Text List

On this page

Caput 21

Prev

How to Cite

Next

Caput 21

Caput 21

Quale fuerit praeceptum datum adae in paradiso, et cur ei impositum fuerit

CAPUT XXI. QUALE FUERIT PRAECEPTUM DATUM ADAE IN PARADISO, ET CUR EI IMPOSITUM FUERIT.

1. Quid importet verbum comede in citato textu. — Quid ne comedes. — Quid illa in quocumque die, etc. — Error in citatis verbis non contineri praeceptum. — Hactenus perfectiones omnes status innocentiae seu originalis justitiae, in qua primus homo fuit conditus, explicuimus, nunc de mutatione illius status dicendum sequitur. Contigit autem illa mutatio per praevaricationem divini praecepti, et ideo primum tale praeceptum explicandum est, et postea de ipsius transgression., et de istius effectu disseremus. Quod igitur Deus peculiare praeceptum Adamo imposuerit, constat ex illis verbis Gen. 2. Tulit ergo Dominus Deus hominzm, et posait allum "in Paradiso, ut operaretur et custodiret illum", pracepitque ei dicens: "Ex omni ligno paradisi comedes", "de ligno autem scientic boni, et mali ae comedas: in quocumque enim die comederis em .9, morte morieris". Circa quem textum occurrebat imprimis explicandum, an verba illa. "Eo omne ligno comede", ad substantiam praecepti pertineznt, seu peculiare praeceptum indicent. Sed quidquid sit, an illa verba fuerint praecipientia, an solum explicantia, tum necessitatem comedendi, tum liberalitatem Dei, et sufficientiam aliorum fructuum ad hominem sustentandum: ac subinde facilitatem, et aequitatem vrohibitionis comedendi de uno tantum ligno, de quo puncto in superioribus dictum est, ad praesens nihil refert uno, vel alio modo sentire. Nam lapsus primi hominis non ex ea parte contigit. Substantia ergo illius praecepti in illis verbis posita est: "De ligno scientiee bow, et mali ne comedas". Reliqua autem verba, quae sequuntur, in quocumque die, etc., jam non praeceptum, sed comminationem poenae continent. Duo tamen declarant: unum est praeceptum illud fuisse grave, et sub mortali re.tu obligans: hoc enim ex gravitate poenae sufficienter colligitur. Aliud est unum actum comedendi ad gravem transgressionem illius praecepti sufticientem fuisse. Hoc enim signiticant illa verba: In quacumque die comederis, ec. Non defuerunt tamen haeretici, qui negaverint, illud fuisse verum praeceptum primis hominibus impositum, quia erant justi, et justo non ponitur lex, teste Paulo 1, ad Tim. 1. Dicebant ergo solum fuisse admonitionem, ne comederent de ligno scientiae boni et mali, quia ejus fructus erat humanae vitaa noxius. Hunc errorem refert Bellarminus, lib. 3, de Amissione gratiae, cap. 1, et illum eleganter confutat: ideoque circa illum immorari amplius non oportet, nam ex verbis, et ex comminatione et effectu, et ex aliis locis Scripturae evidenter hic error convincitur. Locus autem ille: Justo non est lev posita, in tom. de Legibus, libro primo, cap. 19, late tractatus est.

2. Quinque tractanda de hoc preecepto quoad vim directivam. — Circa primo, seu remotam materiam praecepti prima propositio.—De hoc praecepto igitur quinque inquiri possunt, quae ad vim ejus directivam explicandam pertinere videntur: nam de coactiva, seu de comminationibus, et poenis ejus postea dicemus. Primum est, quae fuerit illius praecepti materia. Secundum est, ob quam rationem, seu causam Deus illud praeceptura tulerit. Tertium quam grave fuerit praeceptum illud. Quartum cui fuerit impositum. Et quintum an peculiare pactum inter Deura, et genus humanum incluserit. Circa primum distingui potest duplex materia illius praecepti, remota, scilicet, et proxima. Remotam voco arborerm scientiae boni et mali, et fructum ejus: proximam voco actionem comedendi. Circa materiam remotam occurrebant variae quaestiones, quas curiose tractant ex positores Genesis, praesertim Abulensis, Genes. 13, q. 148, et sequentibus, et Pereira, lib. 3, in Gen., in peculiari dispositione de illa arbore. Nobis autem duo supponere sufficiet, unura est, arborem illam, veram, propriam, seu materialem fuisse: quod est de fide certum. Primo, quia ex Scriptura aperte colligitur. Nam de illa dicit, sicut de ceteris, fuisse productam de humo, et plantatam in paradiso, et fructum ejus fuisse "bonum ad vescendum, et pulchrum oculis", Gen. 2 et 3. Secundo, quia ita intellexit Ecclesia communi consensu, et perpetua traditione. Tertio, quia alias non peccassent primi homines vere, et corporaliter comedendo de fructu cujusdam arboris: quod est contra fidem, ut infra attingemus, et in materia de peccato originali traditur.

3. Arborem scientiae fuisse ficum quidam putant.— Auctoris resolutio rem esse ignotam. — Quaerunt autem expositores, cujus speciei arbor illa fuerit. Ex antiquis aliqui dixerunt, fuisse ficulneam repraesentatam in illa, quam Dominus maledicendo exsiccavit, et cujus foliis Adam suam nuditatem operuit. Unde Isidorus Pelusiota, lib. 1, Epist., in 51: in Ahac, inquit, re arcanus sermo adnesus est a senibus sapientibus ad nos grassatus ; nempe hanc transgressionis arborem esse, cujus foliis ad corpus tegendum, ii qui mandatum violarunt usi sunt, etc. Et pro eadem refertur Theodoretus Antiochenus a beato Anast.sio Synaita, 1. 8, Exaem., in princ. Refertur etiam Anastasius, q. 58, ad Antiochenum. Sed ibi non dicit ficum fuisse arborem in qua peccavit, sed ex qua peccatum tegere voluit. Theodoretus vero, q. 28, inGen., nimis asseveranter id affirmat. Et sequitur Nicephorus, l. 1, Hist., c. 27, Moses Barcepha, l. 1, de Parad., p. 1, c. 19, aliis opinionibus rejectis, et pro hac refert Philosenum cum multis aliis, quos non nominat, eamdem sequitur Baronius, tom. 1, an. Dom. 34. Mihi vero valde placet, quod Anastasius Synaita supra docet, rem esse abstrusam, et abEcclesiae cognitione remotam: nam quia ad fidem necessaria, vel utilis non erat, Scriptura illam non revelavit. Atque ita communiter Patres in Genesi, nihil de specie illius arboris dicunt, et non minus ignotam esse censent, quam arborem vitae.

