Text List

On this page

Caput 15

Prev

How to Cite

Next

Caput 15

Caput 15

De ligno vitae, et quomodo, quantaque efficacia homini immortalitatem largiretur

CAPUT XV. DE LIGNO VITAE, ET QUOMODO, QUANTAQUE EFFICACIA HOMINI IMMORTALITATEM LARGIRETUR.

1. Prima assertio de quidditate ligni vite certa ex fide.—Tria in titulo insinuantur, quid fuerit lignum illud, qualisque et quanta efticacia ejus fuerit. Primo ergo dico, lignum illIud fuisse veram arborem sensibilem fructum ad comedendum aptum naturaliter producentem. Quod censeo de fide certum, oppositumque ad errorem Origenis, qui historiam de Paradiso ad metaphoras traduxit, pertinere. Probaturque manifeste ex contextu Gen. 2: "Producitque Dominus Deus de lumo omne lignum pulchrum visu, et ad vescendum suave, lignumque vitee in medio Paradisi, et lignum scientie boni et mali". Sicut ergo caetera ligna, et lignum etiam scientiae arbores fuerunt sensibiles, ita et lignum vitae. Et verbum produait, quod in omnia cadit, ostendit ex eadem terra, et ex eodem genere creationis fuisse lignum vitae cum caeteris factum. Unde consequenter manifestum est, fructus illius arboris fuisse quemdam corporalem cibum, sicut fuit etiam fructus ligni scientiae, ut constat ex Gen. 3. Unde cum sancti dicunt, sapientiam, aut Eucharistiam esse lignum vitae, id intelligendum est in sensu spirituali, seu per quamdam significationem, sicut Prov. 3, de sapientia dicitur: "Lignum vite est his, qui apprehenderint eam". Quod ita exponit Augustinus 2, de Peccat. merit., cap. 21, dicens, cibum illius arboris fuisse figuram sapientiae, quia sicut illa arbor erat in corporali Paradiso, ita sapientia est in spirituali, et sicut haec arbor sensibilis exterioris hominis, ita sapientia interioris hominis sensibus praebet vigorem. Quod in aliis locis, praesertim super Genesim saepe repetit. Cujus autem speciei illa fuerit, ignotum nobis est.

2. Secunda assertio de efficacia connaturali illius fructus ad reparandum vitam.—beinde dicimus fructum illius arboris per propriam efficaciam sibi connaturalem contulisse homini vigorem illum, seu renovationem. Itaque valde errant, qui dicunt, illam arborem seu fructum ejus tantum fuisse figuram illius effectus, et incorruptionis, quam Deus daturus esset homini, si non peccasset, quod sensit Eugubius, in cap. 1, Gen.. refellitur autem sufficienter ex illis verbis Gen. 3. "Ne forte mittat manum suam, et sumat etiam de ligno vite, et comedat, et vivat in eternum". "Et emisit eum Dominus Deus de Paradiso". Si enim fructus ille non conferret hunc effectum, sed Deus ad praesentiam ejus, non oporteret Adamum ejicere de Paradiso, ne comedendo de illo cibo particeps fieret immortalitatis. Quia Deus non promiserat illum effectum, nisi homini in sua obedientia perseveranti, et ita post transgressionem non tenebatur legem illam, vel pactum aut significationem servare. Atque eadem verba isto modo inducta etiam probant, illam efficaciam fuisse per virtutem connaturalem illi arbori, et fructui ejus, et non tantum per supernaturalem virtutem , aut elevationem Dei, ut Bonaventura et Gabriel existimarunt. Et indicant Gen. 2. Eucherius et Deda. Imo etiam Augustinus, lib.8, Gen. ad lit. eamdem sententiam indicat, dum ait, cibum illum contulisse talem effectum nonnulla inspiratione salubritatis occultee. Et quia statim inter miracula Dei computat, quod cibus ille immortalitatem efficeret. Sed pie exponi potest eodem modo, quo aliqua singularia opera dici solent, quasi miracula naturae. Absolute tamen loquendo verisimilius est virtutem illam fuisse naturalem. Nam si virtus erat supernaturalis, cum solum esset data vel promissa pro hominibus praeceptoDei obtemperantibus, quamvis post peccatum de illa arbore comederent, fructum immortalitats non acciperent. Sicut nunc, licet Eucharistia virtutem supernaturalem habeat ad sanctificandos recipientes, non omnes, qui illam sumunt, fructum illum recipiunt, si bene dispositi non sint, quia non est data illa virtus pro omnibus simpliciter, sed tantum pro digne sumentibus. Ergo e contrario si Adam post peccatum, comedendo de ligno vitae immortalitatem consequeretur, ut verbis illis docetur, profecto non erat supernaturalis talis virtus, sed ex naturali, et intrinseca facultate illius fructus procedebat. Et hoc sentiunt D. Thomas, Scotus, et alii auctores statim allegandi.

