Text List

On this page

Caput 11

Prev

How to Cite

Next

Caput 11

Caput 11

Utrum adam in virtutibus voluntatis rectus, ac perfectus creatus fuerit

CAPUT XI. UTRUM ADAM IN VIRTUTIBUS VOLUNTATIS RECTUS, AC PERFECTUS CREATUS FUERIT.

1. Beatitudo voluntatis vel naturalis est, vel supernaturalis. — Duplex est rectitudo, et perfectio voluntatis humanae, naturalis, et supernaturalis. Et de utraque tractat quaestionem hanc D. Thomas, 1 part., quaest, 95. Nos autem in praesenti solum de naturali tractamus, majoris enim distinctionis gratia totam naturalem perfectionem primis hominibus datam, et natura integritatem explicare volumus, dicturi postea de statu, et perfectione gratiae, in qua fuerint iidem primi homines, antequam peccarent, constituti. Duplex autem perfectio naturalis in eadem voluntate nominis considerari potest, una est innocentiae, alia est virtutis positivae, ut sic dicam. Prior nullam rem positivam addit naturali voluntati, sed tantum carentiam omnis culpae ; hanc enim solam privationem, seu negationem nomen innocentiae formaliter importat. Neque refert, quod talis negatio formaliter non dicat perfectionem, nam supponit illam in voluntate, quae ex natura sua recta est, tanquam a Deo bene instituta, si removeatur culpa, quae illam deflectat, et maculet: et hujusmodi etiam perfectio, et rectitudo nomine innocentiae significatur. AI- tera vero perfectio aliquid positivum addit voluntati, scilicet habitus studiosos, et rectos ordinis naturalis, quos habitus, virtutum nomine signiticamus. Unde fit, ut prima perfectio possit a secunda separari: nam si Deus crearet hominem sine actu, vel habitu aliquo, esset innocens, quamvis virtutem nullam haberet.

2. Prima assertio de fide. — Probatur. — Primo ergo certum est, hominem creatum, fuisse innocentem et absque culpa. EHoc de fide est, et probatursufficienter ex illo Eccles.7: "Deus fecit hominem rectum, et ipse se infimitis miscuit quaestionibus". Non etiam potest dici homo rectus. qui sit in peccato: ergo ut minimum convincunt illa verba fuisse hominem conditum cum naturali rectitudine voluntatis sine obliquitate peccati. Ratio vero est, quia Deus non potest esse auctor peccati: ergo necessario creavit hominem innocentem, quia tunc non potuisset habere peccatum, nisi ab auctore suo, quod ejus bonitati repugnat. Hic vero statim se insinuat quaestio similis illi, quae de Angelis supra tractata est, an potuerit homo in eodem instanti in quo creatus est peccare. Nam si peccare potuit, dicere quis posset, contra assertionem positam, eum in primo instanti peccasse, ac subinde nunquam fuisse in statu innocentiee, et nihilominus non fuisse Deum auctorem illius peccati, sed ipsummet hominem sua libertate, cujus usum in primo instanti habuit, peccatum aliquod commisisse. Neque hoc esset contra verba Sapientis, quia etiam illo peccato admisso, vere diceretur Deus fecisse hominem rectum, quia ipse solam voluntatem rectam condidit in homine, ipse vero homo etiam in illo casu se miscuisset culpae, nimis cito oblique per suam liberam voluntatem operando.

3. Sed nihilominus loquendo de facto, assertio ita est intelligenda, ut non solum homo fuerit creatus innocens ex parte actionis Dei, ut sic dicam, sed etiam ut omnino et ex quacumque causa tunc peccato caruerit ; quod est etiam certum: nam imprimis ita Patres omnes verba sapientis intelligunt, ut infra videbimus; deinde quia id convincitur ex narratione Genesis. Nam in primo capite dicitur Deus creasse hominem ad imaginem et similhitudinem suam, et postea concluditur, "vidit Deus cuncta, quae fecerat, et erant valde bona". Non essent autem valde bona, si homo jam in peccato conspiceretur. Deinde in toto capite secundo supponitur Adam sine peccato quando fuit transiatus in Paradisum, et animalibus nomina imposuit, et Deus illi soporem immisit. Item post formationem Evae de utroque dicitur quod non erubescebant, et postea capite tertio narratur tentatio et utriusque peccatum: illud ergo fuit primum tempus, in quo peccarunt: et ante illud eis tribuere aliquod peccatum, plus est quam temerarium, cum in Scriptura non habeat fundamentum: illud vero affirmarede primo instanti creationis, sine dubio erroneum est.

