On this page
Caput 17
Caput 17
Utrum primus homo in statu gratiae creatus fuerit
1. Introductio sequentium queestionum. — Hactenus solum explicuimus naturales perfectiones, quas homines in creatione sua acceperunt, et quaedam dona, seu beneficia Dei illis super addita ad supplendos, vel cavendos aliquos defectus, homini in pura natura spectato connaturales, quae dona homini dari possent, illisque indigeret, etiamsi ad supernaturalem finem et gradum non elevaretur. Imo etiam de facto aliqui theologi putant, ita fuisse homimem creatum in statu, quem vocant integritatis, et innocentiae naturae, sine intrinseca elevatione ad statum gratiae, quamvis negent ex divina intentione, seu ordinatione Dei extrinseca ad supernaturalem finem fuisse creatum. Quia vero ad illum finem non pervenit homo, nec pervenire potest sine habitibus, et actibus gratiae: ideo videndum superest, an etiam haec supernaturalia dona primo homini collata fuerint, et quando illa receperit.
2. Suppositio ad praesentis capitis resolutionem certa ex fide.—sStabilitur er Concilio Arausicano. — Ea Tridentino. — Es Patribus.— In quo puncto imprimis supponimus tanquam de fide certum, Adam ante lapsum, gratiam sanctificantem habuisse, ita videtura perte docere Concilium Arausicanum H, dicens in can. 19: Natura lnmana etiam si in illa integritate, in qua est condita permaneret, nullo modo seipsam creatore suo non adjuvante, sercaret. Unde- cum sine gratia Dei salutem non possit custodire, quam accepit, quomodo sine Dei gratia poterit reparare, quod perdidit. Igitur ante lapsum habuit natura humana in primo patenre salutem gratiae. Idem definire videtur Concilium Tridentinum, sessione quinta, can. 1, ubi sic inquit: Siquis non confitetur primum hominem Adam cum mandatum Dei in Paradisi fuisset transgressus statin sanctitatem et justitiam, in qua conslitus fuerat, amisisse, etc., anathema sit. Ubi particula constitutus, in rigore non significat idem quod conditus, seu creatus, sed solum indefinite, quod ante peccatura jam esset gratiam adeptus. Sicut in can. 2, subjungit Adam acceptam a Deo sanctitatem et justitiam perdidsse, et sess. 6, c. 7, dicit homines in justificatione accipere veram, et Christianam justitiam, quam Adamsua inobedientia sibi; et nobis per- didit, et haec fuit antiqua, et communis Patrum traditio, ut constat ex Augustino, l. 6, Gen. ad htt., c. 24, ubi ait, nos renovari per Christum, quia recipimus, quod perdidit primus homo: et infra: Renovamur ergo spiritu mentis nostre secundum imaginem ejus, qui creavit nos, quam peccando Adam perdidit, id est, deformavit gratiam amittendo. Unde addit c. 26: Vide ergo quid sequatur ; "Induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in Justitia et sanctitate veritatis": ecce quod perdidit Adam per peccatum. Etl. 14, deCiv., c.10, describens statum primi hominis ante peccatum dicit, in eo fuisse amorem imperturbatum in Deum, et devitationem tranquillam peccati, ac denique habuisse cujusdam felicitatis statum: et lib. de Correp. et Grat., c. 11. Quid ergo: Adam non habuit gratiam - imo vero habuit magnam, et lib. 11, Gen. ad litt., c. 13, post peccatum intrinsecus gratium deserente, et idem l. 4, contr. Jul., c. 16, et alia loca in sequenti puncto referemus.
