Text List

On this page

Caput 3

Prev

How to Cite

Next

Caput 3

Caput 3

Utrum initium peccandi in adamo, fuerit supebrbia

CAPUT III. UTRUM INITIUM PECCANDI IN ADAMO, FUERIT SUPEBRBIA.

1. Negat Scotus putans id peccatum fuisse inordinatum affectum erga urorem.—RSuadetur primo ex verbis Ade.— Dicendum sequitur de peccatis Adae, et de ordine, ac modo, quo illa commisit. In qua re praecipua quaestio inter scholasticos est, an primum Adae peccatum fuerit superbia. Nam Scotus, in 2, distinct. 91, quaest. 2, negat primum Adae peccatum fuisse appetitum excellentiae, sed illud dicit, fuisse excessum amoris erga uxorem, nam plus, quam Deum, illam dilexisse videtur, quando quidem ne illi displiceret Dei mandatum transgressus est. Quae sententia suaderi potest primo ex verbis ipsius Ada,, nam cum a Deo de peccato suo argueretur, respondit: Mulier, quam dedisti mihi sociam, dedit milhi de ligno, et comedi. Per quae verba se tacite excusavit, quod amore suae sociae ductus petitioni ejus consenserit, per quam excusationem, velit, noht, inordinatum amorem uxoris confitetur, et se excusando accusat, ut dixit Augustinus 14, de Civitat., cap. 14, in ea vero excusatione solum affectum uxoris, ut primam originem, seu malitiam sui lapsus cognoscit. Quin etiam Deus hoc admittere videtur respondens Adae: "Quia audisti vocem uxoris tue, et comedisti", etc. Per quae verba nullam aliam priorem culpam in Adamo declarat, aut punit.

2. Secundo er Augustino. — Secundo favet huic sententiae Augustinus, lib. 11, Genes. ad litt., c. 412, ubi ait, Adamum non carnis victum concupiscentia, sed amicabili quadam benevolentia erga uxorem, Deum offendisse. Noluit enim (inquit) eam contristare: quam credebat posse sine suo solatio contabescere si ab ejus alienaretur animo, et omnino illa interire discordia. Et adjungit esemplum de Salomone, qui amore mulierum idola colebat, quamvis non crederet illis esse serviendum. Quo exemplo utitur etiam lib. 14, de Civit., cap. 11, dicens: Adam non tanquam verum loquenti credidisse Evee, sed sociali necessitudine paruisse. Et inferius addit, quod Adam sciens, ac pradens peccavit, ne usori displiceret. Sed ineapertus divime severitatis, inquit, in eo fall potuit, ut veniale crederet esse commissum.

3. Tertio ratione. — Tertio argumentor ratione Scoti, quia primum peccatum Adae non fuit ex amore sui: ergo non fuit peccatum su- perbiae, nam, ut supponit Scotus, appetitus superbiae est nimius amor sui. Antecedens probat ex differentia inter Angelum et hominem, nam Angelus primo intelligit se, et ideo primo potuit peccare per superbiam, nimium amando se: homo autem prius alia objecta sensibilia intelligit, quam se, et ideo non potuit primo peccare ex nimio amore sui. Unde ulterius concludit, peccasse primo ex nimio amore uxoris, quia non habuit aliud objectum sensibile, quod ad peccandum eum excitaret. Praesertim, quia primum peccatum non poterat esse ex amore proprii commodi, ut praecedens ratio probat: ergo esse debuit ex amore benevolentiae alterius personae, quae etiam esset objectum sensibile, tunc autem non erat alia, nisi propria uxor: ergo peccavit primo Adam per nimiam benevolentiam Evae.

4. Affirmativa pars communis.—Contraria sententia est D. Thomae, dicta q. 163, art. 2, et communis theologorum cum Magistro in 2, dist. 22, ubi specialiter AEgidius, quaest. 2, et Durandus, quaest. 1. Qui omnes affirmant primum Adae peccatum superbiam fuisse. Et haec sententia nobis probanda est, quia est conformior Scripturis et sanctis Patribus, quia vero ejus intelligentia, et probatio pendet ex objecto, quod potuerit Adam primo appetere per superbiam, ideo prius explicandum est, utrum Adam tale objectum habuerit, aut habere potuerit. Et quia objectum hujusmodi per externam tentationem, et suggestionem proponi debuit, ideo sicut in lapsu Evae fecimus, ita in Adamo explicandus est modus tentationis, et progressus ejus, ita enim et de objecto superbiae, et de initic, et progressu, quem Adam in peccando habuit, constabit.

