Text List

On this page

Caput 2

Prev

How to Cite

Next

Caput 2

Caput 2

Quod fuerit initium peccandi evae, et quem progressum in multiplicandis peccatis habuerit

CAPUT II. QUOD FUERIT INITIUM PECCANDI EVAE, ET QUEM PROGRESSUM IN MULTIPLICANDIS PECCATIS HABUERIT.

1. Prima sententia Ruperti. — Secunda sententia indicata ab Augustino et Prospero. — Initium peccandi dici potest, vel prinum peccatum ab Eva commissum, vel primum tempus, in quo Eva peccare incepit. Utrumque ergo initium explicare intendimus, sed ut facilius declaremus speciem peccati primi, ac praecipui ab Eva commissi, inquirimus prius temporis initium, in quo Eva ab innocentia cadere coepit, et consequenter totum progressum, et ordinem peccatorum ejus explicabimus. Primum ergo Rupertus, lib. 3, in Gen., cap. 2, sentit, aliquod peccatum Evae totam serpentis tentationem antecessisse. Putat enim intra Paradisum non fuisse serpentes, nec alia bruta animalia, quia contra pulchritudinem, et decentiam, seu munditiem illius loci futurum fuisse existimat ; et ita locus ille non esset tantae beatitudinis existimandus, quantae fuisse dsecribitur. Ex hoc ergo infert, quod mulier corpore (ut ait) et oculis vaga dum incontinenter deambulat, forte prospectans qualis eatra Paradisum mundus haberetur, et dum serpens dulcedini terre proprius, et ambitiosius innititur, locus diabolo datus est, et occasio porrecta, ut Evam tentaret. Per quae verba satis significat, Evam culpa sua et inordinatis actionibus tentationi occasionem praebuisse, ac proinde culpam aliquam priorem tentatione fuisse. Etenim verba illa, gulier corpore, et oculis caga, dum incontinenter deambulat, manifeste indicant inordinatam actionem. Aliqui etiam dixerunt, Evam, prius quam a diabolo, tentaretur, peccasse per superbiam, et nimiam confidentiam sui; et movebantur, quia Deus non permitteret tentari innocentem, nam ipsa tentatio quaedam poena est. Quam sententiam indicare videntur Augustinus 11, Gen., cap. 5, et Prosperus, lib. 2, de Vit. contemp., c...

2. Ruperti sententia profligatur. — Prior vero sententia Ruperti omni caret fundamento. Nam imprimis, quod supponit intra Paradisum non fuisse animantia, falsum esse patet quia intra Paradisum eis Adam nomina imposuit, ut Gen. 2, narratur, ut supra explicuimus. Deinde tentatio Evae non lege a situ arboris scientiae facta est, nam in progressu tentationis "vidit anulier lignum, quod esset bonum ad vescendum et pulchrum oculis", etc., Gen. 3. Lignum autem scientiae boni, et mali erat in medio Paradisi, vel prope arborem vitae, ut ex 2, Gen., colligitur: ergo verisimile non est serpentem fuisse extra Paradisum, quando Evam tentavit, quia distantia a medio Paradisi usque ad terminos ejus non erat tam parva, ut in illa posset colloquium inter serpentem et mulierem misceri: erat enim distantia plurium milliarium, ut in superioribus diximus. Unde non est etiam credibile Evam in brevi tempore tam longam deambulationem fecisse. Denique illa inordinatio quam Rupertus Evae tribuit, nullum habet fundamentum in Scriptura, nec rationem, cur praesumenda sit. Nam si tanta erat inordinatio, ut esset peccatum mortale, nulla materia, nullumve indicium tam gravis culpae ibi reperimus: si autem venialis tantum culpa judicetur, haec in illo statu ante mortalem casum inveniri non poterat, ut diximus. Neque absque temerario judicio illam sine ulla probatione praesumere possumus, nam sine ulla veniali culpa potuit Eva aliquando sola, et separata a marito in Paradiso, et non longe ab arbore scientiae boni et mali deambulare. Atque ita serpens ante omne peccatum Evae, occasionem tentandi illam arripere potuit.

3. Altera quoque sententia empugnatur. — Altera vero sententia multo magis falsa est. Primo quia sine ullo fundamento judicat superbiae peccatum in Eva ante omnem tentationem externam. Secundo, quia si vera esset illa sententia, non fuisset daemon initium, et quasi prima radix lapsus humanae naturae, cujus contrarium ex Scriptura supra ostendimus. Et idem supponunt iidem sancti qui differentiam constituunt inter Angelum et hominem, quod ille ex se, et nullo exterius suggerente lapsus est: homo vero non nisi per suggestionem daemonis; et ideo omnes theologi conveniunt, Evam ante tentationem nihil peccasse, ut videre licet in D. Thoma 2, 2, q. 161, art. 1, et aliis in 2, d. 21. Neque est verum tentationem habere rationem poenas, maxime quando sine perturbatione animi fieri et vinci poterat: fuit ergo ad probationem virtutis et augmentum meriti, ut dixit Augustinus, lib. 11, in Gen., cap. 4. Nec in cap. 5, aliud docet, ut infra videbimus, simulque locum Prosperi exponemus.

