Text List

On this page

Caput 18

Prev

How to Cite

Next

Caput 18

Caput 18

Quam perfectam rerum supernaturalium cognitionem homo ante peccatum obtinuerit

CAPUT XVII. QUAM PERFECTAM RERUM SUPERNATURALIUM COGNITIONEM HOMO ANTE PECCATUM OBTINUERIT.

1. Quae gratiam consequuntur necessario habuit Adam in primo instanti. — Prima assertio preambula - Sensus unus assertionis probatur. — Ex dictis in praecedenti capite manifeste colligitur habuisse Adam in statu innocentiae charitatem, et alias virtutes per se infusas morales, et dona Spiritus sancti, saltem quoad habitum: quia haec, ut supponimus, consequuntur gratiam gratum facientem in omni ejus statu, ideoque de his habitibus nihil aliud in particulari dicendum superest. De actibus vero eorum nonnihil in capite sequenti addemus. Ut autem etiam constet, quid de fide, et spe sentiendum sit, supponendum ulterius est Adam ante peccatum illam perfectissimam cognitionem non habuisse, quae est visio beata. Ita docent D. Thomas, 1. par., q. 94, art. 1, et Alexander Alensis, 2 par., q. 92, memb. 2, art. 1, et reliqui theologi in 2, d. 23. Potestque conclusio duobus modis intelligi. Prior est indefinitus, nimirum Adam non toto tempore ante peccatum vidisse Deum clare, seu pro aliquo tempore caruisse visione Dei, et in hoc sensu conclusio est certissima, quia Adam potuit peccare, et peccavit in Paradiso, ut est de fide certum: ergo eo tempore non videbat Deum, quia visio Dei saltem quamdiu durat, reddit hominem impeccabilem. Item certum est Adam in Paradiso fuisse viatorem, et in statu merendi, et ad hoc habuisse a Deo praeceptum, ut per ejus obedientiam posset de Deo bene mereri, sed haec repugnant cum statu comprehensoris: ergo. Nec refert quod Augustinus interdum dicat, hominem in Paradiso fuisse beatum, ut lib. 11, de Civit., c. 12, et l. 14, cap. 10, nam loquitur de beatitudine inchoatae viae. Unde in l. 11, Gen. ad litt., c. 18, ait, hominem in Paradiso fuisse beatum, non simphrciter, sed secundum quemdam modum, et ideo ibidem, et alis locis ait, hominem si in Dei obedientia perseverasset sine morte ad statum comprehensorum transferendum fuisse: et eodem modo loquitur Damascenus, 1l. 2, c. 11, in princ., juncto c. 12. De hoc ergo sensu nulla est dubitatio, sed certa fides.

2. Probatur etiam sensus alter. — Posterior sensus est universalis, scilicet nullo tempore, vel momento Adam vidisse Deum in sua creatione, vel in Paradiso. Et hic sensus licet tam certus non sit, nihilominus est omnino verus, et oppositum nullam habet probabilitatem. Ratio est, quia generalis regula Scripturae est, "Dewn nemo vidit unquam", utique in vita mortali, vel animali, juxta id, quod alibi Deus dicit: "IVon videbit me homo, et vivet", utique animali vita. Ab hac autem regula generali non licet quemquam excipere sine sufficientis auctoritatis fundamento. Quia talis exceptio non potest ratione ostendi etiam in primo homine, quia illud privilegium non erat debitum illi statui: imo nec est secundum se consentaneum statui viatoris, et alioqui pendet ex liberali Dei voluntate: ergo nisi de hac voluntate per revelationem, seu auctoritatem constet, non solum gratis, sed etiam temere quispiam afftirmare audebit, privilegium hoc Ada in Paradiso, aut tempore viae fuisse concessum. Quod autem id nulla auctoritate fundetur, probatur, quia neque in Scriptura revelatum est, neque a Patribus, vel Ecclesia traditum. Aliqui vero dixerunt, soporem illum, quem Deus immisit in Adamo ad formandam Evam, fuisse elevationem mentis ejus ad visionem Dei claram, ut sic omnino a sensibus abstractus avulsionem costae non sentiret ; quam opinionem refert D. Thomas, dicta q. 94, art. 1, et nihil de ea dicit. Re tamen vera nullum fundamentum in verbis Scriptura habet, quia nomen soporis valde generale est, et gratis determinatur ad extasim visionis beatae, quia potuit esse sopor ille per cognitionem abstractivam in altissima contemplatione, vel prophetica revelatione, ut in superioribus diximus cum Augustino, l. 2, de Genes. contra Manich., capit. 12, nec propter solam abstractionem a sensibus, aut propter indolentiam ex ablatione costae visio beata necessaria erat, quia per plura alia media facillime potuit Deus utrumque praestare, ut per se satis est notum, et supra etiam explicatum.