5. Prima suppositio. — Contra illam facit Cajetanus. — Improbatur tamen Cajetanus. — Primo ergo suppono, Adam prius quam Eva tentaretur, nihil peccasse. Hoc per se satis verisimile est, et ex dictis de initio peccandi ipsius Evae a fortiori ostendi potest. Existimat autem Cajetanus, Genes. 3, circa illa verba, deditque viro suo, Adam peccasse, antequam mulier illi cibum offerret. Putat enim Evam in praesentia Adae de cibo comedisse, quod colligit ex eisdem verbis, quae in Hebraeo sic habent, deditque viro suo secum. Quae particula secum superflua esset, inquit, nisi per eam indicaretur, quod cum Eva comedit, vir ei praesens aderat, et in hoc ait: Primum peccatum Adoee insinuatur negligentia, scilicet cohibendi aorem a comestione vetiti fructus. Atque ita fit, ut Adam prius peccaverit, quam ab Eva tentaretur. Sed fundamentum Cajetani mihi non videtur probabile, quia si Adam eo tempore adfuisset, verba etiam serpentis audivisset, quod est contra narrationem Scripturae dicentis de serpente: dirit ad mulierem, ihi enim tacite excluditur vir, et simul insinuat calliditatem serpentis, nam solus cum sola loqui voluit, ut illam facilius deciperet. Neque etiam verisimile est, Adamum audivisse verba serpentis, et nec credidisse illa, nec illis contradixisse. Quod si Adam non interfuit colloquio serpentis, profecto nec comestioni Evae adesse potuit, quia serpens non reliquit Evam, nec persuadere cessavit, donec illa comedit. Neque obstat illa particula secum, tum quia in vulgata non habetur, quod saltem est signum, non esse necessariam ad verum sensum a Spiritu sancto intentum: tum etiam, quia in Hebraeo non conjungitur cum verbo, dedit viro suo, sed cum verbo, et comedit, unde Chaldaica habet, et comedit cum ea. Destructo ergo illo fundamento, manifestum est, non potuisse peccare Adamum per illam negligentiam, ac proinde Adamum ante, quam tentaretur ab Eva, nihil peccasse.

6. Secunda suppositio. —Secundo suppono, Adamum non fuisse immediate tentatum a serpente, seu daemone antequam peccaret. Hoc etiam est certum, quia talis tentatio Adae in Scriptura non refertur, neque per probabilem conjecturam praesumi potest. Quia talis tentatio non potuit esse mere interna, ut de Eva probatum est, eadem enim ratio, vel major est de Adamo ; neque etiam fuit externa, quia daemon in sola specie serpentis ad primos homines in Paradiso locutus est, et immediate cum sola Eva est locutus, ut per illam virum dejiceret. Nam, ut recte notavit Augustinus 14, de Civitat., cap. 11. Demon serpente tanquam instrumento alutens fallacia sermocinatus est famine, a parte scilicet inferiore illius humance copulee incipiens, ut gradatim perveniret ad totum, non evistimans, virum facile credulum, nec errando posse decipi, sed dum alieno cedit errori.

