Text List

On this page

Caput 19

Prev

How to Cite

Next

Caput 19

Caput 19

Utrum adam in statu innocentiae per proprios actus sanctificatus fuerit, et consequenter meritum gloriae habuerit

CAPUT XIX. UTRUM ADAM IN STATU INNOCENTIAE PER PROPRIOS ACTUS SANCTIFICATUS FUERIT, ET CONSEQUENTER MERITUM GLORIAE HABUERIT.

1. An in primo instanti habuerit Adam actum spei, vel amoris Dei. — Diximus de fide Adami, nunc breviter dicendum est de rectitudine voluntatis quoad ejus actus supernaturales, nam de habitibus jam dictum est. Possumus autem loqui de voluntate Adae, vel praecise spectando illam secundum dispositionem, quam in primo instanti creationis habuit, vel pro reliquo tempore, quo in Paradiso sine peccato perseveravit. Et circa primum instans nonnulla interrogari possunt. Primum an in illo instanti habuerit actum spei, vel dilectionis in Deum, nam de aliis virtutibus, quae non versantur circa Deum, etiamsi supponamus illas esse per se infusas non oportet movere quaestionem, quia et earum actus minus necessarii sunt, et per se multo credibilius est, Adamum in primo instanti suae creationis non habuisse actus illarum, quia nec necessarii tunc erant, quia Adamus si in eo instanti contemplatus est Deum, et in amore ejus fuit occupatus, fortasse non poterat simul ad alia objecta attendere, nisi forte in generali quatenus om- nia ad Dei cultum et honorem referre poterat, quae omnia sub amore Dei, et spei in ipsum comprehendimus.

2. Negat Scotus. — Ejus fundamentum. — Altera ratio.— Tertia ratio.— Quarta ratio ab exemplo. — Quinta ratio. — In hoc ergo puncto Sotus 1, de Natur. et Grat., cap. 5, sentit Adam in primo instanti accepisse gratiam et justitiam sine proprio motu voluntatis in Deum, atque ita sentit non fuisse creatum Adam in actuali sanctitate (ut sic dicam), seu non habuisse actus gratiae in primo instanti. Fundamentum ejus est, quia Deus tunc erat simul condens naturam et largiens gratiam. Ergo concreavit gratiam per modum naturae: ergo non mediante actu liberi arbitrii. Secundam rationem insinuat, quia gratia data est Adae, non tanquam beneficium personale, sed pro tota natura: ergo non est data per proprium actum et dispositionem liberam, quia illa, quae dantur quasi per modum naturae, non dantur dependenter a dispositione libera. Undetertiam argumentationem insinuat, quia alias, si Adam non peccaret, gratia non infunderetur posteris ejus, nisi per proprium actum, quia non majori liberalitate filiis quam eorum parenti collata fuisset. Quarto inducit exemplum de Beatissima Virgine, nam qui tenent (ait) illam fuisse conceptam in gratia, dicturi sunt consequenter datam illi esse sine proprio actu: ergo idem de Adamo a fortiori dicendum est. Tandem in toto illo discursu insinuat, non posse esse sanctificationem in primo instanti creationis hominis, et esse per proprium actum, praesertim liberum. Et suaderi hoc potest, quia non potest homo naturaliter subito, et in primo instanti sufficienter attendere, ut libere possit in ultimum finem statim converti, neque aliquid miraculosum sine suffticienti fundamento asserere debemus. Unde non immerito, imo a fortiori pro hac sententia citari possunt, qui negant hujusmodi actus, et motus gratiae Angelis in primo instanti creationis, ut sunt Alensis, Henricus, Capreolus et alii, quos supra allegavi, similem quaestionem de Angelis tractando, lib. 5, cap. 8, num. 3.