3. Enucleatur amplius assertio, notando dupliciter potuisse cibum illum conservare corpus. —Dicimus autem, illum effectum fuisse a virtute activa, et per propriam efficaciam illius cibi in corpus hominis, quia sola dispositio, vel quasi materialis causalitas, non poterat ad effectum illum esse sufficiens. Duobus enim modis potest intelligi cibum aliquem esse corpori humano naturaliter convenientem ad conservandum, vel confortandum illud. Pri- mo, quasi materialiter tantum, videlicet, quia talis cibus ratione sui temperamenti, et qualitatum, quibus disponitur, facile convertitur in substantiam corporis humani, et postquam conversus est, illaemet qualitates, quae in ipso erant, in homine manent (sive sint eaedem numero, sive specie, parum enim hoc in praesenti refert) et illud commode afficiunt, et suo modo formaliter illud confortant, et protegunt. Alio modo potest cibus confortare corpus efficienter, nimirum vel per novas qualitates ipsum temperamentum connaturale corpori perficiendo, ac reparando, si quid in illo diminutum fuerat, vel intendendo nativas qualhtates, et alias remittendo. Prior ergo modus non solum possibilis est, sed etiam frequens, non tamen fuisset sufficiens ad conferendam homini vitae perpetuitatem in corpore animali, quia per solum illum modum non reparatur diminutio naturalis caloris, a quo pendet corporis conservatio. Necessaria ergo fuit virtus activa in illo fructu ut posset temperamentum hominis, a quo vita pendet, perfecte restaurare. Nec est, cur impossibile existimetur, fructum unius arboris habuisse hanc virtutem connaturalem, quia ille effectus de se naturalis ordinis est, et finitae perfectionis, imo non excederet gradum formarum accidentalium : ergo non repugnat virtutem activam ejus connaturalem esse alicui arbori, seu fructui ejus. Et ita sentit de virtute illius fructus Rupertus, l. 3, in Gen., c. 3, et Hugo de S. Victore, in Annotat. Gen., cap. 7, et Glossa ordinaria, Gen. 2, ubi Lipomanus alios refert, et D. Thomas, dicta q. 9, a. 4, et ibi Cajetanus, Durandus, Scotus et Gabriel in2, dist. 19.

4. Assertio tertia de virtute ejusdem cibi ad conservandam vitam quantumlibet longam. — Ex quo ulterius addimus, cibum illum habuisse virtutem conservandi vitam, non tantum ad longum tempus, sed perpetuo, seu pro quacumque temporis diuturnitate, non tamen semel tantum sumptus, sed saepius temporibus opportunis. Ita explicat satis dilucide hunc effectum D. Thomas, dicta q. 97, a. 4, et est consentaneum Augustino 3, de Civit., cap. 20, ubi inter alia dicit: De ligno cite propterea gustabant, ne mors undecumque subreperet, vel senectute confecti, decursis temporum spatiis, interirent, et cap. 23, postquam dixerat, quod ligno vitee corpus a mortis necessitate prohibebatur, atque in juventutis flore tenebatur addit de homine post peccatum: e alimentis extra Paradisum non uegatis, a ligno tumen vite prohibitus traditus est vetustate finiendus in ea duntaxat vita, quam gposset in Paradiso, nisi peccasset habere perpetuam. Fat idem sentit, lib. 11, Gen., ad lit., cap. 49, et libr. 1, de Peccat. merit., cap. 3, Habebat Adam de lignorum fructibus refectionem contra defectionem, et de ligno vite stabilitatem contra cetustatem. et Chrysostomus, homil. 18, in Genes. ubi ait, potuisse Adam, si voluisset, de ligno vitae vesci, quod perpetuam illi contulisset vitam, eumque immortalem fecisset. Et infra exponens dicta verba Gen. dicit: Ne nunc et lignum, quod vitam praebet contiuuam, attingere audeat, etc. Idem sentit Magister, dist. 19, ubi Gabriel, a. 3, dub. 1, et Durandus, q. 2, quamvis in 1, dubius videatur.