4. Imo verisimilius non fuisse ficulneam.— Et sane verisimilius videtur non fuisse ficum, tum quia ficus non est tam pulchra visui, ut illa describitur: tum etiam quia non est verisimile assumpsisse primos parentes folia arboris in qua peccarunt: nam potius tantum malum experti ad illam accedere perhorrescerent, ut recte conjectat Abulensis, in c. 13 Genes., q. 164. Tum praeterea, quia ex eo quod ex ficu potius, quam ex alia arbore folia, quibus se tegerent, acceperint, ad summum colhgi potest fuisse ficum vicinam arbori scientiae : quin potius nec hoc colligitur, quia mulier postquam peccavit tulit fructum ad virum, ut comederet: et forte Adam longe distabat ab arbore scientiae: non enim suis manibus tulit fructum ejus, sicut Eva: sed ex manibus Evae, quod esse potuit sub arbore fici, et longe ab arbore scientiae. Imo etiam postquam uterque peccavit, verisimile est per Paradisum ambulasse, et folia commodiora, et majora, ac firmiora legisse, quibus se tegerent, et ideo foiia ficus accepisse, quia erant commodiora. Imo addit Irenaeus, l. 3, c. 31, accepisse illa, quia erant asperiora ex affectu poenitentiae.

5. Multoque magis nec segetem, aut vitem. —Neque satis ostenditur fuisse malum.— Probabile est fuisse alterius speciei a communiter notis arboribus. —Unde multo improbabilius est, quod alii dixerunt, ut refert Moses Barcepha fructum illum fuisse frumentum, vel vitem. Nam frumentum non est fructus, qui sumptus ex segete statim comedi possit, neque ita sumptus est delectabilis: neque est fructus alicujus arboris, sed herbae, aut segetis. Vitis etiam non est proprie arbor, neque de vite est ulla verisimilis conjectura. Quod vero quidam dixerunt arborem illam esse malum propter verba Cant. 8. Sub arbore malo enwcitavi te, frivolum est etiam, tum quia aeque incertum est, quod ibi nomine mali significetur in specie; quia etiam nomen illud generale esse potest et ambiguum. Praeterquam quod ibi fortasse metaphorice sumitur, et de ligno crucis, aliisque modis exponitur: concludimus ergo rem esse incertam. Mihique valde probabile est, quod sicut arbor vitae non fuit alicujus speciei illarum arborum, quas homines post lapsum extra Paradisum experti sunt: ita etiam arbor scientiae alterius reconditae speciei ac perfectionis fuit, et majoris pulchritudinis et suavitatis, quam sint isti communes, et usuales fructus. Nam Scriptura de utraque arbore cum eadem singularitate loquitur: et hoc modo praeceptum ad virtutis, et praesertim obedientiae probationem aptius ostenditur.

6. Secunda propositio circa eamdem materium, cur dicatur scientie. — Secundo supponendum est arborem illam non esse dictam scientiae boni et mali, quia esset in aliquo noxia. Nam, ut Augustinus ait, l. 8, Gen. ad Iit., c. 6. Qui fecerat omnia bona valde in Paradiso, non instituerat aliquid mali - neque etiam dicta est scientiae boni et mali, quia fructus ejus virtutem haberet dandi hujusmodi scientiam: vel quia Adam prius hanc scientiam non haberet, et comedendo fructum illius arboris illam acquirere posset, ut quidam finxerunt. Quorum error accedere videtur ad promissionem serpentis promittentis, "eritis sicut dii scientes bonum et malum". Manifestum autem est Adam prius scivisse, quid bonum, vel malum sit, et materialem fructum arboris non potuisse illam efficacitatem naturalem habere: dicere vero a Deo esse datam per miraculum, fictitium est. Igitur illius nominis variae redduntur rationes. Gregorius Nyssenus, lib. de Opificio hominis, c. 20, hanc reddit, quod fructus ille sub specie boni oblatus, mali experientiam induxit. Et huc etiam spectat ratio alia, quod ita dicta fuerit scientia boni, et mali, quia serpens hanc scientiam per illius esum promisit: ita ut nomen sit, quasi per antiphrasim impositum, sicut dixit Deus, Fcce Adam sicut unus ex nobis factus est, sciens bonum et malum. Ratio vero sequentius recepta est, nomen illud impositum esse ab eventu, quia comedendo de illa arbore experimento cognovit bonum, quod amisit, et malum, in quod incidit, ut ait Chrysostomus, hom. 16, in Gen. circa fin. Vel per illud novit peccatum, ut ait Theodoretus, q. 62, in Genes. Vel quia ostensum est inobedientiae malum, et quantum fuisset obedientiae bonum, ut ait S. Augustinus 14, de Civit., c. 17, et l. 8, Gen. ad lit., c. Get 14, et cum eo D. Thomas, 1 p., q. 102, a. 1, ad 4, et Opusc 2, seu in Compendio Theologiae, c. 188, et in 2, dist. 17. Ubi caeteri theologi. Et sequitur Albinus, in q. Gen. Interrog. 52. et Moses Barcepha, supra. Et in idem fere redit, quod Damascenus, c. 11, ait arborem illam esse sic dictam, quia posita est, ut obedientiee et inobedientim esset periculum - quamvis hoc modo non proprie ab eventu, sed ex fine denominatio illa sumpta est. Atque ex his satis constat, quod de proxima materia dicendum sit, fuit enim corporalis actio comedendi, quae per verba illa prohibita est, ne comedas: sunt enim illa verba ad litteram, et ut sonant intelligenda, ut ex dictis constat: alia vero quae circa illa desiderari possunt in tertio puncto explicabuntur.

7. Circa secundum. — Quae ratio imponendi preeceptum.—Circa secundum de ratione hujus praecepti visum aliquibus fuit, vel certe videri potuit, prohibitioncm illam factam esse homini, quia arbor illa mala erat, vel homini fructus ejus noxius esset, et nocivus. Quia non est verisimile Deum prohibitionem illam fecisse sine aliqua occasione, vel fundamento ex parte materiae, quod non potest aliud excogitari. Hanc vero sententiam merito improbat Augustinus, l. 8, Gen. ad litter., cap. 6 et 13. Quia vel arbor illa mala cogitatur absolute, et secundum suam substantiam spectata, vel respective cogitatur mala homini, quia fructus ejus noxius esset ejus saluti et incolumitati : neutrum autem dici potest. Non quidem primum, quia nulla substantia est per se mala, cum malum nihil sit, nisi privatio boni: neque etiam secundum, quia Deum, qui omnia fecerat valde bona, non est verisimile aliquid noxium, vel nocivum, in Paradiso plantasse.