4. Tertia sententia Pererii quae indicatur etiam a Cajetano. — Est ergo alia sententia dicens Evam peccasse statim post illam interrogationem serpentis: "Cur precepit volis Deus, ut non comederetis de omni ligno Paradisi" ? Nam statim (ut auctores hujus sententise interpretantur) Eva per superbiam peccavit, quia verbis serpentis inducta segre tulit, illo Dei praecepto esse astrictam, et appetut potestatem libere et sine tali subjectione vivendi. Ita opinatur Pererius, lib. 6, in Gen., disp. de Peccat. Evae, q. 1. et citat Cajetanum in eumdem locum. Verumtamen Cajetanus licet probabiliter conjectet, Moysem non retulisse omnia verba serpentis, sed paucis verbis multa comprehendisse, quibus (ut ipse late discurrit) persuadere voluit, praeceptum illud esse nimis grave, et contrarium libertati et commodis hominum, non tamen dicit, Evam statim fuisse in superbiam elatam. Id tamen insinuat, explicando verba Evae respondentis ad serpentem, ait enim quod diabolicum venenum in affectum mulieris serpsit per displicentiam precepti. Fundamentum hujus sententiae est, quia Eva respondendo serpenti multa peccata exterius commisit: ergo jam peccaverat interius per peccatum superbiae. Consequentia supponitur ex doctrina Augustini 14, de Civitat., cap. 13, ex illo Eccles. 10: "Initium omnis peccati est superbia" ; et specialius Iob. 4: "In ipsa initium sumpsit omnis perditio". Antecedens autem probatur. Primum ex Chrysostomo, homil. 16, in Genes. dicente: Oportebat initio colloguium illius non ferre, ec. Quia autem nescio quomodo allecta colloguium serpentis tult, per quem ut instrumentum pernicios a diaboli verba suscepit, congrwwn erat statim, eic.. ut ipsa aversaretur, et fugeret illius consuetudinem, etc. Verum quia pre magna negligentia non attendebat, non solum non eslt illum acersata, sed omne mandatum illi deteait, et margaritas porcis objecit. In quibus verbis negligentiam et culpam Evae iribuere videtur in toto illo colloquio, et praesertim exaggerare videtur malum detegendi divina mysteria sine delectu, et colloquendi cum daemone cum tanto discrimine. Unde hoc est primum peccatum quod aliqui in illa responsione accusant, scilicet, quod Eva periculo deceptionis et transgressionis praecepti divinise exposuit. Quia tenebatur advertere ilium esse superiorem aliquem spiritum, et se esse insufficientem ad rationem illi reddendam, vel ad disputandum cum illo, ideoque maritum potius adire debuisse, eique serpentis interrogationem notam facere, ut curam illius negotii assumeret. Et praeterea alii in verbis Evae triplex peccatum inveniunt. Primum mendacii in verbo illo, ue tangeremus illud. Secundum infidelitatis in verbo illo, ne forte moriamur. Ostendit enim se dubitare de re a Deo simpliciter revelata. Tertium esse potest aliud mendacium, quod ex eisdem verbis colligi videtur, quia Deus non dixerat, si comedetis, forte morieris, sed, /n quocumque die comederis, morte morieris. Ubi non solum non addidit particulam forte, sed potius addendo, in quocumque die, ostendit comminationem esse absolutam et infallibiliter esequendam.

5. Prima assertio D. Thomme et theologorum. —Probatur primo. — Nihilominus respondeo, Evam nec ante, quam serpenti responderet, nec in verbis per quae serpenti respondit, aliquid peccasse. Haec est aperta sententia divi Thomae, in d. quaest. 165, art. 2, et aliorum theologorum, in 2, d. 22, nam docent primum peccatum superbiae in Eva fuisse appetitum similitudinis ad Deum, quem appetitum non concepit, donec serpens replicavit, et dixit, Nequaquam moriemini, sed eritis sicut dii, etc. Ergo antequam serpens illa verba proferret, non praecessit aliud superbiae peccatum, ergo antea nullum peccatum Eva commiserat. Consequentia haec nititur in illo principio supra ex Augustino posito, initium peccandi in Hva fuisse superbiam. Altera illatio cum antecedente probatur, quia Eva non est in superbiam elata a se (ut ita dicam), sed excitata per suggestionem extrinsecam daemonis, sed ante illa verba nullum habuit motivum extrinsecum superbise, ut ex prioribus verbis serpentis manifestum est. Nam esto concedamus, serpentem non dixisse illa sola praecise verba, quae Moyses refert, nihilominus non possumus nos pro libito confingere alia verba, quae in illis non insinuentur, vel virtute contineantur. In serpentis autem interrogatione nullum est verbum formale aut virtuale ad superbiam excitans, sed ad summum tacite indicans, vel praecepti onus, vel periculosam curiositatem inquirendi rationem ejus. Imo in hoc etiam calliditas serpentis ostensa est quod non statim aperte transgressionem aut elationem persuasit, sed remote interrogando aggressus est, ut occasionem haberet proponendi postea falsam rationem praecepti, quae ad superbiam excitaret.

6. Probatur secundo ostendendo verba Chrysostomi in n. 4, procedere mystice, non litteraliter. — Deinde probatur assertio, quia ex responsione Evae, vel aliquo verbo ejus nullum peccatum cum fundamento colligi potest. Nam imprimis, quod Chrysostomus negligentiae, audaciae, aut imprudentiae illam arguere videtur, magis mystice et ad mores, quam secundum rigorem et proprietatem intelligendum videtur. Vel etiam negative (ut sic dicam) et non privative accipi debet. Facile namque concedemus. Evam non fuisse usam optimo consilio, nec summa prudentia, quasi disputando cum serpente: quia multo melius fuisset illius consortium fugere, et cum merito rem totam communicare. Verumtamen, hoc medium licet consultius fuisset, non fuit absolute ex praecepto necessarium: nulla enim sufficiens ratio talis praecepti apparet. Neque etiam potest Eva accusari eo quod detexerit supernaturale mysterium: tum quia non erat illi sub secreto datum; tum etiam quia spiritus, qui per serpentem ei loquebatur, jam se ostenderat illius mysterii conscium, et Eva potius verba illius correxit, vel ambiguitatem declaravit. Nam serpens non dixit, ut non comederetis de tali ligno, scilicet, scientiae: sed "ut non comederetis de omni ligno Paradisi", quod verbum ambiguum erat, nam significare poterat, mandatum illis fuisse, ut de nullo ligno comederent. Et in priori sensu verba erant falsa: in secundo autem confusa et incerta, et ita simpliciter erant ambigua et captiosa: et ideo Eva responsione sua veritatem declaravit, et confessa est, tum divinum beneficium agnoscendo, dicens, "de fructu lignorum, quee sunt in Paradiso vescimur": tum determinatam exceptionem per praeceptum factam explicando, de ligno, inquit, "quod est in medio Paradisi". In hoc ergo non videtur reprehensione digna, nec dici potest projecisse margaritas ante porcos, vel quia nondum cognoscebat illum esse spiritum malum, sed simpliciter spiritum intelligentem et capacem illius declarationis, vel quia non semper est malum, tentanti daemoni respondere, veritatem illi objiciendo, quam ignorare se simulat, sicut Christum Dominum fecisse scimus.