3. Prima assertio contraria et vera. — Probatur ratione.—Nihilominus contrarium verum censeo. Dico ergo Adamum in primo instanti fuisse sanctificatum non tantum per habitus, sed etiam per proprios actus. Haec est expressa sententia D. Thomae, 1 part., quaest. 95, a. 1, ad 5, quod erat, quia ad recipiendam gratiam requiritur consensus ex parte recipientis utique proprius, quando persona ratione utitur, et potest illum praebere. Respondet autem, cum motus voluntatis fiat in instanti, potuisse primum hominem in eodem instanti, in quo creatus est, per proprium motum gratiae consentire. Ex quo testimonio ratio etiam conclusionis desumitur, quia justificatio cum proprio actu, vel per proprium actum perfectiori modo fit, quam per solum habitum. Unde idem D. Thomas, 3 part., quaest. 34, art. 3. Sicut actus (inquit) est perfectior, quam habitus, et quod est per se, eo quod est per aliud, ita justificatio secundum proprium actum perfectior est. Et ideo addit hanc esse sanctificationem adultorum, aliam vero, quae fit sine actu, esse puerorum. Sed Adam sanctificatus fuit perfecto modo, et ut adultus, et non ut infans: ergo sanctificatus est actu operans sanctificationem: quod est sanctificari secundum proprium actum. Minor quoad priorem partem probatur, quia opera Dei perfecta sunt, sed sanctificatio Adae fuit proprium Dei opus: ergo debuit perfecto modo fieri cum ex parte recipientis capacitas non deesset. Unde probatur altera pars, quia Adam in adulta aetate creatus fuit, et sufficienter dispositus ad utendum ratione: ergo ut adultus sanctificari debuit, et non ut infans.

4. Unde amplius confirmatur ratio facta.— Et haec ratio magis ex responsione ad argnmenta confirmabitur. Et locupletari etiam potest ex his, quae in simili quaestione, in lib. 5, praecedentis tractatus de Angelis diximus. Confirmari etiam potest ex Patribus dicentibus hominem fuisse creatum in quodam beatitudinis statu, ut capite ante praecedente retuli. Et videri etiam potest Anselmus, lib. de Concord. grat. et liberi arbitrii, ubi in hoc primum hominem cum Angelis aequiparat. Idemque habet Bernardus, in serm. de Coena Domini, dicens, fuisse primum parentem factum domesticum Domini, ejusque amore et cognitione ditatum, et Angelorum consortem. Hoc etiam videtur sensisse Athanasius, Orat. contra Idola, circa principium ait non creasse Deum hominem, trilntendo ei sue ceternitatis intellectum et cognitionem. Et infra inquit: Cwmn corporalibus commerciis non immiscetur mens humana, nec ullum ea rebus extraneis admivtam trahit cupiditatem, sed sibi tota adest, ut a principio condita fuit, tunc in sublime evolat, etc. Et sic etiam dixit Anselmus, in cap. 3, Epist. ad Colossenses, circa illa verba, Spoliantes vos veterem hominem, sicut homo post lapsum in agnitione Dei renovatur, ita in ipsa agnitione crentus est, etc. Denique favent alii sancti, qui docent, hominem a principio fuisse sanctifica- tum inspiratione Spiritus sancti, quia non de habituali tantum, sed etiam de actuali intelligere videntur, praesertim Cyrillus, lib. 1, in Joan., cap. 9, et libro de Adorat. in spiritu, non longe a principio.

