cognoscere, quia vel illi sunt Angeli, et illos fere tam imperfecte cognoscebat Adam, sicut nos, ut statim dicam. Vel sunt anima ipsa cum actibus ejus, quos ipsi in nobis experimur, et ex iis etiam nos possumus cognoscere Deum, et praeterea quaecumque sint ista intelligibiha, non possumus ad illa pervenire, nisi per sensibilia, nec illa concipere, nisi cum connexione ad phantasmata, quam imperfectionem etiam in primo statu Adam habuit. Igitur solum potuit excedere nos in hac cognitione quoad accidentalem perfectionem, quia et propter animi tranquillitatem magis poterat attendere ad haec intelligibilia naturalia contemplanda, cum ordine ad Deum: et propter habitum, et species infusas valde perfectas etiam ipsos actus, per quos cognoscitur Deus, perfectius cognoscebat, quae tota differentia respectu cognitionis Dei accidentalis est.
10. Secundo loco videndum an dicta scienLtia complectatur in suo objecto Angelos. - Partis negantis argumentum. — Assertio quinta affirnans probatur. — Tertio loco posuimus Angelos in latitudine hujus objecti, quod videri potest dubium, quia licet An- geli in natura propinquiores homini sint, quam Deus, in cognitione magis ab illo distant, quia tam ipse homo, quam aliae res universi non ita ab Angelis sicut a Deo pendent. Nihilominus tamen verisimile est etiam Angelos fuisse comprehensos sub hac scientia Adae. Probatur primo, quia philosophi Gentiles sine revelatione, aliquam notitiam Angelorum habuerunt per scientiam acquisitam, et inventionem: ergo comprehenduntur Angeli aliquo modo sub adaequato objecto humanae scientiae acquisitae: sed quidquid naturaliter cognosci potest ab homine, perfectius fuit cognitum ab Adamo per scientiam infusam: ergo illa etiam extensa fuit ad Angelos. Dices, philosophos non habuisse notitiam Angelorum per solam inventionem ex effectibus, sed per traditionem aliquam humanam. Velsi ex effectibus aliquid intellexerunt, illi non fuerunt effectus mere naturales, sed liberi, et extraordinarii a bonis, vel frequentius a malis Angelis facti, quorum cognitio nec in Adam fuit, nec ad naturalem hominis cognitionem per se pertinet. Respondetur, Aristotelem ex motibus coelorum cognovisse intelligentias motrices eorum, et inde etiam in aliquam cognitionem plurium substantiarum separatarum supra coelum habitantium pervenisse, ut ex 8. Physicor., et ex 12, Metaphysicae, et ex 1, de Coclo colligitur, et notavit Eugubius, libr. 4, de peren. Philos., cap. 2, unde quod de traditione dicitur, magis incertum est: quod si aliqua fuit, videtur quidem emanasse ex praedictis sensibilius effectibus, qui virtute daemonum, vel aliorum spirituum fiunt, et per quamdam experientiam, ubique, et semper innotuisse hominibus videntur. Sed hic etiam modus cognitionis fuit possibilis per scientiam infusam primorum hominum. Unde existimo quando serpens tentavit Evam, per hanc scientiam intelligere potuisse eum, qui loquebatur non fuisse verum animal irrationale, sed fuisse aliquem spiritum separatum, qui illo corpore sub illa figura ad secum loquendum utebatur.
