On this page
Caput 10
Caput 10
Utrum adam ante peccatum tam pfrfectam cognitionem habuerit ut decipi in naturalibus non potuerit
CAPUT X. UTRUM ADAM ANTE PECCATUM TAM PFRFECTAM COGNITIONEM HABUERIT UT DECIPI IN NATURALIBUS NON POTUERIT.
1. Exponitur sensus quaestionis. — Prama opinio. — Ad perfectionem consummatam intellectus non satis est, cognoscere verum, sed cetiam fal:um vitare necessarium est, quia bonum ex integra causa consurgit, et ideo explicata perfectione, quam in naturalibus Adam habuit circa cognitionem veritatis, videndum superest, an habuerit etiam alteram partem vitandi falsitatem in eodem ordine naturalis cognitionis. Sub naturali autem cognitione comprehendimus omnem illam, quae per lumen, et vires naturales intellectus haberi potest, etiamsi non sit de rebus necessariis, vel universalibus. In hoc ergo puncto prima opinio est, potuisse hominem ante peccatum habere judicium falsum circa rem aliquam sibi non evidentem. Hanc opinionem refert Bonaventura, in 2, dist. 23, art. 2, quaest. 2, et censet, esse satis probabilem, quamvis illi non adhareat. Illam tamen sic declarat, ut illud judicium ex parte objecti esse non potuerit in materia scibili ab homine, sed in materia opinabili, et ex parte modi non fuisset futurum per firmam adhaesionem, ac credulitatem, sed per aliqualem, ut ait, aestimationem ; quia prior modus est nimis imperfectus, et imprudens, et ex quadam animi immoderatione procedit, habendo incerta pro certis, et ideo re- pugnabat homini ante peccatum. Posterior autem modus non videtur repugnasse.
2. Suadetur primo. — Unde probatur primo, quia Adam per scientiam naturalem sibi infusam non cognoscebat omnia evidenter, praesertim contingentia futura, vel aliqua etiam existentia, vel in cordibus occulta, vel loco absentia: sed non solum de prioribus, sed etiam de posterioribus judicium aliquod proferre poterat: ergo poterat in eo interdum faili. Probatur minor, quia ea, quae non evidenter cognoscuntur, signis et conjecturis fiunt valde verisimilia, et interdum est homini necessarium ad al'iquid agendum prudenti, vel debito modo, judicium aliquod circa res hujusmodi proferre, sicut nunc quilibet prudens facit: ergo idem potuit facere Adam. Probatur consequentia quia in illo actu nulla est imprudentia, nec proprius defectus, cum sit modus operandi tali naturae accommodatus, et moraliter necessarius: unde (ut Bonaventura supra indicat) nomen deceptionis, aut erroris non meretur. Quocirca non solum in practicis et particularibus, sed etiam in speculativis potuit homo in illo statu esse capax opinionis, quia rerum essentias, et proprietates nec prout in re sunt, nec semper evidenter cognosceret, sed multa probabiliter vel de proprietatibus, vel de distinctionibus rerum conjectare posset : ergo etiam posset de illis judicium opinativum proferre: ergo et interdum falli, quia hoc judicium falsitati expositum est. Secundo principaliter arguitur, quia de facto Eva decepta est a serpente, ut ipsa confessa est, dicens, Genes. 3: Serpens decepit me. Imo et Adam fuisse deceptum existimando non fuisse futurum gravem lapsum, sic de cibo vetito comederet, ne uxori repugnaret, aut displiceret, Augustinus significat, lib. 14, de Civ., c. 41, et lib. 11, Gen. ad lit., cap. ult., et sequitur Magister, in 2, d. 22. Potest enim exemplo confirmari, nam Beatissima Virgo decepta est, existimans fuisse filium in comitatu, ut dicitur Luc. 2. Quid ergo mirum, quod Adam, et Eva decipi potuerint.