5. Ratio pro assertione. — Quoties gustundum de fructu ut vitam tueretur, ignotum. — Ratio autem est, quia fructus ligni vitae non tantum alebat corpus per modum cibi, sed etiam reficiebat, et confortabat, seu reparabat per modum medicinae, ut ait auctor ilhus quaestionis 19, novi, et veteris Testamenti. Unde infert, Sic erat homini quasi ineugugnaLilis murus, utique cibus ille contra mortem, quia corporis corruptionem inhibebat, ut prius dixerat. Probatur autem haec illatio, quia ille fructus semel sumptus post annum, verbi gratia, restituebat temperamentum cahdi, et hu midi ad illum statum, in quoin principio illius anni fuerat: ergo iterum sumptus post alium annum ad eumdem statum corpus reduceret, et sic per singulos annos: ergo pro quocumque annorum numero posset eodem modo corpus immortale conservare. Loquor de annis solum eratia exempli, nam idem erit de quocumque breviori tempore, multiplicando cum proportione sumptiones ejusdem fructus: solum ergo oportet, ut aliquod certum tempus determinetur virtuti fructus proportionatum. Quod sane tempus quantum esset, nos quidem ignoramus, tamen in statu innocentiae hominibus notum esset, ut convenientibus temporibus illo remedio uti possent.

6. Ruperti sententia unicam sumptionem suffecisse ad vivendum. — Contra hanc vero sententiam duae occurrunt inter se extreme oppositae. Prima est Ruperti, lib. 3. Gen., ad lit., cap. 30, ubi dicit non fuisse necessarium frequentari illum cibum ad vitae perpetuitatem, sed semel tantum sumptum illam daturum fuisse. Probat ex verbis illis, "ne forte nittat manum suam, et sumat etiam de ligno viic - et comnedat, et vivat in cternum". Nam Deus non dixit, et saepius sumat, sed tantum, et sumat: ergo una assumptio ad illum ettec- tum sufficeret. Et specialiter ponderat particulam forte et ex ea colligit, Adam nescivisse virtutem ligni vitae, et ideo non potuisse post lapsum ex certa scientia, et intentione comedere de illo ligno contra mortem, potuisse tamen casu, et ideo dictum esse ne forte. Etinde concludit non fuisse necessarium frequentem usum, nam ea, quae casu fiunt, non frequentantur, ac proinde unum actum casu contingentem, suflicientem fuisse. Et ad hoc confirmandum adducit exempla herbarum medicinalium, quae mirabiles habent virtutes ad fovenda, et conservanda humana corpora.

7. Refellitur primo ea ratione D. Thoma. — Refellitwr secundo. — Sed haec sententia verisimilis non est, et optime refellitur ratione D. Thomae, quia virtus illius fructus finita erat. Addo etiam, fuisse corruptibilem, nam et arbor corruptibilis erat, ut fructus ipse in substantiam manducantis illum converteretur. Ergo etiam effectus ejus, quem semel sumptus faceret in corpore humano, esset finitus, et diminutioni, ac corruptioni obnoxius, quia non redderet corpus inalterabile et intrinsece, ita impassibile, ut post unam sumptionem illius fructus, amplius cibi, et potus indigens non esset: ergo effectus ille posset postea iterum perdi post continuam nutritionem: ergo si non amplius remedium ejusdem fructus applicaretur, profecto corpus diuturnitate temporis senesceret, ac tandem deficeret. Et declaratur argumento facto, ponamus enim Adam creatum in optimo statu vitae, et complexionis suae per annum, vel quodlibet aliud designatum tempus vixisse, cibum sumendo ex aliis lignis Paradisi, et postea semel comedere de ligno vitae. Tunc certe per illam sumptionem ad summum reducetur ad illum optimum statum, in quo creatus fuit, quia vel non poterat esse melior, vel si melior fingitur, non esset naturalis, nec corpori humano accommodatus. Ergo post primam sumptionem utendo iterum aliis cibis, ille optimus status iterum minueretur: ergo ne tandem corrumperetur, necessarium illi fuisset iterum sumi de ligno vitae.