3. Sic etiam Ambrosius, 1. 6, Exaemer., c.7, Ila (inquit) anima a Deo pingitur, quee habet in sevirtutum gratiam renitentem, splendoremque pietatis. Illa anima bene picta est, in qua est splendor glorie, et paternee imago substantie. Secundum hanc imaginem, quee refulget, pictura pretiosa est Adam ante peccatum, et l. 4, Epist., ep. 30, ad Sabinum, Adam (inquit) ante peccatum nudus erat, sed nudum se nesciebat, quia erat indutus virtutibus, et Epist. 11, ad eumdem. S'olus erat Adum, et non est preevaricatus, quia mens cjus adherebat Deo, et lib. de Parad., c. 13, de primis hominibus ait, Ante peccatum nudà erant, sed non sine virtutum integumentis, et hb. de Noe et Arc., c. 30, Adanm (inquit) reus, amictu sapientiee et justitie mandatorum caelestium prevaricatione naudatus, nudum se vidit, etc., et 1. 2, Ep., ep. 13, ad Marcel. de Adamo inquit: Agnoscis esse te nudum, quia bona indumenta fidei perdidisti, et infra dicit amisisse peccando incolatum Paradisi, gratiam Christi, et similia habet lib. de Elia et Jejunio, c. 4, l. 7, in Luc., c. 10, explicando parabolam de homine, qui "incidit in latrones, qui despoliaverunt eum semivivo relicto". Quam explicat de Adamo, qui inoffensa beatitudine fruebatur, priusquam incideret in latrones, id est, ut exponit, Angelos tenebrarum qui despoliant, que accepimus indumenta gratie spiritualis, et adjungit, Cave ergo ne ante nuderis, sicut Adam nudatus est. Item Cyprianus, 1. de Bon. patient., dicit: consummari nos caelesti nativitate reparatos si simili- tudo divina, quam peccato Adam perdiderat, manifestetur, et luceat in nobis, ubi per simihitudinem divinam gratiam intelligit, sicut multi alii Patres exponunt verba illa, "Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram", scilicet, ad imaginem per naturam, et similitudinem per gratiam. Unde inferius circa finem libri iterum inquit: Adam contra coeleste praceptum cili lethalis impatiens in mortem cecidit, nec acceplam divinitus gratiam patientia custode servavit. Idem sentit Tertullianus, lib. de Patient., c. 5, dicens de Adamo, 7anocens erat, et Deo de promimo amicus, et Paradisi colonus. Praeterea lrenaeus, lib. 3, contra haeres., cap. 10, in eodem sensu dixit Christum salutem nobis praestitisse, ut quod perdideramus in Adam, id est, secundum imaginem, et similitudinem esse Dei, hoc in Christo Jesu reciperemus, et c. 31, clariusdicit amisisse Adam per inobedientiam quam habuit ab Spiritu sanctitatis stolam. Quod prius significavit Dionysius, c. 3, de Eccl. hierarch., in tertia ejus parte versus finem, et sic etiam dixit Basilius, lib. de Spiritu sanct., c. 15, quod per Spiritum sanctum datur in Paradisum restitutio. Et prius dixerat, Christum venisse, uwt homo ceterem illam adoptionem, qua in jus filorum asciLtus fuerat, recipiat. Uhi sine dubio ceterem adoptionem vocat eam, quae in Adamo primitus facta est. Et sic etiam dicit Cyrillus, l. 1. in Joan., cap. 15. Adam propter transgressionem gratia fuisse nudatum, et Anastasius Synaita, l. 10, in Exaemer., dicit, Adam ante transgressionem fuisse totum lucidum, Deiformem, et imaginem quamdam Deo simalem. Quas perfectiones non nisi gratia sanctificans animae praebet, et Moyses Barcepha, 1. de Parad., p. 1, c. ult., non longea principio quatuordecim beneficia, quae Deus Adamo in Paradiso contulit, numerat, ex quibus nonnulla donum gratiae indicant, nam in 6, ait: Admisit ipsum celuti in suam famaliaritatem, ut ea sese pro arbitrio oblectaret, meditationibus, contemplationibusque divinisvacans et indulgens, et in 8, quod mazima ipsum sapientia induit. Et in 9 quod prophetie dona in ipsum contulit. Nam hcet haec dona interdum separentur a gratia, tamen quando ex peculiari favore, et benevolentia conferuntur, statum gratiae supponunt: et simile est, quod 12, loco ponit, dicens: 7ta ipsum Adamum comparavit, ut animo, et intelligentia sua, Angelis esset familiaris. Unde Chrysostomus, homil. 16, in Gen., dicit, hominem in Paradiso habuisse angelicum quamdam statum, et mira gloria fuisse amictum, et in summo fuisse honore, et nihil minus prope modum Angelis ipsis habuisse. Unde et Angelum terrestrem vocat, quem malus Angelus invidit, et ideo magna usus est machinatione, ut ipsum gratia Det privaret: et saepius ibidem repetit, propter peccatum fuisse honore maeimo privatum, a gratia Dei abalienatum, et superne gratie amictu nudatum. Et in sequenti assertione plura alia referemus non solum ex Patribus, sed etiam ex Scriptura, quae hanc partem a fortiori confirmant.
