Text List

On this page

Caput 14

Prev

How to Cite

Next

Caput 14

Caput 14

Utrum homo creatus fuerit aliquo modo immortalis et impassibilis

CAPUT XIV. UTRUM HOMO CREATUS FUERIT ALIQUO MODO IMMORTALIS ET IMPASSIBILIS.

1. Error Pelagii in praesenti. — Perfectiones, quas hactenus explicuimus, ad solam animam, et ejus potentias pertinent: haec autem, quam nunc declarare aggredimur, totius est compositi, ideo post perfectiones, quas in corpore, et animo sigillatim consideravimus, de indissolubili utriusque nexu dicendum sequitur , praesertim, quia haec indissolubilitas, partim ex perfectione corporis, partim ex vigore animi proveniebat, ut videbimus. Primum ergo cavendus est error Pelagii, qui dixit non minus fuisse mortalem, et moriturum Adamum ante peccatum si non peccasset, quam peccando fuit. Ita refert Augustinus, ep. 106, circa finem, dicens in Synodo Pabestinae inter alia objectum esse Pelagio, eum dicere, quia Adum sive peccaret, sive non peccaret, moriturus esset, et mortem non esse in genus humanum introductam, per prevaricationem Ade. Et cum aliis, etiam hunc errorem Pelagium retractasse. quamvis fide non satis sincera. Et ita lib. de Haeres., in 88, hunc eumdem errorem Pelagio tribuit. Cujus fundamentum quantum ad ipsum Adamum aliud esse non potuit, nisi quia mortalitas naturalis est corpori humano secundum ejus naturam spectato: corpus autem Adae naturale fuit. Quantum vero ad filios Adae fundabatur, quia putabat peccatum Adae nihil posteris ejus nocuisse. Sed haec est alia haeresis, cujus impugnatio ad materiam de peccato originali spectat: nunc contra priorem breviter agendum est.

2. Prima assertio de fide. — Pnobatur primo ex Scriptura. — E«wplicatur Gregorius et Eucherius.— Primo ergo dicimus, Adamum fuisse aliquo modo immortalem, id est, potuisse nunquam mori, si vellet, seu nunquam fuisse moriturum, si non peccasset. Hoc de fide tenendum est. Probatur primo ex Scrip. Gen. 2, "In quocuque die comederis ex eo, morte morieris". Quem locum de morte animae Pelagius interpretatus est, quia Adam in die, in qua peccavit, non statim secundum corpus mortuus est, sed tantum secundum animam. Ad quam sententiam videtur accedere Gregorius, lib. 5, Epist., ep. 14, alias cap. 114, et lib. 6, ep. 31, c. 195, et Eucherius, in Gen. 3. Nihilominus certa fide tenendum est, comminationem illam fuisse de morte corporis, ut Paulus statim citandus illam interpretatur, ut ex Gen. 3, colligi potest in illis verbis: "7n sudore vultus tui vesceris pane tuo, donec revertaris in terram, de qua sunptus es, quia pulvis e5, et in pulverem reverteris". Et infra: "Nunc ergo ne forte mittat manum suan, et sumat de ligno vite, et comedat, et vivat in eternum", "emisit eun Dominus Deus de Paradiso", etc. Per quae ostenditur quasi executio illius peenae. Nam propter peccatum privatus est homo Paradiso, et remediis, quibus ad vitandam mortem uti poterat, et quasi morti traditus est. ut per communem ciborum usum vitam conservaret, donec in terram reverteretur. Unde tacite etiam explicatur, quo sensn dictum fuerat, "In quocumque die comederis, morte morieris", id est, morti obnoxius eris, seu mortalis efficieris, seu mori incipies. Nec Grego:ius vel Eucherius huic veritati contradicere voluerunt, sed declararunt, etiam mortem animae ibi significatam fuisse, et hanc statim incursam fuisse, illam vero in reatu, ac debito, ut expressius declaravit Albinus, seu Alcuinus in quaest. in Genes., et hanc peenam mortalitatis signifi casse Deum in eodem Gen. 3, cum fecit Adae et Evae tunicas pelliceas, et induit eos, docent Epiphanius, in Anchor. et Haeres. 74, et Origenes, homil. 6. in Levit., non longe a principio.

3. Coepta ratio pro assertione absolvitur. — Ex hac ergo poena optime a contrario colligitur, Adam si non peccasset, non fuisse moriturum, quia si moriturus esset, non fuisset mors poena peccati. Item quia ante peccatum non incepit mori, quia dictum est, "in qua die comederis, morte morieris": ergo non antea moriebatur, etiam inchoative, ut sic dicam, neque erat mortalis, neque morti obnoxius. Et hac ratione dicitur Sapient. 1. "Quoniam Deis ortem non fecit", quia non fuit ex prima institutione Dei, "nec letatur in perditione vicorui", ut ibidem subditur: et ideo creando non instituit hominem mortalem: sed judi- cando, punit peccatorem, ut dixit Prosperus, in lib. sententiar. Augustini in 303. Clarius hoc confirmat idem Sapiens, cap. 2, dicens: "Deus creavit hominem inexterminalilem", "invidia autem diaboli mors introivit in orbem terrarum". Denique expresse id testatur Apostol. ad Rom. 5, dicens: "Per unum hominem peccatum introivit in mundum, et per peccatum mors" ubi aperte explicat comminationem Genesis de morte corporali, quae sine peccato in mundum non intrasset. Et ideo cap. 6, addit: "Stipendia peccati mors; gratia autem Dei vita cterna". Sicut ergo sine gratia comparari non potest vita aeterna, ita nec mors intraret, si peccatum non fuisset, et sic addit in cap. 8: "Corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus vero vivit propter justificationem", et 1, ad Corinth. 15. "Per hominem mors, et per hominem vesurrectio", et "sicut in Adam omnes moriuntur", etc.

