Text List

On this page

Caput 16

Prev

How to Cite

Next

Caput 16

Caput 16

Utrum homo in statu innocentiae peculiare dominium, tanquam proprium illius status donum, ac beneficium acceperit

CAPUT XVI. UTRUM HOMO IN STATU INNOCENTIAE PECULIARE DOMINIUM, TANQUAM PROPRIUM ILLIUS STATUS DONUM, AC BENEFICIUM ACCEPERIT.

1. Tractande questionis occasio ex verbis Genesis. — Hactenus explicuimus bona veluti intrinseca, quae homini ir statu innocentiae concessa sunt: nunc de extrinsecis aliquid adjiciendum est, propter verba Gen. 1: "Faciamus hominem ad imaginem, et similitudinem nostram, et prasit piscibus maris, et volatilibus ccli, et bestiis universeeque terrae ; omnique repLili, quod movetur in terra". Et infra: "Penedicitque illis Deus, et ait: Crescite, et multipticamini, et replete terram, et subjicite eam, et dominamini piscibus maris, et volatilibus ceeli, et universis animalibus, que moventur super terram". Ex quibus verbis manifestum est, Deum in principio mundi dominium caeterorum animantium primis hominibus tribuisse, nam verba ejus tanquam supremi Domini efficacia sunt, et per illa concessionem, et translationem hujus dominii aperte significavit. Dubium vero est, an dominium illud fuerit tanquam aliquid naturaliter consequens ex sola hominis natura, secundum se spectata, an vero fuerit aliquod speciale beneficium, pro illo statu innocentiae peculiariter a Deo collatum.

2. Arguitur primo pro parte negante. — Arguitur secundo. — Effugium. — Batio dubitandi, quae priorem partem suadet, imprimis sumi potest ex verbis iliis: Faciamus hominem ad imeginem, et praesit, etc., ubi illa duo ita connectuntur, ut secundum ex primo consequi significetur. Sed esse ad imaginem non est aliquid peculiare status innocentiae, sed ad puram essentiam, et naturam hommnis pertinet: ergo etiam praelatio illa, et dominium homini in sua creatione datum, fuit aliquid mere naturale, puram hominis naturam consequens. Secundo, quia bona propria status innocentiae per peccatum amissa sunt, et e contrario illa, quae post peccatum permanscerunt, naturam humanam secundum se spectatam consequuntur. Sed dominium externarum rerum, tam animantium, quam non animantium in homine post peccatum mansit, ut ipso usu, et ratione constat: ergo non fuit dliquid pro statu innocentiae datum, sed mere naturale. Dicetur fortasse, hoc esse verum de communi quodam, et generali dominio: aliud vero peculiare, et majus pro statu innocentiae datum esse.

3. Praecluditur et arguitur tertio.— Quorumdam responsio instatur. — Sed contra hoc argumentor tertio, quia non apparet, in quo up hic extessus, vel specialis praerogativa dominii in statu innocentiae, magis quam nunc.sit. Declaratur, quia Gen. 9, dixit hominibus Deus: "Terror vester, ac tremor sit super cuncta animalia Lerree, et super omnes volucres coli, cum universis, que moventur super terram, omnes pisces maris manui vestre traditi sunt". Hoc autem dictum est hominibus jam lapsis; ergo nullum majus dominium innocentes abee potuerunt. Probatur consequentia, quia vel hic excessus est in amplitudine materiae ; et hoc non, quia omnia animalia sine exceptione etiam homini lapso subjiciuntur. Unde in Ps. 8, dicitur "Omnia subjecisti sub pedibus ejus", etc.. vel excessus est in modo potestatis, et haec etiam non videtur fuisse major in statu innocentise, quam illis verbis describatur. Nam eisdem fere verbis ex Gen. 9, utitur Sapiens loquens de primo homine, Eecl. 17: "Dedit illi potestatem eorum, quee sunt super terram", "posuit timorem alluus super omnem carnem, et dominatus est bestiarum et volatiliuwmn". Quod si quis dicat, ita fuisse animalia subjecta primo homini: ut ad nutum ei parerent. Hoc certene que ullo testimonio Scripturae probari potest, nec sine miraculo fieri poterat. Sicut nunc inter sanctorum Martyrum, et aliquorum confessorum, ac Prophetarum miracula computantur, quod interdum animalia etiam ferocia dicto modo eis obedirent, vel mansueta, vel subjecta se illis ostenderent : dicere autem hoc micaculum futurum fuisse perpetuo in statu innocentise, difficile creditu est, cum in Scriptura non sit revelatum.