4. Stabilitur denique dicta suppositio ratione sumpta ex divinae providentiae congruentis. — Ratione solum potest haec veritas ostendi ex convenienti ordine divinae providentiae, et imprimis sumi potest argumentum a simili ex providentia circa Angelos, etiam malos, quos Deus prius in gratia constituit, quam peccarent, ut superiori tractatu l. 5, c. 4, ostensum est: ergo idem credendum est fecisse cum humana natura. Probatur, consequentia, tum quia illam aequavit angelicae in termino, seu in statu patriae quoad substantiam beatitudinis: ergo debuit etiam aequare in viae statu, quoad substantiam gratiae: tum etiam quia licet natura angelica sit excellentior natura humana, est magis indigens, et ex hac parte debuit magis in via sanctificari ; tum denique quia voluit Deus creare hominem in quodam beatifico statu, quantum viae ratio patiebatur, sicut etiam Angelos creavit, ut late discurrit Augustinus, in lib. 11, de Civ., et lib. 11, de Gen. ad lit., quod etiam significavit Chrysostomus primum hominem appellando Angelum terrestrem, sicut etiam Nazianzenus loco staüm citando, aliwmn angelum wvocat. Secunda congruentia sumi potest ex Augustino, lib. de Corrept. et Grat., cap. 10et 11, ubi ait, Deum sic ordinasse Angelorum, et hominum vitam, ut in ea prius ostenderet, quid eorum liberum arbitrium, deinde quid posset sue gratie beneficium. Quod necessarium intelligendum est de libero arbitrio sufficienter per gratiam instructo et adjuto, ut supra dixi, quia sine gratia nihil potest liberum arbitrium in ordine ad supernaturalem finem. Unde in initio c. 11, addit: Quid ergo, Adam non habuit Dei graliam ? Imo vero habuit magnam. Ut ergo justum et aequum esset experimentum debuit libero arbitrio adjungi gratia in ipso certamine, seu in statu viae. Unde consequenter ait Augustinus: 7stam gratiam non haluit homo primus, qua nunquam vellet essemalus, sed sane habuit, in qua si permanere vellet, uunguam malus esset, et sine qua etiam cum libero arbi- trio bonus esse non posset, et infra: Nec ipsum ergo Deus sine sua gratia esse voluit, quam veliquit in ejus libero arbitrio, quoniam liberum arbitrium ad malum sufficit, ad bomum autem nilil est, nisi adjuvelur ab omnipotenti bono. Et hanc rationem indicavit Tertullianus, 1. 2, contra Marcio. cap. 5, dicens: Hunc statum (scilicet primi hominis) confirmavit etiam ipsa lex tunc a Deo posita, non enim poneretur lec ci, qui non haberet obsequium debitum legi in sua potestate. Unde licet praecipue intendat probare potestatem liberi arbitrii, quia vero liberum arbitrium sine gratia non sufhcit, idem consequenter de gratia, ratio probat. Posset autem quis dicere, rationem hanc recte probare de auxiliante gratia, non vero de habituali et sanctificante. Respondetur auxiliantem gratiam non dari connaturali modo, nisi ratione habitualis, et sanctificantis gratiae praeexistentis, et consequenter non dari per se loquendo, nisi ratione illius, licet aliquando ex accidenti detur in ordine ad illam, et ideo in prima institutione non debuit gratia auxilians a sanctificante separari.
5. Discutitur jam pro titulo capitis an gratia fuerit collata Adamo in primo instanti creationis. Negant Alensis primo. — Hoc ergo certo fundamento supposito, superest dubium, an haec gratia fuerit data Adamo a primo instanti creationis ejus. Potuit enim non dari in primo instanti, et nihilominus dari ante peccatum, quia sufficiens tempus intercessit. In hoc ergo sensu dixerunt aliqui theologi, Adam non fuisse creatum in gratia. Ita Alensis, 2, p.q. 91, membr. 1, a. 1, quamvis membr. 2, a. 1, fateatur, habuisse gratiam ante lapsum. Idem tenet Magister, in 2, d. 24, Bonaventura in 2, d. 29, a.2, q. 2, cum in prima dixisset, fuisse in gratia, priusquam peccaret, et idem sentit ibi Scotus, q. unica, et Marsilius in 2, q. 16, art. 6, et Richardus, d. 21, art. 1, et idem sentiunt quasi a fortiori, qui negant, Angelos fuisse in gratia creatos. Specialiter /Egidius, in 2, d. 4, q. 1, a. 4, et ibidem Argentina, q. 1, a. 2. Citatur etiam Hugo de Sancto Victore, lib. 1, de Sacr., p. 6. Verumtamen ille in c. 17, in fin. IVihil temere (ait) definire volumus. Loquiturque non solum de primo instanti, sed absolute de toto tempore illius status, de quo minime dubitare debuit, quamvis de primo instanti res dubia sit.