5. Ad fundamentum in mmn. 2. — Nec contra hoc obstant motiva inducta pro priori sententia. Ad primum enim negatur consequentia, quia non solum habitus, sed etiam actus potuerunt cum natura hominis concreari, id est, simul creari, nam illa concreatio non excludit omnem efficientiam creaturae circa proprietatem, vel perfectionem, quae cum illa concreari dicitur, nam etiam intellectus ipse, et voluntas cum essentia concreantur, a qua nihilominus manant. Et Augustinus, lib. 12, de Civit., c. 9, dicit, Deum creasse Angelos simul conferendo illis castum amorem sui, quem in illis fecit, seu concreavit, ipsis nihilominus simul facientibus et cooperantibus. Unde licet gratia dicatur in principio data homini per modum naturae, eo modo, quo natura significat nativitatem, seu primam originem, nihilominus non oportet, ut gratia fuerit data per modum naturae, si naturalis modus sumatur, ut moralem excludit. Prima enim natura, seu substantia, vel naturalis potentia non potest aliquam operationem supponere, et ideo tantum naturali modo. et non morali recipi potest: at vero gratia quamvis a principio cum natura infundatur, supponit personam aptam ad operandum, et ideo non tantum per modum naturae, sed etiam morali modo infundi potest.

6. Ad alteram rationem in eodem num. 2.— Ad tertiam rationem. — Ad quartam ab exemplo.— Neque etiam contra hoc obstat secunda ratio, quia licet gratia fuerit data Adae pro tota natura, etiam est data ipsi ut particulari personae, et ideo dari debuit perfecto modo juxta capacitatem, et statum talis personae. Eo vel maxime quod etiam in operatione libera potuit Adam se gerere, ut caput totius naturae. Nam si peccando ita se gessit, cur non etiam recte se convertendo in Deum in primo instanti? Igitur non repugnat, gratiam in primo instanti datam esse Adae ut proprietatem totius naturae, et nihilominus cum libera operatione fuisse inditam. Neque inde sequitur, quod in tertia ratione inferebatur, non peccante Adamo posteris ejus non fuisse dandam gratiam habitualem sine actu, quia illi procrearentur in aetate infantili, in qua non essent capaces propriorum actuum, nec sanctificationis adultorum. Et in hoc etiam non est simile exemplum, quod de beatissima Virgine in quarto argumento ad- ducitur. Et nihilominus etiam in illo exemplo non est verum antecedens, quod sumitur, nam beatissima Virgo per proprium actum sanctificata fuit, ut in 2 tom., 3 p., disp. 4, sect. 7 et 8, ostendi, imo etiam de sanctificatione Joannis Baptistae idem docui. Illud tamen fuit singulare gratiae privilegium, quod non fuisset in statu innocentiae (si duraret) omnibus infantibus concessum, quia ille modus utendi ratione in infantibus miraculosus est, quod miraculum non possumus cum fundamento dicere fuisse futurum generale in tota natura humana, durante illo statu. Longe autem alia ratio est de primis hominibus creatis in aetate aduita, in qua connaturali modo, et ratione uti, et propriae voluntatis actus a principio exercere potuerunt.

5. Ad quintam rationem. — Et ita etiam patet responsum ad ultimam rationem. Dico autem hominem adultum, et in suis potentiis, ac sensibus internis optime dispositum potuisse sine novo miraculo in instanti suscipere revelationem fidei, cum sufficienti proportione, ut statim in momento posset illi assentire, et in objectum sic cognitum et sic creditum per liberam voluntatem moveri. Nam licet illa cognitio penderet a phantasmatibus, nihilominus etiam illa phantasia potuit in eodem instanti intellectui cooperari, tum per phantasmata, quae jam habebat infusa, tum per speciale auxilium gratiae, non miraculosum, sed consentaneum ordini gratiae quamvis esset supra ordinem naturae. Neque etiam obstare potuit necessitas discursus, qui successionem requirit, quia imprimis assensus fidei per se, et intrinsece non postulat discursum, sed fit per simplicem assensum supposita sufficienti propositione objecti, ad eum modum, quo principiis primis assentimur, supposita sufficienti cognitione terminorum, quanquam in claritate, et obscuritate sit diversitas. Sicut autem in assensu primorum principiorum, licet ad praecognoscendos terminos successio aliqua, et discursus necessarius sit, naturali, et ordinario modo procedendo, per divinam autem revelationem facile fieri potest, ut subito, et in momento concipiantur, ita etiam in cognitione per fidem, licet ordinario, et naturali modo, sufficiens propositio objecti fidei, et credibilitas ejus non fiat, nec cognoscatur ab homine sine successione et discursu: nihilominus per divinam revelationem, et illuminationem illa sufficiens propositio subito, et in momento potest sic fieri, ut ab homine percipiatur, et in eodem momento sufficiens judicetur. Ita ergo fieri potuit in Adamo, et factum esse credendum est, quia non est res proprie miraculosa, nec nimium extraordinaria, sed est quaedam revelatio quasi prophetica, quae propter congruentes causas secundum ordinariam providentiam supernaturalem multis datur, temporibus opportunis. Quae omnia in creatione Adae concurrunt, ut satis explicatum est.