An vero fuerit possibile in eo instanti peccare, tractatum est de Angelis, ubi diximus, etiam in Angelis fuisse impossibile, saltem secundum legem ordinariam et quodammodo naturalem. Sed hoc evidentius est in homine, quia indiget discursu et tempore, ut rationis cognitionem habeat adlibertatemsufficientem, si modo natural hujusmodi cogmitionem et rationis usum habiturus est. Hanc autem tarditatem et imperfectionem naturalem habuit homo in primo instanti creationis suae, quatenus per naturae vires operari poterat, quia etiam per discursum procedebat et a phantasia dependebat. Ouod si supernaturaliter fuit tunc elevatus homo ad libere amandum in primo instanti cum fieret a Deo, peculiari dono et virtute, non potuit esse ad malum, sed ad bonum, ut postea declarabimus. Atque ita omni ex parte certum est, homines in principio habuisse voluntatem rectam et innocentem. Imo etiam sequitur, habuisse potestatem ad vitandum peccatum et conservandam innocentiam in illo primo statu. Sed hoc pendet ex multis aliis dicendis de perfectione hominis in illo statu, et ideo hujus potestatis declarationem pro nunc omittimus.

5. Secunda assertio. — Dico secundo, habuerunt homines ante peccatum, vel in primo instanti creationis suae, omnes virtutes et bonos habitus morales, qui per actus humanos ordinis naturalis acquiri possunt, qui proinde fuerunt infusi tantum per accidens. Per hanc assertionem non intendimus excludere virtutes altioris ordinis, sed ab illis nunc praescindimus, ut naturalem perfectionem prius explicemus. Potestque assertio tribui divo Thomae, in dicta quaest. 95, art. 3, nam licet indistincte de virtutibus loquatur, et multa dicat ad virtutes supernaturales pertinentia, tamen sine dubio includit etiam naturales, si attente legatur, praesertim in solutionibus argumentorum, et ita potest etiam probari assertio. primo ex illo Ecclesiast. 7: Deus fecit hominem rectum. Nam inter alia ad illam rectitudinem pertinebat, ut voluntas rectae rationi naturali esset subjecta, atque etiam ut esset recte disposita ad inferio- rem appetitum in officio honestatis continendum. Sed virtutes ex suo genere acquisitae perficunt et quasi complent hanc rectitudinem voluntatis: ergo illas dedit Deus homini, quem rectum creavit. Deinde idem probatur ex illo Eccles. 17: Deus creavit hominem, etc.. et secundum se cestivit illum virtute. Quae verba etiam possunt de virtute per se infusa explicari. Sed cum absolutus sit sermo, non sunt excludendae virtutes acquisitae. praesertim cum adhuc sub quaestione versetur, an virtutes morales sint per se infusa, vel tantum acquisitae.