20. Quomodo dicta scientia attingebat Angelos. —Ut autem hoc magis declaretur, addimus, Angelos non ita fuisse sub hac scientia Adae comprehensos, ut directe et per proprias species illos potuerit Adam cognoscere, quia hujusmodi species non sunt connaturales homini, quia non possunt per sensus acquiri. Unde licet fortasse anima separata talium specierum capax sit, et directe ac proprio conceptu Angelos cognoscere possit, nihilominus talis cognitio, vel species Angeli primo homini communicata non est, quia, ut diximus, cognoscebat cum dependentia a phantasmatibus, quam anima separata non habet. Solum ergo per effectus, et per species rerum materialium, et maxime per cognitionem animae suae, potuit Adam secundum hanc scientiam Angelos cognoscere. Ulterius vero animadverti potest, duo posse de Angelis naturaliter cognosci, scilicet, vel esse possibiles, vel esse factos. Primum istorum poterat per hanc scientiam cognosci cum evidentia quadam et certitudine naturalhi, quamvis confuso quodam et imperfecto modo, quantum ad modum concipiendi Angelorum essentiam et naturam possibilem. heclaratur prior pars, quia quod Angelus sit possibilis non pendet ex libera voluntate Dei, sed est necessarium ex vi omnipotentiae ejus cum non repugnantia ex parte talis objecti: sed Adam ex eftectibus Dei cognoscebat evidenter omnipotentiam ejus, ut ex dictis patet, et poterat etiam cognoscere non repugnantiam ex parte spiritualium substantiarum, nam hanc sufficienter ostendit ipsa anima rationalis, ut supra in principio hujus operis deductum est. Imo videtur illa non repugnantia per se nota ex terminis, supposita cognitione Dei, qui est suprema substantia spiritualis completa, quia non est, unde repugnet, dari aliquam participationem ejus, quae in eodem gradu completa substantia sit. Secundum autem, scilicet has substantias esse, pendet ex voluntate Dei libera, et ideo naturaliter minus notum est hominibus, et fuit etiam primo homini. Nihilominus tamen magna probabilitate, et vehementi conjectura id assequi potuit multo perfectius, quam philosophi naturales id cognoverunt. Utraque tamen cognitio erat per conceptus universales, quia Angeli utroque modo ex vi effectuum solum concipiuntur sub ratione substantiae spiritualis, intellectualis et creatae, ac completae, et independentis a corpore in sua cognitione, sicut etiam in esse, et in eo gradu cognoscitur esse, vel posset esse multitudinem et varietatem, quae omnia confusa et universalia sunt. Neque ex vi hujus scientiae habuit Adam principia, per se, quae in cognitionem magis propriam, aut distinctam Angelorum perveniret.
21. Cujus perfectionis esentialis fuerint actus preedictae scientiae. — Cujus item perfectionis accidentalis.—MAtque ex his, quae de natura et objecto hujus scientiae diximus, facile intelligi potest, quales et cujus perfectionis actus hujus scientiae fuerint: jam enim dictum est, ipsam scientiam fuisse ejusdem speciei cum acquisita humana: inde ergo optime sequitur, actus intelligendi, quos Adam per hanc scientiam habere potuit, ejusdem speciei fuisse cum actibus, quos nos exercemus. Quia actus proportionati sunt habitibus et speciebus, a quibus procedunt: et similiter actus procedentes ab habitibus ejusdem speciei sunt cum actibus praecedentibus, qui habitus efficiunt, vel efficere possunt. Nihilominus tamen in modo, seu perfectione accidentali usus illius scientiae, et actus ejus multis rationibus caeterorum hominum actus excedere potuerunt. Primo propter exceldentiam ingenii, quamin Adamo fuisse diximus. Secundo propter optimum corporis temperamentum et magnam perfectionem internorum et externorum sensuum, quae ad munus intelligendi multum juvat. Tertio, quia verisimile est, species, et phantasmata a Deo infusa fuisse perfectissima et subtilissima intra naturalem ordinem, et habitum ipsius scientiae fuisse valde intensum. Denique habuit Adam in illo statu, ut infra dicemus, quamdam naturae integritatem per subordinationem appetitus inferioris ad superiorem, quae omnem animae perturbationem et involuntariam distractionem auferebat: quae animi compositio ad perfectam intelligentiam et considerationem multum juvat. Igitur ex his principiis et circeumstantiis facile intelligitur, actus hujus scientiae fuisse longe majoris perfectionis, quam in caeteris hominibus esse soleant.
