On this page
Caput 1
Caput 1
De tentatione serpentis, quae evam ad peccandum induxit
1. Puncta quatuor in hoc capite. —Explicato praecepto, quia homo non a se tantum motus, sed ab alio impulsus ad peccandum inductus est, ideo priusquam de peccato ipso dicamus, modum, et viam per quam homo ad tantum malum pervenit, explicare necesse est. Incepit autem tentatio ab Eva per serpentem, sicut Scriptura his verbis Gen 3. "Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terre, quaee fecerat dominus Deus, que divit ad mulierem - cur praecepit volis Deus, ut non comederetis de omni ligno Paradisi": usque ad illud, "Veguaquam moriemini", "scit enim Deus, quod in quocumque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii, scientes bonum et malum", etc. Circa quam historiam primum omnium dicendum est de illo serpente, quis vel qualis fuerit, deinde quomodo potuerit Eva cum illo colloquium miscere, tertio quale fuerit ex utraque parte colloquium illud. Ac denique quem effec- tum in Eva habuerit, antequam plene consentiendo peccaverit.
2. Circa primum punctum, error preesertim Cajetani. — Arguitur Cajetanus. — Circa primum omisso antiquo errore Ophitarum, qui dixerunt serpentem illum fuisse Christum , quem ut stultissimum damnant Augustinus, de haeres. in 17, et 46. Epiphanius, in 47, Irenaeus, libro 1, cap. 34, Tertullianus, de Praescr., cap. 47. Duo alii cavendi sunt, prior est, serpentem illum non fuisse corpus aliquod materiale et visibile, et locutionem ejus similiter sensibilem non fuisse, quae auditu corporis percipi posset, sed omnia illa, quae de tentatione serpentis dicuntur, esse per metaphoram intelligenda. Ita sentit Augustinus, lib.2, de Genes. contr. Manichaeos, cap. 14. Mutavit vero postea sententiam, ut videbimus. Origenes etiam per metaphoram illa omnia exposuit, quam sententiam refert etiam Ambrosius libro de Paradiso, capite secundo. Novissime vero Cajetanus, Gen. 3, dicens, nomine serpentis significari ipsum daemonem secundum se, et sine corpore assumpto, et per suggestionem tantum internam Evae locutum fuisse. Probat, quia in Seriptura diabolus ipse sine corpore assumpto Draco, et serpens appellatur Apocalyp. 12, Isaiae 27. Secundo, quia de illo serpente dicitur fuisse callidiorem cunctis animantibus terrae: quod verum non esset, si de serpente visibili diceretur: ergo de daemone id dictum est. Tertio, quia animal brutum non poterat nisi miraculose loqui, et tamen Moyses simpliciter narrando historiam, locutionem illam sine ullo miraculo factam fuisse indicat : ergo non fuit locutio exterior, sed suggestio interior, quae ab Angelo naturaliter fieri potest. Quarto, si Eva, viso serpente, eum loquentem audivisset, valde admiraretur, et horruisset, ac fugisset, sicut Moyses serpentem horruit Exod. 4. Nihil autem hujusmodi de Eva refertur, sed quod magna pace illi responsum dedit tanquam domoestico collocutori a Cajetanus. Ultimo, quia infra dicitur, Dominum Deum locutum esse ad serpentem, illi maledicendo, ubi necesse est, nomine serpentis daamonem intelligi. Tum quia alienum esset a divina sapientia cum bruto animali loqui ; tum etiam quia verba illa, "Inimicitias ponam inter te, et mulierem", etc., tantum de daemone intelligi possunt.
3. Prima assertio.—Nihilominus dicendum est, tentationem illam exterius, et per auditum corporis factam esse, ac proinde serpentem illum corporeum, et visibilem fuisse, et sensibili voce, aut sono Evae fuisse locutum. Haec est sententia D. Thomae 2, 2, q. 165, a.2, ad 2 et 3, quem reliqui theologi sequuntur. Patres etiam exponentes Genesim communiter verba illa intelligunt proprie de loquela sensibili per organum corporeum, ut patet ex Basilio, homil. de Parad. et Ambrosio, lib. de Parad., cap. 12, et lib. de Fuga saeculi, cap. 7, Augustinus, lib. 14, de Civit., cap. 11, Theodoretus, q. 34 et 35, in Gen. Rupertus, lib. 3, in Gen., a principio, Beda, in 3 cap., Gen., Chrysostomus, hom. 16, in Gen., Cyrillus, lib. 3, contra Julian., Damascenus, lib. 2, de Fide, c. 20, ubi ait daemonem non per immissas cognitiones, sed per serpentem impetivisse Adamum, quod intelligendum est, mediante, seu interveniente Eva. Denique haec veritas adeo est communi sensu totius Ecclesiae recepta, ut sententia Cajetani erroris excusari non possit, ut etiam Pereira et Ystella, in Genese adnotarunt.