3. Primum corollarium ex dictis cujusmodi gratiam haluerit Adam. — Secundum corollarawn cujusmodi spem. — Tertium corollarium cujusmodi cognitionem generatim bhabuerit, nempe supernaturalem. — Duo guncta tractanda circa tertium corollarium. — Ex hoc ergo fundamento colligimus non habuisse Adamum in statu innocentiae gratiam consummatam, quia non consummatur nisi in statu beatitudinis, seu per visionem beatam. Unde fit, gratiam Adae fuisse gratiam viatoris, quia inter viam, et terminum non est medium. Secundo sequitur habuisse Adam simul cum gratia, et charitate spem futurae beatitudinis, quia sicut is, qui videt, jam non sperat, et e converso, quinon videt, ut justificari possit: et in beatitudinem tendere, necesse est, ut speret, et ideo nunc ad justificationem necessaria est spes, ut Concilium Tridentinum, sess. 6, docet, in quo eadem est ratio de homine in statu innocentiae, quod atünet ad spem beatitudinis ; nam spes remissionis peccatorum tunc non erat necessaria, nondum existente peccato. Potuit autem, et debuit separari auxilium bene operandi, et perseverandi, quia propositum obediendi Deo, et perseverandi in ejus obedientia tunc etiam necessarium erat. Nec homo tunc praescius erat sui casus, ideoque ad perseverandum conari poterat, et debebat, quod sine spe divini auxilii facere non poterat, cum sine Dei gratia perseverare non posset: fuit ergo spes simul gratia hominis infusa. Tertio concluditur ex dictis, etiam fuisse primo homini ante peccatum infusam notitiam aliquam supernaturalem mysteriorum supernaturalium, earum rerum quae supernaturaliter amandae, vel sperandae erant. Hoc etiam est omnino certum; tum quia non minus est necessaria in viatore, cognitio termini, in quem tendit, quam intentio, et voluntas tendendi in illum: est autem terminus beatitudo supernaturalis, quae sine revelatione supernaturali cognosci non potest ; tum etiam, quia sicut voluntas supponit intellectum, ita supernaturales virtutes voluntatis supponunt supernaturalem cognitionem in intellectu ; quae quidem rationes de toto illo tempore, et de primo instanti creationis saltem de habituali cognitione concludunt. Quid vero de actuali dicendum sit quoad primum instans, in cap. sequenti dicam. Nunc vero circa dictam cognitionem duo supersunt declaranda. Primum est, materia ejus, id est, quorum supernaturalium mysteriorum fuerit illa cognitio. Secundum est forma. seu species illius cognitonis, id est, quantae perfectionis essentialis fuerit et consequenter sub qua ratione formal de rebus sibi revelatis homo tunc judicaret.

4. Circa primum punctum ponitur secunda assertio formaliter pertinens ad titulum mysteria divinitatis contineri in objectio dicte cognitionis. — Circa primum supponenda est communis partitio materiae fidei in mysteria, pertinentia ad divinitatem, et ad Incarnationem Dei spectantia. Nam de prioribus certum est, fuisse revelata primo homini in statu innocentiae. Nam imprimis quod Paulus ait: "A ccedentem ad Dewm oportet credere, quia est, et inquirentibus se remunerator sit", etiam primo homini fuit necessarium. Cognovit ergo Deum esse, non solum ut ratione naturali manifestatur, sed etiam ut est objectum supernaturalis beatitudinis, et ut est principium salutis justitiae et sanctitatis, et ut est renumerator, qui redditurus est praemium divini et supernaturalis ordinis. In quibus includitur cognitio Dei, prout in se unus est, ut prout est Salvator et glorificator, ac subinde ut est ultimus finis per ipsius gratiam et justitiam obtinendus. Haec enim omnia sunt per se primo (ut sic dicam) necessaria ad vitae sanctitatem, et ad quaerendum Deum cum vera fiducia et dilectione perfecta, quae cuicumque viatori in quocumque statu est per se loquendo ad salutem necessaria.