7. Tertia suppositio. — Tertio igitur est certum, Evam tentasse Adam, seu daemonem per illam ipsum ad comedendum de arbore vetita, inducendo. Hoc significavit scriptura illis brevissimis verbis, dedit viro suo, quae ita omnes Patres intellexerunt, et est communis sensus Ecclesiae, et res per se satis clara. Non explicat autem Scriptura, quomodo, aut quibus verbis Eva maritum ad coniedendum induxerit: non videtur autem dubium, quin praeter actionem offerendi fructum arboris, verbis, et precibus induxerit virum ad comedendum, ut omnes notant. Quia mulier efficaciter desiderabat, habere virum socium in manducatione cibi, sola autem oblatio fructus, vel etiam simplex invitatio ad comedendum non erat sufficiens inductio, et ideo verisimile est, adhibuisse preces, vel aliquid hujusmodi. Et praesertim credibile est, quod omnes etiam auctores declarant, narrasse mulierem viro suo, quod de fructu illo comedisset, nihilque mali sensisset, imo visum esse optimum, ac delectabilem. Atque hoc bene etiam colligitur ex illa particula secum, quae in Hebraeo additur, vel cum ea, ut dicit Chaldaeus, nam cum ipsa se jam comedisse narrasset, invitavit virum, ut idem ipse faceret, et hoc est comedere secin, vel cum ea. Nam in hac societate, seu communicatione in participatione cibi maxime potuit Eva fundare rationes, et preces, quibus animam Adami ad comedendum inclinaret.

8. Quae fuerit Adamo occasio primo peccandi. — Opinio Pererii. — Ejus fundamentumn.— In his autem omnibus nondum apparet objectum, quod Adam ad appetitum immoderatum excellentiae excitare posset, et ideo inquirendum ulterius est, an Eva narraverit Adamo promissiones serpentis, ut illis auditis potuerit animus Adae in superbiam elevari. In quo puncto Pererius, lib 7, in Genes., circa illa verba, deditque viro suo, dicit, non esse verisimile, Evam narrasse Adamo dicta et promissa serpentis, nam si ea aperuisset, facile Adamus animadvertisset fraudes daemonis, sibique cavisset. Unde ipsemet daemon, quia propter hanc causam non est ausus Adamum primo aggredi, aut tales promissiones illi facere, etiam Evam instruxit, et instigavit, ut nihil de promissionibus sibi factis cum illo communicaret nec de effectibus futuris, quos sperabat, sed tantum ea proponeret, quae experta jam erat, et efficaciora erant ad permovendum Adamum, adjunctis precibus et blanditiis, quibus significaret, non posse perfectam societatem et pacem haberi, nisi etiam in participatione illius fructus communem vitam agerent.

9. Opinio Bellarmini verior. — Contrarium nihilominus pro comperto habet Bellarminus, dicto lib. 3, de Amiss. gratiae, cap. 4, Sult., ubi ait, illa eadem verba, "Eritis sicuti dii, scientes bonun et malum", fuisse occasionem superbiae tam viro, quam foeminae, nam sicut praeceptum non comedendi solus vir a Deo aupiverat, et per illum explicite et distincte foe- minae promulgatum est, ita e contrario, tentationis verba promissoria sola mulier a serpente audivit, et per illam in notitiam Adaepervenerunt. Atque hic modus dicendi videtur insinuari ab Augustino, lib. 11, Genes. ad htt., c. 30, dum ait de Eva, "Sumpsit de fructu ejus, et manducavit, et dedit etiam viro suo secum". Fortassis etiam cum verbo suasorio ; quod Scriptura tacens intelligendum reliquit. Deinde videtur haec opinio per se satis verisimilis, quia cum mulier fuisset illis verbis mota et inducta, et maxime cuperet virum imitatorem sui habere, credibile est, ei proposuisse motivum et rationem, quae illius existimatione fortissima erat. Neque ipsa cogitare potuit Adamum ex verbis illis potuisse sumere occasionem, fraudem aliquam suspicandi, cum ipsa nihil tale suspicata fuisset, et nihil jam de veritate promissionis dubitaret, et praesertim cum jam esset experta ex esu fructus vetiti mortem non fuisse secutam, neque aliquod aliud malum in se animadvertisset. Et praeterea nulla est ratio ad credendum, consulto, voluisse mulierem illud secretum marito celare, cum non celaret factum, et aliquam rationem redditura esset, ob quam ausa fuisset de ligno vetito comedere. Unde nulla est causa existimandi, daemonem consuluisse mulieri, eamve instigasse, ut promissiones illas viro non revelaret: nam per hoc potius se exponeret periculo turbandi ipsam Evam, et incidendi in suspicionem fraudis ac deceptionis; eo vel maxime, quod etiam daemon sperare potuit illa verba per toeminam dicta animum viri ad appetitum tantae excellentiae movere et inducere potuisse: ergo verisimilius est etiam daemonem cooperatum fuisse ad illum modum tentandi Adam. Quia quocumque modo illum tentasset, semper timere potuit, ne resisteret et constans esset, et ideo haec generalis ratio non erat sufficiens, ut modum illum tentandi per dictas promissiones impediret. Et alioqui vero similius est in ipsa prima tentatione aliquid miscere voluisse, quod superbiam, et excellentiae appetitum excitaret, quia optime sciebat, nullum fuisse medium, quo facilius posset homo in illo statu ad peccandum induci.