6. Probatur em Patribus. — Ftratione. — Corollarium. — Preeterea veritatem hanc satis indicant Ambrosius, lib. de Parad. capit. 5, mnfine, Augustinus, in Concione ad Catechum., contr. Judaeos, etc., cap. 2, ubi ait, Adam fuisse factum ad imaginem Dei, pudcitia ornatum, temperantia compositum, etc., et lib. 14. de Civitat., cap. 10, de statu primi hominis, ait ; INVec aberat quidquam, quod bona voluntas adipisceretur: ergo sentit non defuisse virtutes. Item addit, quod ibi erat devitatio tranquilla peccati; at certe ad hanc tranquillitatem moraliter necessariae sunt virtutes morales acquisitae. Denique ita ibi describit felicitatem illius status, ut ab illo hujusmodi virtutes excludi non possint. Ratione probari potest assertio eodem modo, quo similem de scientiis probavimus. Nam certe ad perfectionem simpliciter hominis, non minus, imo magis, pertinent virtutes morales, quam scientiae naturales : ergo si Deus infudit primo homini omnes scientias, multo magis debuit virtutes naturales infundere. ut opus ejus perfectum esset. Quare omnes theologi conveniunt, has virtutes fuisse par accidens infusas animae Christi in primo instanti conceptionis suae, quamvis de scientia acquisita non omnes ita asserant, sentientes profecto, ad perfectionem naturae magis necessarias esse virtutes, quam scientias. Unde infertur, has virtutes datas esse primo homini in magno perfectionis gradu. De quo solum dicere possumus, fuisse quoad intensionem accommodatum ad sufficientem illius status perfectionem, quam Deus designavit juxta consilium voluntatis suae, quam ipse novit, nobis enim nihil certius de termino illius perfectionis constare potest, quia revelatum non est. At vero quoad extensionem dici potest illa perfectio universalis, quia et circa omnes materias morales virtutes infusae sunt, et unaquaeque cum potestate suffliciente ad operandum in tota materia sibi subjecta.

7. Difficultas circa assertionem. — Quee virLtutes morales fuerint Adamo concreate. — Sed circa hanc extensionem nonnullae difficultates supersunt, prima est ex Durando in 2, d. 29, quaest. 29, uhi ait, fuisse infusas Adae virtutes morales, quae circa alterum versantur, ut justitia, cui liberalitatem conjungit, non tamen virtutes, quae circa passiones versantur, et illas moderantur. Hatio eius quoad ultimam partem est, quia in eo statu nulla essent inordinatae passiones, neque appetitus haberet ditticultatem in appetendo secundum rationem: imo nec indeterminationem haberet quia omnino esset determinatus ad obediendum rationi. Sed immerito illam exceptionem adhibuit. Primo, quia juxta sententiam, quam veriorem credimus, etiam fortitudo, et temperantia licet versentur circa passiones, nihilominus etiam sunt in voluntate: ergo fuerunt homini infusae. Nam respectu voluntatis eadem est ratio de his virtutibus, quae de justitia et liberalitate, quia sicut voluntas habet quamdam indeterminationem in officio virtutis praestando circa alterum, ratione cujus indeterminationis indiget habitu, etiam si nulla alia intercedat difficultas, ut Durandus vult: ita etiam habet indifferentiam in praestando officio virtutis circa ipsummet operantem: ergo quamvis desit difücultas ex parte appetitus, sunt necessarii habitus inclinantes voluntatem ad omne officium honestum circa ipsum operantem, ratione indeterminationis, quam ex se habet. Secundo, quia etiamsi appetitus esset subjectus voluntati in illo primo statu, nihilominus erant necessariae hujusmodi virtntes in ipso appetitu, eo modo, quo in ipso esse, aut acquiri possunt, de quo alias. Ratio autem est, quia illamet subjectio magna ex parte per hujusmodi habitus formaliter facta est, vel certe sine illis non poterat tam perfecto, et connaturali modo fieri ut in sequenti capite exponemus. Et ita argumentum Durandi potest contra ipsum retorqueri, quia ipsamet subjectio appetitus habituum perfectionem in ipso indicat. ideoque non est bona collectio Durandi, quod appetitus in eo statu erat incapax istarum virtutum, quia erat determinatus per solam suam intrinsecam facuitatem, et ideo indigebat determinante intrinseco, quatenus esse posset, illud autem esse non poterat, nisi habitus, seu virtus.