6. Favere videtur Cyprianus. — Videturque huic sententiae favere Cyprianus, ep. 74, ad Pompei. ubi cum dixisset, hominem nasci per Baptismum, et in manuum impositione Spiri- tum sanctum accipere, addit: Ut spiritum jam natus accipiat sicut iu primo homine Adam fuctum est. Ante enim Deus eum plasmavit, et tunc insufflavit in fuciem ejus flatum vitee, negue enim potest accipi spiritus, nisi prius fuerit, qui accipiat. In quibus verbis videtur peculiari modo exponere verba illa Gen. 2. "Formavit igitur Deus hominem de limo terree, et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitee, et factus est homo in animanmn viventem". Nam prima verba intelligere videtur de formatione totius hominis integri, et capacis Spiritus sancti, quod non est, nisi homo jam constans ex rationali anima, et ita in secunda verborum parte per spiritum vite, gratiam Spiritus sancti intelhgere videtur, et consequenter necesse est, ut ultimam partem intelligat, non de vita corporis animali, sed de vita spirituali animae; et quod ad rem praesentem facit, necessarium putat, ut prius homo extiterit, quam Spiritum sanctum reciperet: ergo sentit non accepisse primum hominem gratiam in eodem instanti, in quo creatus est.
7. Favere item Augustinus. — At vero D. Augustinus 13, de Civit., cap. 24, quamvis illam non probet expositionem, namspiraculum vitae de anima rationali, et de vita animali rectissime interpretatur, nihilominus in hoc concordare videtur, quod in illo creationis instanti non recepit homo spiritum gratiae, sed solum spiritum animae rationalis, et inducit illud Pauli 1, ad Corinth. 15. "Factus est primus homo Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem", "sed non prius quod spirituale est, sed quod animale". Et clarius, lib. 2, de Genes., contra Manich. cap. 8, ubi eamdem tradens expositionem de infusione animae, per quam homo naturaliter vivit, adjungit: Nondum tamen spiritualem hominem debemus intelligere, qui factus est iv animam viventem, sed adhuc animalem. Tunc enim spiritualis effectus est, cum in Paradiso, hoc est, in beata vita constitutus, preceptum etiam perfectionis accepit, ut verbo Dei consummaretur. Per quae verba indicat, Adamum non fuisse justificatum, donec in Paradisum translatus est, praeterea idem Augustinus, l. i1, deCiv., c. 12, dicit., quantum ad spem futurae vitae justos in natura lapsa beatiores esse, quam fuerit homo in statu innocentiae, quod non esset verum, si homo in statu innocentiae, simul cum caeteris donis propriis illius status gratiam etiam habuisset.
8. Faciunt etiam pro eadem parte conjectura. — Et ex his testimonus possunt conjecturae, seu congruentiae sumi. Prima, quia oportuit opus naturae distingui ab opere gratise, et ideo prius tempore hominem creari, quam justificari. Secunda, quia verisimile est, non fuisse Adam justificatum, nisi in Paradiso, quamvis extra Paradisum fuerit creatus. Tertia, quia homo adultus non justificatur sine propriis actibus: non potuit autem Adam, propter impedimentum corporis animalis, statim in primo instanti habere simul omnes actus ad justificationem necessarios; ergo.
9. Assertio affirmans probabilior. — Probatur primo ex locis Scripturae. — Nihilominus probabilius credimus, Àdam fuisse justificatum in eodem instanti, in quo fuit creatus. Haec est sententia D. Thomae, 1 part., quaest. 95, art. 1, quam omnes Thomistae sequuntur, et Albertus Magnus, in 2, d. 24, art. 1, et alii ibidem, et dist. 29, idem censent in hoc puncto in primo homine, quod in Angelis, quos supra conditos in gratia fuisse ostendimus, et probatur primo ex verbis illis: "Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram", juxta expositionem Patrum, qui per imaginem intellectualem naturam, per similitudinem vero sanctificationem gratiae interpretantur, quos in superioribus allegavimus et alios statim referemus, nec dici cum fundamento potest, hominem in primo instanti factum esse ad imaginem in actu (ut sic dieam) ad similitudinem autem, non actu, sed aptitudine. Hoc enim gratis fingitur et distinguitur, cum Deus aequaliter de utraque fuerit locutus. Item frustra adderetur ad similitudinem, propter solam capacitatem, quia haec in imagine intrinsece continetur. Ac denique cum hoc testimonium maxime fundetur in expositione Patrum, illi certe aequaliter docent, hominem simul accepisse imaginem et similitudinem.