4. Instatur amplius. — Quin potius dominium, quod homo nunc habet in hoc statu, in duobus videtur excedere. Primo in materia, quia in principio solum est datum dominium in animalia bruta: nunc autem etiam ad homines extenditur. Secundo in usu, quia prius non poterant homines uti animalibus in cibum, aut operimentum, nec ad alia laboriosa opera, ad quae omnia nunc illis utuntur. Nam, in dicto cap. 9 Gen., specialiter addit Deus, "ef omne, quod movetur, et vivit, erit vobis in cilun, quasi olera virentia dedi vobis omnaa". Primis autem hominibus solum dictum fuerat: "Hcce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram, et universa ligna, etc., ut sint vobis in escam". Unde vix apparet, quem usum habere potuerit in bruta animalia dominium illud hominibus datum, si status innocentiae duraret, Í is

5. Distinguuntur pro resolutione tria, scilicet capacitas, potestas, usus.—Vria possumus in hoc dominio distinguere scilicet, capacitatem, potestatem, et usum, seu statum dominandi. Haec enim tria adeo distincta sunt, ut sint etiam separabilia, non quidem mutuo, quia posteriora necessario supponunt priora, tamen e contrario priora possunt a posterioribus sejungi. Homo enim capax est regni, quamvis neque potestatem, neque actum imperandi habeat: et rex, qui per tyrannidem privatus est regno, non solum eapacitatem, sed etiam dominium habet, quamyis imperandi usu careat, qui autem et dominus est, et rem suam possidet, usum ilius habet, si vult. Haec igitur tria in praesenti explicanda sunt et sic facile res ipsa intelligetur, et difficultates propositae solventur. Sciendum tamen est. ex illis tribus, dominium proprie consisterein secundo. Quia dominium juxta communem, et receptum morem non dicit actum secundum, sed primum, unde usus, qui est veluti actus secundus, a dominio procedit, et e converso definiri solet dominium, quod sit jus utendi, etc., est ergo dominium actus primus per modum principit activi, et ideo proprie non consistit in sola capacitate remota, quae respectu dominii solum est per modum potentiae passivae, sed in potestate, quae est veluti principium actus imperandi, vel utendi.

6. Prima assertio de capacitate dominandi. — Probatur primo respectu irrationalium. — Primo igitur dicimus, capacitatem dominn convenire homini naturaliter ex eo quod ad imaginem Dei factus est. Hoc per se manifestum est, nam homo propter rationem, et libertatem est ad imaginem Dei. et propter easdem proprietates est capax dominii, et ideo reliqua animantia capacia dominii non sunt, quia rationis usum non habent, neque libertatem. Atque hoc imprimis indicatur in verbis illis Genes. 1. "Faciamus hominem ad imaginem, et praesit", id est, et possit praeesse, particula enim preesit, vel potestative potest exponi, vel certe capacitatem dominandi imprimis supponit; et ita Augustinus saepe dicit, per illa verba, et praesit, etc., significatum esse, hominem factum esse ad imaginem Dei secundum rationem, nam animalia omnia subjecta sunt bomini, quia habet intellectum, quem illa non habent, ut ait lib. 1, Genes., contra Manich., cap. 18 et 20, et lib. 3, Genes. ad lit., cap. 20. Unde quantum ad hanc capacitatem mansit hoc dominium in hominibus lapsis: nam sicut in eis integra mansit imago Dei quoad substantiam ejus, ut supra ostendimus, ita etiam dominandi capacitas conservata est.