4. Probatur assertio prima ez Scriptura.— Et probatur ex ipsa littera Genesis, primo ex verborum proprietate, quae in historica narratione sine magna necessitate, vel auctoritate, relinquenda non est, ut jam contra eumdem Cajetanum in superioribus dixi. Secundo, quia illa verba, serpens divit ad mulierem, et mulier respondit, colloquium fuisse sensibile ostendunt. Nam ex parte Evae dubitari non potest, quin voce sensibili responsum dederit, nisi magna vis fiat verbis: ergo respondebat ad verba, quae auribus corporis perceperat: ergo etiam videbat serpentem, qui loquebatur, et cui ipsa respondebat. Juvat etiam verba illa per quae serpens comparatur ad caetera animantia terrae, quibus callidior dicitur, nam per hoc satis indicatur, sermonem esse de sensibili serpente: nam inter doemonem, et bruta animalia congrua comparatio non fiet. Quod argumentum conatur fugere Cajetanus multiplicando metaphoras voluntarie excogitatas, quas si admittere liceret ad negandum proprium litteralem sensum, nihil esset firmum in tota illa narratione Genesis. Nam eodem modo possent per metaphoram exponi omnia, quae de Paradiso, et de hgnis ejus, et formatione Evae ibi narrantur, quod in Origene damnatum est, ut in superioribus retulimus. Et haec est potissima ratio damnandi interpretationem Cajetani.
5. Probatur secunda a D. Thoma. — Addit vero theologicam rationem D. Thomas, in dicta q, 65, a. 2, ad 2, quia daemon in eo statu non poterat tentare Evam suggestione mere interna, sed tantum externa, cujus oppositum Cajetanus supponit tanquam suae interpretationis fundamentum. Assumptum vero probat D. Thomas, quia diabolus non habuit tantam potestatem in homine ante peccatum, quantam nunc habet. Nam antea non poterat daemon immediate immutare internam phantasiam hominis, quia hoc erat contra perfectionem illius status, et contra rectitudinem originalis justitiae, per quam fiebat, ut quamdiu ratio erat subjecta Deo, inferior portio esset ita perfecte rationi subdita, ut inordinate adversus illam moveri non posset: ergo non potuit daemon hunc ordinem immutare: ergo nec mere interne Evam tentare. Probatur consequentia, quia interpa suggestio non fit nisi per internam immutationem portionis inferioris inordinatam, et praeter rationem.
6. Objicitur contra rationem D. Thome.— Dices, in sensitiva portione interiori distingui motum phantasiae a motu appetitus sensitivi, seu concupiscentiae: et rationem factam solum probare, non potuisse daemonem in eo statu excitare motum concupiscentiae praeveniendo rationem, non tamen idem probare de motu phantasiae, cum tamen ad suggestionem mere internam sufficiat. Assumptum probatur, quia quod phantasia excitetur, praeveniendo rationem, non est inordinatum, sed potius est ordo naturalis adeo necessarius, ut etiam in statu innocentia deesse non posset, alias non valerent tunc homines per objecta sensibilia ad intelligendum excitari: ergo nullum est inconveniens, nec contra ordinem illius status, quod illa interior immutatio phantasie opera daemonis immediate fieret: Probatur consequentia primo, quia hoc non erat contra ordinem proprium justitiae originalis, ut ostensum est. Secundo, quia per tentationem externam factam opera daemonis immutatur sensus exterior, im- mediate, et phantasia mediate: ergo eadem ratione potuit illa immutatio phantasie im mediate a Deo fieri, quia non apparet in hoc major deordinatio. Praesertim, quia sicut externus sensus, verbi gratia, auditus non ita immutatur a daemone immediate, ita ut ipse per se efficiat speciem in auditu, sed movendo corpus externum, et per illud efficiendo sonum, per hunc tanquam per objectum imprimit speciem in sensu: ita licet mere interne moveret phantasiam, non per se, et immediate in illam imprimeret phantasmata, sed movendo humores, et spiritus per illos phantasmata imprimeret, vel moveret, quod non videtur majorem inordinationem, quam illud prius continere. Tertio, quia alias nunquam posset daemon in statu innocentiee, quamvis duraret, tentare homines, nisi in corpore assumpto, vel formando sonum sensibilem, aut visibiles imagines, aut quid simile. Et pari ratione defacto non potuisset tentare beatissimam Virginem, nisi eodem modo, scilicet assumendo formam visibilem, vel per aliquem modum sensibilis locutionis, aut externae imaginis: utrumque autem videtur creditu difficile.
7. Ratio D. Thomee medis defenditur et roboratur. — Nihilominus ratio D. Thomse mihi videtur congruentissima, nam hcet non excedat vires naturales daemonis, movere interius phantasiam illo modo, non fuit decens, ut pro statu innocentiae tanta hcentia in corpus hominis illi tribueretur, sed hoc pertinuit ad poenalem subjectionem, qua homo post lapsum potestati daemonis traditus est: et ita non solum motus concupiscentiae, sed etiam motus phantasiae praeternaturali modo a daemone immissus, erat non solum contra decentiam et dignitatem, sed etiam contra rectitudinem illius status: tum quia unus motus est propter alium, et ideo tanquam unus reputantur; tum etiam, quia si illa licentia daemoni daretur, vix poterat sine novo miraculo motus concupiscentiae cohiberi ne insurgeret; tum denique, quia ipsemet motus phantasiae sic excitatus esset praeter rectum ordinem naturalem. Et confirmatur ex D. Gregorio, hom. 16, in Evangelium ubi ex eo quod daemon non potuit Christum tentare delectatione, aut consensu, intulit: Atgue ideo omnis diabolica illa tentatio non intus fuit: ergo simili modo ex eo, quod daemon non potuit Evam tentare per delectationem, recte inferimus, exterius tentasse, non mere interius.