10. Suadetur praeterea ez Scriptura. — Deinde a posteriori hoc sumitur ex Scriptura et Patribus, quatenus sentiunt, etiam Adamum peccasse per superbiam, appetendo similitudinem Dei. Hoc probatur primo ex verbis Dei ad Adam, Genes. 3: "Ecce Adam quasi unus ex noDis factus est, sciens bonum et malum". Quae verba ironice dicta fuere, ut omnes Patres af- firmant. Augustinus 11, Gcnes, ad litt., c. 39, ait, illa verba fuisse Dei insultantis Adamo, quia non solum non fuerit factus, qualis fieri voluit, sed neque illud quod factus fuerat conservavit. Idem fere habet lib. 2, de Genes., contra Manich., c. 21, et l. 1, contra adversarium legis et Prophetarum, c. 15, et Chrysostomus, homil. 18, in Genes., late idem docet, et inter alia ait: Vult Deus per heec verba in memoriam referre, quomodo decepti fuerint a diaDolo per serpentem, et quod spe potiendee divinitatis cibum hunc sumere ausi sunt. Ubi de utroque loquitur, et postea specialiter applicat verba Dei ad Adamum hoc modo: Propter hoc contempsisti mandatum meum: Ecce quod eapectasti factus es: imo non quod eapectasti, sed qualem te fieri dignum erat. Et homil. 31, in Matth.. ironice etiam verba illa exponit, et in homil. 6, in varios Matthaei locos, prius ait: Ft his primus homo ecpectationibus a diabolo inflatus, preecipitatusque est, sperans enim esse Deus, etiam quod habebat amisit. Ft deinde hoc probat ex citatis verbis Dei. Quae eodem modo intellexit Theodoretus, quaest. 40, in Genes., et Gregorius Nissenus in Fragmentis, seu in libro de Cognit. Dei, parum a principio in tom. 3, Biblioth. et Albinus, quaest. 80, in Genes.

11. Deinde ex Patribus. — Praeterea in ahis locis docent Patres, eamdem superbiam, quae prostravit Evam, Adamum etiam dejecisse, ita repetit Augustinus 14, de Civit., cap. 13. Ubi de utroque ait: 7/n occulto mali esse ceperunt, ut in apertam inobedientiam laberentur. Et statim declarat, illud initium fuisse superbiam, ex qua factum esse dicit, wt vel illa (scilicet mulier) vcerum crederet, divisse serpentem, vel ille (sciicet vir) Dei mandato uacoris preeponeret voluntatem, etc., et in Dialogo 65, quaestionum ad Oros., quaest. 4, de primo homine dicit: Flatus superbia, suasioni serpentis obediens, preceptum contempsit. Quod non potest de foemina explicari, quia statim subdit: Ft ab illo uno homine omnis humana natura vitiosa, atque peccato obnoaia facta est. Et allegat testimonia Pauli, quae de Adamo manifeste intelliguntur. Verum est illud opus inter incerta Augustini opera recenseri. Idem vero Augustinus, in id Psalm. 68: "Quae non ragui, Lunc exolvebam", inquit, sed quid rapuit? Adam. Et infra rapere voluerunt divinitatem, et perdiderunt felicitatem. Et concione 2, in Psalm. 70, circa illa verba, "Deus, quis similis tibi" - dicit, Adam, quia perverse voluit esse similis Deo, miserum factum esse. Idem docent Prosper, lib. 2, de Vita contemplat., cap. 19. et Fulgentius, lib. de Incarnat. et gratia, cap. 22. Et Gregorius, lib. 4, Moral. cap. 9, aperte ait, daemonem promissione sua lucem obtulisse, et tenebras peccati induxisse, et videtur tam de Adamo, quam de foemina loqui. Et idem sentit Bernardus, in serm. 1, Adventus, et in 2 serm., in octavam Paschae, Leo papa, serm. 5, de Nativit., et Basilius, in Orat. Quod Deus non sit auctor malorum.