7. Probatur ulterius respondendo ad fundamentum Cajetani, in num. 4. — Confirmatur responsio er Gregorio.—Nec etiam video, quomodo ex verbis illis, aut ex illa exaggeratione, "ne comederemus, et ne tangeremus illud", colhgat recte Cajetanus, Evam jam concepisse displicentiam praecepti, vel, ut alii volunt, accidiam spiritualem, seu taedium de prohibitione sibi facta. Nihil enim horum in verbis illis significari video, nam priora verba, ut dixi, potius ostendunt tam beneficii, quam praecepti memoriam: posteriora vero, scilicet illius exaggerationis, ne tangerenuts, ut jam supra dixi, non continent falsitatem, tum quia fieri potuit, ut etiam verbum illud fuerit a Deo in praecepto expressum, vel quod Adam illo modo praecep- tum promulgaverit Evae, quamvis a Moyse in praecepti enarratione illud verbum fuerit omissum ; tum etiam quia cum dicitur, ne tangeremus, inteligendum est de tactu ad esum ordinato, et ita simpliciter continetur in prohibitione comedendi, et sine ullo mendacio potuit ab Eva explicite declarari. Neque in hoc ostendit displicentiam praecepti, sed potius aestimationem, et rigorem circa modum, quo erat perfecte observandum. Confirmatur et declaratur haec responsio ex D. Gregorio, lib. 35, Mor. 10, alias 13, ubi hoc praeceptum his verbis refert: S'ed notandum, quod illi dicitur, "ez omni ligno Paradisi comedite, de ligno autem boni et mali ne tetigeritis", ubi praeceptum ipsum refert per verbum non tangendi: ergo intellexit, illud esse comprehensum sub verbo non comedendi.

8. Item respondendo ad id quod de triplici Evae peccato asserebatur in fine mum. 4. — Denique particula forte, addita ab Eva dicente, ne forte moriamini, non continet mendacium, nec mentis dubitationem circa rem a Deo dictam indicat. Primum, quia, ut in superioribus diximus, interdum ita loquimur, non propter dubitationem, sed propter contingentiam effectus per se spectati seu ad ejus periculum indicandum. Ita respondit Bonaventura, in2, d.22, art. 1, quaest. 1, ad argumentum. Ubi etiam addit, potuisse Evam sine peccato dubitare non de veritate Dei, sed de sensu verborum ejus, an, scilicet, intelligenda essent de morte corporali, vel spirituali, aut an esset poena simpliciter statuta, et infallibiliter exequenda, vel tantum quam Deus comminatus esset remissibiliter ; et idem in virtute respondet D. Thomas, in 2, d. 22, quaest. 1, art. 1, ad 1. Unde addere possumus. potuisse Evam dubitare, an verba illa: in quacumque die comederitis, morte moriemini dicta fuerint tanquam comminatoria poenae, vel solum tanquam significantia effectum ex manducatione illius cibi consequendum, qualis esse posset mors, si fructus illius arboris ex natura sua esset nocivus, et humano corpori contrarius. Quia ergo serpens, interrogaverat Evam ratione praecepti, dicens, cur pracepit, etc., videtur illa in verbis suis pro ratione reddidisse periculum mortis, quod ex tali cibo imminebat, quia vero non erat certa, an esset haec ratio praecepti, addidit particulam forte, tum ut suam dubitationem ostenderet non de veritate, sed de sensu verborum Dei, et de ratione praecepti: tum etiam ne falsum diceret, sed suam ignorantiam, seu nescientiam ostenderet, quae illi statui non repugnabat. Et ita facile excusatur alterius mendacii, quod illi objiciebatur. Nam particula in quocumque die, dictam sensuum ambiguitatem non excludit.

9. Secunda assertio, que ex dictis eruitur.— Probatur auctoritate Augustini, D. Thomw et aliorum. — Ex quibus tandem concludimus, peccatum Evae incepisse statim ac verba illa serpentis audivit; nequaquam moriemini, sed eritis sicut dii, etc. Haec est sententia D. Augustini, lib. 11, Gen. ad litt., cap. 30, et lib. 65, Quaest. ad Orosium, quaest. 4, quam sequitur D. Thomas, 2, 2, queest. 163, art. 1 et 9 et alii theologi in 2, d. 22, et Pererius, lib. 6, in Gen. in expositione verborum serpentis et mulieris, et in disput. de Peccato Evae. Et probatur, quia post illa verba serpentis, aeguaquam, etc., statim additur: Vidit igitur mulier quod bonwm esset ligmun, etc. Sed per haec verba indicantur peccata exteriora Evae: ergo signum est interius peccasse statim ac serpens secundo locutus est. Consequentia probatur: tum quia inordinatio in motu corporis inordinationem interiorem supponit, nam ab illa procedit : tum etiam, quia in illo statu erat hoc peculiari ratione necessarium, quia in eo ita erant ordinata omnia per originalem justitiam, ut non possit in inferioribus partibus esse defectus, nisi in superioribus praecederet, et ideo non potuit in corpore sanctitas amitti, nisi violata prius animae sanctitate, ut in simili dixit Augustinus, lib. 1, de Civitat., cap. 8. Antecedens vero probatur ex ipsis verbis Genesis nam postquam mulier promissionem serpentis audivit, statim curiose aspexit lignum scientiae, et vidit, quod esset bonum ad vescendum. In quibus verbis satis significatur inordinate, et non simplici, ac puro animo aspexisse. Nam prius (ut per se credibile est) jam saepius hgnum illud aspexerat, et tamen non viderat, quod bonum esset ad vescendum: aliter ergo tunc aspexit.