3. Secunda opinio verior, et communior. — Probatur primo es Augustino. — Nihilominus contraria sententia communis est, eam tenet D. Thomas, 1 part., quaest. 94, art. 4, et q.18, de Verit. 6, et in 2, d. 23, quaest. 2, art. 3, et Bonaventura ibidem, ut retuli, et Durandus, quaest. 3, et videtur fuisse sententia D. Augusuni, lib. 3, de lib. Arb., cap. 18, dicentis: Approbare falsa pro veris, ut erret invitus, non est natura instituti hominis, sed pona damnati. Et 1 lib., retract., cap. 9, confirmat iggnorantiam, et difficultatem esse poenas primi peccati ; nulla autem est deterior ignorantia, quam error, et in Enchiridio, cap. 16, et sequentibus ex professo probat, quemcunique errorem etiam in materia levissima inter mala hujus vitae deputandum esse, et ad quamdam miseriam pertinere, ut in cap. 21, dicit. At vero lib. 14, de Civit., cap. 10, dicit, non interveniente peccato nullum malum potuisse in primis hominibus inveniri; ac denique, lib. 11, Gen. ad litt., c. 30, dicit, non fuisse Evam a serpente decipiencam, nisi jam per superbiam peccasset. in quo supponit, ante peccatum decipi non potuisse. Atque haec sententia vera est; et tenenda, quam communiter moderni etiam theologi defendunt.
4. Probatur secundo. — Ut autem rationem illius explicemus, oportet supponere, Deum non creasse hominem in puris naturalibus (ut vocant), nec solum cum illis perfectionibus, quae homini in hoc statu vitae connaturales sunt, et simpliciter loquendo potestatem naturalem hominis non excedunt, ut sunt scienUse per accidens infusae, de quibus in praecedenti capite locuti sumus, sed etiam addidisse illi plures perfectiones, ratione quarum dicitur illum creasse in statu naturae integrae, vel originalis justitiae. Qui status ex multis donis consurgit, quae paulatim enumeraturi sumus, et ex illorum cognitione et probatione, certa etiam illius status intelligentia pendet. Unum ergo ex his donis fuit immunitas ab omni errore, seu deceptione. Nam, hic effectus revera superat naturalem virtutem et conditionem hominis in pura natura existentis, ut probant rationes dubitandi in principio propositae. Quin potius theologi de Gratia Dei tractantes, communiter docent, hominem in pura natura conditum, et suis viribus relictum non posse non decipi aliquando non solum in practica, sed etiam in speculativa cognitione. Quod censeo verum etiam de homine, cui naturales scientiae fuerint per accidens infusae, si postea solis naturalibus viribus illis uti, et de omnibus rebus occurrentibus suo arbitrio judicare permittatur. Et ratio est jam tacta, quia in ipsismet rebus, seu materiis scientiarum naturalium multa sunt, quae per solum naturale lumen non demonstrantur evidenter, et in illis judicium est opinativum de se expositum falsitati, unde fieri non potest, ut qui seepius hoc modo judicat, interdum non decipiatur: et idem clarius constat in contingentibus, et singularibus factis occurrentibus. Nec est juxta conditionem hominis naturalem in his omnibus, quae evidenter non cognoscit, abstinere a judicio, ut usu ipso satis constat, et statim magis explicabitur.
5. Progreditur praecedens probatio ea ratione divi Thomme. — Unde concluditur indiguisse Adam peculiari Dei dono, ut decipi non posset, quamdiu non peccaret, et ita hoc probat divus Thomas ex rectitudine illius status, in quo ita erant res hominis ordinatae, ut quamdiu anima Deo subjecta maneret, tamdiu in ipso homine inferiora superioribus subjicerenter, nec superiora per inferiora impedirentur: deceptio autem est quaedam inordinatio intellectus humani proveniens ex phantasia, vel aliquo inferiori impedimento: ergo in illo statu non permitteretur. In qua ratione indicat D. Thomas deceptionem in intellectu hominis semper contingere ex aliquo defectu phantasise, vel alio simili quod non videtur ita esse, quia ex ipsa limitatione naturalis luminis provenire potest. Unde in anima separata, et in Angelo potest deceptio inveniri. In quo puncto explicando laborat Cajetanus sed omissis, quae dicit, quia nec solida esse videntur, nec satisfacere: dici potest breviter dupliciter contingere in homine deceptionem. Primo involuntarie simphoiter. Secundo aliquo modo voluntarie. De priori deceptione verum est, semper oriri ex aliquo defectu sensuum, et quia vitare hujusmodi deceptionem minus videtur esse in potestate hominis, illam potissimum studuit D. Thomas excludere. Deceptionem autem voluntariam voco, quando sine ulla deceptione sensuum homo voluntarie profert judicium de re, quam novit esse incertam, et haec facilius poterat in eo statu vitari, ideo vel illam supposuit divus Thomas, vel illam tacite comprehendit sub illo principio, quod superior potentia in eo statu non impediretur ab inferiori, nisi prius totus homo a Deo averteretur: nam illa deceptio ex impulsu, et affectu voluntatis maxime provenit. Voluntas autem inferior potentia est intellectu, et ideo ad hoc malum deceptionis illum non induceret: nisi culpa interveniente.