5. Deinde valde credibile, et probabilissimum est etiam mysterium Trinitatis fuisse Adamo revelatum antequam peccaret. Ita sumitur ex D. Thoma in locis statim citandis, et expresse tradidit Epiphanius, contra haeres., in Praefat. totius operis, dicens: Adam protoplastus formatus est, non circumcisus, sed carne praeputium habens. Non autem erat idololatra, et novit Patrem Dewn, et Filium, et Spiritum sanctum, Propheta enim erat. Quod infra probat: Quia novit, quod Pater dixit filio "faciamus hominem ad imaginem, et similitudinem nostram". Cum enim haec verba referantur, a Patre dicta ante creationem Adae, non potuit Adam nisi per revelationem notitiam illorum habere, quae ad prophetiam pertinent. Unde per eamdem revelationem intellexit Adam (ut Epiphanius tradit) illa fuisse verba Patris ad filium dicta, atque ita mysterium Trinitatis cognovit.

6. Sustinetur locus Epiphanii pro instituto. — Verum est tamen Epiphanium ibi non loqui de Adam in solo statu innocentiae, sed de toto tempore vitae ipsius, ait enim, ipsum non fuisse Judaeum, nec simulacra adorasse, nec idololatram fuisse, sed Christianismi formam ostendisse. Unde cum dicit, Adam cognovisse Trinitatem: non satis declarat utrum ante pceecatum, vel post illud illam cognitionem habuerit. Nihilominus cum de Adamo absolute loquatur, de toto tempore vitae ejus loqui videtur, et quidem si post peccatum Adam habuit Trinitatis cognitionem, multo magis ante peccatum illam habuisse credendum est, nam cognitio Trinitatis perfectio est simpliciter, non requirens statum peccati, nec illum supponens, sed per se ad beatitudinem conferens, quia Trinitas ad objectum essentialis beatitudinis intrinsece pertinet, unde et Angelis in via revelata est. Denique ex dicendis statim de mysterio Incarnationis idem colligi potest, quia fides Incarnationis fidem Trinitatis supponit, ut recte docet divus Thomas 2, 2, quaest. 2, art. 8. Qui propterea pro hac assertione allegari potest cum caeteris Patribus, et theologis, qui de mysterio Incarnationis idem senserunt, ut jam dicemus, et haec de articulis ad divinitatem pertinentibus.

7. Mysteria humanitatis non videri comprehendi in objecto dicte scientie. — Circa mysteria vero humanitatis imprimis dubitari solet an Incarnatio Verbi Dei fuerit Adae ante peccatum revelata, aliqui enim ex his, qui existimant, Adam fuisse praedestinatum ante Christum Dominum, putant habuisse fidem Christi antequam peccaret. Quia per idem decretum, quo Deus praeordinavit, creare Adamum ut caput totius generis humani, a cujus arbitrio, vel justitia, vel culpa totius posteritatis penderet, per idem (inquam) decretum praeordinavit justitiam et gratiam, et consequenter etiam fidem conferendam Adamo pro statu innocentiae: ergo non potuit sub illa fide comprehendi Incarnationis mysterium, quia nondum praeordinatum erat. Item quia si Adam non peccasset, eamdem fidem retinuisset integram, et tamen tunc non esset de mysterio Incarnationis, quia futurum non fuisset, non existente peccato: ergo nec de facto fides Adae de mysterio Incarnationis fuit. Denique propter hanc rationem gratia, quam in statu innocentiae Adam habuit, non potuit esse ex meritis Christi: ergo nec fuit ex fide Christi: ergo non est cur Adae in illo statu data fuerit fides, seu cognitio Christi.

8. Tertia assertio affirmans.—Nihilominus communis, et vera sententia est, Adam ante peccatum revelationem de Christo, seu de Verbi Incarnatione habuisse. Ita docuit divus Thomas 2, 2, quaest. 2, art. 7 et 3 part., q. 1, art. 3, ad 5, ubi plures Patres in hujus veritatis confirmationem adduxit, et eamdem sententiam tenet Bonaventura in 2, d. 23, circa litt. Magistri, et Catherinus, super Genes., cap. 2, et ibi Pereira, libr. 5, in Genes., disput. de scientia Adae, q. 4, et Valentia, 4 tom., disput. 8, quaest. 2, memb. 1, et Vasquez, 3 part., disp. 12, cap. 3. Quod praecipue colligunt ex verbis ejusdem Adam: "Hoc munc os ex ossibus meis, et caro de carne mea", propter Lhanc "relinguet homo patrem et matrem". De quibus verbis ait Paulus ad Ephes. 5: "Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et Ecclesia". Quod quidem sacramentum non ignoravit Adam, propter quod Chrysostomus, homil. 16, in Gen., dicit, illum accepisse gratiam prophetiae, et similiter illum Prophetam vocant Epiphanius, haeres. 48, et Augustinus, l. 9, Gen. ad litt., c. 19, et Hieronymus, ad Eph. 5, dicit, fuisse primum de Christo vatem, et Philonus Capathiorum Episcopus, Cant. 5, in fin., cum dixisset: Talem factam esse unionem Dei, et humanatatis, ut Jure dicatur Deus homo, et homo Deus, addit: quod Adam primus omnium parens futurum divinitus previdit, cum exclamavit, hoc nunc 0$ ex ossibus meis, previderat enim Deum aliquando ex homine nasciturum, cui homines tandem adheesuri erant per fiden, spem et charitatem. Et Prosper, in 1 cap., totius operis de Praedestinat. et Promiss. Dei, dicit: Sacramentum magnum Christi, et Ecclesiee fuisse promissum Ademe.quod promissum, inquit, ipse speravit. Si autem speravit, profecto cognovit et credidit.