8. Vera responsio. — D. Thomas expenditur. — Respondendum ergo totam rationem illius praecepti fuisse Dei obedientiam, et divini praecepti recognitionem. Sic Chrysostomus, hom. 14, in Gen. ait: Hec faciebat (scilicet Deus) quasi Dominus aliquis liberalis domum magnam alicui concredens, ut dominium sibi salvum maneat parvam tantum pecuniam dandam ab illo preescribat. Et Augustinus, d. lib. S, c. 6. Oportebat autem (inquit) ut homo sub Domino Deo positus aliunde prohiberetur, ut ei promerendi Dominum suwum virtus esset ipsa obedientia, et infra: Non esset ergo unde se homo Dominum habere cogitaret, atque sentiret, misi aliquid ei juberetur. Et in cap. 13, addit, a causam jussionis hujus non diutius requiramus, si hec ipsa magna est utilitas homini, quod. Deo servit, jubendo Deus utile facit, quidquid jubere voluerit. Et eamdem doctrinam habet, 1. 2, de Peccat. Merit. et rems., c. 21, et sequitur Rupertus, l. 2, in Gen., c. 30, et in 31, addit etiam ad exercitium fidei, spei, et charitatis praeceptum illud impositum esse. Consentit etiam Gregorius, l. 35, Moral., c. 10, alias 13, et D. Thomas, opusc. 2, c. 188, cujus verba paulo post referam. Et 1, 2, q. 102, a. 1, ad 2, ubi addit, illam prohibitionem habuisse aliquam rationem in ordine ad aliud, in quantum scilicet, per hoc aliquid figurabatur. Non explicat autem D. Thomas, quid figuraverit illa prohibitio, existimo tamen non esse intelligendum de propria significatione alicujus rei futurae, aut ejus figura, sicut erat in praeceptis caeremonialibus legis veteris, quia nihil hujusmodi in illo praecepto cogitari, aut cum fundamento affirmari potest. Solum ergo illa prohibitione indicatum, seu figuratum est, Deum esse Dominum omnium, cujus voluntati parendum est. Et ita etiam exponit rationem hujus praecepti Altissiodorensis, l. 2, Summae tract. 10, cap. 3, ubi propter hanc causam vocat hoc praeceptum dicipline, qu:a datum est ad probandam obedientiam, et ejus valorem indicandum. Idem Abulensis, Gen. 2, q. 19.

9. Prima objectio ev Abulensi. — Secunda objectio.—Ad primam respondet idem Abulensis.—Ad secundum objectionem.—At vero idem Abulensis, Gen. 13, q. 207, contra rationem, et verba Augustini duas rationes objicit. Una est, quia per omnia alia praecepta naturae, et gratiae poterat homo se subditum Deo, et Deum superiorem, et supremum Dominum cognoscere, imo non solum ex praeceptis, sed etiam ex beneficiis acceptis id posset sufficienter intelligere. Alia ratio est, quia potuisset Deus multa alia praecipere, in quibus non minus obedientia commendaretur, et divinum dominium ostenderetur. Recte autem ipsemet respondet ad priorem. Illud praeceptum non fuisse quidem simpliciter necessarium, ut homo per subjectionem suam, et dominatum Dei recognosceret vel ut ei obedientiam praestaret, nam sine dubio, et cognitio illa multis aliis modis haberi, et obedientia in alis praeceptis exerceri poterat: nihilominus tamen convenientissimum fuit illud praeceptum ad peculiarem modum subjectionis, et obedientiae restringere, quia in aliis praeceptis aliqua ratio mali, vel incommodi praeter Dei prohibitionem invenitur, et ideo,ut ait Augustinus, dicto, cap. 13, talis prohibitio facta est, quod ex sola transgressione voluntatis Dei mala esset, ut inde ostenderetur inobedientiae malitia, quia ex sola ratione obedientiae abstinere bonum fuit, et comedere malum, quod alias seclusa prohi- bitione malum non esset. Et similiter D. Thomas, in opusculo dicit: Ejus ligni esus non ideo prohibitus est, quia secundum se malus esset, sed ut homo saltem in hoc modico aliquid observaret en sola ratione, quia esset a Deo preeceptum. Unde praedicti ligni esus factus est malus, quia prohibitus. Ad alteram vero objectionem concedimus, superiori ratione solum probari, fuisse conveniens dari homini in illo statu aliquid peculiare praeceptum divinum positivum: non tamen probari fuisse magis conveniens hoc determinatum praeceptum in tali materia, et actione, quam caetera omnia, quae Deus posset imponere. Nec de his omnibus peculiaribus, ut sic dicam, Dei voIuntatibus oportet semper rationem reddere, aut vestigare, quia et saepius nobis innotescere non potest, et interdum fota ratio facti est voluntas facientis.

10. Circa tertium de gravitate dicti preecepti ostenditur de fide fuisse grave.—Circa tertium dubium imprimis certum est, illud praeceptum fuisse grave, et obligans ex genere suo sub reatu peccati mortalis. Hoc certum de fide est, quia de facto fides docet, Adam, et Evam praeceptum illud violando, mortaliter peccasse. Item ex comminatione mortis addita praecepto id aperte comprobatur. Nam si intelligatur de mortae animae, ut voluit Philo, et senserunt Gregorius et Eucherius in ipsa comminatione formaliter continetur praedicta mortalis gravitas: si vero intelligatur de morte corporis (ut ad litteram intelligi debet juxta Paulum, et Concilium Tridentinum) ex comminatione tam gravis poenae ita colligitur, praeceptum illIud obligassse sub gravi culpa, et ideo Patres communiter de utraque morte corporis et animae communicationem illam interpretati sunt, ut supra tractando de immortalitate Adami, cap. 14, visum est. Praeterea si materiam illius praecepti spectemus, quamvis secundum se non gravis esse videatur, nihilominus ut substabat divino praecepto, et voluntati per quam abstinentia illa imposita fuit quasi peculiare tributum in signum subjectionis, et obedientiae, materia erat gravissima et ab obligationem praecepti sub mortali culpa sufficientissima. Unde Augustinus 14, de Civit., c. 12, inquit: Non ideo debet aliquis emistimare leve, aut parvum fuisse illud commissum, quia in esca factum est, non mala quidem, neque noaia, sed quia prohibita est, nam obedientia commendata est in praecepto, quee virtus in creatura rationali mater quodammodo est omnium custosque virtutum. Additque inferius, legem illam eo gravius obligasse, quo in illo statu failius impleri poterat, quod in capite decimo quinto latius persequitur.