10. Secundo ad hoc probandum utitur divus Thomas illo Ecclesiast. 7: "Deus fecit hominem rectum", ut videre licet dicta quaest. 95 et 100, et habet magnum fundamentum in Scriptura, in qua non dicuntur simpliciterrecti, nisi justi, et Deum in toto corde diligentes, juxta illud Canticor. 1: "Zecti diligunt te", et Job 4: "Quando recti deleti sunt" et Psalm, 7: "Salvos fecit rectos corde", et Psalm. 32: "Exultate justi in Domino, rectos decet collaudatio", ubi in secunda sententia prioris ratio redditur et ita eosdem vocat rectos, quos justos vocaverat. Ataue hoc sensit Augustinus 14, de Civit. cap. 11 et 17, et de Corrept. et grat., cap. 10, cum exponit, creasse hominem rectum, id est, bonae voluntatis. Nam secundum Augustinum non fecit voluntatem bonam, nisi charitas, imo neque aliquid simpliciter bonum fit sine gratia: et in idem redit, quod Hieronymus ibi et libr. 1, contra Jovini., exponit, hominem rectum, id est, bonum, quia etiam non est homo simpliciter bonus, nisi sit justus. Et ita etiam intellexit illum locum Rupertus, lib. 2, in Gen., cap. 3.
11. Praeterea non parum favent, quae de perfectione, quam Deus primo homini contulit, dicuntur Ecclesiast. 17: "Deus creavit hominem, et secundum se vestivit illum virtute", id est, fortitudine, e4 robore, utique animi, quod maxime praestat gratia, et infra: "Disciplina intellectus implevit illos, creavit allis scientium spiritus", etc., usque ad illud, "addidit illis disciplinam, et legem vitee heereditavit illos, testamentum eternum constituit cum allis, et justitiam, et judicia sua ostendit illis". Per quae verba non solum status gratiae sed etiam valde perfectus, indicatur. Verum est tamen inde non satis colligi illa omnia in instanti creationis fuisse homini collata, aliqua enim ex illis potuerunt in Paradiso, et ante peccatum tribui. Addi vero potest, quod dicitur Sapient. 2, in fine: "Deus fecit hominem inezter minabilem, et ad imaginem similitudinis suc" nam ibi satis significatur, perfectionem illam a principio habuisse. Similitudo autem addita imagini perfectionem gratiae indicat, ut dixi, juxta multorum Patrum expositionem, et praeterea in eo, quod dicitur inexterminabilis, status integritatis, et immortaltatis indicatur, quia in gratia fundatus erat, ut statim dicam. Maxime vero hoc videtur confirmare Paulus ad Ephes. 4, dicens: "Benovamini spiritu mentis vestra", et induite novum hominem, "qua secundwumn Dewm creatus est in justitia, et sanctitate veritatis". Ubi Paulus jubet, nos renovari induendo sanctitatem, quam Christus novus homo nobis attulit, et istam sanctificationem renovationem vocat, quia per illam reducimur secundum spiritum ad illam primam novitatem, quam in Adam habuimmus, et amisimus: ergo praecessit haec sanctitas in primo homine. Et, ut intelligamus, hanc sanctitatem fuisse in Adamo a principio creationis, addit Paulus ad Colos. 3: "Epoliantes nos veterem hominem". et "induentes novum eum, qui renovatur in agnitionem secundum imaginem ejus, qui creavit allum".