6. Probatur tertio eadem vera opinio. — Praeterea argumentatur Augustinus quia omnis deceptio est maium hominis, quod per se pertinet ad malum poenae, quae ante malum culpae non infligitur: ergo quamdiu culpa non esset, nec fuisset deceptio. Et potest confirmari haec ratio a simili, vel a majori, quia si homo non peccaret, non pateretur in corpore mala poenae, ut est mors, aegritudo, fames, sitis, et similia: ergo multo minus pateretur in anima mala poenae, quia in suo genere majora sunt, et inter illa deceptio computatur. Denique in illo statu habuit homo quamdam naturae integritatem secundum voluntatem et appetitum, et in eis nullum malum ex necessitate pateretur, nisi prius ipse libere peccaret: ergo eamdem integritatem habere debuit in intellectu, ut errare non posset invitus, et absque peccato.
7. Quo Dei dono protegeretur homo ab erroribus justitiam originalem custodiret. — Quaeri autem potest, quale fuerit hoc donum, vel quomodo Deus hominem praeservaret, ne unquam deciperetur. Respondeo imprimis ad hunc effectum non fuisse sufficientia quaecumque dona habitualia, ut sunt scientia, et species infusae. Probatur, quia illa dona sola non sufficiunt ad evidentem cognitionem rerum omnium homini occurrentium, ut jam diximus. Deinde quia post peccatum homo retinuit omnia illa dona, et nihilominus potuit statim decipi, et deceptus est: ergo signum est, illa sola non sufficere ad praeservandum ab errore. Tertio quia habitibus utimur, cum volumus, et ideo saepe homo non considerat principium, etiamsi illud habitualiter sciat, propter quam inconsiderationem contingit decipi circa aliquod particulare ab illo principio pendens, quia connexionem inter illa non animadvertit: ergo soli habitus intellectus ad hoc non sufficiunt. Et ob eamdem rationem nec soli habitus voluntatis possunt ad hoc sufficere, quia licet intellectus in praestando judicio inevidente subsit voluntati: et haec possit intellectum continere, ne judicet, et praeterea habere possit habitum ad hoc inclinantem, nihilominus semper ipsa libera manet, et potest non uti tali habitu, neque intellectum continere, ne judicet. Quod totum etiam ante peccatum locum haberet, praesertim cum proferre hujusmodi judicium per se, et ex natura rei non sit culpabile, sed indifferens, et aliquando ex causis occurrentibus possit esse honestum. Dicendum est ergo praeter habitus necessariam fuisse peculiarem Dei providentiam, ac protectionem, per quam in omni occasione errandi hominem a deceptione praeservaret, quomodo autem hoc fuerit, respondendo ad argumenta declarabimus.
8. Ad declarationem Bonaventurae pro prima opinione in uum. 1. — Ad primum argumentum in num. 2. — In priori ergo sententia imprimis non admittimus distinctionem illam de judicio firmo rei falsae pro vera, vel levi aestimatione: nam aestimatio de re falsae aestimando illam ut veram, non potest esse nisi judicium aliquod intellectus, non firmum, sed cum formidine adhibitum. Nam licet dicatur aestimatio, vel existimatio, imo et levis etiam vocari posset, si magna sit formido: nihilominus aliquod judicium intervenire debet, alioqui nulla erit aestimatio, licet occurrant conjecturae, quae de se talem aestimationem inducere possint. Omne autem judicium quantumcumque formidolosum si non sit conformis rei judicatae, est simpliciter falsum, et consequenter error, seu deceptio, ac proinde malum intellectus repugnans statui primae institutionis. Unde ad primum argumentum simpliciter negatur minor propositio, videlicet potuisse Adam praebere judicium sive firmum, sive infirmum de re incerta, et per solas conjecturas verisimili apparente: nam in omni simili occasione poterat summa facilitate judicium de reipsa continere. Dico autem de reipsa, quia aliud est judicare rem ipsam, an ita sit vel non sit: et aliud judicare apparentiam, seu verisimilitudinem, quam conjecturae faciunt, et in quo gradu, id est, an faciant rem probabilem, vel probabiliorem, vel an inducant suspicionem levem, aut gravem, aut vehementem. Nam isto posteriori modo judicari potest ex conjecturis sine periculo erroris, quia tunc judicium non est conjecturale, sed evidens. Nam hcet conjecturae non faciant evidentiam rei, faciunt nihilominus evidentiam illius extrinsecae dominationis, quae ab ipsis quasi formaliter redundat in rem, quae probabilis, aut verisimilis denominat: r. Hoc ergo posterius judicium habere posset homo de hujusmodi rebus in primo statu, quia in illo nullum est periculum erroris, non tamen definitum judicium proferre poterat de veritate ipsa, quia in illo semper est periculum deceptionis.