9. Ratio pro assertione. — Ad suasiones in num. 1. — Ratio autem ob quam Deus voluit Adae revelare mysterium incarnationis ante peccatum, esse potuit, vel quia pertinuit ad honorem Christi, ut semper, et in omni statu fuerit ab hominibus recognitus tanquam caput, et auctor salutis, et quia fides Christi, ut semper, et in omni statu fuit ad salutem necessaria. Unde longe probabilius apparet, sperasse Adam gloriam per Christum. Quod etiam significavit D. Thomas, dicto art. 7, dicens habuisse hominem ante peccatum explicitam fidem de Christi Incarnatione, secundum quod ordinabatur ad consummationem gloriae, licet non secundum quod ordinabatur ad liberationem a peccato. Cognovit ergo Adam Christum, ut auctorem glorie, et propter ipsum illam speravit. Unde fit etiam verisimilius hoc donum cognoscendi illum, et consequenter etiam gratiam, quam tunc recipiebat, ab ipso, et per ipsum acceptam recognovisse. Unde nihil nobis obstat ratio dubitandi in contrarium posita, quia probabilius credimus, Christum ut Deum hominem fuisse primum praedestinatum, et in ipso, ac propter ipsum fuisse gratiam, et justitiam Adae collatam. An vero cum opposita sententia, quae dicit, quod si homo non peccasset, Deus homo non fieret, possit recte subsistere, quod Adam cognoverit hoc mysterium in statu innocentiae, alterius considerationis est, in qua nunc immorari non oportet.

10. Quarta assertio bipartita. — Ulterius vero interrogari potest, quid de hoc mysterio revelatum fuerit Adamo. Sed breviter dicendum est, ei ostensum esse mysterium Incarnationis quoad substantiam unionis naturae humanae cum divino verbo, et consequenter propositum fuisse Christum ut credendum, et adorandum tanquam verum Dei filium, et tanquam spirituale caput totius humani generis, et consequenter ut auctorem gratiae et gloriae. Nam haec omnia peccatum in humana natura non supponunt, et sunt valde conjuncta cum substantia ipsius mysterii, praesertim jam cogniti, ac revelati, et ad hominis justificationem conducunt. Alia vero mysteria, quae ad redemptionem pertinent, quia peccatum supponunt, non fuerunt tunc revelata Adae, quia non oportuit esse praescium sui lapsus, ut recte Thomas cum Augustino docet, et quamvis Prosper, et nonnulli alii Patres oppositum indicent, pie explicandi sunt, ut in citato loco, 3. p., latius tractavi. Quando vero fuerit hoc mysterium revelatum Adae, in capite sequenti dicam.

11. Circa secundum punctum indicatum in fine n. 3.— Assertio quarta de supernaturalitate cognitionis Adae. — Circa secundum punctum dubium est, qualis fuerit cognitio, quam de his mysteriis Adam habuit. In quo tanquam certum supponimus fuisse illam cognitionem supernaturalem non soluni ex parte revelationis, et rei revelatae, sed etiam ex .parte ipsius assensus et judicii, quo Adam vera esse judicabat, quae sibi revelabantur. Hoc certum est, nam justitia apud Deum sine supernaturali ejus cognitione esse non potest, ut nunc ex materia de Gratia suppono, et supra de Angelis dictum est: quia cum cognitio Dei sit fundamentum justitiae, non potest esse inferioris ordinis quam ipsa justitia. Unde omnes etiam pro certo habent, cognitionem Adae in illo statu non fuisse inferiorem nostra fide, in substantia, et specie sua, quia et gratia Adae fuit ejusdem speciei cum nostra, et status ejus fuit aliquo modo excellentior, et felicior nostro ; cum ergo sit de fide certum, nostram fidem esse supernaturalem ex parte ipsius assensus, et ex parte auxilii ad illum necessarii, idem de cognitione Adae citra dubium tenendum.