7. Probatur deinde respectu rationalum. — Addere etiam possumus, hominem, ut est ad ad imaginem Dei, non solum habere capacitatem dominandi brutis animalibus, sed etiam rationalibus, id est, hominibus. Quia per rationem non solum potest homo discernere, ordinare, ac disponere ea, quae pertinent ad animalia bruta, sed etiam quae ad homines spectant, et multo facilius, ac proprius potest dlis imperare. Imo addo, etiam esse hominem capacem dominii in: Angelos, nam si homo potest judicare Angelos, teste Paulo, cur non poterat etiam illis dominari? Item Christus Dominus etiam ut homo vere est Dominus Angelorum, eisque potest praecipere, et imperare, ut docet Paulus ad Hebr. 2, ubi de Christo speciahter exponit illud Psalm. 8: "Constituisti eun super opera niumum tuarum": "omnia subjecisti sub pedibus ejus", et addit: "In eo enim, quod omnia ci subjecit, nibil dimisit, non subjectum ei", volens concludere etiam Angelos esse subjectos ei. De quo alibi dictum est. nam hic solum ab effectu ostendimus, esse in humana natura capacitatem ad dominandum Angelis. Potest autem notari discrimen, nam ad dominandum aliis rebus infra Angelos, habet homo naturalem capacitatem, ut constat: ad dominandum vero Angelis solum habet obedientialem. Quia ex natura rei Angeli sunt excellentiores homine, et altioris ordinis, et ideo non potest homini naturaliter competere dominium in Angelos, ideoque etiam in statu innocentiae tale dominium non habuisset, ut notat D. Thomas, 1 p.. q. 96, art. 2. Per gratiam vero potuit homo elevari ad statum, in quo esset simpliciter dignior, et excellentior Angelis, et ideo dicimus habuisse capacitatem saltem obedientialem dominandi Angelis.

8. Assertio secunda de potestate dominii trimembris.— Unde probentur duo priora membra. — Pro tertio membro probando notantur duo in donnio inclusa. — Primum est potentia veluti executiva et phgjsica.— Secundo dicendum est, hominem ex vi creationis, et naturae suae habere potestatem et dominium inferiorum animalium, et hanc etiam post peccatum retinuisse, quamvis in statu innocentiae altiori modo illam haberet. Duas priores partes hujus assertionis probant duae primae rationes dubitandi in principio positae in num. 2. Ut autem tertiam partem probemus, simulque tertiae rationi dubitandi respondeamus, advertere oportet, hoc dominium, quatenus naturale est circa animalia bruta, duo includere, unum est (ut ita dicam) physicum et naturale, aliud morale. Primum consistit in naturali potestate quam homo habet ad subjicienda sibi bruta animalia, et utendum illis, vel eis imperandum, quantum capacia sunt, vel ea cogendo, vel etiam interficiendo, si opus sit, et quanquam haec omnia non eadem facilitate et modo possit homo exequi in omnia animalia, quia multa sunt viribus fortiora et naturaliter ferocia, et quae non solum resistunt homini, sed etiam illum aggrediuntur et vincunt: nihilominus ratione, arte et industria homo vincit omnia tam terrestria, quam aquatilia et volatilia, et quaedam mitigat: alia quodammodo instruit, juxta eorum capacitatem, vel ad suam utihtatem, vel ad jucunditatem: alia vero occidit, vel ad suos usus, vel ne aliis noceant, et sic dixit Jacobus in sua Canonic., cap. 3: "Omnem naturam bestiarum volucrum, et serpentum ceeLterorumque domari, et domitam esse a natura umana", et explicat eleganter Basilius, homilia decima in Genesim, et Gregorius Nissenus, Orat. in verba illa: "Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem", etc., et libro de Opificio mundi, capite septimo, et attigit Augustinus, lib. 9, Genes. ad litter., cap. 14, et lib. 83, Quaest. quaest. 13. Igitur hanc totam potestatem vocamus physicam, quia non consistit in peculiari jure dominandi, aut utendi, quod statim explicabimus, sed in naturah industria et efficacia, quam homo tum per vires corporis, tum maxime per discursum et rationem exercere potest. Unde etiam dici potest haec potentia executiva, quae ad proprium dominium non sufficit, nam Angelus similem potestatem et majorem habet in homines, et non propterea naturale dominium in illos habet, imo etiam unus homo in alium similem potestatem exercere valet, etiamsi dominus ejus non sit, quando non jure, sed facto tantum id potest.