22. Anilla Adami scientia fuerit discursiva. — De discursu per successionem responsio em Ariminensi. — Dubitari vero potest, utrum in cognitione per hanc scientiam Adam fuerit usus discursu, et illo indiguerit. Est autem duplex discursus, unus tantum successivus, alius causalis, seu illativus, ut in lib. 2, de Angelis, cap. 33, explicuimus, et de utroque interrogari potest. Nam de primo invenio Gregorium, in 2, d. 11, quaest. 1, art. 1, circa primam conclusionem dicentem hominem in statu innocentiae et naturalis integritatis simul potuisse uti omnibus speciebus quas in mente habebat, atque ita potuisse simul actu intelligere omnia, quae habitu sciebat. Ex quo recte sequitur non indiguisse discursu successivo, per quem non omnia simul sed successive cognoscuntur. Fundamentum Gregorii est, quia nunc tarditas et successio cognitionis nostrae provenit ex corpore corruptibili, quod aggravat animam: sed in Adam non erat hoc impedimentum, nam ex peccato ortum est, ut sentit Augustinus 4, Genes., ad litter., cap. 32 et 15, de Trinitate, cap. 24, ergo potuit Adam absque impedimento corporis omnia simul contemplari, quae sciebat.
23. Improbatur responsio. — Haec vero sententia parum vel nihil probabilitatis habet, ut recte notavit Capreolus, in 2, d. 3, quaeest. 2, art. 3, ad 2, cont. 9 concl. et ad 4, Gregorii, cont. eamdem. Idemque habet Major in cadem dict. quaest. 5, S Propter ista, qui tamen addit, potuisse Adam ante peccatum habere plures notitias simul, quam post peccatum quod est verisimile, propter circumstantias illius status supra ponderatas. Quod autem non potuerit simul habere omnes actus, ad quos habebat species, satis evidens est; quia neque Angeli hoc possunt, ut supra ostendimus. Unde constat hanc impotentiam in nobis non provenire ex corporis corruptibilitate et defatigatione, sed ex intrinseca limitatione intellectus humani, qui pluribus intentus minor est in singulis. Cujus etiam signum est, quia in initio cogitationis, prius quam sensus defatigentur: experimur eamdem difficultatem in attentione ad res varias simul, et per diversos actus, seu per modum plurium. Et ita possunt accommodari caetera, quae in simili puncto de Angelis diximus in proprio tract., lib. 2, cap. 37.
24. Ad Augustinum allatum in fine n. 22.— Ncque contra hoc obstant, quae ex Augustino Gregorius adducit, nam in priori loco Genesis non tractat de scientia Adae, sed de nostra, nec de usu scientiae infusae, sed de illa scientia rerum, quam per sensus acquirimus, de qua manifestum est tardius et difficilius, et magna temporis mora fieri propter corpus coruptibile, quod aggravat animam. Unde non fit in statu innocentiae nullam fuisse necessariam temporis moram ad cogitandum de rebus omnibus, et multo magis ad consequendam illarum scientiam, si denuo filis Adae per proprios actus acquirenda esset. Sed hoc labore sic acquirendi scientiam non indiguit Adam, et in hoc sensu videtur loqui Augustinus in alio loco de Trinitate cum dicit: Quod homines non laborarent in intelligendo (utique inquirendo) natusam mentis lhunanee, et via ad certum aliquid pervenirent, nisi ponalibus tenebris involuti. et onerati corpore corruptibili, quod aggracat animan. Addi etiam potest nunc impediri saepe hominem corpore corruptibili non solum ne simul possit multa cogitare, verum etiam ut nec de una re possit libere considerare, quod impedimentum in statu innocentia non ita pateretur.