9. Ad probationem consequentiae ejusdem primà argumenti. — Et ad probationem in contrarium, quia interdum talc judicium potest esse moraliter necessarium, et naturae accommodatum: respondemus in natura lapsa fortasse ita esse, ante lapsum autem non ita fuisse. Quia ad omnem usum prudentiae, et rerum agendarum in rigore sufticit prius judicium de rei probabilitate, verisimilitudine, aut suspicione, et ita cessat necessitas alterius judicii de reipsa secundum se. Aliunde etiam habebat homo in illo statu tantam animi compositionem et moderationem, ut nihil ex praeveniente passione vellet, et ideo recta ratione ductus facillime posset per voluntatem fraenare intellectum, ut nunquam in simile opinativum judicium prorumperet. Unde in eo statu haberet homo opinativam cognitionem objective, ut ita dicam, non formaliter, id est, cognosceret, quod opinabile est, et in quo gradu tale sit, non tamen judicando opinaretur. Dices, hoc moco declarari quidem potuisse hominem non errare, non tamen probari, non potuisse decipi, quia semper erat liber ad illud judicium proferendum, si vellet. Respondeo imprimis cum homo esset prudentissimus, et bene ordinatus, et alioquin tale judicium sibi non esset ad res agendas, vel cognoscendas necessarium, essetque expositum falsitati, hoc videri sufficiens, ut nunquam posset talem actum habere, quia esset periculo alicujus mali, sine justa causa se exponere. quia esset contra perfectionem illius status. Imo non videtur carere aliqua levi culpa, quae in illo statu esse non posset, ut infra dicemus. Addo denique ad complementum hujus rectitudinis necessariam fuisse aliquam divinam protectionem; tum ad vitandam involuntariam deceptionem, vel praeveniendo ne sensibus et phantasiae aliquid occurreret, quod posset esse erroris occasio: vel si illud occurreret, excitando rationem, ut plane adverteret, ac sensum corrigeret, et veritatem dijudicaret ; tum etiam ad vitandam infallibiliter voluntariam, et inculpabilem deceptionem, illuminando hominem in his, quae necessaria, vel opportuna illi essent, vel dirigendo voluntatem ejus, ut semper in hujusmodi judiciis p rudenter se gereret, seu abstineret, et hoc significavit D. Thomas in citata quaest. 94, art. 4, ad 5, dicens: Quod divinitus ei subventum fuisset, ne deciperetur in tis, quorum scientiam non habebat.
10. Ad secundum argumentum in eodem n.2, quoad Evam. — Ad alterum argumentum sumptum ab exemplis Evae, et Adae respondendum superest. Et imprimis ad priorem partem de Eva, respondet Augustinus, in Gen. ad Ht., cap. 30, ideo Evam fuisse deceptam, quia interiori affectu jam peccaverit, et hoc sequitur D. Thomas supra, et Rupertus 3, de Trin., cap. 5, et indicatur in verbis illis Gen. Vid?t igitur mulier, etc., nam in eis significatur, Evam interius jam affectam ad promissa serpentis scietis bonum et malum, motam fuisse ad respiciendum fructum. Verumtamen instari potest, quia ante illa verba dixit Eva ad serpentem: Preecepit nobis Deus, etc., ne forte moriamur, ubi per particulam forte, quamdam interiorem deceptionem indicavit, reputans incertum eventum mortis peccando, quem Deus asseveranter pronunciaverat, propter quod Rupertus, diet. lib. 3, cap. 5, dicit, jam tunc fuisse mentem Evae vitiatam. Putat enim ante illam externam tentationem diaboIum jam interius tentasse Evam, et illam in aliquem pravum consensum, vel desiderium induxisse. Sed hoc non est cum fundamento dictum, nec libere credendum est, maxime cum explicari non possit quale fuerit illud peccatum internum, vel de qua re fuerit illa interna tentatio. Unde Cajetanus ibi indicat, Evam addidisse illam particulam forte, non ex deceptione, sed ex quadam ignorantia, seu nescientia, quia nesciebat, an verba Dei essent tantum comminatoria, vel omnino assertoria. Sed difficile etiam est, admittere in Eva hanc ignorantiam; quia erat de re maxime necessaria, et quia verba Dei erant satis clara, et ideo dici potest non esse additam illam particulam forte, ad significandam dubitationem eventus mortis, si ex ligno vetito comederet, sed ad significandam libertatem, quae in ipsis erat ad vitandam, vel incurrendam mortem. In hoc enim sensu accipitur saepe illa particula in Scriptura, imo etiam communi modo ita loqui solemus de poena, vel alio effectu pendente ex priori actu libero, seu contingente, quamvis posito tali actu consecutio alterius effectus infallibilis sit.