12. Concluditur ex dictis, peccatum Adami cjusque objectum quale fuerit. — Ex his ergo satis probatum manet, Adamum superbiendo peccasse, et consequenter Evam, cum illum ad peccandum induxit, aliquod objectum ei proposuisse, quod illum ad superbiam excitaret. Nullum autem aliud objectum probabiliter cogitari potest ab Eva propositum, nisi illudmet, quod sibi fuerat a serpente promissum: ergo probabilissima est conjectura, quod Eva non solum petendo et rogando, sed etiam promissionem serpentis referendo, virum ad peccandum induxerit. Ex quo ulterius concluditur assertio intenta, juxta D. Thomae sententiam, nimirum primum internum peccatum Adae, sicut etiam Evae, fuisse superbiam. Hoc satis jam est auctoritate probatum; et quod de primo peccato Evae supra adduximus, idem confirmat. Nam supposito dicto fundamento, quod idem objectum superbiae mulieri a serpente immediate propositum, per illam viro etiam patefactum fuerit, facile credi potest, idem fuisse initium peccandi in Adamo, quod fuerat in Eva. Et hoc etiam confirmat ratio supra adducta ex D. Thoma, quod in eo statu prima deordinatio voluntatis, moraliter loquendo, esse non poterat circa objecta sensibilia, et ideo credibile est fuisse circa spiritualia, nimirum per inordinatum appetitum excellentiae in scientia, seu similitudine Dei.

13. Ad primum pro S'coto in n. 1. — Atque hoc magis confirmabitur respondendo ad motiva Scoti. Primum sumebatur ex verbis excusationis Adae: Mulier, quam dedisti mihi sociam, etc., Genes. 3. Ad quod imprimis dicimus, non esse verisimile, voluisse Adamum, unum peccatum alio peccato excusare: hoc enim modo magis seipsum accusaret. Non ergo ex nimio amore, sed ex naturali societate occasionem excusationis sumpsit. Unde Gregorius, lib. 22, Moral., cap. 13, alias 9, in hoc reprehendit specialiter Adam, quod in ipsum Deum videtur voluisse refundere causam suae ruinae. Qui faminam sibi in sociam dederat, simulque amorem quasi naturalem erga illam indiderat, quae fuit occasio audiendi verba ejus cum simili affectu, ex quo provenit, ut facilius per ea ad consentiendum sociae induceretur, Deus autem, respondendo Adae, Quia audisti vocen uscoris tuae, et comedisti, imprimis tacite rejicit excusationem, quia etiamsi esset uxor, seu persona alias diligibilis, seu amica, postulans aliquid divino praecepto contrarium, audienda non esset, ut notavit Augustinus 14, de Civitate, cap. 14. Deinde significavit Deus, Adamum non solum peccasse comedendo, sed etiam audiendo uxorem, utrumque enim disüncte reprehendit. In quo autem constiterit illud peccatum audiendi uxorem, infra magis explicabitur: certum autem est, non fuisse in substantia actus, sed in modo, quia nimis remisse et indulgenter, et sine ulla reprehensione illam audivit. Quod quidem peccatum sive commissionis, sive omissionis externum fuit, et consequenter (juxta ea, quae de Eva diximus) illud fuit indicium animi jam interius deordinati, utique per excellentiae appetitum, ac superbiam.