8. Resolvitur ex dictis dubium. —Secundum dubium.— Tertium dubium.— Atque ex his facile responderi potest ad alias interrogationes, quae hic fieri possunt. Prima est, utrum Adam per illum actum, quem in primo instanti habuit, se ad gratiam habitualem recipiendam disposuerit. Ad quam affirmative respondendum est, quia fieri potuit, et est ordo perfectior. Secunda interrogatio est, an ille actus charitatis, seu conversionis in Deum fuerit elicitus ab habitu, vel totum ab auxilio. Ad quam respondendum est, non fuisse elicitum ab habitu, quia repugnat effectum esse causam veram, et realem in quocumque genere sui effticientis principii. Unde fit fuisse talem actum elicitum a voluntate mota, et adjuta divinis auxiliis operante et cooperante, seu excitante, et adjuvante: nam sicut haec auxilia semper necessaria sunt, ita interdum, et praesertim ad primos actus sufficiunt. Tertia interrogatio est, an per illum actum Adam in primo instanti aliquid meruerit apud Deum. Ad quam affirmative respondendum est, nam meruit de congruo primam habitualem gratiam, et de condigno primam gloriam, quia omnes conditiones ad illum meritum necessariae in persona Adse, et in actibus ejus concurrebant. Quae omnia eodem modo resolvimus de Angelis in superiori tractat., lib. 5, et sequentibus, ubi illa latius declaravimus et probavimus, et ideo in praesenti non plura dicimus, quia, ut saepe cum Augunstino diximus, et omnes fatentur, in hujusmodi rebus eadem ratio, et proportio in primo homine, et in Angelis invenitur. Imo etiam in justificatione hominis lapsi illa omnia eodem fere modo verum habent, ut latius in materia de gratia dicimus.

9. Difficultas juxta doctrinam auctoris. — Una vero nobis superest difficultas, quia probabilius credimus, primam sanctificationem Adae fuisse ex Christi merito, ut jam insinuavi, et latius dixi, in 41 tom., 3 part., in comment., art. 3, quaest. 1, et dist. 41, sect. 1. in fin. Ex quo fundamento recte colligi videtur Adam fuisse justificatum per gratiam Christi. Imo in dictis locis ex eo, quod fidem Christi habuit, intulimus, a Christo habuisse justitiam, et ipsammet fidem. Sed Adam non habuit fidem Christi in primo instanti: ergo vel omnino non fuit sanctificatus in primo instanti, vel non per proprium actum. Minor probatur, quia mysterium Incarnationis fuit revelatum Adaein sopore, quem multo post creationem Deus in illum immisit, ut omnes Patres supra citati docent: ergo antea non habuit Adam fidem Christi, ut per eum sanctificaretur.

