On this page
Praeambulum
Praeambulum
Cum experimento satis nobis sit notum carere homines illo felici statu, quem superiori libro descripsimus: et aliquando habuisse, secundum fidei doctrinam ostendimus. Ideo necessarium est inquirere, et quantum status ille duraverit, et quomodo amissus fuerit explicare. Supponimus autem statum illum non potuisse, nisi per peccatum amitti: quia dona Dei sunt sine poenitentia, et beneficium illud tantum sub conditione servandi divinum praeceptum datum est, ut Gen. 2 et 3, manifeste colligitur. Declarabimus ergo quale fuerit peccatum illud, et quando, et quomodo commissum fuerit: et in fine aliquid de illius remissione attingemus.