8. Ad locum Genesis et alia pro Ruperto in num. 6. — Nec verba Genesis quae expendit Rupertus, aliquid urgent. Nam verbum ne sumat, indefinite positum nec unicam, nec repetitam sumptionem indicat, sed abstracte, seu indefinite ponitur, ne swnat, utique quantum necessarium fuerit ad vivendum in aeternum. Nec etiam est verisimile, Adam ignorasse lignum vitae, et propriam rationem, ac virtutem ejus. Quia illa cognitio erat in statu maxime necessaria, Adam autem habuit illum statum undique perfectum. Item quia habebat scientiam aliarum arborum, et fructuum: cur ergo illam ignorasset ? Item particula forte non hoc significat, et sine fundamento ita inducitur, quia, ut illo modo Deus loqueretur, satis erat non necessarium, sed tantum contingens fuisse, ut Adam manens in Paradiso sumeret de ligno vitae. Imo etiam erat contingens, quod sumendo de ligno vitae post peccatum in aeternum viveret, ut statim declarabimus. Denique in contrarium nos expendere possumus particulam etiam, cum Deus dicit, "et sumat etiam de ligno vitae". Nam per iMlam fit relatio ad sumptionem de ligno scientiae, id est, ut sicut de illo sumpsit, ita de hoc sumat. Ergo sicut de priori sumpsit ex certa scientia, et contra Dei institutionem, ita significavit Deus, voluisse praecavere, ne Adam ex certa scientia, et contra Dei voluntatem, qui poenam mortis fuerat comminatus ad impediendam illius poenae executionem, de ligno vitae sumere tentaret. Aliae vero conjecturae, quas adducit Rupertus sunt optimae ad suadendum, potuisse illam arborem habuisse virtutem naturalem ad illum etfectum pro aliquo tempore durabilem efficiendum non vero perpetuum, et inconsumptibilem.

9. Scoti sententia dictum fructum non conservare vitam semper, sed. diu etium frequenter sumptum.—Nihilominus est alia opinio extreme contraria quae negat potuisse illum fructum, etiam saepius sumptum conservare corpus immortale per quodlibet tempus in infinitum, sed solum pro aliquo diuturno, et longaevo tempore, lIta sentit Scotus, in 2, dist. 16, dicens, homines in statu innocentiae nunquam fuisse morituros, non quia in illo statu manentes potuissent perpetuo vivere ex vi fructus ligni vitae, cum aliis privilegiis illius status: sed quia diuturno tempore possent ex vi illius status conservari, et antequam illud tempus finiretur, si in innocentia perseverarent, ad vitam beatitudinis simpliciter immortalem transferrentur. Fundamentum Scoti est, quia fructus ligni vitae nunquam integre restitueret, corpus hominis ad priorem statum, nec posset etticere, quin in die debilius redderetur. Quod probat, quia natura debilitata frequenti, et continua actione, et repassione nutritionis non posset confortari ligno vitae, nisi convertendo fructum ejus in substantiam suam, sed illud conversum non esset nobilius, quam convertens : ergo propter nutrimentum illius fructus nun- quam posset corpus hominis ad priorem statum redire. Imo convertendo in se fructum illius arboris magis debilitaretur, propter repassionem ab illo, sicut ab aliis fructibus.

10. Cajetani sententia partim assentiens Scoto, partem dissentiens.—Ft huic sententiae ex parte assentit Cajetanus et ex parte dissentit. Putat enim ille, hominem in statu innocentiae habuisse vim resistendi actioni contrariae agentis per qualitatem supernaturalem et spiritualem animae inditam, et ideo dicit, durante innocentia, potuisse hominem perpetuo conservari per fructum arboris vitae, quia convertendo illum in se, confortaretur et roboraretur ab eo, et ab illo non repateretur propter dictam ex parte animae resistentiam. In hoc igitur ab Scoto dissentit. Addit vero sublata illa resistentia non potuisse fructum arboris vitae restituere ad pristinum statum naturalem calorem debilitatum, quia reactione sua aliqua ex parte illum dobilitaret, et ideo si post peccatum homo sumeret de ligno vitae, non tantum semel, sed etiam saepius, non fuisse perpetuo victurum, sed tantum ad longum tempus. In quo sensu putat dixisse Deum de homine jam lapso: Neforte sumat de ligno vitee, et vival in eternum, id est, tempore diuturno.