8. Difficultas secunda an saltem eas virtutes non habuerit Adam quee in objecto involvunt imper fectionem illi statui repugnantem .— Altera difficultas est de quibusdam virtutibus, quarum objecta, seu materiae in illo primo statu inveniri non poterant, quia includunt imperfectionem illi statui repugnantem. Nam deficiente objecto, seu materia, deest officium virtutis, et consequenter non est necessaria virtus, imo nec videtur possibilis. quia non potest esse sine objecto. Assumptum inductione ostenditur. Primo in virtute poenitentiae, cujus objectum est peccatum commissum, nain repugnantiam involvit, esse in statu innocentiae et habere peccatum commissum. Secundo in virtute patientiae, quae tristitias moderatur in afflictionibus et laboribus. Haec enim omnia in illo statu non invenirentur. Tertio invenitur similis ratio in virtute misericordise, cujus materia est miseria proximi sublevanda.

9. Quorumdam responsio distinguens de virtutibus infusis et acquisitis. — Haec difficultas potissime solet tractari de virtutibus per se infusis. Unde posset aliquis dicere, omnes virtutes per se infusas inditas fuisse Adae quia consequuntur gratiam, et ideo non separantur ab illa, licet ratione status non possit persona actus earum exercere. At vero ex virtutibus acquisitis, illas tantum fuisse infusas Adae, quarum officium in illo primo statu inveniri potuisset ; sed nihilominus D. Thomas, dicto articulo quinto, ut dixi, dum indistincte affirmat, has virtutes aliqualter datas fuisse Adae, videtur loqui non tantum de infusis, sed ctiam de acquisitis ; et praeterea explicat comprehendere se virtutes quae moderantur passiones, quod maxime faciunt virtutes acquisitae, ac denique ejus ratio aeque de omnibus procedit. Non tamen simpliciter dixit, omnes virtutes fuisse in primo homine, sed cum illo addito, aliqualiter, et ideo illud declarans, distinguit de virtute in habitu, vel in actu, et dicit caeteras virtutes omnes quoad utrumque in illo statu inveniri potuisse, quod est clarum. De aliis vero de quibus nostra est difficultas, dicit, infusas fuisse quoad habitus, quamvis ex defectu materiae non possent actus exercere.

10. Resolutio complectens habitus atque actus.— Quae quidem doctrina etiam ad habitum poenitentiee applicari potest, quatenus aliquo modo potest esse acquisitus. Et quoad priorem partem de habitu est clara; tum quia habitus est prior actu, et bene disponit hominem ad illum, sive illum effecturus sit, sive non sit; tum etiam quia habitus non respicit materiam, ut praesentem, vel futuram, sed tantum ut possibilem huic naturae, et ita habebat locum quaelibet materia in statu innocentiae. Tum denique, quia semper fuit possibile homini amittere illum statum, sicut de facto amisit: unde utilissimum illi fuit, habere has virtutes per accidens infusas, quae in illo manerent, si caderet, ut revera de facto manserunt; quod vero attinet ad alteram partem de actu, licet verum sit, non potuisse has virtutes exercere in statu innocentiae potissimos actus suos (quod fortasse praecipue intendit divus Thomas) nihilominus semper aliquos actus exercere potuisset. Primo actus internos conditionatos, ut in poenitentia esset hic actus, si peccarem dolorem, in misericordia, si proximus indigeret, illi subvenirem. Nam hrcet aliqui putent, hos actus esse potius intellectus, quam voluntatis, tamen esse possunt in actuali proposito voluntatis de conditionato objecto. Imo illi conditionales non essent simpliciter vere in homine, nisi fundarentur in actuali proposito voluntatis ejus. Secundo posset exerceri actus complacentiae circa honestatem objectivam talium virtutum. Tertio specialiter virtus poenitentiae, quamvis non posset detestari malum commissum, ut probat ratio facta, posset odio habere peccatum, quod offertur ut committendum, ct habere voluntatem non faciendi Deo injuriam, ut in tom. de Poenit., late dixi, et specialiter videri potest disput. 7, sect. 1, num. 10 et 11. Misericordia etiam non semper, aut per se requirit dolorem in miserente, nam voluntas sublevandi miserum, si absque dolore haberi possit, revera erit actus misericordiae. Hoc autem modo, si status innocentiae duraret, posset unus homo cadere, et alter innocens habere voluntatem subveniendi illi, cum displicentia de malo ejus, quae posset haberi sine tristitia, vel dolore. Et fortasse inter ipsos innocentes non deessent occasiones habendi similes actus. Nam licet in illis non esset propria miseria poenalis, esse posset aliqua indigentia naturalis, ut parvuli indigerent auxilio majorum ad educationem, et ad vitanda pericula, et ignorantes, seu incipientes indigerent doctrina. Ad hunc ergo modum non deesset ibi aliqua materia misericordiae, et sic potest de aliis similibus virtutibus facile cogitari.