10. Item ostenditur ex aliis.—Unde Albinus, quaest. 66, in Genes., interrogat, cur mulier consideravit lignun post serpentis persuasionem ? Et respondet: Ut eaplicaret, si quid in eo mortiferum esset, dum autem nihil in eo tale reperiret, confidentius gustavit ex eo. Ideo autem intentionem id explorandi habuit, quia jam appetere inceperat esum ejus, a quo propter mortis timorem retardabatur: ergo modus ille aspiciendi inordinatum animum supponebat. Unde Rupertus, lib. 3, in Genes.. cap. 9. Recera (inquit) nondum eo modo viderat, quia cum ea praesunptione, qua nunc intuita est, nondum consideraverat. Et infra: VFidit igitur, id est, consideravit, diligenter intuita est, curiosius attendit, et judev ecrum, que audierat, ipsa esse voluit. Confirmat hoc Bernardus, tract. de Gradib. humilit., gradu, 1, S 2. Quid tuam (inquit ad Evam) mortem tam intenle tueris ? quid illo tam crebro vagantia lunina jacis: quid spectare libet, quod manducare non licet ? Et infra: Ft si culpa non est, culpae tamen occasio est et indicium commisse, et causa est committendee. Quamvis ergo ille aspectus oculorum pro se malus non appareat, et ex levitate, curiositate, aut sensibili voluptate factus, levis culpa esse possit, tamen in ea nec fuit sine culpa, ut verba ipsa indicant, ut cum Patribus ponderavimus, et effectus monstravit, nec potuit esse in eo statu ex veniali culpa, aut praeveniente motu indelberato : ergo fuit ex aliquo pravo appetitu jam concepto. Unde Gregorius 21, Moral., cap. 2, ait: Hva prius incaute conspevit lignum, quam ipsum contingeret: ideo autem incaute aspexit, quia mens ejus jam interius corrupta fuerat. Et inde etiam provenit ut idem lignum, pulchrum oculis, aspectuque delectabile, multo aliter quam antea, ei visum fuerit: nam quae non rectis oculis aspiciuntur, vehementius movent, et juxta affectum videntis pulchriora apparent. Unde Gaudentius, in tract. 15, qui est de Machabaeis, ita exponit illa verba, Frauctus ille ita visus est speciosus, ac dulcis, ut concupiscentiam preestaret oculis, et gulee conciliaret illecebrum. Jam ergo interius peccaverat Eva, quando illo modo arborem aspexit: ergo signum est, lapsum ejus incepisse statim, ac serpentis promissionem audivit.

11. Quodnam fuerit illud primum Evee peccatum. — Peccasse Evam per infidelitatem suadetur ex Scriptura. — Item per superbiam affirmant Augustinus et D. Thomas. — Jam vero explicandum sequitur quodnam illud primum peccatum Ewae fuerit. Duo enim ibi intervenire potuerunt, scilicet, infidelitatis, et superbiae, et utrumque videtur in Eva praecessisse. Nam imprimis de Eva dicit, Apost. 1, ad Tim. 2, "Mulier seducta in prevaricatione fuit", cum tamen de Adam dicat, non fuisse seductum. Illa autem seductio Evae in rebus ad fidem pertinentibus fuisse videtur, nimirum in hoc, quod serpenti dicenti, "nequaguam moriemini", plus credidit, quam Deo dicenti, morte moriemini. ergo per hanc deceptionem et infidelitatem incidit. Item credidit promissioni serpentis, "eritis sicut dii", quae errorem in fide continebat. Denique credidit, Deum prohi- buisse esum ligni, quasi ex invidia, ne fierent sicut dii, scientes bonum et malum, quod etiam errorem intolerabilem continet. De peccato vero superbiae id affirmat Augustinus in locis superius citatis, et praesertim lib. 11, Genes. ad litt., cap. 30, quem D. Thomas sequitur, et videtur communiori sententia theologorum receptum. Et maxime probari solet ex sententia Sapientis Ecclesiast. 20, et Tobiae cap. 4, dicentium, initium peccandi fuisse superbiam. Denique ex fide, quam Eva serpentis promissioni, et verbis dedit, satis probabiliter colligitur, Evam appetiisse excellentiam a serpente promissam inordinato modo, et ultra suae naturae proportionem, quod ad superbiam pertinet.

12. Arguitur ea duobus illis peccatis infidelitatem praecessisse. — Inter haec autem duo peccata dubitari potest, quodnam illorum prius fuerit. Nam quod praecesserit infidelitas probari potest, quia prius Eva credidit vera esse verba serpentis, quam excellentiam scientiae et similitudinis ad Deum inordinate appeteret, sed infidelitas consummata est in illa credulitate, superbia vero in hoc appetitu: ergo praecessit infidelitas superbiam. Major probatur, primum ex Augustino 14, de Civit., cap. 17, ubi de primis hominibus ait: Zoc itaque cognoverunt, quod felicius ignorarent si Deo credentes, et obedientes non commatterent, quod eos cogeret, emperiri infidelitas, et inobedientia, quid nocerent. ubi infidelitatem ponit tanquam radicem, et initium totius lapsus primorum hominum. Deinde ratione, quia judicium intellectus praecedit actum appetendi, nam est causa illius, et in hoc particulari facto non appetisset Eva similitudinem Dei, nisi credidisset serpenti dicenti, sibi esse possibilem, quia sola apprehensio sine judicio non sufficit ad inducendum affectum. Et quamvis fortasse posset aliquis simplici affectu ferri ad impossibile, et a fortiori ad bonum apprehensum nondum judicatum possibile: nihilominus efficaci affectu, nemo potest appetere, nisi quod judicat sibi esse possibile. At vero appetitus Evae fuit efficax, cujus signum est, quia ex vi illius statim applicavit media, aspiciendo attente pulchritudinem cibi, et applicando manum ad tollendum illum de arbore, et comedendum: ergo talis appetitus ex praecedenti deceptione, et errore processit.