11. Ad idem secundum argumentum quoad Adam. — Altera vero pars de deceptione Adae longiorem petit disputationem, quam infra explicando peccatum ejus tractabimus, nunc breviter negamus Adam fuisse seductum, ita enim testatur Paul. 1, ad Timot. 2, Augustinus autem in loco citato intelligi potest, ut non senserit, Adam habuisse positivum judicium quod peccatum illud futurum fuisset leve, aut quod Deus non esset illud puniturus, sed negative tantum non consideraverit gravitatem culpa,, et mali, cui se exponebat. Vel certe si tale judicium habuit, credendum est, jam ex verbis Evae aliquam animi elationem, et inordinatum desiderium excellentiae concepisse. Sic enim divus Thomas, supra in solut. ad 5, loquens de primo homine ait, in tentatione non fuisse ei subventum, ne deciperetur, quia jam praecesserat peccatum in animo, et ad divinum auxilium recursum non habuit; sed hoc, ut dixi, infra latius declarabitur. Denique ad exemplum de B. Virgine nego illam fuisse deceptam, ut tractavi latius in 2 tom., tertiae partis, disput. 19, sect. 6, ubi verba illa: Zeistimantes illum esse in comitatu, late exposui.
12. Moline limitatio ad secundam opinionen hucusque traditam. — Denique non omit- tam advertere, Patrem Molinam, in tract. de opere sex dierum, disp. 26, limitationem adhibere superiori sententiae, et quamdam mediam profiteri, quam his fere verbis declarat, scilicet, in illo statu non potuisse esse errorem, quem homo per liberum arbitrium non posset vitare, et cujus permissio ad pugnam, periculumque de fidelitate primorum parentum capiendum, non pertineret: potuisse autem esse errorem per liberum arbitrium, quando ejus permissio ad pugnam illam, et periculum spectaret. Itaque sentit in illo statu non potuisse hominem involuntarie decipi, aut errare. Voluntarie autem potuisse non in omni materia, sed in ea, quae ad probationem fidei, seu ad experimentum, et libertatem ejus spectabat. Fundatur, quia Deus exposuit primos homines ad pugnandum cum daemone, ut per victoriam majus meritum consequi possent: ergo etiam in hac parte reliquit eos in manu consilii sui, ut ab hoste de errore aliquo culpabili tentari possent, et suo arbitrio errorem admittere, vel cum divina gratia ilIum depellere, et ita exponit deceptionem Evae. quia illa fuit libera, et ex divina providentia juste permissa.
13. Usus sensus preedicte limitationis. — Duobus tamen modis potest haec sententia intelligi. Prior est, ut Deus in illo statu solum praeservaverit hominem infallibiliter ab errore involuntario, id est, quem sua voluntate vitare non posset, quamvis faceret quantum in se esset. In reliquis vero omnibus, in quibus homo non erraret, nisi libere volens, illum reliquerit, ut decipi posset, ac errare, si vellet, et hunc sensum indicat dictus auctor exponendo Augustinum, ut de solis involuntariis erroribus locutus sit. Qui tamen sensus non videtur consentaneus Augustino, nam deceptio Evae satis involuntaria fuit, et nihilominus dicit, ante illam praecessisse culpam, significans, sine illa esse non potuisse. Alius sensus illius sententiae, quoad posteriorem partem de voluntario errore (nam in priori convenimus) esse potest, ut non de omni errore voluntario, sed de illo, qui non incurritur sine gravi culpa intelligatur.