10. Solutio prior. — Non omnino placet. — Ad hanc difficultatem duobus modis respondere possumus. Prior est, negando illam propositionem subsumptam, scilicet, non habuisse Adam in primo instanti aliquam fidem explicitam Christi. Et ad probationem ex Patribus respondemus, quod licet Patres dicant Adamum in sopore habuisse peculiarem revelationem propheticam de futuris Christi mysteriis, et specialiter de spirituali unione ipsius cum Ecclesia, non tamen dicunt, Adamum usque ad illud tempus nullam de Christo cognitionem habuisse. Fieri autem potuit, ut revelaretur prius Adamo mysterium, quantum ad substantiam ejus, ut in Christum crederet, et ipsum veneraretur, postea vero in sopore majorem notitiam Christi, et futurae Ecclesiae ei daretur, semper a mysterio redemptionis in particulari abstrahendo. Quae quidem responsio facile defendi potest, non autem ita potest probari, aut persuaderi: et ideo mihi non omnino placet; tum quia sine auctoritate, vel sufficienti probatione affirmat, Adam habuisse explicitam revelationem Christi ante soporem: tum etiam, quia difficile est cum fundamento explicare, quid illi revelatum fuerit de Christo in primo instanti, et quid postea fuerit additum nondum revelato mysterio redemptionis, tum denique, quia difficile creditu est, simul potuisse Adamum in primo instanti cognoscere Trinitatis mysterium et Incarnationem, et alia mysteria, quae ad sanctificationem hominis pertinebant, quod etiam in Angelis difficile in superiori tractatu judicavimus, nedum in homine.

11. Solutio posterior.—Secundo responderi potest. quod licet Adam in primo instanti non habuit explicitam fidem Christi, jam habebat implicitam, quae satis erat, ut per merita ejus posset justificari, sicut alii multi justificati sunt. Quod autem ita factum fuerit, recte declaratur ex fide explicita Christi, quae paulo post illi data est. Nam per illam fidem, quam in sopore habuit, et per alios actus postea subsequentes secundam sanctificationem seu augmentum justitiae accepit, ut paulo post declarabimus. Illud autem augmentum justitiae per fidem explicitam Christi accepit, atque adeo per meritum ejus, nam per illam fidem factum est membrum Christi, eumque ut caput suum, et ut auctorem salutis suae recognovit. Quomodo enim aliter potuissent convenienter Christo uniri per fidem, illumque amare, et venerari? Ergo per eamdem fidem in Christo, et perChristum est assecutus illud justitiae augmentum:: ergo signum est, etiam primam justificationem fuisse datam ex meritis Christi, et hocipsum recognovisse Adamum inrevelatione sibi in sopore facta. Quia sanctificatio per Christum non potuit esse dimidiata (ut sic dicam) quamvis modus applicationis ejus ex parte hominis fuerit diversus in principio, et in progressu, propter limitatam capacitatem hominis, quem paulatim ab imperfecto ad perfectum procedere oportebat. Unde Ambrosius, lib. 2, Epistol. in 13, alias 14, vel potius 15, ad Marcelli. soror., ait: Adam religuisse qratiam Christi propter unam mulierem. Et Psal. 39, circa illa verba: "In capite libri scriptum est de me", de Adamo ait: Non mansit in Christo, quia non in ejus sermone permansit, nam de his, qui manent in Christo, ipse dizit "Si manseritis in me, et verba mena in volis manserint", etc. Ergo ex sententia Ambrosii Adam ante peccatum jam erat in Christo tanquam vivum membrum ejus, et gratia ejus erat gratia Christi, quo nomine solent Patres, et Concilia vocare gratiam, quae per Christum datur, sive per fidem implicitam Christi, sive per explicitam comparetur, vel cum priori incipiat, et cum posteriori perficiatur et consummetur.