4. Probatur primo ex Concilio Milevitano.— Accedunt Patres.—braeterea definita est veritas contra Pelagium in Concilio Milevitano, cap. 1, his verbis: Qui diverit Adam primun hominem mortalem factum, ita ut sive peccaret, sive non peccaret, moreretur in corpore, hoc est, de corpore earet, non peccati merito, sed necessitate nature, anathema sit.Idem tradit Concilium Arausicanum Ll, can. 1 et 2, et Concilium Tridenti num, sess. 5, c. 1, dicens: Adam peccando incurrisse mortem, quam antea illi comminatus fuerat Deus. Augustinus etiam variis in locis hanc docuit veritatem, praesertim l. 6, Gen. ad lit., c. 22. et seq., et. 4, de Peccat. merit., e. 9, etseq.. et l. deNupt., c. 5, et l. 6, cont. Julian., c. 4, et 1. 13. de Civit., c. 3et 23, et lib. 14, c. 26, et Prosperus, l. 1, de Promiss. et praedest., c. 2etlib. 2, de Vita contemplativa, c. 19, et alibi saepe contra Pelagium, Fulgentius, lib. de fide ad Petrum, c. 15, et de Incarn. et grat., c. 12 et 14, et Petrus Diaconus, de Incarnat. et grat., cap. 6, et Cyrillus Alexandrinus, lib. 1, in Joan., cap. 15, Chrysostomus, homil. 17, in Genes. secundo et tertio, et super citata loca Pauli.

5. Ratione quatenus probetur assertio. — Ratione non possumus probare veritatem hanc, nisi ex institutione divina nobis sufficienter revelata. Nam si puram hominis naturam consideremus, non est dubium, quin ex intrinseca conditione sua mortalis sit, et suis viribus, et conditioni relictum fuisse discursu temporis moriturum. Deus autem, sicut supra diximus, creare voluit hominem in statu altiori, quam ex vi naturae illi deberetur, et legem statuit, illum in perfecta rectitudine conservandi, quamdiu ipse homo libertate sua Dei praeceptum non transgrederetur. Ad illam autem rectitudinem pertinuit, ut corpus animam non aggravaret, nec molestias, vel defectus mortaltatis sentiret, quamdiu in sua innocentia permansisset. Et hoc probant testimonia adducta; est autem per se notum, potuisse Deum hanc praerogativam, et privilegium homini conferre, si a peccato abstineret. Solum ergo superest explicandum quahs fuerit hominis immortalitas in illo statu.

6. Arguitur non videri posse ostendi cujusmodi fuerit immortalitas Adami. — Ratio autem dubitandi esse potest, quia Adam ex eadem materia corpus habuit, ex qua sunt nostra, et ex eisdem qualitatibus, et temperamento corpus ejus erat dispositum, quo nostra sunt corpora, eodem, inquam, secundum speciem, et secundum earumdem qualitatum variam mixtionem pro diversitate membrorum, et humorum. Sed homo nunc non aliunde habet, quod sit mortalis, nisi ex eo, quod tali materia sic disposita constat: ergo eadem ratione Adam fuit mortalis. Quia existente eadem causa formal, vel materiali intrinseca non potest non sequi idem effectus. Secundo corpus Adae erat alterabile, et passibile actione physica et materiali, quae per se potest inducere corruptionem: ergo habebat corpus corruptibile. Consequentia videtur per se nota, et antecedens probatur, quia homo in illo statu indigeret cibo, et potu ad conservandam vitam: ergo signum est fuisse subjectum actioni, et alterationi caloris naturalis. Unde consequenter fit, ut convertendo cibum in suam substantiam per ejus reactionem aliquid etiam propriae substantiae resolveretur, et amitteretur: ergo corpus illud erat corruptibile secundum partes: ergo etiam secundum totum, quia partes ejusdem naturae sunt cum toto. Tertio, quia si Adam applicaret manum igni, et multo tempore ita perseveraret, combureretur: ergo erat corruptibilis. Quarto, quia secundum Aristotelem omne generabile, est corruptibile, sed homines in statu innocentiae essent generabiles, imo per veram generationem humanam procrearentur: ergo etiam essent corruptibiles.