14. Ecpenditur praedictus sensus in triplici errandi modo. — Tribus enim modis contingit voluntarius error in intellectu, scilicet absque ulla culpa, cum veniali culpa, et cum mortali. Primo modo potest nunc homo errare speculative in judicio probabilis opinionis, in quo nihil peccat, quando prudenterse gerit, quamvis contingat judicium in re falsum esse, et hunc mo- dum deceptionis videtur etiam admittere Molina in statu innocentiae, dicit enim, in illa potuisse esse opinativum judicium, quia nulla est inordinatio, quando prudenter fit. Sed in hoc omnino veram censeo esse ccommunem ssententiam, quia licet illa non sit inordinatio culpae, est magna imperfectio, et malum quoddam naturae, et ita de hoc genere deceptionis maxime procedunt omnia, quae de perfectione hominis, et protectione Dei adduximus. Secundo modo potest homo errare cum culpa veniali si ferat judicium imprudenter, et cum aliqua levi temeritate, sine alio gravi damno sui, vel alterius. Et de hoc modo erroris etiam censeo certum, non habuisse locum in primo statu, et ante omne peccatum grave ab homine commissum: tum propter omnia supra adducta: tum quia vix potest contingere tahs error sinealiqua mentis surreptione, quae inillo statulocum non habebat: tum maxime quia in eodem statu non poterat homo prius peccare venialiter, quam mortaliter, ut postea videbimus.
15. Tertius modus deceptionis manifestus est in haeresi, et in judicio temerario contra honorem proximi, et similibus, et in hoc censeo valde probabilem opinionem Molinae, et fortasse hoc solum intendit: non existimo autem esse contra mentem D. Thomae et aliorum. Probatur prior pars, quia homo in statu innocentiae liber fuit ad peccandum in quacumque materia gravi, nec in hoc potest aliqua limitatio, vel aliquis ordo cum fundamento affirmari, ut, verbi gratia, quod non potuerit ante peccatum superbiae aliud committere, vel injustus esse, priusquam intemperatus: ergo primum peccatum hominis potuit esse haeresis, vel etiam injustum judicium contra proximum: ergo potuit esse in primo homine, vel foemina deceptio voluntaria ante omne aliud peccatum. Neque hoc est contra communem sententiam, quam supra probavimus, ut in altera parte dixi, namtalis error procedere debet ex voluntate deliberata, et peccaminosa, quae in eo statu esset perfecte libera, etnon per surreptionem, necesset ex priori deceptione, sed ad summum ex inconsideratione, et ita esset prior errore, tanquam causa ejus: ergo jam illa deceptio non esset in homine innocente, sed in homine peccatore, neque esset poena sineculpa, sed potius esset ex culpa, nam illa voluntas, a qua procederet, culpabilis esset. Atque itasemper verum manet, hominem in statu innocenLiae decipi non potuisse, quia ex vi illius voluntatis ab illo statu caderet, et ita prius esset peccator, quam judicium erroneum haberet.
16. Illatio contra promime dicta.— Eapeditur. —Dices: ergo potuit hoc modo deceptio Evae contingere, etiamsi interius peccatum superbiae prius in animo non praecessisset, cujus oppositum sentiunt Augustinus et divus Thomas et ita videtur haec pars eorum menti, ac sententiae repugnare. hespondeo ita quidem accidere potuisse simpliciter, vel, ut ita dicam, Metaphysice, aut praecise, ex vi illius status loquendo. Hoc enim probat ratio a nobis facta. Moraliter autem loquendo, id accidere non potuit, et hoc videntur Augustinus et D. Thomas considerasse. Nam etiam in hominibus lapsis error per haeresim non contingit, nisi vel magna ignorantia praecedat, vel alia superbia, aut alia inordinata passio, que hominem, etiam alias non indoctum in errorem impellat. Multo ergo magis in Eva, quae vel expressum Dei verbum ab ipsomet audierat, vel de ilio sufficienter erat per virum instructa, et quae alias etiam sapiens erat, et incrdinatis affectibus carens, non potuit moraliter in tam apertum errorem incidere, nisi affectus superbiae prius ejus mentem perturbasset.