12. Assertio secunda bipartita. — Prima pars unde constet. — Et a Patribus supponitur. — Unde tandem addendum est, Adam toto tempore ante peccatum potuisse per proprios actus in gratia crescere, ejusque augmentum, et gloriam de condigno mereri, et credibile esse saepius id fecisse. Prior pars certissima est, nam sequitur evidenter ex principiis certis. Quia Adam toto illo tempore viator fuit, et justus, et libertatem bene operandi habuit, ordinatusque erat ad vitam aeternam: ergo habuit omnes conditiones necessarias ad ejus meritum, et augmentum gratiae: ergo potestatem habuit crescendi in gratia, et in jure ad gloriam. Denique si potestatem habuit peccandi per solum suum arbitrium, multo magis potestatem habuit merendi per liberum arbitrium cum gratia Dei. Vel certe si in primo instanti mereri potuit gloriam, id potuit multo magis in reliquo tempore viae, quamdiu gratiam non perdidit. Hac tamen servata differentia, quod in primo instanti non potuit mereri gratiam de condigno, quia supponebatur ad meritum, postea vero potuit per gratiam, quam jam gratis acceperat, tam gratiee, quam gloriae augmentum de condigno mereri. Et hanc partem supponunt omnes Patres, qui de illo statu loquuntur: et praesertim videri possunt Augustinus, lib. de Corrept. et Grat., cap. 10, 11 et 12, et lib. 13, de Civitat., cap. 1, 14, 15, 19 et sequentibus, et Gregorius, lib. 4, Moral., c. 26, alias 27, et Damascenus, lib. 2, deFide, cap. 12, dicens, Deum creasse Adamum liberum, ut cum divinee gratie adjumento mnovos subinde in virtute progressus facere, e rursus ob libertatem, a virtute recedere posset.

13. Secunda pars suadetur. — Alia pars, quae est de facto, quamvis non sit revelata, nihilominus supposita potestate per se satis credibilis est. Nam Adam non fuit otiosus toto illo tempore, quo in Paradiso vixit, quia nec hoc humanum est, vel morale, praesertim in homine sapiente, et perfectis virtutibus praedito, nec sine aliquo peccato fieri posset. At vero quamdiu mortaliter non peccavit Adam, venialiter peccare non potuit, ut supra ostendimus: ergo operatus est recte et honeste: ergo meruit, et in gratia crevit. Praeterea, quia per fidem multa operatus est, praesertim in sopore, in quo verisimile non est fuisse privatum libertate ad meritum necessaria, et post soporem, cum ex fide concepta dixit: Hoc nunc os ed ossibus meis, etc., meritorium opus exercuit. Item quando recepit a Deo praeceptum non comedendi de ligno scientiae boni et mali, credendum est voluntarie illud acceptasse, et propositum habuisse implendi illud, quod sine dubio meritorium fuit. Quod etiam de illo narratur, imposuisse nomina omnibus animalibus, meritorium in ipso fuit: tum quia ex divina ordinatione id fecit, tum etiam, quia fuit valde rationi consentaneum, et ad commoditatem humani generis necessarium. Addit praeterea Gregorius, lib. 4, Dialog., cap. 1, quod Adam ante peccatum coelestis patriae gaudia contemplabatur: /n Paradiso quippe ( inquit assueverat homo verbis Dei perfrui, beatorum Angelorum spiritibus, cordis munditia et celsitudine visionis interesse. S'ed postquam lhutc cecidit ab illo, quo implebatur, mentis lumine recessit. Ergo in illo genere vitae, quod Gregorius describit, non potuit Adam non multum crescere in gratia, et donisDei, quibus, ut idem Gregorius, ait, mentis lumine impleretur. Et Moyses Barcepha, lib. de Parad., p. 1, cap. 28, inter alias praerogativas, quas Deus Adae contulit, inquit: Admisit ipsum veluti in suam familiaritatem, ut ea sese pro arbitrio oblectaret meditationibus, contemplationibus divinis vacans, atque indulgens. Et infra dicit: Ita fuisse Adam comparatum, ut animo, atque intelligentia sua Angelis esset familiaris. Hujusmodi ergo vitam ducturus erat Adam in Paradiso, eamdemque inchoavit, prius quam peccaret: non potuit ergo in eo tempore non bene mereri apud Deum et in gratia, et sanctitate crescere.

PrevBack to TopNext