8. Satisfit objectioni positee in n. 5, et aliis ejus probationibus .— Declaraturque hoc am- plius respondendo ad objecta contra rationem D. Thomae. Nam prima ratio principalis recte probat, seu sumit in antecedente, potuisse phantasiam in statu innocentiae moveri ab objectis materialibus mediis sensibus externis ordinario et naturali modo: inde autem non recte infert, potuisse mere interius a daemone excitari, quia motionis modus imperfectus, et quodammodo praeternaturalis est, ideo justitiae originali repugnabat. Unde ad secundum respondetur, non esse eamdem rationem de tentatione per locutionem externam, vel per interpam suggestionem. Cujus optimum argumentum est, quia Christus potuit priori modo tentari: posteriori autem modo non decuit. Rationem vero differentiae attigit divus Thomas quia in locutione, seu suggestione externa sola exterior creatura a daemone proxime immutatur, et ideo postea sequitur, ut sensus hominis a voce exterius formata naturali et ordinario modo excitetur. Unde tunc extrinsecum et valde accidentarium est, quod ilud objectum extrinsecum virtute, et industria daemonis formatum fuerit, quia inde nullus naturalis ordo in ipso honiine, vel in potentiis ejus invertitur. Quod secus esset si motio phantasiae mere interius fieret virtute daemonis: nam esto non posset immediate, et per se imprimere species in phantasia, satis magna subjectio et imperfectio hominis fuisset, si posset daemon interius movere humores, et spiritus animales intra corpus hominis existentes, atque illo modo interiores ejus potentias excitare. Nam si hoc posset, parum abesset, ut etiam concupiscentiam movere, et membra corporis alterare sine hominis voluntate posset, quod absurdissimum est: nulla ergo talis potestas, vel bcentia illi fuit pro illo statu concessa. Unde ad tertium libenter conccedimus utramque sequelam, nimirum, non potuisse daemonem, vel homines in statu innocentiae perseverantes, vel etiam beatissimam Mariam Virginem illo interiori modo tentare, nam ita inaxime decebat, et illi statui quasi connaturale futurum erat.
9. Ad probationem Cajetani in mun. 2. — Ad motiva vero Cajetani respondetur. Ad primum, parum referre, ut in alis Scripturae locis daemon per metaphoram Praco, aut serpens vocetur: tum quia non oportet, ut vox in uno loco Scripturae metaphorice usurpata, in eadem significatione in quolibet alio loco suinatur, ut est per se notum; tum etiam, quia non negamus, serpenten: significare daemonem etiam, in dicto, cap. 3, Gen. imo, ut videbimus, multa ibi dicuntur, quae non nisi in daemonem conveniunt, sed dicimus, in dicto loco Genesis non appellari daemonem serpentem solum per metaphoram, sed etiam quia per serpentem sensibilem, et externis oculis expositum loquebatur. Sicut etiam, in dicto loco Apocal. 12, daemon Draco dicitur, et per metaphoram, et quia revera sub forma sensibilis draconis apparebat in visione imaginaria, quae ibi describitur: et ita paulo inferius draco ille dicitur, serpens ille antiquus, alludendo, ut ibi notat Ribera, ad serpentem de quo modo agimus, nam fuit idem Draco, quamvis sub sensibili forma serpentis. Imo hinc videtur illud nomen quasi haereditasse, ut significat Hieronymus, Isai. 17. Unde ad secundum sumptum ex illa comparatione, "callidior cunctis animantibus", respondemus primo cum Augustino 11, Gen. ad litter., c. 29, et D. Thoma 2, 2, q. 165, art. 2, ad 4, comparationem illam per metaphoram convenire in ipsum daemonem, non solum comparatione brutorum animalium, sed etiam respectu hominum. Nihilominus vero addimus respectu amantium brutorum eamdem comparationem per proprietatem sumptam veram esse de ipso animali, ac serpente, nam propter calliditatem illius animalis dixit Christus Matth. 10. "Estote prudentes, sicut serpentes". Uhi licet non ponat apertam comparationem, satis tamen indicat habere illud animal magnam astutiam nativam ex instinctu naturali. De qua re videri possunt Hilarius, Chrysostomus et Hierony mus, Matth. 10, Albinus, et alii in Gen. et Basilius, homil. 12, in initium Proverb. et Epiphanius, haeres. 37, et Hugo de Sancto Victore, in Institutionibus monast., 2 p., l. 3, de proprietatibus Bestiarum, c. 40, usque ad 53, et Plinius, lib. 8, historiae, c. 27. Quorum sententias colligit Pereirius, l. 6, in Gen., q. 1, de hac re. Ad tertium respondetur, sine proprio miraculo potuisse daemonem sua naturali virtute per serpentem loqui, ut ex dictis libr. 4, de Angelis constat sicut asina Balaam movente Angelo locuta est num. 22. Nam licet ibi dicatur, Aperuit Dominus os asine ; non ideo dictum est, quia illud fuerit proprium miraculum, ut Cajetanus supra argumentatur, sed ut significaretur, non fuisse opus daemonis, sed boni Angeli ex divina ordinatione. Alia vero argumenta Cajetani explicando tentationem, et peccatum Evae, ac poenas ejus dissolvemus.