13. Objectioni occurritur. — Dices, non potuisse foominam decipi antequam pcccaret, quia in statu innocentiae nulla poterat esse deceptio, ut supra dictum est. Respondetur decep. tionem intellectus non potuisse praecedere omne peccatum voluntatis, quod supra dictum est, potuisse autem praecedere speciale peccatum superbiae, ut argumentum probare videtur. Quia illamet deceptio voluntaria fuit, per voluntatem, scilicet, credendi serpenti, quae voluntas ex objecto non fuit actus superbiae, sed haeresis, quatenus in voluntate esse potest, seu impiae affectionis ad res fidei contrarias, vel temeraria deliberatio contra studiositatem. Unde ante hanc voluntatem credendi non praecessit alia deceptio, sed inconsideratio, et levitas, ac negligentia circa examen rei credendae. Hoc ergo peccatum ante superbiam praecessisse videtur. Et hanc sententiam secuti sunt Lutherus et Calvinus, ut Bellarminus refert, dicto libro 3, de Amissione gratiae, c. 4.

14. Verior sententia praecessisse superbium. — Nihilominus contrariam sententiam, nimirum primum peccatum Evae fuisse superbiam, docet expresse Augustinus, dicto cap. 30, dicens: Quando his verbis crederet mulier a bona, atque utilire se fuisse prohibitos, nisijamnesset menti amor ille proprie potestatis, et quedam de se superba preesumptio, quee per illam sententiam fuerat convincenda et humilianda? Et hanc sententiam sequitur Magister in 2, d. 22, ubi doctores communiter eam approbant, et D. Thomas 2, 2, quaest. 163, art. 1, praesertim ad 4, ubi post relata verba Augustini, subdit, quod non est sic intelligendum, quasi superbia praecesserit suasionem serpentis, sed quia statim post suasionem serpentis, invasit mentem ejus elatio, ex qua consecutum est, ut crederet esse verum, quod serpens dicebat. Quae expositio adhibenda etiam est ad verba ejusdem Augustini, lib. 11, Genes. ad litt., cap. 5, scilicet: Nec arbitrandum est, quod esset hominem dejecturus iste tentator, nisi praecessisset in anima hominis quedam elatio comprimenda, etc. Nam videtur in his verbis supponere Augustinus elationem non fuisse ex tentatione daemonis, quod falsum est: nam supra probavi, primum peccatum Evae quodcumque illud fuerit, ex suggestione daemonis fuisse. Loquitur ergo Augustinus de dejectione hominis quoad peccatum comedendi de ligno vetito, significans non potuisse, nisi inchoando a superbia, ad illud perveniri. Et in eadem sententia est Prosper, lib. 2, de Vita contempl., cap. 19, qui eodem modo exponendus est, et ex his, quae infra de Adamo dicemus, haec pars magis confirmabitur, et auctoritate illam late probat Bellarminus, dict. cap. 4.

15. Probat D. Thomas predictam sententiam. — Ejus tamen ratio non satis urget. — Ratione confirmat eam divus Thomas, quia non potuit Eva primo peccare ex affectu alicujus objecti sensibilis, in quod concupiscentia solet inordinate tendere, quia haec inordinatio non habebat locum in statu innocentiae: ergo primum Evae peccatum fuit ex appetitu alicujus spiritualis boni supra suam mensuram, quod ad superbiam pertinet. Haec autem ratio non videtur omnino cogere: tum quia in statu innocentiae possent peccare homines primo, ac immediate circa bona sensibilia, non praeventi, aut praemoti a concupiscentia sensibili, sed tantum ex sua mera voluntate, amando illa bona contra regulam rationis: tum etiam, quia potuit Eva peccare circa spiritualem actum, qualis est actus credendi, in quo non fuisset appetitus excellentiae, vel superbiae. Unde non recte etiam sequitur, si Eva peccavit primo circa objectum spirituale, contempto divinae regulae ordine: peccasse primo per superbiam, quia potuit peccare, facile credendo serpenti, non per superbiam, sed per negligentiam, nec per formalem contemptum Dei, qui ad superbiam spectat, sed per contemptum materialem, et inconsiderationem divinae regulae.

16. Pie exponitur probatio D. Thome. — Igitur cum D. Thomas in sua ratione utitur illo verbo non potuit, non est cum tanto rigore accipiendum, ut absolutam impotentiam significet, sed moralem impossibilitatem: sic enim in eo statu, et cum tanta rectitudine animi et potentiarum, vix fieri poterat, ut contra divinum praeceptum, propter solam sensibilem delectationem, voluntas nulla pravia concupiscentia mota, libere determinaretur.

17. Qua utcumque etiam valet ad suadendum superbiam praisse ante infidelitatem.—Atque in hoc sensu conjectura est satis probabilis, quae cum eadem effticacitate procedit, superbiam ad infidelitatem comparando. Primo quidem, quia nullum motivum ibi praecesserat, quod intellectum Evae fide, et doctrina illuminatum posset movere ad credendum serpenti plus, quam Deo, nisi aliqua perturbatio in animo ejus praecessisset, seu affectus, qui intellectui tenebras immitteret. Hic autem affectus, cum non fuerit de re materiali et sensibili, non nisi appetitus excellentiae esse potuit : praecessit ergo hic appettus infidelitatem. Quam rationem insinuavit Augustinus 14, de Civitat., cap. 13, dicens: Ad malum opus non perveniretur, nisi praecessissct mala voluntas. Porro male voluntatis initium, quod esse potuit, nisi superbia? Et infra: Si voluntas in amore superioris immutabilis boni, a quo illustrabatur, stabilis permaneret, non inde ad sibi placendum averteretur et in hoc intenebresceret, ut illa verum crederet, divisse serpentem. Ft declaratur amplius haec ratio, quia haeresis dupliciter in aliquo invenitur, scilicet, vel tanquam in auctore, vel tanquam in discipulo, seu persuaso ab alio. Et priori modo non oritur, nisi vel ex superbia, vel ex nimio affectu ad res terrenas et sensibiles, ut sentit Augustinus, lib. de Pastorib., cap. 8, et lib. de Utilit. credendi, in principio. At vero qui ab alio trahitur in haeresim, vel in superbia, et aftectu temporalium illum imitatur, vel ignoranter, et ex quadam simplicitate decipitur. Eva autem infidelis fuit isto secundo modo tanquam ab alio decepta, non possumus autem dicere ex simplicitate et ignorantia fuisse deceptam: tum quia serpens nulla ratione sophistica ad illam persuadendam, sed simplici attestatione usus est: Vequaquam moriemini, etc., tum etiam, quia Eva erat suflicienter in fide instructa, et alioqui nulla ratio boni per se apparebat in credendo serpenti, nisi ex affectu ad aliud bonum alqua ratio utilitatis, vel commoditatis redundaret: ergo necessario debuit praecedere affectus aliquis, ex quo voluntas illa credendi serpenti, originem duceret ; cum ergo ille affectus non fuerit ad alias res terrenas, profecto esse non potuit nisi superbia.