11. Praeceptum illud. — Arguitur continere obligationem justitiae et temperantiae. — Interrogabit vero aliquis, an praeceptum illud oblgaverit tantum ex virtute obedientiae, vel etiam ex alia specialiori virtute morali, ad quam materia illius praecepti pertineret. Nam Augustinus et D. Thomas aliique Patres indicant unicam rationem illus obligationis fuisse obedientiam, ut allegatum est. In contrarium vero est, quia leges positivae, etiam humanae constituunt medium in materiis virtutum, et consequenter faciunt, ut specifica obligatio praecepti ad illam virtutem pertineat, quae in tali materia versatur. Ergo a fortiori idem dicendum est de praecepto a Deo imposito. Sic enim praecepta caeremonialia lata a Deo in lege veteri non obligabant tantum ex virtute obedientiae, sed etiam ex virtute religionis. Ergo similiter hoc praeceptum Adae impositum, propter obligationem generalem obedientiae, habuit specialem vim obligandi sub ratione alicujus virtutis moralis particularis. Duplex autem ratio virtutis in illa materia considerari potest. Una est justitiae, contra quam peccat, qui rem alienam contractat, vel consumit, invito domino. Deus autem ligni vitae, et fructus ejus erat supremus Dominus, et prohibuit esum ejus: ergo ex vi talis praecepti contra justitiam fuit, de illo ligno comedere, domino ejus invito. Deinde facta illa prohibitione. abstinentia ab illo cibo coepit esse necessaria ad servandum medium in virtute temperantiae, et e contrario comedere ex illo fructu fuit peccatum gulae: ergo obligatio propria illius praecepti non fuit solius obedientiae, sed etiam vel immediatius justitiae, vel temperantiae.

12. Judicium auctoris, explicaturque Augustinus et D. Thomas. — Respondeo satis probabile hoc esse, et maxime de obligatione temperantiae, ad quam propriissime spectat moderatio, seu abstinentia in usu ciborum. Neque Augustinus, seu D. Thomas hujusmodi specialem obligationem negare voluerunt, sed solum explicarunt, illam non esse naturalem, seu fundatam in conditione illius ligni, vel in qualitate fructus ejus, sed in mera Dei voluntate. Unde cum dicunt obligationem illam solius obedientiae fuisse, naturalem obligationem excludunt, non vero aliarum virtutum obligationem, quae positiva sit, et in obedientia suo modo fundetur, quia exclusiva dictio concomitantia non excludit. Addere etiam possu- mus, obligationem illius praecepti ut gravem, vel tantum, vel praecipue, ac proxime ex ratione obedientiee ortam esse. Nam si transgressio illa praecise sub ratione gulae, aut furti consideretur, videri potest esse de materia levi: considerando autem prohibitionem illam ut factam praecipue intuitu divinae obedientiae, et recognitionis ejus imperii, et propriae subjectionis, inde habuit praeceptum illud vim obligandi gravissime, quia materia illa sub illo respectu gravissima est.

13. An potuerit idem praeceptum venialiter violari ea parvitate materie. — Unde obiter expediri potest alia interrogatio, quae hic fieri potest. scilicet, an transgressio illius praecepti potuerit esse culpa venialis ex levitate materiae. Nam ex indeliberatione certum est, in illo statu non fuisse locum hujusmodi cuipae, quia status ille ab omni surreptione immunis erat. Imo juxta nostram sententiam supra traditam nullum genus peccati venialis ibi esse poterat, ac propterea multo minus potuerunt Adam, vel Eva in transgressione illius praecepti venialiter peccare. Nihiiominus tamen, vel supponendo opinionem Scoti, quod in eo statu poterant esse peccata cum plena deliberatione, vel ex hypothesi, quod primi homines tali privilegio carerent, locum habet interrogatio facta, scilicet, an commissio deliberata contra prohibitionem illam posset esse tantum culpa venialis ex levitate materiae, sicut esse potest in violatione jejunii, vel in furto levi. Videtur enim esse eadem ratio, nam si in alis praeceptis positivis id contingere potest, cur non in illo.

14. Responsio negativa et vera.— Nihilominus dico, transgressionem illam, etiam ex hoc capite non potuisse levem, seu venialem esse. Quod imprimis videtur satis probari ab effectu, quia comestio Adae in materia satis parva fuisse videtur. Unde Scriptura ad explicandam transgressionem gravem tam viri, quam foeminae solum dixit: "Tulit de fructu ejus, et comedit, deditque viro suo, et comedit", indicans quamcumque comestionem ad gravem transgressionem suffecisse. Ratio igitur sumenda ex dictis est, quia considerata praecipua ratione, cujus intuitu prohibitio illa facta est, in quacumque comestione, quantumcumque in parva materia sit, integra invenitur, et ideo sub illo respectu gravem semper injuriam contra divinam obedientiam, ejusque recognitionem continet.