10. Error alius extreme contrarius preecedenti. —Secunda sententia praecedenti extreme contraria asseruit, serpentem illum fuisse ve- rum anima., quod vel virtute sua naturali potuit loqui, vel saltem Deum illi tribuisse pro eo tempore intellectum, et facultatem ad loquendum, et consequenter etiam ad percipiendum, quae illi Eva respondebat. Hanc opinionem refert Abulensis, Gen. 13, q. 418, et q. 429, in priori sensu, de virtute scilicet naturali: et nominat Josephum dicentem, diabolum non tentasse Evam, sed solum serpentem, ut littera sonat. Unde vult (inquit) quod serpens erat naturaliter loquens et intelligens, et ita potuit intelligere hoc, quod divit, et concipere illud : et in fine ait plurimos tempore Josephi hoc ipsum sensisse. Insinuatque illa opinionem Josephus, lib. 1. Antiquit., cap. 2, alias 3, non tamen habet illa formalia verba, quod serpens erat tunc naturaliter intelligens, seu potens inLelhgere, que dicebantur, estque res adeo absurda, ut vix in mentem hominis philosophi, et non ignorantis venire potuerit. Imo nec dicit expresse serpentem tunc potuisse naturaliter loqui. Hoc autem saltem insinuat inferius, dicens: Quod Deus iratus contra serpentem ob mahtiam, qua erga Adamum est usus, illi vocem ademit. Posset autem hoc sano modo exponi, si ad daemonem referatur, ita ut sensus sit, Deum privasse daemonem potestate amplius loquendi, vel tentandi hominem per serpentem. Sed hoc etiam voluntarie dictum esset, quia Scriptura nihil dicit de ademptione vocis facta serpenti, etiamsi per serpentem daemon intelligatur. Nec multum nobis curandum est de sensu Josephi, quia fortasse ex aliqua falsa traditione Judaica potuit errorem illum concipere, etiamsi absurdissimus sit, non philosophiae tantum, sed etiam verae fidei contrarius, quia nec philosophia, nec fides agnoscit animal habens intellectum, et ratione utens, nisi hominem: et idem est de propria locutione, ut tradit etiam Aristoteles, 1. 4 de Generat. animal., cap. 9, et lib, 5, cap. 7.
11. Barcepha eumdem errorem in posteriori sensu tribuit S. Ephrem.—Eapugnatur dictus error. —Magis autem mirandum est, quod Moses Barcepha, lib. de Parad., p. 1, cap. 27, eamdem sententiam in posteriori sensu de virtute divina explicatam tribuit sancto Ephrem. Proponit enim dubium, an tentator fuerit corporatus serpens, vel Satan intra illum latens, et ait: Ephrem in quodam commentario tradidisse, quod serpens corporeus mulierem allocutus fuerit, quia Satan impetravit a Deo, ut ei locutionem et intellectum concederet. Quae sane sententia multo est absurdior, quam praecedens ; tura quia, si serpens ex natura sua non est intelligens, non potuit accipere vim intellgendi, nisi mutata natura, et tunc jam non esset serpens, sed homo, nam quod per sensus, vel materiales potentias intelligeret, prorsus erat impossibile, tum etiam, quia licet esset possibile, esset stupendum miraculum frustra, et sine fundamento, vel causa excogitatum, et praeterea peculiarem absurditatem habet, dicere fecisse Deum tam grande miraculum ad petitionem daemonis, et ad finem decipiendi hominem. Et quoad hoc idem est de locutione, quia licet minus repugnet, locutionem quoad externum, et sensibilem sonum fieri per serpentem, ut instrumentum Dei, tamen non erat necessarium fieri miraculoso modo; nec etiam decebat, Deum tali miraculo veluti juvare daemonem ad tentandam Evam. Potuit ergo facile fieri, ut supra dixi, per naturalem potentiam Angeli formantem sonum similem locutioni humanae per os serpentis, seu in ore ejus, supplendo per aeris motionem defectum naturalis facultatis, et instrumenti idonei ad formandam vocem, qui erat in ore serpentis. Sicut etiam in locutione asinae Balaam per bonum Angelum factum est. Nec in operibus Ephrem, quae nunc extant, absurdam hanc sententiam ego reperio, quin potius in 3 tom., tract. de Poenitent., versus finem, ait: Inimicitn, id est, daemonem, per scientiam cunctarum rerum intelligentium primos parentes decepisse.
12. Secunda assertio catholica. —Vera ergo et catholica sententia est daemonem fuisse, qui sub specie visibilis serpentis Evam tentavit. Nam quod auctor praecipuus illius tentationis et seductionis, daemon fuerit, in Scriptura legitur. Nam hac rationedicitur Sapient. 2. "Invidia diaboli mors introivit in orbem terrarum", et ob eamdem causam Joan., Apoc. 20, vocat illum serpentem antiquum, ut supra notavi. Et Christus Dominus Joan 8, diabolwn (dicit) fuisse homicidam ab initio, quod ratione hujus tentationis dixit, quia diabolus decipiendo Evam, et per illam Adamum, causa fuit mortis ipsorum, et omnium hominum. Et ratio est clara, quia tentatio illa non potuit fieri nisi a creatura intellectuali, et non ab homine, quia nec erat alius praeter Adamum, nec si fuisset, per serpentem loqui potuisset, nec bonus Angelus potuit esse auctor tanti mali: ergo fuit diabolus. Communiter creditur esse Luciferum, quod et multis conjecturis potest fieri verisimile, et est verbis Christi consentaneum. Quod autem non in propria, et sola spirituali natura, sed sub specie visibili serpentis ad tendandum accesserit, satis con- tra Cajetanum probatum est, et addi potest illud Pauli 2, ad Corinth. 11: "Timoeo, ne sicut serpens Evam seducit astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri". Eademque est communis sententia Sanctorum, ut videre licet in Basilio, homil. de Parad. et Chrysostomo, hom. 16 et 17, inGen., Theodoreto/, q. 31 et 32, inGen., Ruperto et aliis infra citandis.