9. Secundum est jus seu potestas moralis. — Unde secundo requiritur ad dominium jus utendi dicta potestate, quod jus potestatem moralem merito appellamus, quia non addit homini aliquam entitatem, vel qualitatem, sed solam moralem facultatem, ut licite et sine alterius injuria possit uti rebus illis, quarum est dominus. Hoc ergo jus habuit etiam homo ex vi suae creationis, estque illi naturale respectu inferiorum animalium, quia et naturaliter sunt propter hominem, et illis nulla injuria fieri potest in quocumque illorum usu, et ideo, pura hominis inspecta natura, licitum ei est uti his animalibus in quemcumque honestum usum. Dices, haec animalia principaliter sunt sub dominio Dei: ergo non potest homo ex vi suae naturae habere proprium jus utendi illis suo arbitrio nisi peculiari Dei beneficio illi donetur. Respondemus, verum quidem esse hoc dominium ex dono Dei homini competere: nihilominus tamen naturale dici, quia naturam ipsam consequitur, estque ei quolammodo debitum, et usus ejus naturahter licitus est, nisi specialiter prohibeatur. Sicut fuisset licitum Adamo edere de ligno scientiae boni et mali, nisi ei fuisset specialiter prohibitum. Unde etiam Aristoteles 1, Politicor., c. 5, dixit, naturam omnia inferiora, hominum gratia, fecisse, et ideo venationem, piscationem, et omnem aliam similem rerum acquisitionem ex natura rei justam esse. Quod optime ex ipso naturae ordine et convenienti Dei providentia, naturali perfectione hominis supposita, explicat D. Thomas, dicta q. 96, art. 1.

10. Probatur jam tertium membrum assertionis ratione D. Thome.Tertio probandum superest, aliquod majus dominium habuisse Adamum in statu innocentiae, quam post peccatum habeat. Ratio autem est, quia, ut ait D. Thomas, dicto art. 1, ad quartum in ultimis verbis, omnia animantia tunc per seipsa homini obedivissent, sicut nunc quaedam domestica ei obediunt. Sicut ergo ex parte animalium major esset subjectio, quasi divinitus indita, etiam ex parte hominis major esset potestas et facilitas dominandi. Quod autem tunc animalia peculiari modo, et instinctu perfecte homini obedirent, indicatum imprimis est Genes. 2, quando Deus adduxit omnia animalia ad Adam, ut singulis nomina imponeret, quasi tradens illi possessionem eorum, quorum dominium jam dederat, ipsisque animantibus quodammodo praebens peculiarem sui domini cognitionem, cui ad nutum obedire oportebat, ut eleganter expendit Chrysostomus, hom. 14, in Genes. Secundo, erat hoc maxime consentaneum perfectioni illius status, in quo ita erant omnia recte ordinata, ut inferiora perfecte superioribus obedirent, quamdiu homo in divina obedientia persisteret: et ideo sicut inferior appetitus in ipsomet homine perfecte subjectus erat rationi, ita etiam perfecte essent homini subjecta. Tertio etiam erat hoc aliquo modo necessarium, ut homo sine difficultate et labore posset hanc potestatem et dominium exercere. Maxime vero necessarium erat, ut omnia animalia etiam quae ferocia sunt, quae nunc ab hominibus timentur, quia ab eis laedi et interfici possunt, in illo statu essent homini mansueta. Nam, ut ait Augustinus 14, de Civit., cap. 10: 7n illo statu, et in tanta affluentia bonorum nihil timere poterant Lomines, vel dolere, ubi nec mors metuebatur, nec ulla corporis mala valetudo, nec aberat quidquam quod bona voluntas adipisceretur, nec inerat, quod carnem animuwnoe hominis feliciter viventis offenderet. Unde perfecta haec animalium obedientia ad donum immortalitatis illius status ex parte pertinebat, ut homines securi, et sine ullo timore, aut sollicitudine vivere possint, et fortasse hoc in causa fuit, ut Eva, cum ei serpens loqueretur, nihil timuerit, ut inferius latius dicemus.