25. De discursu per causalitatem quid significet D. Thomas. — Arguitur tamen contra ci- tata verba divi Thoma. — Circa discursum vero proprium et argumentativum invenio D. Thomam, in dict. quaest. 94, art. 1, ad 3, significantem, primum hominem non cognovisse Deum naturali scientia per demonstrationem ex aliquo effectu, nec indiguisse discursu, sicut nobis est necessarius. Haec vero sententia simpliciter, et ut sonat intellecta, difficilis est. Quia necessitas discursus non provenit ex corporis corruptibilitate sed vel ex sola intrinseca limitatione intellectus hominis, vel ex dependentia a phantasmatibus: sed Adam in statu innocentiae, et habebat eamdem limitationem intellectus, et dependebat a phantasmatibus: ergo eamdem difticultatem discurrendi habebat. Item Adam intelligebat componendo et dividendo: ergo etiam discurrendo. Antecedens probatur, quia necessitas compositionis in nostro intellectu, provenit ex limitatione singularum specierum, sed species Adae erant ejusdem rationis: ut ostendimus: ergo etiam modus cognoscendi componendo et dividendo. Consequentia vero clara est, quia eadem vel major ratio in compositione per discursum invenitur. Ad D. Thomam ergo dicimus, ipsum in aliis locis docuisse, ad proprium discursum necessariam esse temporis successionem, ut patet, cap. 1 part., quaest. 58, art. 3 et 4, et supra etiam adnotavimus. In hoc ergo loco videtur excludere ab Adamo discursum in hoc rigore sumptum, praesertim cum Deum ex effectibus cognoscebat. Quod est probabile, quia cum Adam jam haberet species rerum et habitum perfectum, et alias contemplari posset effectum, verbi gratia, seipsum, et Deum per modum unius: simul poterat effectum, et Deum ex effectu cognoscere. Nihilominus tamen non erat illa cognitio sine discursu, quatenus in rigore sine temporis successione per illationem et efficaciam unius actus ex alio subsistere potest.
26. De habituali scientia, quod non fuerit simplex qualitas. — Ultimo dicendum est de perfectione hujus scientiae, quantum ad habitum, de quo interrogari potest, an fuerit adeo perfectus, ut in una simplici qualitate omnes scientias contineret. Sed hoc nihil habet dubitationis, suppositis, quae diximus. Nam cum illa scientia fuerit tantum per accidens infusa, necessarium fuit tot habitus specie distinctos in ea fuisse multiplicatos, quot ab hominibus acquiruntur, seu acquiri possunt, quia non possent plures habitus specie distincti in uno contineri, nisi ille esset altioris ordinis, inferiores eminenter potius, quam formaliter com- plectens. Fuerunt ergo in illa scientia habitus primorum principiorum (si in nobis acquisitus aliquis est, et ab intellectu distinctus) et habitus Metaphysicae, seu sapientiae, et habitus philosophiaee, ac mathematicae cum omnibus speciebus suis, et praeterea prudentiae, et artis illi statui convenientis, qui fuerunt valde perfecti quoad extensionem ut diximus, atque etiam quoad intensionem convenientem illi statui, quamvis certum gradum definire solus Deus potuerit. Quo circa quando de illis habitibus tanquam de una scientia loquimur, et nomine scientic late utimur prout virtutem intellectualem significat, et unitatem non simplicem, sed collectivam plurium habituum intelhigimus.
27. An primi parentes in hac scientia proficere potuerint quasi extensive. —RHhesponsio D. Thoma eaplicatur.—Undefacile expeditur quaestio, utrum primi homines in hac natural scientia proficere potuerint? Quam etiam attingit divus Thomas, in dict. art. 3, ad 3, et respondet non potuisse proficere quoad numerum scitorum, potuisse tamen quoad modum sciendi. Nam quia humana scientia naturas universales contemplatur, et de omnibus illis, quae naturaliter ab homine cognosci possunt, Adam habuit infusam scientiam, merito dicit quoad numerum scitorum non potuisse in illa proficere. Quia vero non cognoscebat per species infusas omnia singularia, ideo quoad species illorum crescere in perfectione scientiae potuit. Et ita quoad hoc munus non erat otiosus intellectus agens in illo statu, nam poterat singularum rerum species intelligibiles efficere, ut nos credimus. Atque hinc etiam potuit Adam experientiam acquirere, seu experimentalem scientiam acquirendo proficere, sicut etiam de Christo concedunt, etiam qui opinantur, illum habuisse scientiam per accidens infusam. Atque ita de Adamo sentiunt D. Thomas supra, et Bonaventura, dicta distinct. 23, art. 9. quaest. 1, et ibi Richardus, Egidius et Chartusius, et Alexander Alensis, 2 p.. q. 92, membr. 1, et membr. 2, art. 3, et videri possunt, quae in simili a nobis dicta sunt in 1 tom., 3 part., disputat. 30, sect. 2.