11. Refutatur Scotus. — Sed neutra sententia placet, nam imprimis si fundamentum Scoti aliquid valeret, non solum probaret fructum ligni vitae non potuisse integre separare diminutionem caloris factam, sed etiam parum aut nihil naturam debilitatam confortare potuisse: quia, ut ipse ait, converswn non poluit esse nolilius, quam convertens: umo per illud natura debilitata amplius debilitaretur. Si autem hoc verum esset, non solum non daret fructus ille vitae perpetuitatem, verumetiam nec diuturnitatem. Secundo ac praecipue deficit Scotus quia tantum considerare voluit fructum illum ut cibum, et non ut medicinam, seu pharmacum, habens virtutem agendi, et confortandi calorem naturalem, priusquam in substantiam aliti converteretur, cum tamen fructus ille, ut supra diximus, utramque rationem, et virtutem haberet. Unde tantum abest, ut per reactionem illius cibi amplius natura hominis debilitaretur, ut potius confortaretur. Ex quo etiam fit, ut eo tempore quo fructus ille converteretur in substantiam aliti, Jam convertens esset confortatum, et ideo posset etiam conversum esse perfectius dispositum, quam esset ipsum convertens in principio, quando fructum sumpsit, quia illa conversio in aliquo tempore facta est, et in illo tempore potuit homo ab eodem fructu confortari, ut ipsummet fructum melius posset in se convertere. Et confirmatur, quia alias diuturnitate temporis homines in statu innocentiae debilitarentur, et quodammodo senescerent, nec possent in statu consistentiae conservari, nedum ad statum juventutis restitui, quia est contra Augustinum citato loco et contra communem sententiam, et illius status existimationem.

12. Refutatur etiam Cajetanus multipheiter. —I Exponitur D. Thomas. —Et hinc facile rejicitur altera sententia Cajetani. Nam imprimis illa resistentia per qualitatem intrinsecam falso asseritur, ut jam dixi capite praecedenti n. 22. Deinde si illa daretur, non minus resisteret aliis cibis, quam fructui ligni vitae: ac proinde fructus ille non esset necessarius, quia ex aliis cibis nulla debilitatio secuta fuisset. Tertio illa resistentia respectu ligni vitae potius obesset, quam prodesset ad immortalitatem, quia actio ligni vitae non destructiva, sed conservativa vitae esset. Qua propter etiam videtur defecisse Cajetanus non considerando fructum illum, ut salutarem causam efficientem, sed tantum ut nutritionis materiam, seu alimentum; et ideo dixit lignum vitae non fuisse habiturum aequalem effectum in homine post lapsum, ac haberet in statu innocentiae, quia post lapsum deesset qualitas resistens ex parte hominis, et ideo etiam ex reactione illius cibi aliquam diminutionem caloris naturalis pateretur, quam antea propter resistentiam non patiebatur. Nos vero dicimus ex parte fructus non fuisse futurum minorem effectum, tum quia etiam in statu innocentiae nulla erat resistentia ab intrinseco, ut dixi: tum etiam quia actio illius fructus, quatenus medicamentum erat, non diminuebat, sed confortabat potius calorem naturalem, atque ita resistentia illa potius poterat obesse, quam prodesse ad vitam conservandam. Dixi autem, quantum est er parte sua, quia aliunde posset effectus illius cibi magis impediri in statu naturae lapse, quam in statu innocentiae, quia in illo statu multo temperantius viveret homo, et levioribus cibis, minusque naturalem calorem minuentibus uteretur, quam in statu naturae lapsae, et e contrario in hoc statu sunt plures aliae causae extrinsecae, quae possunt humores corrumpere, et naturalem calorem, vel nimium minuere, vel augere, quae causae non possunt hujusmodi passiones in homine efticere, si in innocentia perseveraret. Ob has ergo causas non posset fructus ligni vitae tam inte- gre reparare, et quasi renovare corpus corruptibile post peccatum, sicut antea potuisset. Erat enim virtutis finitae, et ideo non poterat eequaliter majorem resistentiam vincere: et similiter habebat determinatum effectum, ideoque non posset omnem morbum depellere, neque omnibus contrariis obsistere, et in hoc sensu intelligendum est, quod D. Thomas 2, 9. q. 164, art. 2, ad 6, dicit: Quod homo si post peccatum de ligno vitee comedisset, non propter hoc immortalitatem recuperasset, sed beneficio illius cibi potuisset vitam magis prolongare. Quod etiam docet Lyranus, Lipomanus et alii in Genes. Qui consequenter exponunt verba illa, et vivat in eternum, id est, in longaevum tempus, sicut dixit Cajetanus. Est enim hoc verum consideratis aliis causis mortis, quae in statu peccati suam vim exercent, et possunt resistere efficacitati ligni vitae, quia cibus ille non erat sufficiens causa immortahtatis, sed solum subveniebat cuidam defectui. Nihilominus tamen quantum est ex se, eumdem effectum haberet in statu naturae lapsae, et ita etiam ex parte sua posset illam perpetuo conservare, si aliae causae mortis non intervenirent. Et ita sentit auctor dictarum quaestionum novi, et veteris Testamenti, dicta q. 19, et sequuntur Durandus, Molina et ali.