13. An serpens per quem deemon tentavit fuerit verus, vel apparens. — Prima sententia tribuitur Cyrillo.—biflicultas autem est, utrum serpens ille quo daemon usus est tanquam instrumento, fuerit verum animal, vel tantum apparens, seu simulacrum, et imago quaedam serpentis. In hoc enim sunt opiniones, prima negat esse verum animal, sed tantum corpus effictum ad similitudinem ejus a daemone, qui ad decipiendam Evam ejus personam induere voluit. Hanc opinionem tribuunt Cyrillo, Moyses Barcepha, et Pereira. Verumtamen Cyrillus, l. 3, contra Julian., non tam aperte hanc sententiam adstruit. Nam respondens ad verba Juliani calumniantis, dicere, serpentem locutum esse cum Eva sermone humano, esse quid simile fabulis Graecorum: respondet, se mirari quomodo Julianus non intellexerit vocem illam daemonis operatione fuisse factam: Serpente vel amentum malignitatis illius sic adwnbrante. Quae verba non minus de vero serpente, quam de ejus effigie intelligi possunt. Et infra S ult., concludit, quod serpens solum existens per se non fuit mulieri locutus, cum natura, sermonis, et mentis expers sit, quod de vero animali dictum est. Subjungit autem haec verba: 7nduit vero personam ejus, malorum auctor Satan. Solum ergo ex illo verbo induit, videtur collegisse Moyses, loqui Cyrillum de serpente tantum apparente: sed profecto etiam potest dici daemon induisse personam serpentis, quia loquendo per verum serpentem tanquam unum quid cum illo repraesentari voluit. Verumtamen illam opinionem defendit Eugubius, in Genes.
14. Suadetur primo.— Et suaderi potest primo, quia Angeli tam boni, quam mali quando corpora sumunt ad aliquod ministerium, non formant vera animalia, quae exterius repraesentant, sed eorum similitudinem, neque etiam uti solent veris animalibus, vel assumere illa ad sua opera efficienda, ut in superiori tractatu, lib. 4, dictum est: ergo etiam daemon formavit eodem modo, et assumpsit similitudinem serpentis ad suum opus, et non verum animal. Probatur consequentia. Primo, quia non erat major necessitas veri animalis ad tentandam Evam, quam ad alia opera. Et est optimum exemplum de tentatione Christi, quam daemon perficit in assumpto corpore hominis apparentis, non per verum hominem. Secundo, quia ex verbis Scripturae id colligi non potest, tum quia hcet loquatur simpliciter de serpente, tamen etiam simpliciter vocat homines eos, qui Abrahae apparuerunt, quamvis vere fuerint Angeli ; tum ctiam quia nomen serpentis maxime refert ad ipsum daemonem, quem sic vocat propter assumptam similitudinem serpentis, sicut jam diximus, et infra explicando maledictionem serpentium latius videbimus. Tertio, quia ex nullo effectu, vel signo ostendi potest, illum fuisse verum serpentem. Nam quod Pereira objicit, quia quando Angeli assumunt adumbratam formam hominis, confecto ministerio, illam exuunt: serpens autem ille non evanuit finita tentatione, nam postea praesens adfuit maiedictioni Dei: hoc (inquam) non cogit, quia licet possit Angelus statim exuere formam, quam induit, tamen etiam potest subilla aliquantulum perseverare, praesertim quia tempus illud brevissimum fuit et fortasse daemon nondum expleverat totum malum, quod intendebat. Vel certe, quod credibilius est, Deus coegit illum ad permanendum, vel ad comparendum in eadem specie, quia licet ipse suum pravum opus consummasset, Deus suum bonum opus, id est, judicium suum nondum tulerat. Nam certe nisi hoc ad divinam providentiam referatur, ctiamsi ille fuerit verus serpens, potuisset non adesse quando Deus poenam denuntiabat primis parentibus, vel etiam poterat non adesse daemon: igitur ex illo signo non recte colligitur, verum fuisse scrpentem.
15. Secunda sententia Barceple. — Secunda sententia nihilominus aftirmat, illum fuisse verum serpentem. Hanc opinionem refert allegatus Moses ex quodam Jacobo Sarugense, quam ipse approbat, et sequitur. Ratio vero, qua utitur, infirma est, scilicet, quia Eva corpore et spiritu constabat, et ideo daemon, qui spiritualis est, sibi conjunxit corporalem serpentem ad aggrediendum illam. Haec enim ratio ad summum probat assumpsisse daemonem sensibilem formam serpentis, veram quidem quoad corporis sensibilitatem, non quoad specificam naturam serpentis. Alii etiam Patres, licet aperte hoc non disputent, tamen in modo loquendi hanc sententiam multum insinuant, ut videre licet in Basilio, Chrysostomo, Theodoreto, locis ctatis, et Augustino, lib. 11, de Civit., cap. 27, ubi de daemone dicit: 7n ser- pente locutus est, utens eo celut organo, mocensque epus naturam eo modo, quo ille movere, et anoveri alla potuit ad evprimendos verborum sonos. Uhi in verbo illo, movens naturam ejus, multum insinuat fuisse verum animal. Et in capite 28 iterum id repetit, et adductis exemplis similibus magis declarat: et in lib. 14, de Civit., cap. 11, expresse dicit in Paradiso fuisse animalia terrestria, et inter ea serpentem, quo daemon ad suam deceptionem tanquam instrumento usus est. In quibus verbis satis indicat, serpentem illum fuisse verum animal.