28. An proficere potuerint intensive. —WHaec autem omnia procedunt de perfectione quasi extensiva, dubitari autem ulterius potest de intensiva: nam quod in illa proficere potuerit, significant Bonaventura, Alensis et /Egidius dum dicunt, potuisse proficere Adam non quoad novum habitum, sed quantum ad majorem, seu perfectiorem habitum faciendi, nam illa major perfectio non videtur esse potuisse, nisi intensiva. Unde addit Bonaventura quod proficere poterat quantum ad majorem habilitationem, quia ex frequenti consideratione fieret promptior, et paratior ad judicandum de rebus, quarum cognitionem per habitum innatum habebat. Sed in contrarium est, quia habitus non intenditur nisi per intensiones actus, sed habitus infusi Adae fuerunt valde intensi, ut diximus: ergo difficile, creditu est, habuisse Adam actus intensiores ipsis habitibus: ergo etiam est difficile creditu profecisse inilla scientia quoad habitus intensionem. Haec ergo pars satis probabilis est, quamvis incerta. Unde si aliqua major facilitas adjungebatur Adae ex usu talis scientiae, addi poterat ex conjunctione, et usu experimentalis cognitionis, sine nova habituum intensione.
29. Adami ne an Salomonis scientia major. — Posterius affirmat Abulensis ex 3, Reg.3 et 4. — Prius tamen probabilius. — Tandem solet hic fieri comparatio inter hanc scientiam Adae, et similem Salomoni infusam, utra fuerit perfectior. Nam Abulensis, lib. 3, Regum., cap. 3, quaest. 7, praefert scientiam Salomonis propter verba illa cap. 3: "Dedi tibi cor sapiens et intelligens, in tantum ut nullus ante te similis lui Tuerit, nec post te surrecturus sit". Et illa cap. 4: "Preecedebat sapientia Salomonis, sapientiam omnium orientalium et Egyptiorum", "et erat sapientior cunctis hominibus". Nihilominus probabilius est, in hac naturah scientia Adamum majorem perfectionem consecutum fuisse Salomone. Quia in Adamo fuit tanquam in capite et magistro totius posteritatis, praesertim in his, quae ad naturam pertinent. Item, quia illi erat magis necessaria, ut constat. Item quia verisimile est excessisse Adam in perfectione intellectus et ingenii cui scientia proportionatur, et ita in hoc puncto consentiunt ex nostris Benedictus Pereira, lib. 5, in Gen., et Valentius, 1 tom., disp. 7, quaest. 1, puncto 1, et Pineda, lib. 3, de rebus Salom., cap. 10.
30. Ad loca Scripture pro Abulense. — Nec verba Scripturae obstant, quia non fuit in eis comparatio ad omnes omnino homines nec in omni genere sapientiae. Imo in posteriori loco solum videtur fieri comparatio ad omnes homines, qui tunc erant sapientia illustres: vel quos fama sapientissimos praedicabat. In altero vero fit comparatio ad omnes homines, qui via humana, et ordinaria sapientiam consecuti sunt, et praeterea recte dici potuit, nullum fuisse similem Salomoni in sapientia, quia for- tasse nullus homo purus habuit tantam perfectionem simul in utraque scientia speculatiya, et practica naturali, et morali, seu civili, et pertinente ad reipublicae gubernationem. Nam fortasse in hac posteriori parte Salomon superavit Adamum, cujus statui tam necessaria non erat illa practica scientia, seu prudentia civilis, sicut fuit Salomoni, et ideo ipse hanc praecipue a Deo postulasse videtur, illamque accepit perfectissimam, et ad majorem hberahtatem ostendendam, addidit ei Deus naturalem scientiam satis perfectam. In hac vero dicimus excelluisse Adamum, quia ejus statui erat magis opportuna, simulque accepit aliam satis perfectam, suo tamen statui sufficientem et convenientem, ideoque non est inconveniens, quod in ea aequalis Salomoni non fuerit. De Christo autem Domino nihil dicere oportet, quia propter dignitatem personae in omni scientia, et perfectione omnes superavit.