13. Quarta assertio bipartita de inmortaltate in statu innocentie. —Ex quibus tandem facile resolvitur alia quaestio, quam scholastici in 2, d. 19, de immortalitate innocentiae tractant, an esset naturalis, vel supernaturalis. Nam cum duobus modis contingat aliquid esse supernaturale, scilicet quoad substantiam, et quoad modum, manifestum est, immortalitatem illam quoad substantiam fuisse naturalem, quoad modum vero supernaturalem. Prior pars manifesta est, quia vita, quae eo modo conservaretur, semper esset vita naturalis, et cum proprietatibus connaturalibus corpori, quamdiu sceilicet in eo tantum statu conservaretur. Nam si transferretur ad statum gloriae, jam tunc aliud donum immortalitatis acciperet, quale nunc est in corporibus gloriosis, de quo alia ratio, et disputatio est, quae videri potest in 2, tom. 3, p. disp. 48, sect. 2. Altera pars probatur, quia imprimis alia immortalitas non erat debita corpori humano, cum natura sua corruptibile sit. Deinde, quia illa peculiaris providentia, et protectio Dei erat futura modo extraordinario, et praeter ordinarium cursum causarum naturalium, quas saepe impedire, vel avertere extraordinario, et supernaturali modo, necessarium foret.

14. Quorumdam opinio contra proximam assertionem et ejus fundamentum —hRefellitur et satisfit fundamento. — Aliqui vero suadere conantur, immortalitatem illam simpliciter fuisse naturalem, vel ex parte animae, quae naturaliter immortalis est, et ideo ex natura rei petit corpus aliquo modo immortale, vel ex parte fructus ligni vitae, quia virtute, et modo naturali immortalitatem conferret. Sed haec sententia sine dubio falsa est, ut probant rationes factae: et quia alias nec mors esset naturalis, nec illa immortahtas amissa fuisset propter peccatum, quia naturalia non amittuntur propter peccatum. Nec immortalitas animae sufficit, quia ex natura sua postulat corpus talis materiae, et temperamenti: ad quod per accidens sequitur corruptio, cui anima ipsa naturali virtute obsistere, aut subvenire non potest, ut latius dixit D. Thomas, 1 p., q. 76, a. 5 et 2, 2, dicta q. 161, a. 1. Defructu autem ligni vitae imprimis dicitur, quod licet ex eo capite praeservatio a morte non fieret supernaturali modo, nihilominus non erat illa causa adaequata immortalitatis, sed necessaria fuisset singularis Dei providentia, in qua modus aliquis supernaturalis includeretur. Deinde dicitur beneficium illius ligni non fuisse debitum humanae naturae, sed peculiari ratione concessum quasi in praemium obedientiae, si in ea perseveraretur, et non alio modo, ideo que etiam ex ea parte immortalitatem illam quoad modum supernaturalem fuisse.

PrevBack to TopNext