16. Haec secunda sententia satis probabilis est. — Atque haec sententia facile defendi potest. et cum omni proprietate verba Scripturae intelligit, et ideo satis probabilis est, quamvis a nobis nulla sufficiens ratio reddi potest, cur potius vero animali, quam ejus simulacro daemon usus fuerit, cum alioqui non soleant Angeli ita operari per animalium corpora, ut objectum est. Id vero huic sententiae obstare non debet, quia etiam non possumus sufficientem rationem reddere, ob quam daemon potius per serpentem, quam per aliud animal Evam tentaverit. Praesertim cum alia sint aptiora ad vocem humanam formandam per illorum ora, quam serpens: et alioqui serpentis aspectus ingratvs, imo et horrificus hominisit. Quocirca sicut Augustinus, lib. 11, Genes. ad lit., cap. 3, dicit: Non debemus opinari, quod serpentem sibi, per quem tentaret diabolus, elegerit, sed cum esset in eo decipiendi cupiditas, non nisi per illud animal potuit, per quod posse permnissus est. Ita nos dicere possumus, daemonem non sua libera electione usum fuisse potius vero animali, quam ejus simulacro, sed tunc non fuisse permissum fictum animal formare et assumere. Cur autem non fuerit permissus, respondere possumus ad abdita, et justa Dei consilia pertinere, sicut de priori permissione idem Augustinus dixit. Et fortasse in statu innocentiae non permitteretur daemon uti phantasticis corporibus ad homines decipiendos et illudendos, propter illius status immunitatem.
17. Cujus speciei fuerit ille serpens ignoratur. — Ex quibus colligere possumus, supervacaneum esse inquirere, cum sint varia genera serpentium, cujusnam speciei fuerit: tum quia sciri a nobis non potest, tum etiam, quia nec rationem probabilem cur potius hujus speciei, quam alterius fuerit, reddere possumus. Quod contra peregrinas aliquorum opiniones latius prosequitur Pererius, in diet. l. 6, quaest. 1. Et nihilominus ipse conjectatur fulsse serpentem, quem scytalem vocant, quia est animal formosum et pulchrum, adeo ut licet sit reptando piger, admiratione sui capiat stupentes, quod affert ex Solino, cap. 30. Sed hoc etiam mihi incertum est, nam Latini longe aliter nomen illud scytale interpretantur, nimirum, significare murem arachneum, seu araneum, ut est apud Calepinum verbo segtale, cum Columella, quem cit. l. 6, c. 17, et apud Scholiastem Plinii, l. 32, cap. 5, qui addit ex Lucano, esse serpentem exitiosum, nihil tamen de ejus pulchritudine dicit. Nec existimo daemonem fuisse usum illo serpente propter pulchritudinem, sed propter calliditatem, ut infra explicabo. Unde verisimile est, sicut Christus Dominus quando Luc 10, dixit, estote prudentes sicut serpenles, locutus est decommunibus serpentibus, hominibusque notioribus, ita serpentem illum, quo usus est daemon fuisse unum ex his, qui notiores sunt hominibus, et inter eos frequenter versantur, etiamsi in particulari qualis speciei fuerit ignoretur.
18. Cur Eva non horruit serpentem. — Sed illud magis mirandum, et inquirendum est quomodo Eva audiens serpentem loquentem non horruerit, ac turbata timuerit, sed potius magna tranquillitate responderit, et colloquium cum serpente miscuerit. In quo puncto aliqui respondent, Fvam non horruisse serpentem, quia tunc omnia animalia erant homini subjecta, et nihil mali poterant illi inferre. Ita Chrysostomus, homil. 16, in Gen., additque Basilius, in hom. de Par. serpentem specialiter fuisse tunc mitem, Damascenus etiam l. 2, c. 10, adjungit: Quod serpens familiaris homini erat, ut qui praeeceeteris animantibus ad eum accederet, blandisque motibus cum eo veluti collogueretur. Exv quo (ait) factum est, utomnis mali auctor diabolus ipsius opera uteretur, etc. Alii denique addiderunt, illum serpentem faciem virgineam habuisse, quod ex Beda refert Bonaventura, in 2, d. 21. a. 1, q. 2, ad arg., quem ipse sequitur. Verum tamen si haecultima sententia in hoc sensu intelligatur, ut aliqua species serpentum faciem virgineam habeat naturalem, et ideo talem daemonem legisse, fabulosa res est, ut Lyranus et Pereirius dicunt contra Magistrum historiae, quia in dicto sensu id asseruisse videtur. Quia neque in philosophis, nec in historicis talis generis serpentum memoria invenitur. Neque etiam videtur verisimile, quod possit tam imperfectum et horrendum animal faciem virginis connaturaliter habere. Si vero sit sensus daemonem astutia sua formasse hujusmodi faciem in capite illius serpentis ut Eva placide, et sine perturbatione secum loqueretur: sic non habet tantam absurditatem. Nihilomiuus tamen habet magnam incertitudinem quia Scriptura nihil de hoc loquitur, et Patres frequentius significant, daemonem usum fuisse naturali serpente sine aliqua fictione, aut apparente immutatione. Et praeterea etiam illo admisso non expedit difticultatem, ut videbimus. Hlud autem, quod addit Damascenus de familiaritate hominis cum serpente non video quomodo constare possit, et difficultatem etiam non cvacuat. Denique quod Chrysostomus et Basilius dicunt, tunc omnia animalia, et serpentem in peculiari, fuisse homini mansueta, sufficit quidem ad rationem reddendam cur Eva nihil horruerit, vel timuerit viso serpente, nam codem modo, si deambulando in Paradiso occurreret ei leo, vel ursus, nihil profecto paveret, aut timeret.