7. Quorundam scholasticorum et Patrum dicta, qui proxime factis argumentis consentire videntur. — Propter haec, et similia argumenta aliqui dixerunt, homines in statu innocentiae, et Adam ante peccatum fuisse mortalem, licet non esset moriturus, si non peccaret. Ita Sco- tus, Gabriel, et alii in 2, d. 19. Idque ex professo contendit Moses Barcepha, opusc. de parad., part. 1, cap. 5, et in eam sententiam refert Chrysostomum, Athanasium et Cyrillum et Philosenum, refert item alios dicentes, Adam mortalem, et immortalem fuisse, cum ipsius libero arbitrio permitteretur a Deo, ut vel observata lege immortalis esset, vel fracta moreretur. Quod aliis verbis scripsisse videtur Augustinus 7, Genes. litter., cap. 25, dicens: Corpus Adami mortale erat, quia poterat mori, et immortale, quia poterat non mori. Sic etiam Nemesius, lib de Natura hominis, c. 1, et ex illo Anastasius Nyssenus, in Quaestion. Scripturae, quaest. 24, dixerunt, hominem ab initio neque plane mortalem, neque plane immortalem genitum esse, sed veluti in confinio utriusque naturae, ut si corporeas affectiones sequeretur, sub corporis mutatione subjiceretur, sin animi bona anteponeret, ad immortalitatem traduceretur. Simili modo Anastasius Synaita, lib. 11, Exaemeron, non longe a fine, ex professo probat ex Methodio contra Origenem primos homines ante peccatum fuissc mortales.

8. Secunda assertio per quam evplicantur in bono sensu citati Doctores. — Verumtamen omnes hi Patres in sensu catholico locuti sunt: nam solum docere intendunt, hominem non habuisse ante peccatum naturalem, ut ita dicam, immortalitatem, neque gratuitam illam, quae corporibus gloriosis tribueretur, sed potius ex vi suae intrinsecae compositionis, et dispositionis fuisse mortalem, licet ex dono Dei futurus fuisset expers mortis, ac subinde aliquo modo immortalis, si non peccasset. Sic dixit Augustinus supra: Aliud est non posse mori, sicut quasdam naturas immortales creavit Deus, aliud est autem posse non mori, secundum quem modum primus homo creatus est inmortalis. Et infra concludit: Mortalis ergo erat conditione corporis animalis: immortalis autem beneficio conditoris. Dicit autem corporis animalis, ut immortalitatem corporis gloriosi excludat. Et ideo infra adjungit, non fuisse ita immortalem, ut mori non posset, sed ut posset non mori: JVeque enim, ait, immortale, quod mori omnino non possit, nisi corpus spirituale, quod nobis futurum in resurrectione promittitur. Et in eodem sensu caeteri Patres, quos allegavi, suam sententiam declarant. Divus autem Thomas, 1 part., q. 97, art. 1, tres immortalitates distinguit, naturalem, qualis est in Angelis, et coelis, gloriosam, qualis erit iu beatis hominibus, et mediam (ut ita dicam) quae dici potest originalis, seu innocentiae, et concludit, Adam nec primam, nec secundam habuisse, sed hanc tertiam, quae intrinsecam capacitatem mortis non excludit, sed solum confert, ut illa potentia in actum non reducatur. Quia vero hoc erat infallibile ex promissione divina, ideo theologice loquendo illa potestas non moriendi immortalitas quaedam vocari potest, et e contrario Adam dicitur factus mortalis peccando, quia illud privilegium propter peccatum amisit. Et in hoc sensu loquuntur Patres in priori puncto citati in n. 4. Nec contra hanc immortalitatem procedunt rationes dubitandi supra propositae in n. 6, sed naturalem et intrinsecam potestatem moriendi ostendunt.

9. Quomodo primi parentes vitarent mortem sive violentam sive naturalem. —bubitant autem theologi quale fuerit illud immortalitatis donum, seu quomodo conservari semper possent homines ne ad mortem pervenirent, si a peccato abstinerent. Et ut melius rem totam explicemus, suppono, duobus modis mortem homini evenire, scilicet ab extrinseca causa, ut per ignem, aquam, ensem, etc., quae dicitur mors violenta, vel ab intrinseco per actionem interni calidi in humidum: quae dicitur mors naturalis. Ab utroque igitur modo interitus seu mortis immunis esset homo in illo statu, quamdiu non peccaret: causa vero illius praeservationis, seu immortalitatis diverso modo tradenda, et explicanda est, et ideo de illa duplici morte sigillatim dicemus.