15. Intelligitur tamen de comestione. —Quid de masticatione. — Intelligendum tamen hoc est, quando actus prohibitus circa talem materiam esset completus sub ea ratione, sub qua prohibitus fuerat, nimirum sub ratione comestionis, juxta verbum Dei dicentis: "De ligno scientia boni et mali ne comedas". Unde licet aliquis aspectus vel tactus aliquo modo inordinatus fieret circa fructum illius arboris, illud non esset peccatum mortale, saltem ex vi actionis exterioris, quamvis esse posset ex intentione operantis. Neque obstant verba Evae respondentis serpenti: "Preecepit nobis Deus, ne comederemeos, et ne langeremus illud", Gen. 3. Nam, ut in superioribus diximus cum probabiliori expositione verbum illud, ne fangerenuus, per exaggerationem additum est, vel ab Adamo, quando praeceptum Dei Evae declaravit, ut eam cautiorem ad servandum Dei praeceptum redderet (ut ex aliis refert, et probare videtur Ambrosius, lib. de Paradiso, cap. 12), vel, ut alii volunt, ab ipsamet Eva additum est, ad rigorem praecepti exaggerandum. Igitur tactus, vel aspectus cibi prohibiti de se non esset peccatum mortale: imo si bona intenüone fieret, nullum esset peccatum, quia non erat prohibitum, nec per se malum, seu indifferens. Et ideo si absque fine honesto fieret, ad summum esset veniale peceatum, vel actus otiosus. Hoc autem genus venialis peccati in statu Innocentiae esse non posset, ut supra diximus. De masticatione autem cibi sine trajectione illius ad stomachum, et sine intentione deglutiendi cibum, dubitari potest, an esset peccaminosa, et in quo gradu. Qui non putant, masticationem non esse intrinsecam comestoni, sed praeviam ad illam, consequenter dicere possent, non esse prohibitam ex vi verbi ne comedas, et consequenter ex objecto nullum esse peccatum. Mihi tamen probabilius est, fore talem actionem peccaminosam, supposita tali prohibitione. Nam licet sola masticatio cibi non sit comestio, nec simper sit ad illam necessaria, quia potest interdum cibus devorando comedi, sine divisione, vel attritione ipsius: nihilominus quando fit, est quaedam inchoatio manducationis, et ideo aliquale fuisset peccatum ; non tamen consummatum, et perfectum, ac subinde neque mortale, si non transmitteretur in stomachum, nec ea intentione masticaretur, quia juxta communem sensum, et doctrinam de ratione comestionis est trajectio cibi in stomachum:: per illud autem praeceptum sola comestio prohibita est, ut ex verbis ejus constat.

16. Circa quartum, an soli Adae, vel etiam Evae sit datum praeceptum. — Circa quartum de personis, quibus impositum est illud praeceptum commune, dubium est, an praeceptum illud fuerit impositum soli Adae, vel Adae et Evae simul, nam hoc secundum docuit Rupertus, lib. 2, in Gen., cap. 32 et sequentibus, ubi Cajetanus, et probabile putat Pererius, l. 6, in Gen., post q. 6, quia Eva ipsa dixit: Praecepit nobis Deus, etc. Alii vero primum magis probant, ut Ambrosius, lib. de Parad., cap. 12, et Augustinus 8, Gen. ad litteram, cap. 17, et Chrysostomus, homil. 10, in Gen., et Anastasius Synaita, lib. 9, Exaem. circa principium. Quae sententia in superioribus nobis placuit. Itaque dicendum est praeceptum illud immediate soli Adamo fuisse a Deo ipso pronuntiatum, vel corporali, ac sensibili vocis specie, vel sola intellectuali revelatione, utrumque enim modum ut possibilem proponit Augustinus, dict. lib. 8, cap. ult. et neutrum definire eligit: Ystella vero Gen. 2, per internam solam revelationem putat latum esse praeceptum, quod non video, qua efficaci ratione ostendere possit. Neque Rupertus quem ipse allegat, id affirmat, incerta vero res est, et ad vim praecepti parum refert. Nihilominus tamen non solum pro viro, sed etiam pro muliere praeceptum datum est. In quo omnes conveniunt, et hoc convincitur, tum ex praevaricatione Evae, tum ex verbis ejusdem dicentis: Praeecepit nobis Deus, nam illis obhgatam se professa est eodem praecepto, non ut humano, seu a marito imposito, sed ut divino, licet per maritum sibi promulgato.

17. Datum fuit etiam pro posteris si status ille duraret. — Ex quo ulterius intelligimus, praeceptum illud impositum esse primis parentibus, non ut personale tantum, id est, ad solas ipsorum personas obligandum, sed ut legem perpetuam, et generalem, quae obligatura erat omnes filios Adae in statu innocentiae nascituros si perseverasset. Tum quia praeceptum illud, quamvis soli Adae fuerit immediate revelatum, comprehendit Evam; ergo signum est, illud non fuisse soli personae Adae impositum, nec tantum intuitu ejus, sed pro hominibus degentibus in Paradiso, et intuitu illius status latum fuisse ; nam hac ratione comprehendit Evam. Tum etiam, quia simul dixit Deus Adae: "Ha omni ligno Paradisi comede, et de ligno scientie boni et mali ne comedas" -: sed prior licentia, vel, ut multi volunt, praeceptum perpetuum fuit, et posteri Adae illo uti possent, vel etiam deberent, si status innocentiae durasset: ergo etiam secundum, nam eodem modo, et tenore pronuntiatum est. Quapropter non vi- deo, cur Pererius, lib. 4, in Genes., quaest. 2, de hoc praecepto dixerit, incertum esse, et inexplicabile, an si status innocentiee permansisset, posteri Adae illa lege obligandi essent. Cum enim in tali obligatione nulla sit diffcultas, et ex tenore verborum lex illa quoad utramque partem perpetua sit, non video rationem dubitandi de illa obligatione. Praesertim, quia illud, ut dixi, non fuit praeceptum personale: fuit ergo lex data humanae naturae: de ratione autem legis est perpetuitas. Item ratio legis, nimirum protestatio divinae subjectionis, et obedientiae perpetua erat, et non minus filiis, quam parentibus conveniens. Atque hoc magis ex sequenti puncto explicabitur.