18. Ad Augustinum allatum numn. 12. — Haplicatur peccatum superbie Evee ut satisfiat rationi eodem num. 12 allatee. — Neque contra hoc obstat ratio superius facta, negamus enim, judicium aliquod erroneum praecessisse in Eva ante inordinatum appetitum excellentiae. Et ad Augustinum respondemus in eo loco per inobedientiam intelligere peccatum manducandi de ligno vetito, ut est per se notum, etiam ex communi usu loquendi de illo peccato: et illam inobedientiam dicit ex infidelitate processisse. Et ita exponit Augustinum D. Thomas 1. 2, quaestion. 89, art. 3, ad 2, non declarat autem eo loco Augustinus quomodo Eva fuerit ad infidelitatem inducta, quia jam cap. 13, dixerat ex superbia inductam fuisse. Ut autem ad rationem respondeamus, prius objectum illius superbiae explicare necesse est. Quod optime tractat divus Thomas, dict. quaestion. 163, art. 2, et in summa dicit, fuisse similitudinem Dei non secundum aequalitatem, sed secundum quamdam imitationem in excellentia scientiae, et potentiae ultra regulam debitam, et supra suam mensuram, et ita inter- pretatur Augustinum in id Psalm. 68. Que non ragui tunc exolvebam, Concione 1, dicentem de primis hominibus, Aapere coluerunt divinitatem, ut intelligatur de divinitate non per essentiam, sed per quamdam excellentem participationem, quia prior est impossibilis , posterior vero facile potest ut possibilis apprehendi.

19. Progreditur explicatio. — Et hoc ipsum satis colligitur ex verbis serpentis. Quia, ut supra dixi, Eva non est excitata ad superbiam, nisi ex suggestione serpentis: ergo illud fuit objectum superbiae mulieris, quod illi fuit a serpente propositum, ut Chrysostomus, homil. 16, in Genes. et Augustinus, lib. 8, de Genes., cap. 13, recte ponderarunt. Serpens autem similitudinem Dei illi proposuit, dicens, Zritis sicut Dii, et statim declaravit, qualis esset illa simihtudo, dicens, Scientes bonum et malum. Ergo superbia Evae fuit appetitus excellentiae in cognoscendo quid sibi esset bonum, quidve malum. Qualis autem fuerit hic excessus in scientia boni, et mali, non satis constat. Nam velle scire bonum et malum, et in hoc assimilari Deo, non est per se malum: malitia ergo est in excessu, ut siquis velit scire plus, quam oportet, et assimilari Deo plus, quam debet. Hunc ergo excessum explicat D. Thomas dicens, in hoc peccasse Evam, quod voluit tantam scientiam boni et mali habere, ut per virtutem propriae naturae determinaret sibi, quid esset bonum, et quid malum ad agendum, vel etiam ut per se cognosceret, quid sibi boni et mali esset futurum. Unde probabile est, Evam tunc non cogitasse in particulari de modo illius excellentie, sed, auditis verbis serpentis, statim concepisse quamdam scientiam sibi sufticientem ad beatam vitam, et ad regendum seipsam, et statim illam appetiisse sine ordine, vel subjectione ad Deum, sed absolute, ut illi fuit proposita, etiam contra ordinem, et praeceptum Dei, et ita per superbiam in illo appetitu excessisse. Additque consequenter divus Thomas, etiam excessisse Evam, appetendo potestatem operandi virtute propriae naturae ad beatitudinem consequendam, quod significavit Augustinus 11, Genes. ad litter., cap. 30. Et intelligendum videtur de appetitu quasi in actu exercito, ut sic dicam, magis quam in actu signato, id est, magis ex modo volendi, quam ex parte objecti, expresse sihi propositi. Nam excellentia illa potestatis non fuit a serpente distincte proposita, tamen quia obtulit, et promisit similitudinem Dei obtinendam praeter ordinem ab ipso statutum, imo contra praeceptum ejus, ideo virtute illam perfectionem proposuit, ut obtinendam propria industria et facultate. Eodem ergo modo Eva illam appetiit, non quidem directe cogitando de tali potestate, nec de modo acquirendi dictam excellentiam, sed nimio quodam amore sui absolute appetendo illam excellentiam, nihil pro tunc considerans, vel de qualitate illius, vel de modo illam obtinendi.

20. Satisfit jam rationi in num. 12.— Hoc ergo posito, respondemus ad hujusmodi elationem non fuisse necessarium, ut infidelitas praecederet, imo neque aliquod judicium erroneum, seu simpliciter falsum etiam contra rationem naturalem. Quia apprehenso illo objecto sub illa confusione proposito, satis erat apprehendere, et judicare illam scientiam ut possibilem sibi simpliciter, et consequenter ut sibi maxime convenientem, st obtineretur. in hoc autem judicio nulla falsitas inrigore involvitur, quia scientia ipsa absolute possibilis est, et conveniens si obtineatur: id autem, quod ibi adjungebatur, vel inordinatum, vel impossibile, non proponebatur formaliter in objecto, sed virtute, quatenus illa excellentia scientiae sine modo, aut mensura proponebatur, et ideo potuit etiam esse excessus in modo appetendi sine praevio judicio falso in intellectu. Atque hinc etiam facile intelligitur, non fuisse necessarium, ut in Eva infidelitas surperbiam antecederet, quia ad appetendam inordinate excellentiam propriam nullum judicium speculativum fidei contrarium necessarium fuit: sufticiens enim fuit practicum judicium, quo vel excellentia scientiae boni et mali, vel major potestas, et libertas in operando bonum, vel malum dicto modo, proposita fuerit, ut appetibilis, et propriae naturae aliquo modo conveniens.