10. Circa vitandam mortem violentam opinio Moline. —Circa priorem interrogari potest, an corpus Adae ita fuerit a Deo intrinsece dispositum, et quasi solidatum per qualitatem aliquam illi inditam ut a nulla extrinseca causa, etiam illi sufficienter applicata posset corrumpi. In quo puncto P. Molina, tract. de oper. sex dierum, disp. 28, 3 et 4, concl. sentire videtur corpus hominis fuisse immortale, et impassibile per donum habituale illi collatum, quod erat qualitas quaedam corporea per totum corpus diffusa et extensa. Movetur primo, quia illa immortalitas non erat miraculosa, aut transiens, seu brevi tempore duratura, sed erat donum et propria conditio illi statui quodammodo debita. Deus autem non consuevit hujusmodi dona permanentia tribuere immediate per seipsum, sed per aliquam facultatem intrinsecam, et inhaerentem: ergo credendum est ita donum illud contulisse. Secundo argumentatur, quia existimat simili modo fraenasse Deum appetitum primi hominis ab omni concupiscentiae motu per habituale donum: ergo eodem modo credendum est tribuisse immortalitatem. Tertio, quia Deus potuit hoc modo illa corpora praeservare per qualitatem consentaneam corpori animal, in quo actio calidi in humidum esse potest. Nam corpus gloriosum immortale fit per qualitatem intrinsecam illi statui accommodatam: et corpora damnatorum fient immortalia per qualtatem, licet non futura sint impassibilia ab igne corporeo: cur ergo non poterit cogitari, et fieri qualitas, quae alio modo statui innocentiae accommodato corpus hominis faceret immortale? Si autem hoc possibie fuit, id certe est magis consentaneum ordinariae providentiae Dei, qui effectus ordiuarios (ut sic dicam) alicujus status per secundas causas facere solet. Quarto argumentatur, quia feeminae in illo statu parerent sine dolore, ratione alicujus qualitatis ad hoc bene disponentis earum corpora: ergo idem in proposito dicendum est. 11 Aliorum opinio. — Ali vero dixerunt etiam illum effectum per intrinsecam qualitatem factum fuisse, non tamen corpori, sed animae inhaesisse, ac subinde non corporalem, sed spiritualem fuisse. Quam opinionem indicare videtur S. Augustinus, in lib. quaestionum novi, et vet. Testam., q. 19. Aliqui etiam tribuunt D. Thomae, dictaq 97, art. 1, quia dicit, corpus Adae non fuisse indissolubile per aliquem immortalitatis vigorem in eo existenptem, sed quia inerat animae vis quaedam supernaturaliter divinitus data per quam poterat corpus ab omni corruptione praeservare. Et infra reddit rationem his verbis: Quia anima rationalis eacedit proportionem corporalis materie, conceniens fuit, ul in principio ei virtus daretur, per quam cormts conservare posset, etc., et in solut. ad 3, ait, quod vis illa praeservandi corpus a corruptione non erat animae humanase naturalis, sed per donum gratiae. Et tandem sententiam indicat D. Thomas, in 2, d. 19, q. 1, art. 4 et q. 5, de Malo, art. 5. Et ita etiam intellexit D. Thomam, Scotus in 2, disp. 19, q. 1, et ideo Cajetanus, in art. 1 et 4, idem sentiens non reprehendit Scotum quod male D. Thomam intellexerit, sed quod illum impugnaverit. Idem tenet Valenhus, 1 tom., disp. 7, q. 3, punct. 2, ubi ait, illum vigorem fuisse qualitatem supernaturalem animae infusam, quam Deus potuit talem facere, ut natura sua actionem contrariae agentis impediret. Ac denique aliqui Thomistae existimant, qualitatem illam fuisse gratiam ipsam, quae est, in essentia animae, quae tunc illum vigorem habebat, et solet allegari Scotus, libro 1, de Natur. et Grat., cap. 5, ubi non sats clare, nec determinate loquitur.

12. Tertia assertio communior. —Mihi tamen probabilius est, immortalitatem, seu impassibilitatem quoad hanc partem non fuisse datam homini in statu innocentiae per intrinsecam qualitatem. Haec est communis sententia theolegorum in 2, d. 19, ubi Durandus, q. 4, et Scotus, q. unic., et in d. 29, S Potest dici, in fine, et Gabriel, d. 19, q. 1. et ibi aliorum. Item specialiter D. Thomas, dicto art. 4, in fine, loquens de modo corruptionis per violentiam ab extrinseco agente, vel per incisionem gladii, vel adustionem ignis, vel hujusmodi, dicit: Ab hoc modo corruptionis conserrabat hominem illesum diviua providentin. Et in dicta q. 97, art. 1, prius dicit, Adam non fuisse incorruptibilem per intrinsecam dispositionem: postea vero in art. 2 et 4, magis explicat, quod in 2, dixerat, addens, potuisse Adam conservare corpus illaesum ab extrinseco agente, partim per propriam rationem, per quam poterat nocica vitare, partim per divinam providentiam, quee sic apsun tuebatur, ut nihil ei occurreret ex improviso, a quo leederetur. Eadem est sententia D. Augustini, lib. 1, de Peccat. merit. et remiss., c. 3, ubi sic inquit: S Deus Israelitarum vesti nenLis, et calceamentis preestitit, quod per tot aunos non sunt obtrita, quid mirum, si obedtenti homini ejusdem potentia preestaretur, ut animale, ac mortale haens corpus, haberet in eo quemdum statum, quo sine defectu essel annosum, etc. Et postea comparat status innocentiae immortalitatem illi quam Elias, et Enoch nunc habent, et usque ad dies propinquos judicio finali habituri sunt. Verisimile autem est, vestes, et calceamenta Hebraeorum non per intrinsecas qualitates, sed per Dei providentiam sine diminutione conservata fuisse, idemque de Elia, et Enoch est verisimilius: idem ergo de primis hominibus Augustinus intellexit.