14. Satisfit tertio argumento posito in n. 3. Et ita responsum est tertiae difficultati in principio positae. Jam enim explicatum est, quomodo haec perfectio dominii ex Scriptura et Patribus, aliisque ejus expositoribus, et quomodo ex natura illius status colligatur. Quapropter licet verba cap. 9 Genesis, et Ecclesiast. 17, magna ex parte similia videantur, nihilominus cum proportione utriusque status intelligenda sunt. Nam, ut bene notavit Cajetanus, subjectio animalium in utroque statu naturalis est, tamen in executione, seu in modo obedientiae aliquid supernaturale erat in statu innocentiae, quia nunc est cum aliqua contradictione et repugnantia, tunc autem nihil homini repugnaret, quod ei naturaliter debet esse subjectum, ut divus Thomas dixit, et hoc significatum est per verba illa Sapientiae: "Posuit terrorem illius super omnem carnem", quia peculiari modo fecit, ut omnia animantia revererentur, ac timerent hominem tanquam suum praesidentem et dominum.

12. Ad instantiam contra responsionem ibidem factam. — Cum autem instatur, quia hoc fuisset perpetuum quoddam miraculum: respondemus, si miraculum dicatur, quidquid est quoad modum supernaturale, verum quidem esse, privilegium illud supernaturale fuisse, tanquam naturae non debitum, nec consequens puram naturam ipsorum animalium. Nihilominus tamen tunc non potuisset vocari miraculum, quia non esset rarum, nec praeter communem et consuetam legem illius status. Nunc autem postquam illud peculiare donum per peccatum amissum est, quando per specialem gratiam aliqua ejus participatio conceditur, inter miracula computatur. Modum autem insinuat D. Thomas, art. 1 et 4, quia animalia bruta, quamvis rationem non habeant, aliquam habent aestimationem naturalem, quatenus cum homine in sensitivis facultatibus conveniunt. Unde quaedam illorum quemdam naturalem instinctum, umbram prudentiae, vel artis prae se ferentem habent, ut grues, et apes, et similia, alia vero usu et consuetudine, vel aliquali instructione mitigantur, et quodammodo familiaria et obsequentia homini fiunt. Quidquid ergo potest in his animahbus consuetudine acquiri vel perfici, potuit Deus peculiari instinctu (ut ita dicam) quasi per accidens infuso, eis tribuere. Non quidem per mnhaerentem habitum, ut probabilius videtur, sed per providentiam peculiarem inducendo phantasiam bruti ad eam apprehensionem, et appetitum ejus ad eam inclinationem, quae ad parendum bomini sine contrarietate, vel repugnantia magis esset accommodata.

13. Circa procimam assertionem dubium primum. — An dominium hominis extendatur ad omnia animantia.— Nonnulla vero dubia circa hanc partem interrogari possunt. Primum est, an haec assertio generaliter posita de animalium subjectione aliquam patiatur limitationem. Quod dubium movetur propter Theodoretum, qui in quaestione vigesima in Genes. dixit, non universa animalia propter hominem creata esse, excipitque cete illa grandia et feras terrestres, et consequenter dicit, in haec non esse datam homini potestatem. Alioqui enim ait, eorum quoque nomina addita fuissent. Hanc vero sententiam merito refellit Pererius, lib. 4, in Genes. Et improbatur primo ex verbis Scripturae, quae valde generalia sunt, Genes. 1 et 9, et Eccles. 17, et Psalm. 8, quorum locorum verba supra adducta sunt, et Jacobus in sua Epistola, c. 3, generatim dicit: "Omnis natura bestiarum, et volucrum, et serpentum, et ceterorum domantur, et domita sunt a natura humanna". Secundo, quia Scriptura in aliis locis docet omnia esse creata propter hominem etiam coelum ipsum et terram, uti Moyses ait, Deuter. 4, et Paulus 1, ad Corinth. 3, dixit, Omnia vestra sunt, sive mundus, etc. Tertio, quia homo omnibus illis animalibus dominatur, quae potest capere, et domare, vel mansuefacere, vel interficere, sed hoc potest homo facere et physice, seu cum effectu, et moraliter, seu licite etiam circa feras terrae, et circa cete grandia, seu balenas maris: ergo omnibus sine exceptione dominatur. Argumentum sumptum est ex Augustino, dicto lib. 9, Gen. ad lit., c. 14, dicente, datum esse homini non soIum pecora et jumenta, sed etiam saevas feras, et mansuetas facere, et eis mirabiliter imperare, potentia rationis, et non corporis valeat, ubi cum potestate dominandi feras, potestatem etiam imperandi conjungit, et satis significat, potestatem esse universalem. Quam expressius docuit Basilius, hom. 10, in Exaem., ubi etiam cetorum, seu balenarum, ac leonum specialem mentionem facit. Denique experimento etiam hoc comprobatur, quapropter sine ullo fundamento exceptio illa facta est. Nec ratio insinuata a Theodoreto est alicujus momenti, quia Deus in verbis suis nullum animal in specie nominavit, sed usus est verbis indefinitis, vel distributis, "dominamini piscibus maris, mter quos balenae continentur, et universis animantibus, que moventur super terram", in quibus etiam ferae comprehenduntur.