12. Secundo probatur eadem assertio ex Patribus. — Quomodo afferri possunt que allata sunt, num. 2 et 3. — Secundo probatur assertio ex Patribus. Et imprimis aliqui addu- cunt pro hac assertione Concilia, et testimonia in praecedenti adducta, nullum discrimen inter eas constituentes. Sed sine dubio est maximum, nam prior certa est et de fide, quia est aperte definita: haec posterior non est ita certa, quia nec satis expresse in Scriptura continetur, nec definita invenitur. Possunt nihilominus induci Conciliorum, et Patrum testimonia in priori puncto allegata, quia dum docent, primum hominem ante peccatum fuisse justum, indefinite, et sine limitatione loquuntur: ergo indicant in toto illo priori tempore fuisse justum, nec nos possumus cum fundamento distinguere diversos status in iilo priori tempore, nec Patrum locutiones limitare. Sed praeterea conclusionem hanc specialiter confirmat Augustinus, lib. 14, de Civit., cap. 11, dicens: Bona voluntas opus est Dei, cum illa quippe ab illo factus est homo. Non autem bona voluntas apud Augustinum sine charitate; unde inferius subdit: Vivebat itaque homo secundum Dewumn in Paradiso, et corporali, et spirituali, nec enim erat Paradisus corporalis propter bona corporis, et propter mentis non erat spiritualis. Deinde in aliis locis saepe indicat Augustinus totam rectitudinem, quam primi homines habuerunt in appetitu, et pacem illam inter corpus, et spiritum, fundatam in gratia fuisse. Unde lib. 13, de Civit., cap. 13, ait: Postquam preecepti facta transgressio est, confestim gratia deserente divina de corporum suorum nuditate confusi sunt. Quod etiam repetit lib. 11, Genes. ad litt., cap. 31, in fin. At vero certum est hominem a principio cum illa integritate fuisse creatum: ergo secundum Augustinum etiam fuit in gratia creatus. Denique alibi in hoc aequiparat primum hominem, et Angelos, praesertim lib. de Corrept. et grat., cap. 10 et 11. Atque de Angelis dicit idem Augustinus, lib. 12, de Civit., cap. 9: Quod Deus simul eral in illis condens naturam et largiens gratian, ut in praecedenti tractat. lib. 5, in principio latius diximus: idem ergo de primo homine Augustinus sensit. Unde in Enchiridio, cap. 104, dicit: Quod Deus primum hominem in ea salute, in qua conditus erat, custodire voluisset: nomine autem salutis clarum est, significari sanctificationem gratiae: ergo fuit homo conditus in gratia, secundum Augustinum.
13. Stat Damascenus. — Praeterea hoc indicant alii Patres, Damascenus, lib. 2, de Fide, cap. 12, prius enim dicit: Hominem ea visibili et iudivisibili natura Deus manibus suis ad imaginem et similitudinem suam condidit, et inferius addit: His verbis ad inaginem vis intelligendi, arbitriique libertas significatur. His autem ad similitudinem, virtutis quoad ejus fieri potest, expressa similitudo, ubi ponderandum est verbum quoad ejus fieri potest, quia non potest naturalis imago melius perfici, ad similitudinem Dei in statu viae, quam per gratiam, de qua intelligitur, quod subdit: Creavit itaque Deus hominem innocentem, rectwn, probum, omni virtutum genere coronatum, Angelum alterum, adoratorem mixtum, et infra: Spiritum simul et carnem, spuritum videlicet ob gratiam, etc., idem sentit Basilius, Psal. 48, circa illa verba: "Homo cum n honore esset, non intellevit", dicens: Hominibus vis inest, qua creatorem swuwn, et opificem agnoscere possint et intelligere, insuffluvit enim in faciem, hoc est, partem aliquam propriee gratie apposuit homini, ut per hanc sibi impressam similitudinem, eum, cui similis est, agnosceret. Idem significat Nazianzenus, Orat. 49, quae est 2, in Pascha, nam describendo creationem hominis, perfectionem gratiae aequivalentibus verbis describit. Nam ab illo multa verba mutavit Damascenus ait enim: Cnreasse Dewn hominem velut Angelum alium mixtum adoratorem, terremum et caelestem spiritum, et carnem, spiritun propter gratiam, carnem ob elationem, et quod mysterii extremum est, animi ad Deum mutu, et propensione divinitatem consequens.
14. Idem significat Cyrillus, lib. 1, de Ador. in spiritu, dicens: Posteaquam proprie nature rationibus hoc animal (scilicet homo) absolutum fuit opifice Deo, statim illius similitudine praditum est. Impressa enim in illo est divince imago naturee inspirato Spiritu sancto. Et 1l. 2, in Joan., c. 3, ad medium, ad imaginemn (inquit) et similitudinem Dei factus homo a Moyse dicitur. Ab eodem etiam dicimus spiritu ad inaginem divinam sigillatum hominem fuisse. Simul enim et vitam creaturee spiritus immisit, et characterem suwmn, ut Deum decet, impressit, et sic fuit in Paradiso quousque gratiam creatoris Spiritu sancto inhabitante sercavit, et lib. 11, cap. 25, dicit in verbis illis: Insyiravit in faciem ejus spiraculum vitee, significasse Moysem non absque sanctificatione spiritus animam homini datam, nec a divina natura penitus destitutam, quod etiam repetit, lib. 12, cap. 56. Sic etiam Chrysostomus, homil. 9, in Gen., dicit hominem factum ad similitudinem, quia eirtutibus Deo similis effectus est, et hom. 16, ait: daeemonem invidia motum esse, quoniam cidebat hominem formaiun in summno esse honore, et alia quae supra retuli. Denique idem significat Prosperus, in respons. ad 8, objection. Gallorum, circa finem, dicens: Neque haec dona (scilicet justitiae et gratiae) ita er Deo esse opinemur, ut quia ipse natura nostra auctor est per condilionem, jam luec contulisse videatur. Quia dedit quidem ab initio hanc homini facultatem sed omnes eam in illo umisimus, in quo omnes peccavimus. Videri etiam potest, lib. 2, de Vita contemplat., cap. 18, et Leo papa, serm. 4, de Nativ., cap. 2, et Anselmus, lib. de Conceptu Virg., cap. 10, ubi inter alia dicit, rationalem naturam justam esse creatam. Multa etiam de hoc habet, Bernardus, serm. 1, de Annunt. et serm. de Coena Domini, et Rupertus, lib. 2, de victor. Verbi, cap. 6.