13. Suadetur assertio ratione. — Praeterea licet illa qualitas fortasse non sit impossibilis, de quo modo disputare nolumus, nihilominus nimis esset miraculosa, et nullum habet fundamentum in his quae de immortalitate primorum hominum sancti, vel Scriptura docent. Nam potius indicant illum modum incorruptibilitatis esse proprium corporis gloriosi. Nec ad convenientem providentiae ordinem erat alius necessarius, nam per prudentem ipsius hominis diligentiam, adjuncta peculiari DEI providentia, et custodia per se, vel per Ange- los, sufficienter, satisque convenienter poterat homo ab his extrinsecis incommodis praeservari. Nam, verbi gratia, ut homo non posset ab igne comburi, vel nimium calefieri, quid necesse erat esse tali qualitate affectum, ut quamvis in ignem mgrederetur, ab illo pati non posset, cum multo facilius esset vitare nimiam ad ignem propinquitatem? Alioqui etiam dicendum esset, hominem fuisse per intrinsecam qualitatem ita affectum, ut licet ambularet super aquas, non mergeretur, vel licet mergeretur, non suffocaretur. At haec, et similia incredibilia sunt: multo ergo verius et facilius dicitur, haec omnia incommoda per prudentem providentiam praecaveri potuisse, et consequenter ctiam vitanda fuisse.

14. Ratio altera. — Denique est optima ratio, quia si in corpore hominis, et in omnibus partibus ejus esset qualitas resistens naturaliter omni extrinseco corrumpenti, eadem ratione eadem qualitas resisteret, ne una pars corporis ab alia dissimili pateretur, seu necalidum ageret in humidum: ergo per illam qualitatem etiam fieret homo incorruptibilis ab intrinseco, et consequenter non indigeret cibo, et potu ad vitam conservandam, quae sunt aperte falsa, et contra Scripturam, ut statim dicemus. Prima vero sequela probatur, quia actio calidi in humidum, seu alteratio inter partes dissimilares corporis organici inter se, ejusdem rationis est cum alteratione proveniente ab extrinseco agente, quia ad eumdem proximum terminum caloris, vel frigoris tendet, et ab eodem principio, et eodem naturali modo progreditur ; ergo qualitas, quae resisteret extrinseco calefacienti, verbi gratia, resisteret etiam extrinseco calori, vel propinquae parti calidiori: et ita omnis intrinseca alteratio inter membra corporis impediretur.

15. Ad primum motivum Moline in n. 10. —Atque haec pars magis explicabitur, et confirmabitur respondendo ad motiva aliarum opinionum. Ad primum enim pro qualitate corporea concedimus, illud donum fuisse permanens et durabile in illo statu, quia modus ille providentiae etiam esset stabilis et certa lege promissus. Cum autem dicitur, quod non esset miraculosus, eatenus concedi potest, quatenus sine ullo proprio miraculo illa praeservatio fieri poterat. Hinc autem potius nos inferimus, id non esse factum per qualitatem intrinsecam, nam perpetuum miraculum fuisset, corpus animale esse tali qualitate dispositum, et speciale miraculum esset, corpus per qualitatem illam fieri impassibile respectu extrinsecorum agentium, et non ab intrinseco. Nihilominus tamen necessaria fuisset providentia non debita naturae hominis, ac proinde sub ea ratione supernaturalis, quamvis illi statul esset connaturalis.

16. Progreditur responsio ad idem motivum. — Cum vero instatur, quod Deus confert haec dona permanentia per habitus: respondemus, duo posse in effectibus horum donorum distingui, unum est effectio alicujus boni, aliud ablatio impedimentorum, vel causarum extrinsecarum, quae possent aliquid incommodi afferre. Et de primo verum est ad operationes ordinarias alicujus status permanentis, quando naturam superant, infundere Deum habitus, qui talium operum sint accommodata principia. De secundo autem non semper est verum conferri per intrinsecos habitus, nam saepe necessaria est extrinseca Dei custodia. Et sic videmus, Deum dare justis ordinaria et intrinseca principia operandi: quando autem justum dono perseverantiae diuturnae, vel confirmationis in gratia stabilire vult, non id facere per solos habitus, sed per peculiarem providentiam suam, quae hominis cooperationem conjunctam habeat. Sic ergo in praesenti ad immortalitatem diu conservandam dedit quidem Deus homini in corpore temperamentum aptissimum ad resistendum contrariis, quantum naturalis capacitas humani corporis patiebatur: in animo vero dedit prudentiam et scientiam, ac vigilantem rationem, qua posset pericula et agentia contraria evitare. Quia vero haec non sufficiebant, adjunxit ex parte inferiorum causarum locum temperatum et salubrem, qui non posset ordinarie et in communi cursu vitae corpori nocere, et ex parte superiorum causarum, scilicet, coelestium, etiam constituit hominem sub climate optimo et temperatissimo. Et quia in his omnibus poterat defectus inveniri, suam peculiarem providentiam adjunxit, tum ad excitandum hominem in occasionibus opportunis, tum etiam ad removenda extrinseca impedimenta, quae homo etiam vigilans praecavere non posset.