14. Dubium secundum an dictum dominium extendatur ad alia prater bruta. — Besolutio quoad res infra bruta. — Secundo interrogari potest, an hoc dominium limitandum sit ad animalia. Videtur enim hoc significari, cum speciahter dicitur, "dominamina piscibus maris", etc.. nam cum hoc dominium sit ex dono Dei solum, videtur cadere in res illas, quas ipse expressit. Respondeo, ex rebus a brutis animalibus distinctis, quaedam sunt imperfectiores illis, ut plantae, et alia mixta inanimata, vel elementia: aliae sunt perfectiores, ut homines vel Angeli. De prioribus certum est, comprehendi sub dominio non solum specialiter pertinente ad statum innocentiae, sed etiam communi et connaturali humanae naturae, ita docet D. Thomas, d. art. 2. Quod probat primo ex verbis Gen. 1: Ft preesit universee creatara. Quae verba nunc in vulgata leguntur, presit universee terra - et iterum, "Replete terram et subjicite eain". Unde Gregorius Nissenus, lib. de Opific. homin., cap. 3, dicit, homini datum esse imperium, cum in maris pisces, tum in terree belluas, aerisque volucres, in jumenta, in terram denique universum. Si ergo terra hominis dominio tradita est, etiam omnia, quae ex illa generantur. Deinde haec omnia sunt facta propter hominem, et ad illius usum, vel immediate data sunt, vel mediate, quia plantae datae sunt "cunctis animantibus terrae, ut habeant ad vescendum":: ergo si animantia sunt sub hominis potestate, multo magis plantae, eademque ratio est de caeteris rebus inferioribus. Notat autem D. Thomas aliter exercere hominem dominium circa animalia, quam circa inferiora, nam animalibus dominatur aliquo modo imperando, quia cum illa sint capacia cognitionis et memoriae, ac experientiae, possunt signis et nutibus excitari et assuefieri, ut obediant, atque ita potest homo aliquo modo illis imperare. Circa alias vero res homo exercet dominium tantum illis utendo, et executione potius, quam imperio. Et fortasse propter hanc causam expressius fuit declaratum dominium in animantia, quam in caeteras res inferiores, vel etiam quia dominium circa animantia erat in illo statu aliquo modo supernaturale: circa res vero inferiores naturale sufficiebat.

15. Resolutio quoad res supra hominem, id est, Angelos. — De rebus autem superioribus, ut'sunt Angelt, nulla est quaestio, nam certum est. neque humanum dominium ex natura rei ad Angelos extendi, cum ill sint altioris ordinis et naturae, neque etiam speciali privilegio primo homini concessum esse. Quia neque hoc alicubi legitur, neque est divinae providentiae consentaneum, quia Deus servat convenientissimum-ordinem providentiae suae, inferiora per superiora gubernando. Unde licet in statu innocentiae multa facerent Angeli in subsidium hominum, in iis potius Deo, quam hominibus ministrabant, vel etiam ut superiores, inferiores juvabant, sicut etiam nunc faciunt.

16. Quoad res aequales homini videtur etiam datum dominium. — Resolutionis pars una. — De aequalibus vero, id est, de hominibus inter se, an homini datum sit dominium in alios homines, dubitari potest, tum quia illud fundamentum dominii, quod est, factum esse hominem ad imaginem Dei, ad dominium supra homines extenditur, tum etiam, quia tale dominium est humanae naturae consentaneum, et potuit esse in statu innocentiae necessarium ad hominis indemnitatem, ut neque ab alis hominibus detrimentum aliquod pati posset, sicut de feris dicebamus. Sed quia hoc dominium de facto non fuit in usu in illo statu, ideo quaestio haec melius et plenius infra tractabitur, explicando, qualis futurus esset ille status si Adam non peccasset ; pendet enim ex aliis, quae prius dicenda sunt, et ideo nunc breviter dicimus, nullum peculiare dominium in alios homines datum esse Adamo in illo statu, praeter illud, quod naturale est, vel quatenus aliquo modo tale esse potest. quia nihil aliud cum fundamento affirmari potest, cum scriptum, aut revelatum non sit, neque ex aliis conditionibus status innocentiae necessario sequatur. Accepit igitur capacitatem hujus dominii, nam haec naturahs est, et illa tantum probatur, ex verbis, ad imaginem et simalitudinem nostram.