14. Ad secundum in uum. 1. — Eaplicatur Augustinus. — Ad secundum sumptum ex Augustino, respondetur, ex iliis verbis Augusüini ad summum colligi priusquam Adam consentiret in esum cibi prohibiti, jam peccasse per inordinatum amorem uxoris, quod verum est, ut in puncto proximo praecedente declaravi. Quoties ergo Augustinus ait, Adam peccasse, Ne wrori displiceret, et sciens, ac prudens, et similia, non loquitur de primo peccato Adae, sed de peccato comedendi de ligno vetito, ante quod jam praecesserat peccatum superbiae. Quod ex eisdem locis colligi potest: nam in lib. 11, Genes. ad litt., cap. 39, dicit, illa verba, Fcce Adam factus est, sicut unus ea nobis, etc., fuisse, Dei deterrentis ceteros ne ita superbirent ; et in cap. 42, circa finem ait: Virum propter aliquam mentis elationem, quae Dewn internorum serutatorem latere non poterat, aliqua eaperiendi cupiditas solicitavit, cum mulierem videret, accepta illa esca non esse anortuam ; et lib. 14, de Civitat., post verba citata ex cap. 11, in cap. 13, adjungit, in utroque praecessisse superbiam tanquam initium omnis mala operationis. Et sic etiam locum babet, quod in eodem capite Augustinus dixit potuisse Adam falli, reputando venialem transgressionem ex uxoris affectu commissam. Quia Jam praecesserat superbia, per quam jam amiserat homo privilegium ne posset decipi : sicut de Eva diximus, et in capite sequenti magis de Adamo explicabimus.

15. Ad verba Augustini ibid. — Omdo tentationis, et ruine Adami. — Neque obstat, quod in cap. 42, lib. 11, Genesis dicit Augustinus de Adamo, non carnis victum concupiscentia, quam nondum senserat, sed amacaLili benevolentia deliguisse. Nam responderi potest, vel illam amicabilem benevolentiam prout praecessit inobedientiam non fuisse culpabilem, sed fuisse ipsummet amorem naturalem, a quo interdum aliqua occasio peccandi accipi solet, sicut respondet Cajetanus 2, 2, quaest. 163, art. 4. Vel certe dicendum est (ut jam indicavimus) quando ille amor coepit esse peccaminosus, jam praecessisse superbiam, et consequenter Adamum prius amisisse justitiam originalem, quamvis nondum sensisset legem fomitis in membris suis, de qua loquitur Augustinus. Sicut etiam supra de Eva diximus illam prius amisisse originalem justitiam , quam concupiscentiae motus sentiret exterius. Et utrumque pro aliquo tempore verum invenietur, si ordo tentationis, et ruina Adami consideretur. Nam cum primum mulier accessit ad tentandum virum, illam ex naturali amore benigne suscepit, et sine resistentia audivit, quod facere potuit sine culpabili excessu in amore, quia nondum adverterat periculum, aut occasionem peccandi, nec etiam obligationem resistendi, aut reprehendendi uxorem. Imo priusquam Adam inciperet ita obligari, potuit inculpabiliter verba uxoris audire integre, quia prius debuit factum Evae plene cognoscere, quam cogitare posset, illam esse reprehensione dignam, aut in verbis ejus tentationem et inductionem ad malum contineri. Auditis ergo verbis uxoris cum deberet contra illam insurgere, potius elatione animi, et appetitu excellentiae per verba uxoris sibi repraesentatae deliquit. Et inde factum est, ut cirea benevolentiam uxoris excedere inciperet, nimium illi indulgendo, vel, ut Augustinus ait, timendo eam contristare. Qui excessus inchoari jam potuit ex inferiori appetitu sensitivo, quia originalis justitia jam erat amissa, quamvis ipse Adamus fortasse non animadverteret novitatem, ut sic dicam, illius inordinationis, nec unde proveniret. Atque ita ex amore uxoris jam culpabili ad externam, et apertam inobedientiam progressus est.