15. Probatur denique rationibus. —Ratione suaderi potest haec sententia. Primo ex congruentia divinae providentiae; nam Deus creaturas produxit in statu perfecto ad ferendum fructum uniuscujusque fini consentaneum, ut supra de creaturis etiam homine inferioribus diximus: ergo multo magis credendum est, creasse hominem perfectum ad fructificandum in ordine ad supernaturalem finem, propter quem illum creabat. Secundo probari potest a simili, quia Deus creavit Angelos in gratia: ergo et hominem. Nam sicut utramque naturam aequalitatem quamdam in gloriae statu habere voluit, ita in statu vitae verisimile est, utramque aequaliter in gratia creasse. Quam aequiparationem multi ex citatis Patribus faciunt, et superius in numero quarto latius explicata est. Tertio est optima conjectura, quia si Adam perseverasset in statu justitiae, filii ejus nascerentur in gratia: ergo multo magis dicendum est primum eorum parentem fuisse in gratia creatum. Consequentia secundum prudentem rationem videtur per se nota: antecedens vero infra tractandum est. Nunc vero declaratur a posteriori, quia nunc infantes ab instanti conceptionis incipiunt esse in peccato, quia carent gratia, quam habere deberent : ergo e converso, si radix non fuerit infecta, statim gratiam reciperent, quam habere debuissent. Denique conjectura etiam supra tacta non est contemnenda, quia est certum, primos homines habuisse gratiam, antequam peccarent, et non potest cum fundamento, post primum instans, tempus certum justificationis eorum designari, neque in primo instanti est peculiaris ratio repugnantiae, aut diflicultatis, ut ex solutionibus argumentorum patebit : ergo longe credibilius est, in primo instanti fuisse justificatos.
16. Ad locum ex Cypriano in num. 6.— Duplec sensus verborum Cypriani. — Superest, ut ad argumenta in principio posita respondeamus. Primum sumebatur ex testimonio Cypriani, in quo etiam insinuatur ratio, qua Alensis, Bonaventura et alii utuntur: quia esse gratiae supponit esse naturae, et ideo prius debuit homo creari in esse naturali, quam gratiam reciperet. Ad quam rationem, ut hinc initium sumamus, facilis est responsio, quia satis est, quod creatio hominis in esse naturae ordine natura praecesserit sanctificationem ejus, nec fuit necessarium, ut etiam ordinetemporis antecederet. Quae responsio quantum ad vim rationis pertinet, sufficientissima est. Instari autem potest exemplo a Cypriano inducto, ejusque auctoritate. Quia sanctificatio per Baptismum tempore antecedere debet plenitudinem Spiritus sancti, quae in confirmatione datur: neque ibi ordo naturae sufficit. Respondetur tamen, non esse similem rationem, quia sanctificationes DBaptismi, et confirmationis dantur per modum generationis, et perfecti augmenti, inter quae solet esse non tantum ordo naturae, sed etiam temporis. Item dantur per duo sacramenta distincta, inter quae tempus necessario interponitur, quia utrumque successive fit. At vero creatio, et productio gratiee fiunt in instanti et per modum creationis et concreationis, et ideo suflicit inter eas ordo naturae. Sed additur tandem auctoritas Cypriani, quia comparat sanctificationem Adae respectu creationis ejus, sanctificationi per confirmationem respectu generationis per Baptismum. Respondeo aequivoca esse verba Cypriant: sic enim ait: Non per manus impositionem quis nascitur, quando accipit Spiritum sanctum, sed in Baptismo, ut spiritum jam natus accipiat sicut in primo homine Adam factum est. Ante enim Deus eum plasmavit, et tunc insufflavit in faciem ejus statum vite; neque enim potest accipi spiritus, nisi prius fuerit, qui accipiat. Quae comparatio potest duobus modis intelligi. Primo ut non loquatur de sanctificatione Adae, sed de animatione per infusionem animae rationalis de qua ad litteram est sermo in testimonio Genesis, quod adducit, et ita exemplum erit cum proportione sumendum: quod sicut Deus prius formavit corpus, ut possit accipere animam, quam postea insufllavit in ipsum: ita prius homo generatur in Christo, quam ei Spiritus sanctus singulariter conferatur, vel secundo si totum Adam intelligit, cum dicit prius fuisse plasmatum, scilicet, ex corpore, et anima constan- tem, et postea illi esse insufflatum spiritum id est, gratiam: dicendum est, non facere vim in ordine temporis, nec ad hoc exemplum adducere, sed solum ad declarandum ordinem praesuppositionis, seu distinctionis inter actiones, quarum una supponit effectum alterius, sive ille ordo sit temporis, sive naturae, hoc enim nil ad causam referebat.