17. Pars altera. — Deinde accepit potestatem superioris in uxorem, quae potestas aliquod genus dominii est, et est suo modo naturale jus, quoniam "vir caput est mulieris", ut ait Paulus ad Ephes. 5, et ideo monet, ut muher subdita sit viro, ad Colos. 3, et idem habetur I, Petrus 3, quod jus sine dubio naturale est, unde etiam in statu innocentiae servatum est. Neque contra hoc obstat, quod post peccatum dictum est mulieri, "sub ciri potestate eris": quasi illa fuerit poena peccati, et non ex primaria institutione naturae; respondet enim Augustinus, lib. 11, Gen. ad lit.. c. 37 significatam ibi esse servitutem quamdam. quae est cujusdam conditionis, potius quam dilectionis, et in hoc sensu ait, maritum habere dominium in mulierem, quod non meruit natura, sed culpa, et Rupertus, lib. 3, in Gen., cap. 21, ponderat, non solum dixisse Deum, sub viri potestate eris, sed etiam addidisse, "ipse dominabitur tui", quod aliquid amplius indicat , nempe necessitatem quamdam parendi. Quod nos scholastico more explicare possumus, quod in statu innocentiae fuit mulier sub potestate directiva viri, propter peccatum vero facta est sub potestate coerciva, et fortasse non solum voluit Deus declarare legitimam potestatem viri in uxorem, sed etiam praedicere, quam molesta et incommoda saepe futura erat mulieribus illa subjectio in natura lapsa. Nam permissio hujus mali poena peccati esse potuit. Quod potest a simili explicari ex 1, Regum 8, ubi Samuel jus regis explicuit, non tantum potestatem, sed etiam abusus ejus indicando.

18. Assertio tertia bipartita per quam satisfit oppositis in num. 4.—Vertio dicendum est, dominium hominis super animantia quantum ad usum aliquo modo majus esse post peccatum, quam antea, quamvis prius fuisset nobilius et perfectius. Explicatur, quia in statu innocentiae non indigeret homo usu animalium ad sustentationem vitae, quia ex fructibus terra sufficienter, et simne solhcitudine, ac labore sustentaretur. Item non uteretur homo lana, aut pellibus animalium ad corporis tegumentum, quia in eo statu vestibus non indigeret. Item neque uteretur animalibus ad vehiculum, ut ait D. Thomas, dicta quaest. 91, propter corporis robur, et quia fortasse non multum peregrinaretur, neque cum labore, et defatigatione corporis nimium ambularet. In his ergo usibus excedit nunc usus hujus dominii in hominibus lapsis. At vero altera pars declaratur, quia bomines uterentur his animalibus vel ad usum scientiae, vel ad elevandam mentem in Deum, et laudandum illum ex illorum cognitione, et consideratione, vel ad honestam animi recreationem et jucunditatem, ut D. Thomas eodem loco docet. Hic autem usus ex suo genuere nobilior est, et in illo statu altiori modo exerceretur. Quod intelligendum est ex vi status, et communiter, seu regulariter loquendo: nam per auxilia divinae gratiae fortasse datum est aliquibus hominibus in hoc statu naturae lapsae, ut in hoc usu creaturarum multos etiam homines status innocentiae excesserint. Ex his vero oriebatur quaestio, an in statu innocentiae futurus fuisset usus carnium. Item an futura essent particularia dominia, et rerum divisio. Sed haec tractabuntur melius infra lib. 5, explicando totum illum permanentem statum sub illa hypothesi, si primi homines non peccarent, nunc enim, ut dixi, solum de statu primorum hominum agimus.

PrevBack to TopNext