12. Fuisse illam cognitionem mediam nter fidem et visionem videtur sentire Hugo. — Vatficultas ergo superest, an fuerit vera fides, vel aliquid altius illa: aliqui enim ex antiquis, et gravioribus theologis dixerunt non fuisse fidem: sed aliquid perfectius, et medium quoddam inter fidem et visionem Dei. Haec opinio tribui solet Hugoni de Sancto Victore, lib. 1, de Sacram., part. 6, cap. 14, cujus verba sunt: Cognovit homo creatorem suum non ea cognitione, quee foris solum et auditu percipitur, sed ea, quee potius intus per spirationem ministratur. Non ea quidem, qua Deus modo a credentibus absens fide queritur, sed ea, quee tunc per preesentiam contemplationis scienti manifestius cernebatur. Et infra addit, cognitionem illam fuisse majorem, et certiorem fide nostra, inferiorem autem visione beata. Unde concludit, difficile esse modum illius cognitionis explicare, hoc tantum excepto, quod Adam per internam inspirationem edoctus, nullatenus de ipso creatore suo dubitare potuit.

13. Tenet item Alensis, et alii. — Et hanc opinionem sequitur Alensis, 2 part., quaest. 91, art. 2, memb. 2, S 1, nam licet in principio dicat: Quod primus homo ante lapsum habuit fidem, postea distinguit, duplicem fidem, unam eenigmaticam, qualis est nostra, aliam lucidam, qualis (inquit) fuit illa, quam haluit Christus, et hanc fidem dicit, habuisse Adamum, et esse mediam inter nostram fidem. et visionem Patriae. Idem fere habet, 3 part, quaest. 64, memb. 8, et sequitur Bonaventura, in 2, distinct. 23, art. 2, quaest. 2, et ibidem Gabriel, art. 3, dub. 2. Fundamentum est, quia obscuritas fidei videtur esse imperfectio repugnans perfectioni status innocentiee. Et probatur, quia fides in hominibus est ex auditu, juxta Paulum ad Rom. 10, primus autem homo non habuit a quo per auditum fidem susciperet. Dices etiam posse fidem per interiorem revelationem obtineri. Sed contra, quia talis revelatio Adae facta immediate a Deo saltem fuit illi evidens, quoadDei testificationem: ergo eo ipso non fuit fides. Adde Gregorium, lib. 4, Dialog., cap. 1, dicentem: Homo in Paradiso assueverat Dei verbis perfrui, Angoelorwn beatorum spiritibus in cordis munditia, et celsitudine visionis interesse.

14. Assertio quinta praedictam cognitionem fuisse fidem. — Nihilominus dicendum est, Adam per fidem supernaturalem, et divinam cognovisse supernaturalia mysteria, quae ante peccatum illi revelata fuerunt. Haec est sententia D. Thomae, 1 part., quaest. 95, art. 3, et 99. quest. 9. art. T, et quaest. 5, art. 4. et quaest. 18, de Verit.. art. 3, quem reliqui posteriores theologi communiter sequuntur. Et sumitur ex Augustino 14, de Civitat., cap. 26, ubi dicit: Habuisse hominem in statu innocenLe gaudium verum, quod perpetuabatur ea Deo, in quem flagrabat "charitas de corde mtro, conscientia bona, et fide non ficta". Idem sumitur ex Ambrosio, lib. 7, in Luc, circa cap. 10, in parabola de homine, qui incidit in latrones, ubi ait: Adam nudatus est mandati coelestis custodia destitulus, et ecutus fidei vestimento lethale vulnus accepit. Quem locum inter alia commendat Augustinus, lib. 1,contra Julian., cap. 3. Idem sentiunt Chrysostomus, et alii qui dicunt, Adam propheticam cognitionem hahuisse, nam prophetica cognitio etiam est enigmatica, et ordinarie non distinguitur essentialiter a fide, ut nunc suppono. Imo Anastasius Synaita, lib. 4, Exaem., circa principium dixit: Quod in principio, et in prima creatione dedit Deus Adamo eailem, et evanidam lucem cognitionis, ubi cum ecilem vocat, satis indicat non excessisse perfectionem fidei, evandam autem appellat, quia parum erat duratura.