19. Qua ratione potuerit Eva brutum animal ad colloquium admittere. — Besponsio Cyrilli, Magistri et Abulensis. —bifficultas vero est de loquela et colloquio cum serpente. Nam si Eva credebat, illum esse verum serpentem, sicut exterius apparebat, quomodo potuit non admirari cum illum loquentem audiret ; et cum esset prudens et intelligens, quomodo non prius secum recogitavit, qualis esset illa locutio? Ac denique cum sciret, illud esse animal irrationale, quomodo potuit ad illum loqui, et cum eo miscere sermonem. Ad haec respondet aliqua ex parte Cyrillus, l. 3, cont. Jul., S ecce iterum. Cum tunc non esset aliud rationale animal, mulier impendio sumplea eaistimabat fortasse, et aliis animalibus datum esse, humana voce loqui posse. Magister etiam in 2, d. 21, cap. 2, in fin., dicit mulierem putasse, serpentem officium loguendi a Deo accepisse. Eumque secutus est Abulensis, Gen. 13, q. 457, qui Augustinum etiam refert, 1. 11, Gen. ad lit. Sed in eo non invenitur ; quin potius conirarium ex illo sumitur, quatenus in cap. 30, dicit, mulierem non potuisse decipi a serpente, nisi prius peccaret. Et ideo etiam dixit divus Thomas, dict. q. 94, a. 4, ad 1, non oportere in hac parte sequi Magistri auctoritatem, et ob eamdem causam mihi non placet haec responsio. Nam (ut ex verbis dictorum auctorum constat) supponit magnam deceptionem 1n Eva, nam oportebat eam existimare, serpentem non solum loqui, sed etiam utt ratione potuisse, quod absurdissimum est.
20. Quo pacto Pererius et Fstella preedictam responsionem tucantur. — Impugnantur tamen, 1, 2.—hespondent aliqui illud non esse intelligendum de positiva deceptione, sed de negativa nescientia quae potuit esse in Eva, quia non oportuit cam adeo sapientem esse, sicut Adamum, neque per experientiam tunc cognoscere poterat, an aliud esset animal locutionis, et rationis capax praeter hominem. Et in hoc sensu defendunt rationem illam Pererius et Ystella. Sed imprimis interpretatio est contra expressa verba Magistri et Abulensis, imo etiam Cyrilli, ut allegatum est. Deinde videtur impossibile in illa actione separare deceptionem a nescientia, quia Eva audierat serpentem loquentem, et illi respondit tanquam personae intelligentiae capaci: ergo necessario debuit putare illum, quem audiebat, et ad quem loquebatur, intelligentem esse: ergo si cogitabat, illud solum esse animal, quod oculis videbat et loquebatur, non habuit tantum nescientiam, sed etiam judiciumerroneum circa proprietatem, seu capacitatem serpentis. hespondere videtur Pererius, illam ignorantiam Evae (quam ipse purae negationis vocat) non exclusisse omnem assensum, sed firmum. Quia non credidit (inquit) firmo assensu serpentem posse naturaliter loqui, sed dubio tantum, et quasi suspenso. Quae verba satis dubia, et (ut ita dicam) suspensa sunt, quia eorum auctor, neque negare potuit assensum, nec affirmare ausus est: et ideo vocat dubium, et suspensum. Verumtamen si dubium esset, quod vocant negativum tantum, seu per suspensionem Judicii utriusque partis, nullus esset assensus neque posset esse principium practice operandi et loquendi. Si autem fuit propositivum judicium, etiamsi non esset firmum sed formidolosum, esset vera deceptio.
21. Impugnantur tertio ec Ruperto. — Denique illam sententiam merito refellit Rupertus, lib. 3, in Gen., cap. 3, dicens: Ztem et illud queeritur, utrum nescierit mulier, quod serpens eeque ut cetera animantia irrationalis esset, et sua facultate logui non posset. Si hoc nescivit minorem (quod absurdum est) intelligentiam in illo lucido Dei Paradiso haluit, qnam munc habet in hac obscuritate vitee plenee miseriis, uli licet caro, que corrumpitur aggravet animam, scit tamen nullam praeter suam rationalem esse vitam. Si autem ( quod verum est) scivit, serpentem non nisi alieno spiritu potuisse loqui profecto in eo miree seductionis immensitas est, quod quasi omnipotentiam spiritus ejus mirata est mulier, qui per rationole animal humana formare verba potuisset. Sentit ergo Rupertus cognovisse Evam aliquem spiritum per serpentem secum fuisse locutum: et consequenter cognovisse eumdem spiritum responsum suum potuisse percipere, et ideo nihil timuisse, nec dubitasse cum eo loqui.