16. Locus Augustini obscurus. — Arguitur primo. — Arguitur secundo. — Respondetur ad hoc posterius. — Respondetur ad illud prius. — Sed adhuc obscurum est, quod Augustinus ait Adamum consensisse petitioni Evae. JVolens illam contristare, et ne discordia, et dissen- sione animorum contabesceret. Nam in statu innocentiae non poterat esse tristitia, aut inordinata dissensio animorum: ergo non potuit Adam haec mala timere si constanter resisteret, et suum statum conservaret. Et declaratur, nam vel Adam quando timuit contristare Evam, cognoverat illam peccasse: vel nondum hoc intellexerat. Si hoc posterius dicatur, non potuit timere aliquod malum poenae, ubi nullam agnoscebat culpam: si autem Adam conscius jam erat peccati Evae, simulque cognoscebat, quod rectitudinem originalis justitiae jam amiserat, profecto multo magis periculum proprium, quam tristitiam uxoris veritus fuisset: imo ex damno alterius, illi in crimine sociari timuisset. Respondetur, ab hac ultima parte incipiendo, longe verisimilius esse, Adam non cognovisse, vel saltem actu non considerasse factum Evae sub ratione culpae, vel saltem gravitatem ejus non ponderasse: itemque multo minus cognovisse mutationem factam in Eva per peccatum. Quod satis significat Scriptura, quia non nisi post utriusque peccatum, dicit, "Aperti sunt oculi amborum". Et Augustinus dicit Adam per se fuisse inductum ad comedendum, quia videbat uxorem comedendo non fuisse mortuam. Sub quo tacite intelligit, non vidisse aliquid poenale in ipsa, nec aliquam mutationem in ejus statu esse factam, quia si aliquid hujusmodi expertus esset, multum profecto a simili manducatione deterreretur: non potuit ergo timor contristandi uxorem ex tali cognitione, seu experimento oriri. Unde ad priorem partem duobus modis responderi potest. Prior est Augustinum supponere, fieri potuisse, ut Adam non cognosceret omnes praerogativas, et privilegia status innocentiae. Unde cum alias sciret hominem naturaliter contristari, quando voluntas ejus non impletur, potuisse timere, ne forte uxor contristaretur: ad hunc enim timorem illa nescientia suflficere poterat sine positivo judicio falso, quod in illo statu posset esse tristitia. Vel secundo dici potest, non loqui Augustinum cum tanto rigore de tristitia, aut simili animorum perturbatione, sed locutum fuisse modo nobis usitato ad explicandam nimiam benevolentiam Adae ad uxorem, propter quam voluit cavere, ne inter ipsos esset dissensio voluntatum, seu morum dissimilitudo, quae justitiam et perturbationem, quantum est ex se, inducit, illam enim Adamin statu etiam innocentiae fugere potuit.

17. Ad tertium pro Scoto in num. 3. — Ad rationem Scoti concedimus, superbiam esse quemdam nimium amorem benevolentiae sui: nam idem appetitus excellentiae simul est concupiscentia excellentiae, et benevolentia sui, quia sibi amat superbus illam excellentiam. Negamus autem consequentiam, scilicet hunc amorem sui non posse esse primum peccatum, quia nihil est, quod impediat, quominus voluntas hominis primo feratur inordinate ad excellentiam sibi appetendam, seu concupiscendam. Sicut in Eva ostendimus, et idem in superiori tractatu de Angelo diximus. Nec obstat differentia, quam inter hominem, et Angelum Scotus meditatus est: nam ad summum probat non ita posse hominem ex prima cognitione sui ad superbiam moveri. Sicut motus est fortasse Angelus ex prima cognitione suae naturalis excellentiae. Vel etiam probabiliter suadet illa differentia non ita facile potuisse hominem sine suasore extrinseco ex se, ab intrinseco, ad superbiam elevari, sicut potuit primus Angelus. Hoc tamen non obstat quominus primum objectum extrinsece propositum Adse, et efficacius ad excitandum illum ad aliquem inordinatum aftfectum fuerit objectum superbiae. Atque ita comparando personam Evae (ut sic dicam) ad verba ejus, efficaciora fuerunt verba ad provocandum Adamum ad superbiam, quam ipsamet Eva sua praesentia fuerit potens ad inclinandum illum ad sensibilem, acinordinatum sui amorem. Unde ad confirmationem negatur antecedens: nam optime potuit primum peccatum Adae esse ex amore proprii commodi, vel potius in excessu talis amoris. Nam appetitus excellentiae amor proprii commodi, est: et in illo prima inordinatio esse potuit, ut ostensum est. Imo quanto Adam magis seipsum amabat, quam uxorem, tanto facilius potuit prius peccare ex amore proprii commodi, quam ex amore benevolentiae et commodi suae uxoris.

PrevBack to TopNext