21. Sententia prout hactenus evposita, communis est. — Et ita in hac sententia fere hoc modo exphlicata conveniunt cum D. Thoma scholastici in 2, dist. 22, et specialiter declarat Bonaventura, a. 1, q. 1,etlatius /Egidius, quaest. 1, art. 1, dubio 1, litterali. Et quamvis Scotus, et sequaces de Adamo aliter sentiant, non tamen de Eva, ut notavit Hererra, in 2, dist. 22, quaest. 2, conclus. 1, ubi etiam addit, omnes theologos in hac sententia convenire. Quam erudite confirmat, et declarat Bellarminus, lib. 3, de Amiss. grat., cap. 4 et 5. At vero P'ererius, dicto lib. 6, in Genes., quaest. 1 et 2, de peccato Evae ex parte dissentit. Fatetur enim, aliquam superbiam praecessisse infi- delitatem. Distinguit tamen duo peccata superbiae in Eva. Primum commissum statim ac serpens interrogavit: Cur preecepit vobis Deus: et antequam aliquid promitteret, et hoc, dicit, praecessisse infidelitatem. Aliud peccatum superbiae ponit in Eva post promissionem serpentis, et hoc dicit, fuisse posterius infidelitate, imo fuisse quintum Evae peccatum. Verumtamen fundamentum de illo primo peccato superbiae explosum jam est, et ita ruit tota illa pars, superfluaque est illa multiplicatio peccatorum, quae ante appetitum superbiae ex promissione serpentis conceptum, in Eva excogitantur.

22. Arguitur contra dicta in mum. 11. — HEvam peccasse per infidelitatem. — Ex dictis vero nova diflicultas oritur circa infidehtatis peccatum, nam si ante superbiam non praecessit, post illam non videtur necessarium, nec sufficienter probari posse. Nam imprimis nec Moyses illud narrat, nec ex dictisejus colligitur. Quia post completa verba serpentis, tantum subdit: "Vidit igitur mulier, quod bommn esset lagnum ad vescendum, et pulchrum oculis, aspectuque delectabile". Ex quibus verbis collegimus supra praecessisse in Eva superbiam. Statim vero solum additur: Zt "tulit de fructu illius. et comedit, deditque viro suo", etc. In quo solum narrantur exteriora peccata contra speciale praeceptum divinum: sed ista omnia, supposita dicta superbia, potuerunt sine infidelitate committi, sicut nunc fidelis peccat comedendo carnem in die prohibito: ergo non est, unde tale peccatum infidelitatis colligamus. Secundo augetur difficultas, quia si ex aliquo loco colliceretur haec infidelitas, maxime ex illo 1, ad Timot. 2. "Mulier seducta est", ex ilhs enim verbis colligunt omnes Patres, Evam credidisse, vera esse, quae serpens dicebat. Ita tradit divus Thomas, 1 part., quaest. 24, art. 3, ad 1, et2, 2. quaest. 163, art. 1, ad 4, et art. 4, in corpore, et ad 1, ex Augustino 11, Genes. ad litt., cap. 30 et 42, et idem habet lib. 2, de Genes. contra Manich., cap. 15 et 14, de Civitat., c. 17, et in Enchirid., cap. 45. Et idem sentit Chrysostomus, homil. 16, in Genes. et consentiunt ibi Rupertus, et alios infra referemus. Sed hoc non satis est, ut dicamus, Evam propriam infidelitatem commississe, ergo. Probatur minor, quia potuit Eva credere serpenti, non credendo, Deum dixisse falsum, sed credendo, vel non prohibuisse esum ligni scientiae eo modo, quo ipsa cogitaverat, vel saltem non fuisse mortem comminatum, ut irremissibilem poenam. Sic enim Augustinus, dict. libr. 11, Genes. ad btt., cap. 30, dixit Eva: Non credens, posse inde se mori, arbitror, quod gutaverit, Deun alicujyus significationis causa dixisse, si manducaveritis, morte moriemini. Ergo licet falsam existimationem habuerit circa intelligentiam verborum Dei, et in hoc decepta fuerit, non tamen necesse est, ut infidelis fuerit. Tertio maximum Evae peccatum fuit superbia, ut sentit D. Thomas, 2, 2, quaest. 163, art. 3. Át si fuisset infidelis, majus peccatum fuisset haeresis: ergo non commisit tale peccatum.

23. Vera sententia de infidelitate Evee sustinetur et roboratur. — Nihilominus dicendum est, absolute Evam post superbiam in infidelitatem incidisse, id est, credidisse aliquid dictis Dei, et verae fidei contrarium. Ita docet Augustinus locis citatis, et sequitur divus Thomas, et sumitur ex aliis Patribus, qui absolute tribuunt infi'elitatem primis hominibus, ut allegatum est, et alios referemus capite quarto a num. 4. Et hoc sufficienter probatur ex loco Pauli, quia seduci non est aliud, quam induci in errorem, seu falsum judicium: loquitur autem Paulus non tantum de errore practico, sed etiam de speculativo, ait enim, Adam non fuisse deceptum, sed Evam. At vero Adam practice etiam erravit: ergo loquitur Paulus de deceptione per judicium falsum speculativum: ergo si mulier seducta fuit, in errorem est inducta. Ille autem error fuit circa materiam fidei, ut manifestum est, quia per illum errorem credit Eva aliquid contrarium dictis Dei, vel aliter, quam a Deo dictum fuerat: in utroque autem est error contra fidem. Ut, verbi gratia, non solum est haereticus, qui credit, Christum falsum dixisse, cum dixit: Zoc est corpus mewum, sed etiam, qui credit, CHRISTUM quidem verum dixisse, tamen non fuisse locutum in proprio sensu, sed sub aliquo aeenigmate: ergo similiter quomodocumque fuerit decepta Eva circa verba Dei, vel circa sensum, quo proprie ab ipso prolata sunt, in materia fidei erravit.