15. Suadetur assertio er S'cripture regulis. — Suadetur etiam ratione. — Et suadetur haec sententia ex generalibus regulis Scripturae, quod "justus ea fide vivit", Abacuc. 2, ad Hebr. 10, et quod "sine fide impossibile est placere Deo", ad Hebr. 11, et quod "dum sumnus in corpore, et peregrinamur a Domino, per fidem ambulamus", 2. ad Corinth. 5, et quod "fides est substantia rerum sperandarum", ad Heb. 11. Nam Adam in statu innocentiae justus fuit, ut diximus, ac subinde placuit Deo, et cum esset in corpore animali, peregrinabatur a Domino, et viator erat: ergo per fidem ambulabat, et placebat Deo, et meliorem vitam sperabat. Tandem ratione probatur, quia illa cognitio Adae erat supernaturalis, et non erat visio Trinitatis, verbi gratia, in seipsa, ut jam supposuimus, nec etiam erat evidens cognitio abstractiva, quia haec vel possibilis non est, praesertim de mysterio Trinitatis et incarnationis, vel si aliquo modo est possibilis, secundum legem ordinariam non datur viatoribus, ut supra de AngeIis dictum est. Neque potest aliud de Adamo cum fundamento dici, ut respondendo ad fundamentum contrariae sententiae magis declarabitur.

16. Ad motivum in contrarium in n. 13.— Ad replicam ibid. solut. 41.—Ad motivum ergo priori sententiae respondet D. Thomas, negando assumptum. Imo inde probat, fidem fuisse in Adamo, quia imperfectio ejus non erat contra perfectionem primi status. Nam eo ipso, quod ille non erat status comprehensorum, sed erat status non videntium Deum, erat capax imperfectionis spei et fidei, quae est sperare et credere non visa. Ad probationem autem recte responsum est. non esse de ratione fidei, ut per exteriorem locutionem fiat, nam per interiorem inspirationem, quae etiam est locutio quaedam, fieri potest. Imo imprimis credentibus ita fieri solet, ut D. Thomas supra dicit, adducens illud Psalm. 84: "Audiam quid loquatur in me Dominus", et ad Adam illud accommodans, et ad replicam ad evidentia testificantis. Respondemus imprimis non esse necessarium Adamum habuisse evidentiam testificantis, seu revelantis Dei: tum quia necessarium non fuit, fidem illi proponi immediate a Deo, potuit enim proponi mediantibus Angelis. Item quia Adam non videbat personam sibi loquentem clare, et in seipsa substantiam ejus intuendo, neque ex locutione ipsa, vel ex als signis, seu conjecturis poterat evidenter colligere, an esset persona creata vel increata, quae loquebatur: et quamvis sciret esse Angelum, non posset evidenter scire, an proprio vel divino spiritu loqueretur. Denique sicut per externam locutionem, ita etiam per internam possunt res fidei sufficienter proponi, ut evidenter credibiles, licet non fiat evidens esse dictas a Deo: ergo ita potuit Adae fides proponi sive a Deo immediate, sive mediantibus Angelis sine evidentia Dei testificantis.

17. Solutio prima.—Secundo respondemus, etiamsi aliqua evidentia testificantis in Adamo admittatur, illam non fuisse talem, quae fidem excluderet, quia non esset evidentia supernaturalis per scientiam per se infusam, sed ad summum per aliquem naturalem discursum, vel conjecturas, quae simul esse potest cum fide, ut supra in simili puncto de Angelis diximus. Ideoque non recte Alensis in hoc comparat Adamum cum Christo Domino, quia in Christo non fuit vera fides, sed scientia infusa. Et quamvis fortasse per illam aliqua cognoverit cum evidentia testificantis, ipsamet scientia illam praestabat, quod Adamo tribuendum non est. Quamvis Hugo de Sancto Victore oppositum sentire videatur, quem explicare conatur D. Thomas 2, 3, quaest. 5, a. 1, ut de quadam majori perfectione accidentali contemplationis Adae loquatur. Verba autem Gregorii nihil obstant, nam imprimis verbis Dei perfruuntur, qui per fidem Deum contemplantur. Et simihter propter magnam perfectionem fidei et contemplationis dici potest aliquis celsitudine visionis Angelorum coetibus interesse. Et ita exponit illa ultima verba divi Thomae, 1 part., quaest. 94, art. 2, et fortasse Gregorius etiam de frequentibus Angelorum apparitionibus locutus est.

PrevBack to TopNext