11. Tertia difficultas an denique infusce fuerint virtutes alique Deum respicientes.—An in voluntate habuerit virtutem benevolentie naturalis erga Dewmn. — Tertio difficultas esse potest, an fuerint infusi Adae aliqui habitus virtutum acquisitarum erga Deum. Sunt autem duo genera virtutum, quae circa Deum versantur, quaedam, quae respiciunt Deum ut objectum cui, ut religio, et si qua est alia similis, ut forte obedientia, et de his non est dubium, quin fuerint infusae Adae, quia sunt perfectio- res, et magis necessariae quam reliquae morales et earum usus erat illi statui maxime proprius. Aliae vero sunt virtutes, quae versantur circa Deum, ut objectum quod, quales sunt in ordine supernaturali virtutes theologales, ex quibus una est in intellectu, scilicet fides, charitas vero et spes in voluntate. In ordine autem naturali loco fidei succedit cognitio naturalis Dei, quam habuit Adam per scientiam per accidens infusam, de qua jam dictum est. Charitati autem infusae respondet in ordine naturali amor naturalis Dei super omnia, et propter ipsum, qui amicitiae, vel benevolentiae dicitur: et de hoc aliqui negant fuisse in Adamo tam quoad actum, quam quoad habitum. Sed de actu longe probabilius est, in Adamo esse potuisse, quod docet D. Thomas 1, 2, quaest. 109, artic. 3. et quodlib. 1. art. 8, et aliis locis, ut latius in materia de Gratia tractamus, lib. 1, cap. 30.

12. De habitu vero res est magis incerta, in qua partem negantem tenet Pereira, lib. 5, in Genes., disput. de tertia excellentiae status innoncen., quaest. 1, ex fundamento omnino contrario praecedenti opinioni, scilicet quia non solum poterat Adam diligere Deum ut auctorem naturae naturali dilectione super omnia, sed etiam voluntas ejus naturaliter erat ad illum amorem propensa, et nullam difficultatem, vel impedimentum ex parte appetitus in eo amore patiebatur, et ideo non indigebat habitu. Contrarium sentit Scotus. Nam in hoc habitu potissime justitiam originalem constituere videtur in 2, distinction., 29, et late exponit Herrera, 2, disputat. 21, quaestion. 3, et disputat. 22, quaestion. 1.

13. Auctoris resolutio. — Mihi autem considerandum videtur, an voluntas humana sit naturaliter capax talis habitus, et an possit in hoc statu per actus acquiri. Nam si in voluntate est capacitas naturalis, profecto redacta fuit in actum in illo statu, et si acquiri potest per actus in illo statu fuit per accidens infusus, quia per se pertinet ad majorem perfectionem voluntatis humanae. Neque obstabit propensio naturalis voluntatis, quia haec potest augeri per habitum, quia dare potuit facilitatem operandi. Neque etiam referet, quod appetitus non retardaret, quia libertas, et indifferentia voluntatis sufficit ad capacitatem, et utilitatem habitus, sicut de virtute justitiae dicebamus. Unde partem hanc ut satis probabilem relinquimus, perfectam autem resolutionem in materiam de charitate remittimus, quia ex illa quaestione pendet, an per hujusmodi actus amoris Dei nunc similis habitus acquiratur. Denique virtuti spei infusae sub propria ratione spei, et quatenus fundatur in promissione divina nullus habitus mere naturalis respondere videtur ; tamen ut est amor concupiscentiae DEI respondere illi potest in ordine naturah habitus inclinans ad amorem concupiscentiae DEI, ut est summum hominis bonum, et de hoc fere eodem modo, quo de praecedenti, judicandum est.

PrevBack to TopNext