24. Infidelitatem Evee fuisse heresim probabile.—buobus autem modis intelligi potest, Evam ineam infidelitatem incidisse, uno modo formaliter, et cum pertinacia, ac propria haeresi, alio modo solum materiahter, id est, sine pertinacia, ac propria haeresi. Priorem modum indicant multi Patres, dicentes, credidisse Evam, Deum ex invidia sibi prohibuisse esum fructus ligni vitae, ac subinde mentitum esse, cum dixit, morituros eos fuisse, si deligno comederent: nam si hoc credidit Eva, nulla certe formaliter haeresis cogitari potest. Hoc autem modo fuisse Evam deceptam, significat Augustinus, dicto libr. 11, Genes. ad litt., cap. ultim., et lib. 2, de Genesi contra Manich., cap. 15, et Chrysostomus, homil. 16. in Genes. et alii ibidem, et Cyrillus Alexandrinus, lib. 3, contra Julian.. S ui autem, ubi sic inquit de daemone: Vide quod pessimarum doctrinarum fuerit inventor, non enim diaisse, inguit, ills veritatem universorum Dewn, sed mentitum poLius, et per invidium prolhibuisse, ne comedcrent, ut pote Deos fore scientes, st comederent. Igitur ctipsuam summam, et inefalilem naturam calunniatus est, et pestilentem doctrinam primis pareutibus imamnisit. Et hinc Patres interdum indicant, amisisse Evam fidem, peccando, cum tamen fides non nisi per formalem infidelitatem amittatur. Atque ita significat Ambrosius, Epistol. 33, ad Marcellinam sororem, et Tertullianus, lib. 2, contra Marcionem, cap. 2, quae sententia probabilis est.

25. Probabilius non attigisse ad heeresim. Verumtamen fortasse probabilius dici potest, illam infidelitatem non fuisse cum pertinacia, et formali haeresi. Nam difficile creditu est, Evam statim ad simplicem assertionemserpentis credidisse, Deum mentitum fuisse, et ex invidia praeceptum posuisse, quia haec non solum sunt contra propriam fidem, sed etiam contra rationem naturalem. Unde D. Thomas, in 2, distinct. 22, quaest. 1, art. 1, ad 1, de primis hominibus dicit, quod non crediderunt falsum dixisse, hoc enim simpliciter infidelitatis fuisset, sed crediderunt forte alio modo intelligendum fore metaphorice, vel ad aliquid significandum, dictum. In quibus verbis alludit ad sententiam Augustini supra citatam ex lib. 11, Genes. ad litter., cap. 30. Et augetur difficultas, quia nec ipse daemon expresse dixit, Deum fuisse mentitum, aut ex invidia prohibitionem fecisse: ergo nullum est sufficiens argumentum ad judicandum, id statim Evam credidisse. Unde Epiphanius, haeres. 38, cum dixisset, diabolum per mendacium decepisse Evam alia pro aliis dicendo, statim adjungit: Et amicitiam cum creatore ostendens, dix, "Fritis sicut dii, scientes bonum et malum". Quomodo autem amicitias cum Deo fingeret, si mendacii, et invidiae Deum accusaret: significat ergo Epiphanius (ut recte Bellarminus expendit) daemonem se finxisse pium expositorem verborum Dei, persuadendo non fuisse intensionem illius prohibere esum boni fructus, et utilis ad vescendum, sciendumque bonum et malum, sed in alio sensu, et ob aliam causam illa verba protulisse, et alia multa in favorem hujus sententiae probabihter Bellarminus conjectat. Quae tamen non ita est accipienda, ut credamus, Evam excusari posse ab omni culpa contra praeceptum fidei, quia judicium illud falsum, in quo decepta fuit, contra fidei doctrinam fuit, et leviter atque imprudenter illud tulit: ergo saltem ex ignorantia culpabil in ea credulitate peccavit: ergo aliquam culpam contra obligationem fidei commisit. Nihilominus tamen probabiliter excusatur a propria infidelitate, seu haeresi, quia non cum pertinacia erravit, quoniam non animadvertit, fucum illum verborum daemonis fuisse contrarium verbo Dei, et testimonio ejus. Atque hoc modo conciliantur dicta Patrum, et solvuntur rationes dubitandi in principio positae, ut facile consideranti patebit.

26. Tertium Eve peccatum comestio vetita. — Quartum Eve peccatum scandalum quinta excusatio, qua venialis videtur.—Post haec vero duo praecipua peccata, quae interius in mente Evae consummata sunt, secutum est tertium per internum etiam desiderium inchoatum, opere vero consummatum, comedendo de ligno vetito. Et hoc significant illa verba: "Vidit mulier, quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, aspectugue delectabile, et tulit de fructu illius, et comedit". De quo peccato nihil fere novi dicendum superest. Nam supra explicando praeceptum a Deo impositum primis hominibus, explicatum est, quam gravis culpa fuerit ejus transgressio, tam ex genere suo, quam ex individuo. Declaravimus etiam varias malitias, quae in illo exteriori actu inventae sunt, quarum praecipua fuit inobedientia, quae licet alioqui generalis, et quasi materialis esse soleat, in illo tamen actu propter modum prohibitionis, et praecipuam intentionem prohibentis, formalis, et praecipua fuit. Illi autem conjuncta fuit malitia gulae propter materiae qualitatem et conditionem. Et ita has duas malitias agnoscit in illo actu D. Thomas, 2, 2, q. 163, art. 1, ad 1 et 2. Augustinus vero plures alias malitias in illo peccato considerat, ut rapinae, homicidii sui ipsius, et alias similes, quae fortasse non secundum proprias species, sed virtute, vel materialiter in eo actu inventae sunt, de quibus etiam nonnulla in superioribus diximus. Post haec vero peccata secutum est gravissimum peccatum scandali contentum in illis verbis, dedit viro suo. Quibus tandem addi potest excusatio peccati, quam adhibuit cum a Deo fuit reprehensa. Sed forte in ea excusatione non fuit mortalis malitia, ut inferius agentes de peccatis Adae notabimus.

PrevBack to TopNext