18. An praeceptum illud incluserit pactum Dei cum Adamo. — Quinto ergo loco explicandum proposuimus, an lex illa peculiare pactum inter Deum, et humanum genus incluserit. Ut autem dubium intelligatur, oportet advertere, Adamum duobus modis considerari posse, uno modo ut particularem personam, alio modo ut caput totius humani generis, prout in eo virtute continebatur, unde duobus modis potuit illa lege obligari, scilicet, vel per se tantum, vel etiam pro tota posteritate. De priori ergo obligatione non est dubium, quia in ipsis verbis Dei satis explicata est, ut optime Athanasius, lib. de Incarn. Verbi, circa princip., in tomo 1, per modum pacti inter Deum, et primos homines illam obligationem declarat, dicens: Zntroduwit eos in suum Paradisum, edictumque praescripsit, ut si gratiam illam conservarent, probique permanerent fruerentur in Paradiso hilarissima vita, prater id, quod ipsis in calo immortaliter destinatum erat - sin autem praevaricationem facerent, cognoscerent se morituros, etc. Verumtamen quoad hanc partem, praeter ipsam legem non fuit necessarium speciale pactum, quia ipsa lex semel posita ex natura sua illam obligationem induxit in personam, circa quam lata est, nec requirebat consensum Adae, ut illum obligaret. Unde addita comminatione: 72 quacumque die comederis, etc., per illam satis explicatur beneficium immortalitatis (sub quo aliae praerogativae justitiae originalis comprehenduntur), sub illa conditione servandi praedictam legem, primis hominibus datum esse quoad conservationem, seu perpetuitatem suam. Et ideo lex illa per modum pacti explicatur, et pactum vocatur, non quia fuerit formale pactum, cujus obligatio utriusque partis consensum praerequirit, sed quia ex effficacia divinae voluntatis factum est, ut et Deus ipse talem legem ferendo suo modo ad servandum promissum obligatus manserit, et homo etiam ad conditionem acceptandam, legemque observandam obligatus fuerit, et poenae obnoxius, si legem transgrederetur. Atque hoc modo lex illa ex natura sua et sine novo pacto etiam personam Evae obligavit, nam est eadem ratio. Et similhter obligaret singulos filios, seu posteros Adae in propriis personis, si Adamo non peccante in statu innocentiae nascerentur: nam quicumque illorum illam legem transgrederetur, in persona sua incurreret comminationem illam, in quacumque die, etc., (nam ut diximus in praecedenti puncto) illa lex ita lata est, ut in omni tempore duratura, et ad omnes personas futuras in illo statu si duraret, locuta esset.

19. Altera pars dubii an solo ipso precepto, an potius ex addito novo pacto, posteri Adami in ipso capite fuerint obligati. — Nihilominus difficultas superest de alio modo obligandi Adam per illam legem non solum ut erat persona particularis, sed etiam ut caput totius naturae, et consequenter obligando posteros ejus, non solum ut futuros in propriis personis, et quasi successores, sive unuumquemque suo tempore, sed etiam eos omnes, ut in Adamo contentos simul cum ipso obligando. Nam hoc genus obligationis in lege illa omnes catholici agnoscunt ex illo Pauli ad Rom. 5: Omnes in Adam peccaverunt. Nam si omnes peccaverunt in Adam, omnes egerunt contra praeceptum: ergo omnes obligavit praeceptum, quia nemo peccat contra praeceptum, quo non obligatur, ac proinde cum eadem proportione debuerunt omnes posteri Adae in suo parente obligari, qua in illo peccarunt. De hac ergo obligatione merito dubitatur, quomodo ex illo praecepto oriri potuerit, an scilicet ex vi praecepti, vel ex peculiari pacto Dei.

20. Prima sententia Soti negans. — De qua re duae sunt sententiae. Prima simpliciter negat peculiare pactum, sed ex vi solius praecepti obligationem illam Adamo, et toti ejus posteritati in ipso fuisse impositam. Ita tenet Soto, lib. 1, de Natur. et Grat., cap. 10, cum quo sentire videtur Vasquez 1, 2, disp. 133, cap. 1, quamvis nomine pacti interdum utatur. Fundamentum Soti est, quia tale pactum videtur fabulosum cum nulla auctoritate nitatur, neque ulla sit necessitas talis pacti. Primum probatur, quia Gen. 3, solum fit mentio pracepti prohibentis esum ligni vitae, et comminationis poena, in quibus nullum pactum includitur. Neque etiam necessarium fuit (ut in altera parte sumpsimus), quia ad praecepti obligationem non erat necessarius Adae consensus, ut supra dixi, quod non minus verum est quoad obligationem totius naturae in Adamo, quam quoad omnem singularum personarum in seipsis. Et similiter ad incurrendum reatum poenae votuntas Dei comminantis illam, etiamsi consensus totius naturae per voluntatem Adae non praecesserit, satis erat: ergo nullo titulo necessarium fuit tale pactum.

21. Secunda sententia affirmans.—Secunda opinio est, obligationem illam ex peculiari pacto inter Deum, et genus humanum provenisse. Hanc docuit Catherinus, opusc. de Peccat. origin., cap. 8, et eam defendit late Salmeron, super ad Rom. 5, disp. 45, in fin., ubi refert eumdem Soto super epist. ad Romanos, hoc pactum agnovisse. Et in ejus probatione adducit illud Eccles. 15: "Deus ab initio constituit hominem", etc., "adjecit mandata, et preecepta sua", "si colueris mandata servare, conservabunt te, et in perpetuum fidem placitam facere". Quod verbum ultimum ita exponit. S? quod sponte placuit promittere, paciscendo servaveris. Addit etiam illud Eccles. 17: "Testamentum eternum constituit cum illis", quia nomine ftestamenti pactum significatur, juxta usum Scripturae, et proprietatem vocis Hebraicae berith. Tertio adducit illud Gen. 17: "Masculus, cujus preeputii caro circuncisa non fuerit, delebitur, etc., quia pactum meum irritum fecit", quod de pacto cum Adamo inito exponit Augustinus, lib. 2, de Nuptis, cap. cap. 11, et alibi saepe. Quarto de eodem pacto exponit illud Oseae 6: "7psi autem sicut Adam praevaricati sunt pactum mcum, ibi preevaricati sunt in me", et adducit ibi Hieronymum. Denique adducit rationes, quas staüm expendemus.

22. Prima propositio. — Verumtamen utraque sententia in aliquo sensu vera est, et si in eodem sensu altera contradicat, non est admittenda. Quod, ut explicem, dico primo, ad praedictam vim obligandi Adamum per tale praeceptum, et in eo totam naturam, tanquam in capite, cujus voluntas totius posteritatis arbitrium moraliter reputaretur, necessaria fuit institutio ex peculiari Dei voluntate, neque ex vi solius legis praecise spectatae communitati hominum imponi potuisset. Hanc assertionem non negaret Soto, ut existimo, nam expresse requirit Dei voluntatem. Et illam recte declarat Vasquez 1, 2, disp. 132, cap. 9. Et probatur primo, quia ex natura rei lex data parentibus, etiamsi detur ut vera lex, et perpetuo duratura, non obligat ullo modo filios, donec generentur, et capaces sint praecepti, ut patet in omnibus aliis legibus divinis et humanis, hac excepta: ergo ut haec lex talem vim haberet, necessaria fuit peculiaris institutio, et voluntas Dei. Et declaratur hoc amplius in hac eadem lege. Nam si Adam non comedisset de ligno scientiae, et consequenter status innocentiae perseverasset, et postea Cainus filius Adae de illo fructu comedisset, Enoch filius ejus nullo modo in eo peccaret, nec propterea justitia privaretur: ergo signum est, illam legem ex vi sua non obligasse filios in parentibus, sed tantum in suis personis, et temporibus suis: ergo quod lex ita aliter ligaverit posteros in Adamo, non fuit ex sola legis natura, sed ex peculiari voluntate et institutione Dei.