17. Ad secundum motivum ibidem. — Ad quartum motivum.—AStque ita patet responsio ad exemplum de extinctione fomitis. Negamus enim id factum esse per alios habitus, nam licet aliqui infunderentur bene disponentes appetitum ad illum effectum: soli sine peculiari protectione Dei non sufficerent, ut supra diximus. Imo fortasse probabilius etiam est, nullum habitum ad illum ettectum datum esse, quia ad virtutes naturales non pertineret, de quo infra dicturi sumus. Unde facile nos possumus argumentum illud in contrarium retorquere. Ad tertiam vero probationem jam responsum est, licet demus illam qualitatem esse possibilem, nihilominus usum ejus (ut sic dicam) nec necessarium, nec illi statui convenientem fuisse. Nec sunt similia, quae de corpo-ibus gloriosis, vel damnatorum afferuntur, nam priora non sunt corpora animalia, sed quodammodo spiritualia: posteriora vero etiam sunt extra statum corporum animalium, quatenus nec cibo, nec potu indigent, et quoad hoc forte disponuntur per aliquam intrinsecam qualitatem, licet relinquantur passibilia ab igne et aliis divinis instrumentis. Quanquam perpetua conservatio sub actione illa et passione tam gravi, sine peculiari actione providentiae Dei fierl posse non videatur, de quo alias. At vero in corpore animali qualitas illa necessaria non erat, neque dispositioni corporis ad actiones illius status erat accommodata. Ad ultimum vero exemplum de partu foeminarum sine dolore, infra ex professo respondebimus, nunc consequenter etiam dicimus, etiam in illo effectu peculiarem Dei providentiam fuisse interventuram.

18. Impugnatur altera opinio in n. 143.—Ad alteram sententiam de spirituali qualitate animae indita respondemus imprimis, nullum pro illa sententia ferri rationis fundamentum: nos autem ostendimus nullam omnino qualitatem necessariam fuisse. Et profecto si aliqua necessaria esset, potius corpori, quam animae infundenda esset, in quo magis probo sententiam Molinae, quia major proportio est in qualitate corporea ad resistendum formaliter agenti corporeo, quam in qualitate spirituali, nam vix intelligitur, quomodo spiritualis qualitas inhaerendo animae per se resistere valeret, ne qualitas materialis induceretur in corpus, nisi prius ab illa quahtate spirituali, aliqua proportionata dispositio in corpus redundaret: et tunc frustra multiplicarentur tot qualitates, nam materialis sufficeret. Quod si dicatur qualitatem illam spiritualem non resistere formaliter, sed effective, tunc difficile est ad explicandum, quid anima hominis per illam qualitatem efficeret in agente extrinseco corporali, quo ejus actionem impediret. Et praeterea urget hic etiam ratio supra facta in num. 14, quod talis qualitas etiam actionem calidi in humidum, et inter partes ipsas corporis humani impediret.

19. Respondetur ad iocum Augustini citatun pro nunc impugnata opinione.— Nec etiam ille modus dicendi auctoritate fundatur, nam Augustinus qui citatur in lib. Quaestion. novi et veteris Testamenti, q. 19, imprimis liber ille incerti auctoris, et non multae auctoritatis est: et deinde nullum verbum in illa quaestione invenio, quo talis sententia significetur, ut in sequentibus declarabo. De divo Thoma etiam opinor, non fuisse de tali qualitate locutum, sed vigorem animae appellasse vim rationis, id est, scientiae, discretionis et prudentiae, ac rectae voluntatis, per quam poterat homo in illo statu illa extrinseca damna vitare. Quod mihi persuadeo, primo ex testimonio, quod sub nomine Augustini citat, in dicta quaest. 19, cujus verba sunt: Deus hominem fecit, qui quamdiu non peccaret, immortalitate vigeret, ut ipse sibi auctor esset ad vitam, aut ad mortem. In quibus evidenter loquitur de potestate vitandi mortem per rationem et electionem rectam: ergo in eodem sensu locutus est D. Thomas. Secundo, quia D. Thomas ait, hoc modo fuisse hominem incorruptibilem ex parte caussae efficientis, quod non potest intelligi de efficientia physica animae in proprium corpus, vel intrinsecum agens: ergo intelligitur de virtute efficiente intellectus, et voluntatis ad praeservandum corpus a corruptione moraliter, utique obedicndo Deo, et prudenter vitando et removendo corrumpentia. Tertio, quia ita videtur exponere ipse D. Thomas, art. 2, ad 4, et evidentius in alis locis supra citatis.

20. Circa vitandam mortem naturalem quarta assertio.—Superest dicendum de alio modo corruptionis ab intrinseco, de quo certum videtur ex dictis non fuisse per intrinsecam qualitatem impedientem internam actionem et passionem, alioqui non indigeret homo ahmentis. Quod manifeste falsum est, ut constat ex illo Gen. 29: "Preecepitque ei, dicens: E ligno Paradisi comede", "de ligno autem scientie boni et mali ne comedas". In quibus verbis explicatur necessitas comedendi, quae in illo statu fuisset ad conservandam vitam, et ideo graves theologi notant, non solum praecepisse Deum primo homini ut non comederet de ligno scientiae, sed etiam praecepisse ut de aliis comederet, quia hoc erat illi necessarium ad vitam. Quod sentit divus Thomas, 1 part., quaest. 97, a. 3, et Magister, in 2, d. 19, et ibi Durandus, q. 2. Quanquam Abulensis, Gen. 13, q. 206 et 209, contendat, illud praeceptum tantum fuisse negativum prohibens esum ligni scientiae, nam quoad alteram partem magis videtur esse permissio, aut concessio, quam obligatio. Unde D. Augustinus, lib. 14, de Civit., c. 15, dixit, unicum tantum praeceptum Deum imposuisse Adae. Et ipse etiam Deus solum comminatus est mortem propter transgressionem illius praecepti. Sed quamvis hoc posterius verum sit quo ad praeceptum speciale positivum, nihilominus recte dicitur per illa verba etiam explicatum esse praeceptum naturale comedendi quantum ad conservandam vitam necessarium esset. Unde cum dicitur, "Ex omni ligno Paradisi comede", non est putandum (ut quidam objiciunt) fuisse praeceptum comedendi de omnibus fructibus collective, seu distributive et copulative, sed disjunctim, seu de quolibet, ut placeret. Specialiter vero (ut Magister notat) certum est ibi praeceptum comedendi de ligno vitae aliquando, quia ad vitae perpetuitatem illud necessarium erat, ideoque supposita qualitate illus cibi etiam illud speciale comprehendebatur sub naturali praecepto conservandi vitam.