22. Verior responsio ex allato feuperto. — Mihique haec sententia valde probabilis videtur. Nam satis credibile est, habuisse Evam notitiam substantiarum spiritualium, id est, quod praeter res corporeas creasset Deus spiritus ratione utentes, et habentes potestatem ad habenda corpora. Ergo facile cogitare potuit, aliquem spiritum sibi per serpentem loqui. Fortasse tamen non discrevit an spiritus bonus, vel malus esset, quia de Angelorum lapsu revelationem nondum habuerat, quia hoc erat magis occultum, et contingens, minusque ad perfectam notitiam creationis Universi necessarium. Vel certe, si id cognoverat, tunc de hoc non cogitavit, nec ex prioribus verbis, et interrogatione serpentis statim dijudicare potuit qualis esset spiritus, qui sibi loqueretur.
23. Eamdem indicat D. Thomas. — Atque hanc sententiam indicasse videtur D. Thomas, 1 p., quaest. 94, art. 4, ad 2, dicens: Quod mulier putavit, serpentem accepisse loquendi officium non per naturam, sed aliqua supernaturali operatione. Ubi cum dicit supernaturali, non est rigorose intelligendum, sed quatenus quidquid in aliquo fitultra virtutem naturalem ejus, quodammodo supernaturale dici potest. Bonaventura etiam in 2, d. 21, art. 1, quaest. 2, ad 1, favere videtur, quatenus ait, mulierem non credidisse eum, qui loguebatur cum serpente esse adversarium sed potius bonum consiliarium. Ft ideo (inquit) tam occulta erat illa tentatio, sicut si diabolus loqueretur ad cor interius. In quo supponit, cognovisse mulierem aliquem spiritum locutum esse in serpente. Quod autem ait credidisse illum fuisse bonum consiliarium, vel corrigendum est, vel negative, seu potentialiter interpretandum, scilicet, non judicasse illum fuisse malum, sed vel abstraxisse, vel simpliciter processisse, quasi supponendo potuisse esse bonum consiliarium.
24. Instat contra hanc responsionem Pererius primo. — Secundo. — Tertio. — Objieit vero contra hanc sententiam Pererius. Primo, quia non satis consonat narrationi Moysis: nam ille simpliciter dicit, serpentem locutum esse ad mulierem, eique mulierem respondisse. Quod historice, et plane de serpente intelligitur, ad spiritum autem nonnisi incommode, et violenter detorquetur. Secundo, quia si Eva spiritum per serpentem sibi loqui credidisset, magis fuisset perturbata, et dolum statim suspicata esset, videns enim, non in spe- cie hominis (sicut Angeli sibi, et marito apparere solebant) sed per serpentem secum loqui fraudem aliquam statim timuisset. Tertio, quia Eva, quando reprehensa est a Deo, nonin spiritum sed in serpentem culpam conjecit, et Deus non spiritui, sed serpenti maledixit. Sed haec ex supradictis facile solvuntur. Quia etiamsi Moyses loquatur de corporeo serpente, sub illo comprehendit spiritum, qui loquebatur, sicut solet loqui Scriptura de Angelis specie sensibili apparentibus et loquentibus.
25. Ad primum. — Ad secundum. — Ad tertium quid. — Unde ad primum dicimus, quod sicut serpens, qui locutus est, non crat solum animal sensibile, sed spiritus per illum: ita etiam serpens, cui respondit mulier eodem modo intelligendus est: et ita ex littera illa colligi non posse, putasse Evam solum serpentem sensibilem esse, qui loquebatur, sed contrarium potius indicari, nam relativum cui, refert eumdem, qui locutus fuerat. Ad secundum imprimis ex Scriptura non constat, Angelos sanctos aliquando apparuisse in specie hominis Evae ante peccatum. Nam Gen. 1, solum habentur illa verba: "Benedicitque illis Deus, e ait, crescite", etc. Et infra: "Diitque Deus: Hocce dedi vobis omnem herbam", etc. Ex quibus ad summum colligi potest, locutum esse Deum sub forma humana sensibili ad primos homines ante peccatum. Quamvis etiam possint illa verba intelligi de interna inspiraUone et locutione, per quam Adam, et Eva illam cognitionem acceperunt. Et cap. 2, solum dicitur de Deo: "Et adducit eum (id est, Evam) ad Adam", quod non est necesse intelligi factum apparente Deo in forma sensibihl: et quidquid de hoc sit, de aliis certe apparitionibus Angelorum factis aut soli Evae, aut illi simul cum Adamo, nulla est ibi mentio. Et deinde quamvis sub forma hominis prius ei apparuisset aliquis Angelus, non ideo postea perturbata fuisset nam potius generaiter sciet, solere Angelos per corpora loqui, dubitare autem posset, an omnes loquantur per eadem corpora, vel per diversa, et cur ille, qui loquebatur sub alia forma veniret, quam prior. In quo nullum est inconveniens, sed potius ad providentiam Dei pertinere potuit: ut Eva facilius cognoscere posset daemonis deceptionem, et ita minus excusabilis redderetur. Ad tertium idem, quod ad primum, respondendum est: latius dicetur inferius, explicando, verba, quibus Deus serpentem maledixit.