23. Quid Salmeron suis rationibus conficiat. —Tertio idem declaratur ex illa comminatione: "In quacumque die comederis morte morieris". Quae non de sola persona Adae, sed etiam de ejus posteris intelligenda est, nam Adam non sibi soli, sed etiam posteris gratiam, justitiam et immortalitatem perdidit, ut Concilium Arausicanum Il, cap. 2, et Concilium Tridentinum, sess. b, can. 2, docuerunt. Unde e contrario necessarium fuit, ut Adam eamdem justitiam, et immortalitatem non pro se tantum, sed etiam pro sua posteritate, saltem sub ea conditione, si legem non prevaricaretur, acceperit, ut recte docent Augustinus supra, et Anselmus, in libro de Conceptu virginali, et postea dicemus. At vero ad hunc modum comminationis, vel donationis, aut promissionis necessaria fuit peculiaris voluntas, et ordinatio Dei, nam ex sola rei natura esse non poterat: ergo modus ille obligandi tahlis praecepti, ex peculiari Dei voluntate, et positiva institutione, ut sic dicam, ortum habuit. Et huc tendunt, idque tantum suadent rationes Salmeronis, videlicet, quia ex hac institutione oritur, quod Adam tali peccato nobis nocuerit, et non alio, et quod ejus peccatum nostrum fuerit: non vero ejus poenitentia, et similes. Quocirca si nomine pacti haec sola Dei institutio, et ordinatio significetur, negari non potest, quin ille modus obligationis fuerit ex peculiari pacto Dei, id est, ex peculiari Dei voluntate ultra totam naturalem legem, et ultra ordinarium et quasi connaturalem modum obligandi legum positivarum. Nec ille usus nominis pacti alienus est a modo loquendiScripturae, ut testimonia allegata Scripturae probant, et similia frequentia sunt.

24. Secunda propositio. — Secundo dico ad praedictum modum obligationis non fuisse en- cessarium consensum Adae etiam ut capitis continentis in virtute totam posteritatem. Unde si nomine pacti in rigore, et proprietate significetur illud vinculum, quod ex formali consensu duorum oritur, ac pendet, non intercessit tale pactum, nec ad praedictam obligationem necessarium fuit. In hoc sensu loquitur prior sententia, et in eodem ejus ratione sufficienter probatur. Quia voluntas Dei per se est sufficiens ad inducendam omnem obligationem possibilem sine consensu ejus, cui eam imponere vult. Unde sicut potuit illo praecepto obligare omnes homines praesentes et futuros, non postulando ab eis consensum, sed exigendo, ita etiam potuit totam naturam in Adamo obligare, non expectando consensum, seu voIuntariam acceptationem, etiam per voluntatem Adae, sed exigendo, seu absolute, et efficaciter obligationem imponendo. Neque hoc Salmeron negare ausus est: respondet enim, Non quid possit Deus sed quid egerit videndum est, qui solitus est per pacta seipsum nobis demitlere, et adducit exempla de pacto inito cum Noe de non amplius mittendo diluvio, et cum Abraham de circumcisione, et de danda terra promissionis, etc.

25. Pacta et obligationes inter Deum et homines enucleantur. — Verumtamen quae dicuntur pacta Dei, considerari possunt, vel ut Deum ipsum obligant, vel ut obligationem homini imponunt ; et ex utraque parte potest esse vel absoluta, vel conditionata obhlgatio. Quando ergo est conditionata, Deus aliquo modo se accommodat, et expectat hominis consensum, vel voluntariam opinionem, non vero quando obligatio est absoluta, ut fuit in illo praecepto. Declaro singula exemplis a Salmerone adductis. Nam pactum illud de non iterando diluvio Genes. 9, absolutum fuit per simplicem Dei promissionem, et ideo non fuit necessarius hominum consensus, ut DEUS verbo suo ahquo modo obligaretur, ut ex contextu, et ex omnium sententia constat. At vero pactum promissionis terrae sanctae potuit esse conditionatum, sicut illud, quo Deus solet promittere ponitentibus remissionem, et bene merentibus praemium, conditionatum est, et conditio pendet ex libero hominis consensu, et ideo ex hac parte, ut DEUS absolute obligetur ad faciendum quod sic promittit, voluntatem expectat. Quamvis etiam in hoc ipso genere paciscendi prima constitutio ipsius pacti, et conditionata obligatio omnino ex sola DEI vouluntate provenit, nullo expectato hominis consensu. Quoad haec ergo, et similia pacta non habet locum dicta responsio, neque exempla illorum ad rem praesentem faciunt, quia pactum obligans Adam non fuit conditionatum, sed absolutum, ut patebit.

26. De pacto cum Abraham de circumcisione. — At vero pactum Dei cum Abraham de circumcisione directe obligavit Abraham, et posteritatem ejus, induxitque absolutam obligationem, nullo expectato consensu Abrahae, vel posteriorum. Quia absolutis verbis sine ulla conditione impositum est, scilicet, "7Tu Abraham custodies pactum meum, et semen tuum post te", et iterum: oc est "pactum meum, quod obsercabitis", etc., et saepius usque ad illud, "Masculus, cujus pregutii caro", etc. Hllud vero pactum respectu hominum fuit absoluta lex circumsionis obligans Abraham, et filios ejus, nullo eorum consensu expectato. Et ita multi Paires exponunt verba illa Gen. 17. "Quia pactun meum arritum fecit" de solo praecepto circumcisionis, quos late retuli in 3, tom., 3. p., disp. 5, sect. 1. Quocirca illud exemplum potius contrarium in praesenti probat, nimirum pactum a Deo initum cum Adamo non postulasse illius censensum, quia fuit absolutum praeceptum, tali voluntate Dei, et modo positum, ut Adamum, et in ipso omnes posteros obligaret, non expectato ejus consensu. Quin potius vix invenietur proprium pactum Dei obligans hominem, quod ad talem obligationem inducendam hominis consensum requirat. Posset tamen cogitari, si Deus aliquid offerret homini sub tali conditione, ut si illud acceptaret, ad aliquid obligatus maneret, nam tunc obligatio hominis ex priori ejus acceptatione penderet, sed hujusmodi pacti divini nullum pro nunc exemplum occurrit. Neque potest ullo modo ad pactum cum Adamo accommodari. Quia licet Deus illum praeveniret, dando illi justitiam pro ipso, et transfundendam in posteris, tamen respectu illius donatio justitiae quoad primam infusionem absoluta fuit, quoad conservationem vero, et transfusionem inclusit conditionem servandi mandatum: nihilominus tamen obligatio mandati absolute fuit homini imposita, non expectato ejus consensu ; et ideo non solum spectando quid Deus facere possit, sed etiam quid facere soleat, quidve in hoc negotio egerit, tale fuit illud pactum cum Adamo, ut ad illius obligationem consensu Adae opus non fuerit.