21. Corollarium ex dictis corpus Adaee fuisse transmutabite quoad aliquas particulas. — Negat tamen Cajetanus.—Unde colligitur corpus Adae de se, ac intrinsece passibile naturaliter fuisse, et alterabile etiam usque ad aliquam partialem transmutationem secundum aliquas corporis particulas. Sic enim D. Thomas, dicta q. 97, art. 3, ad 1, docet per actionem caloris aliquid de humido corporis Adae perdi potuisse. Et in solut. ad 2, et in art. 4, indicat, etiam potuisse pati a cibis, quamvis illa passio nunquam posset corpus ab statu connaturali extrahere. Et idem docent Scotus, Durandus et alii in 2, d. 19, et ratio est, quia hic effectus extrinsece sequitur ex actione calidi et humidi, et continua nutritione, tum quia naturaliter conjuncta est conversio alimenti in substantiam aliti, cum aliqua resolutione, et depositione substantiae ipsius aliti: tum etiam quoniam naturale agens agendo repatitur, ex quo sequebatur, ut corpus hominis in illo statu agendo in cibum, ut illum in suam substantiam converteret, aliquid etiam ab ipso pateretur. Quamvis Cajetanus, dicta q. 97, art. 3 et 4, hanc repassionem neget in illo futuram fuisse, quia anima (inquit) habebat vim quamdam supernaturalem propter quam corpus agendo in nutrimentum, non repatiebatur ab eo. Et potest hoc confirmari, quia alias corpus in illo statu esset simpliciter passibile, etiam passione praeternaturali et corruptiva, atque ita esset simpliciter mortale.

22. Expugnatur Cajetanus. — Qua ratione erificetur Adamum potuisse non mori, et non potuisse mori.—Sed non video quomodo virtus animae poterat reddere corpus illud impassibile ab alimentis, magis, quam ab actione calidi in humidum, vel ab actione et passione partium dissimilarium inter se. Item non video, cur magis obstet immortalitati illius status repassio ab alimentis, quam passio humidi a calido, quia per utramque alterationem potest extrahi corpus a naturali dispositione, si alteratio nimia sit, et a neutra extrahetur si sit moderata. Et ideo D. Thomas, in art. 3, ad 2, cum in prima responsione illam doctrinam insinuasset, in illa non persistit, sed addit secundam, dicens, quod talis passio esset ad perfectionem naturae. Nullum ergo est inconveniens admittere aliquam alterationem fieri potuisse in illo statu in corpore hominis per reactionem ciborum. An vero propter has alterationes dicendum sit, illud corpus fuisse passibile simpliciter, tantum est quaestio de modo loquendi, sicut supra dicebamus de quaestione, an esset mortale vel immortale. Idemque est, an sit dicendum potuisse tunc hominem non mori, ut Scotus et Gabriel loquuntur, et sentit Magister, d. d. 19, cum Augustino, l. 7, Gen. ad lit., c. 25, vel etiam non potuisse mori, ut Bonaventura et Durandus contendunt. Utrumque enim est verum in diverso sensu, potuit enim non mori, quia potuitnon peccare, et non interveniente peccato, non poterat mori, non quidem ex intrinseca impotentia, seu dispositione corporis, nec ex physica virtute animae ad resistendum extrinsecis agentibus, sed ex aliis causis et remediis a Deo praeparatis, quibus infallibiliter, durante illo statu, mors vitaretur. Et similiter erat passibile, quoad aliquam alterationem, non tamen quoad tantam alterationem, quae a naturali dispositione corpus removeret.