17. Ad loca ex Augustino in num. 91. — Ad secundum argumentum sumptum ex testimoniis Augustini quod attinet ad primum ex lib. 13, de Civit., cap. 24, responderi potest, Augustinum non ibi tractare, utrum Adam fuerit creatus cum gratia, necne, sed quid per verba illa significetur: Inspiravit in faciem ejus spiraculum vitae. In hoc ergo sensu dicit, per illa verba non significari inspirationem gratiae; ac proinde ex vi actionis significatae per illa verba, non fuisse Adam factum hominem vivum et naturalem, seu animalem, ut declarant illa verba: Ft "factus est homo in animan viventem". An vero cum illa actione conjuncta fuerit alia, qua homo jam factus in animam viventem fuerit etiam factus in spiritum vivificantem, ibi Augustinus nec affirmat, nec negat, quia illud non tractat. Difflicilior est alter locus, ex hb. 2. Gen., contra Manich., cap. 8, quia in eo videtur dicere, primum hominem non fuisse spiritualem effectum, donec in Paradiso, hoc est, in beata vita constitutus peeceptun perfectionis accepit. Sed fortasse ibi per hominem spiritualem non intelligit hominem utcumque in gratia constitutum, sed habentem jam integram perfectionem illius status, quam usque ad Paradisum non obtinuit. Quae expositio acceptanda videtur, quia in alus locis magis declaravit mentem suam, nisi velimus dicere in aliis locis postea addidisse, quod prius non satis declaraverat, vel fortasse assecutus non fuerat. Aliud vero testimonium ex 11, de Civit., cap. 12, difficultatem non habet, quia Augustinus non dicit homines in statu innocentiae non fuisse aeque beatos in spe, sicut sunt homines lapsi, ordinarie loquendo, neque hanc absolutam comparationem facit, alias illo testimonio probaretur, sensisse Augustinum, hominem in statu innocentiae non fuisse justum, quod improbabile est. Comparat ergo hominem in statu innocentiae, revelationem perseverantiae non habentem, cum homine justo in statu naturae lapsae habente talem revelationem, et hunc dicit esse beatiorem, non ratione justitiae, sed ratione certitudinis aeternae salutis, quod clarum est.
18. Ad congruentias in num. 8. — Ad congruentias respondetur, ad primam, negando consequentiam, quia opus naturae et gratiae, etiamsi simul tempore fiant, satis ex suis terminis distinguuntur, et homo, qui utrumque beneficium simul recipit, per fidem optime cognovit beneficium gratiae fuisse distinctum a dono creationis, et Deum erga se eo liberaliorem, quo utrumque donum simul sibi donavit, ex quo ad majorem erga Deum benevolentiam, et gratitudinem permoveri potuit. Ad secundam congruentiam respondeo, non esse verisimile, Adam non fuisse justificatum prius, quam in Paradisum translatus fuerit, quia illa tanta dilatio nec ratione, nec auctoritate fundari potest: divina autem gratia tarda molimina nescit, nec tunc erant necessaria, vel opportuna. Item quia a principio fuit homo cum integritate naturae conditus, et sine rebellione appetitus: cur ergo non fuisset etiam sanctificatus ante translationem in Paradisum? Denique maxime decuit ut in ipsum Paradisum jam sanctus ingrederetur, ibique perficeretur. Ad tertiam conjecturam de sanctificatione per propriam dispositionem post caput sequens dicam.