21. Objectio contra procime tradita. — Responsio. — An noverit Adam se accepisse praeceptum etiam ut caput totius posteritatis, et talis notitia ad id fuerit necessaria. — Dices ergo non cognovit Adam virtutem pacti in praecepto divino inclusi, quia talis cognitio non erat illi necessaria, nisi ut suum consensum praestare posset ; si ergo consensus ejus non postulabatur, non est cur talis praecepti conditio illi revelaretur. Consequens autem non videtur admittendum, quia alias peccatum Adae non fuisset gravius ex ea circumstantia, quod per illud totum genus humanum corruit, cujus oppositum communiter sentiunt theologi tractando de peccato originali, et necessitatem Incarnationis Christi ad illiusremedium explicando. Respondeo imprimis, negando sequelam, quia in rigore formalis non est, nec ratione materiae necessaria. Nam cognitio prior est, quam voluntarius consensus, et ideo ex negatione posterioris non recte infertur prioris negatio; et deinde ratio adaequata, propter quam potuit revelari Adae circumstantia illius praecepti, non recte sumitur ex solo voluntario consensu, nam ob alias causas potuit esse convenientissima, ut jam dicam. Deinde in propositione illata aliqua distinctio necessaria est. Nam inqui potest, an illud consequens verum sit, id est, an cognoverit Adam se accepisse illud praeceptum pro se, et pro tota posteritate sua in ipso tanquam in capite contenta, et an haec cognitio Adae fuerit necessaria ad praedictam legem cum illo particulari modo obligandi simul totam posteritatem in ipso, ut explicuimus. Videri enim potest necessaria, quia praeceptum non obligat, nisi intimetur, et cognoscatur, nec violatio ejus ad culpam imputatur, si omnino ignoretur: ergo non potuit obligari tota natura illo praecepto in Adamo, neque violatio ejus omnibus posteris imputari, nisi saltem in Adamo cognitio praecepti sub illa ratione praecederet. Unde, cum Paulus doceat peccatum illud omnibus posteris imputari, concludi videtur cognitionem illam in Adamo praecessisse.

22. Primum auctoris pronuntiatum. — Ad argumentum in numero praecedenti. — Verumtamen in hoc puncto duo verisimiliora videntur. Unum est, ad praedictam obligationem totius natura in Adamo, et ut transgressio Adae toti naturae imputetur, non fuisse simpliciter, et in rigore necessarium, ut Adam cognosceret suam dignitatem capitis (ut sic dicam) neque ut sciret, Deum statuisse, ut omnium posterorum gratia, et justitia ex ipsius arbitrio ac voluntate penderet. Ita sentit Vasquez, dicta disp. 133, c. 1, et mihi semper placuit. Probatur, quia ut filii Adae nascerentur in gratia, et justitia ipso Adamo non peccante, decretum efficax divinae voluntatis id statuentis sufficiebat, etiamsi Adam talis decreti notitiam non haberet, ut videtur per se notum. Ergo etiam e contrario, ut Adam peccando, non solum sibi, sed etiam posteris justitiam et gratiam amitteret, sufficere poterat idem decretum Dei ita statuentis, etiamsi Adae fuisset ignotum. Nam oppositorum eadem est ratio. Sed tunc posteri etiam peccarent in voluntate parentis, et propter illam fierent Deo invisi et inimici, per privationem gratiaee et justitiae ; ergo comprehenderentur sub praecepto in primo parente, etiamsi de hoc comprehensionis modo parens ipse fuisset ignarus. Et confirmatur: nam ad hujusmodi comprehensionem non est necessarium, quod fuerit voluntaria ipsi parenti, nam prius facta est per voluntatem divinam, quam potuerit Adam illam velle: imo etiam si revelanda esset, ante revelationem praecederet: et ut jam facta revelaretur: ergo talis revelatio ad illum effectum, et quasi pactum necessaria non fuit. Unde solvitur facile ratio dubitandi in contrarium posita. Consequenter tamen concedendum est, quia si Adam non haberet illam scientiam, non aggravaretur ejus culpa ex damno filiorum, quia nocumentum non praevisum non auget peccatum, quia non est voluntarium: in illo autem casu ruina filiorum non fuisset ipsi Adamo voluntaria propter eamdem ignorantiam. Quomodo autem tunc ruina filiorum ab eis contracta veram rationem culpae haberet illis, in materia de peccato originali tractandum est.

29. Secundum pronuntiatum. — Nunc vero addo secundo, probabilius videri, habuisse Adamum pnotitiam et revelationem illius pacti, seu decreti divini, non propter consensum ab ipso Adamo exigendum, nec quia talis revelatio ad praedictum modum obligationis esset necessaria, sed propter alias causas. Una est, ut Adam magnitudinem beneficii a Deo sibi collati agnoscere, et aestimare posset, nam beneficium de se perpetuum, et pro tota posteritate collatum multo majus est, quam beneficium personale tantum, etiamsisub aliqua honesta, et prudenti conditione conferatur. Secundo etiam oportuit eamdem conditionem, sub qua beneficium fiebat, illi innotescere, ut ipse parens ad custodiendum depositum vigilantior, et cautior redderetur. Tertio fuit etiam hoc valde conveniens, ut ipse Adam in propria persona, et voluntate gravius obligaretur ad illud praeceptum servandum, et ut transgressio praecepti, si fieret magis esset voluntaria, minusque excusabilis. Propter quae opinor verba illa Dei, Zn quacumque die peccaveris, morie mo- rieris, in eo sensu intellecta fuisse ab Adamo, in quo a Deo sunt dicta, ac proinde intellexisse Adamum, si peccaret, omnes posteros suos, immortalitatem fuisse amissuros, et consequenter etiam gratiam et innocentiam, quae illius status fundamentum erat.

PrevBack to TopNext