23. Mors ab intrinseco ea duobus defectibus potest obvenire. — Quo pacto uni defectui subventum fuerit in statu innocentie.—Fkxplicatur hoc ex doctrina Augustini, lib. 14, de Civit., cap. 26, et lib. 1, de Peccat. merit., cap. 3, et sub ejus nomine dicta q. 19, novi et veteris Testamenti, et D. Thomae, dicta q. 97, art. 4, nam duo defectus sunt in corpore humano in sua pura natura considerato, ex quibus, nisi remedium adhibeatur, mors ab intrinseco eveniet, unus est deperditio humidi per actionem caloris naturalis: alius est diminutio continua, quae fit vel in ipso calore naturali per reactionem alimenti, vel in ipso humido, quod minus perfectum ex alimento extrinseco reparatur. Primo ergo defexctui subventum est per fructus lignorum communium Paradisi. Nam ex illo defectu praecise spectato non sequitur mors, nisi cibus, et potus omnino deficiant. Et eadem ratione non sequitur fames, aut sitis, nec praeternaturalis alteratio, si opportuno tempore naturali necessitate subvematur. Et ideo dicit Augustinus supra: Cibus aderat ne esuriret, potus ne sitiret. Dices, hinc solum sequitur, potuisse non esurire, aut fan em non sentire, nihilominus tamen potuisse hominem pro sua libertate, vel omnino, vel saltem plus justo abstinere a cibis, et ita vel mori, vel etiam usque ad passionem famis praeternaturaliter alterari. Respondeo imprimis, quod si omnino abstineret a cibis, eo ipso graviter peccaret, et ab statu caderet, atque ita licet moreretur, non contingeret mors in statu innocentiae, sed peccati. Deinde non posset etiam praeter rationem rectam, et illi statui convenientem abstinere a cibis, quin saltem venialiter peccaret. Dictum est autem subventum esse homini in illo statu, ut nunquam venialiter peccaret, quamdiu mortale peccatum non praecederet: ergo ex vi ejusdem providentiae, et protectionis Dei nunquam relinqueretur abstinere a cibis indebito modo, nec cum aliquo nocumento illi statui repugnante.

24. Quo puncto subventum fuerit alteri defectui. — Contra secundum defectum maxime subventum est per alia remedia, maxime vero per lignum vitae. Nam imprimis in ipso corpore data est perfecta dispositio, et humorum contemperatio, ita ut inter se habere non possent vehementem actionem, quae aegritudinem vel aliquam similem dispositionem omnino praeternaturalem ab intrinseco possent inducere. Deinde per justitiae donum datum est, ut non possent humores nimium alterari, aut ex ferventi passione, aut ex nimio labore, quia in hoc statu in his omnibus esset maxima moderatio, et sic ait Augustinus supra: Nihil corruptionis in corpore, vel ex eorpore ullas molesLias ullis ejus sensibus ingerebat, nullus intrinsecus morbus, nullus ictus metue^atur extrinsecus, summna in carne sanitas. Praeterea etiam ex parte illorum fructuum, seu alimentorum, quibus priori cefectui subveniebatur, provisum est, ut optimae qualitatis essent, ita ut ex magna facilitate, et cum minima alteratione partium corporis hominis possent in illius substantiam converti, et ad hoc etiam juvabat optima et salubris loci dispositio, et hoc est, quod Augustinus, citato loco de Civitate Dei, dixit: Sicut in Paradiso nullus estus, aut frigus, sic in ejus habitatore, nulla ea cupiditate, vel timore offensio, nihil omnino triste, non lassitudo fatigabat otiosum, non somuus premebat invitum. etc.

25. Non tamen illo modo subvemretur omnino. — Sed ligno vitee supplebatur. — Verumtamen quamvis haec omnia possent sufficere, ut pro aliquo tempore corpus hominis in naturali d.spositione, non obstante actione calidi in humidum, et reactione ciborum conservaretur, nihilominus progressu temporis debilitaretur, et marcesceret, nisi aliud remedium quo ab illo malo praeservaretur, Deus illi providisset. Hoc autem remedium fuit lignum vitae, nam fructus ejus virtutem habuit confortandi et reparandi calorem naturalem, vel potius praeservandi ne infra connaturalem dispositionem minueretur. Quod his verbis Augustinus supra docuit: Lignum vite aderat, ne hominem senecta dissolveret. Et iterum: Quamdiu in creatoris lege duravit, dignus fuit edere de arbore vitee, ut mori non posset. Negue enim corpus tale erat, ut dissolvi esset impossibile, sed fructus arboris vitee corruptionem corporis inhibebat.

26. Declaratur quo modo per lignum vite non solum mors sed passio omnis corruptiva citaretur.—(Quomodo autem hoc modo no solum mors, sed etiam passio corruptiva vitaretur, intelligi poterit advertendo temperamentum unicuique homini conveniens, et connaturale non consistere in indivisibili, sed habere aliquam latitudinem intra quam variari potest secundum aliquam intensionem primarum qualitatum sine proprio defectu, vel laesione corporis. Imo aliquando cum perfectione, et augmento: aliquando vero cum consistentia in statu naturali. Circa hanc ergo latitudinem poterat per continuam nutritionem alteratio aliqua, et mutatio crescere ultra terminos illius latitudinis, sed priusquam ad illum terminum corporis dispositio perveniret, adhibendus erat fructus ligni vitae, quo illa dispositio corporis ad optimum statum intra illam latitudinem reduceretur, vel (ut bene Cajetanus notavit) ne unquam ad praeternaturalem statum perveniret, praeservaretur. Quod his verbis docuisse mihi videtur Augustinus, l. 13, de Civit., cap. 23, dicens: "Primus homo de terra terrenus" in animam viventem factus est, non in spiritum vivificantem, quod ei per obedientiee meritum servabatur. Ideo corpus ejus, quod cibo, et potu egebat, ne fame afficeretur, ac siti, et non imunortalitate illa absoluta. atque indissolubili, sed ligno vite a mortis necessitate prohibebatur, atque juventutis flore tenebatur, non spirituale, sed animale fuisse, non dubium est.

PrevBack to TopNext