On this page
Caput 4
Caput 4
Utrum adam per infidelitatem peccaverit, vel quae peccata post superbiam commiserit
1. Primum punctum an peccaverit Adam per infidelitatem.—Pars negans suadetur primo ex Panulo. — Tria sunt in hoc capite explicanda. Primum, an primus homo post superbiam infidelis fuerit. Secundum, an tanta fuerit infidelitas ut etiam fidem amiserit. Tertium, post superbiam quot peccata, et quo ordine commiscrit. Ratio vero, et fundamentum totius dubitationis estilla sententia Pauli1, ad Tim. 2. Adam non est scductus, mulier au- lem seducta in prevaricatone fuit. Nam juxta hoc Pauli testimonium necessarium videtur dicendum, Adam nullam infidelitatem commisisse, quia alias nullum esset discrimen, quod inter ipsum et Evam Paulus constituit. Probatur sequela: nam vel consideratur Adam priusquam in superbiam elevaretur, et sic verum est non fuisse ante seductum, et consequenter neque infidelitatem. In hoc autem eequalis est illi Eva: nam ut supra probavimus, non per errorem, sed per inconsiderationem superbiendo deliquit. Unde quoad hoc eodem modo, seu cum eadem proportione lapsus Adae per superbiam explicandus est. Nam si non de errore speculativo, sed de practica deceptione sermo sit: ita deceptusest Adam superbiendo, sicut Eva. At vero si Adam consideretur post peccatum superbiae pro illo tempore, vel quasi statu, erit necessario constituendum discrimen inter ipsum, et Evam, quod Paulus intendit. Diximus autem tunc fuisse seductam Evam, et in aliquam infidelitatem incidisse: ergo juxta mentem Pauli etiam tunc non fuit seductus Adam, et consequenter per infidelitatem non peccavit.
2. Suadetur secundo em Augustino. — Accedit secundo, quod D. Augustinus multis in locis ita haec Apostoli verba interpretatur, praesertim libr. 11, Genes. ad litt., cap. 42, ubi quaerit: Si tan spiritualis erat Adam, quamvis mente, non corpore quomodo credere potuerit, quod per serpentem dictum est, etc. Et infra in virtute respondet: 7deo Apostolum divisse mulierem seductam esse, non virum. Affirmat enim Apostolus virum per mulierem praevaricatum esse, non vero seductum: quia non credidit vera esse, quae serpens mulieri narraverat, scilicet, quod eos Deus ab esca illius ligni invidendo vetuisset. Et ideo idem Augustinus 14, de Civitat., cap. 11, dicit, diabolum ideo prius accessisse ad foeminam, quia non eaistimavit virwum facile credulum, nec errando potuisse decipi, sed tum alieno cedit errori. Quod statim confirmat dictis verbis Apostoli. Et inde infert, quod Adam sciens, prudensque peccavit. Nam hos, inquit, seductos intelligi voluit, qui id, quod faciunt, non putant esse peccatum - ille autem scivit, aliogui quomodo verum erit, "Adam non est seductus". Unde in fine capitis concludit: Quid ergo opus est pluribus? FEt si credendo non sunt ambo decepti: peccando tamen ambo decepti sunt.
3. Tertio suadetur ea conjectura. — Tertio addi potest conjectura sumpta ex verbis Adae et Evae: nam cum mulier interrogaretur a Deo, "Quare hoc fecisti" ? respondit, "serpens decept me", Adam autem non est confessus deceptionem sicut Eva, sed tantum dixit: "Mulier dedit mihi et comedi": ergo signum est Adam non fuisse deceptum, sed solam Evam. Dices exilla collatione verborum solum colligi deceptionem Evae posttive, ut sic dicam, ex verbis ejus probari: deceptionem autem Adae non ita probari, quamvis minime etiam probetur inde, quod infidelis non fuerit, seu deceptus. Sed contra, quia ex eo, quod non propatur deceptus, saltem colligmmus, nos non posse affirmare illum fuisse deceptum, aut in errorem incidisse. Quia crimen, quod non probatur, non est alicui tribuendum: hoc autem crimen Adami in Scriptura non probatur, quia secluso illo loco nullus est, unde probetur: et seclusa Scriptura, nulla relinquitur talis criminis probatio: imo nec etiam praesumptio. Nam si aliqua esset, maxime quia Adam peccavit per superbiam, appetendo, esse ut Deus: sed hunc appetitum habere potuit sine deceptione: aut positivo errore, quasi speculativo, ut supra ostensum est, etiam in Eva: ergo ex superbia non infertur, quod praecesserit error. Multo vero minus potest inferri, quod fuerit subsecutus, quia non ex omni superbia sequitur deceptio per haeresim, vel errorem, et Adam potuit postea comedere non ex incredulitate verborum Dei, sed ex affectu complacendi uxori, vel ad summum in hoc seduci potuit, quod existimavit venialem foreculpam, quam propter benevolentiam uxoris committeret: vel in hoc etiam, quod cum videret Evam non incurrisse mortem comedendo, existimare sine infidelitate potuit, Deum in aliquo sensu sibi occulto poenam illam comminatum fuisse, posseque illam evitare, etiamsi comederet sine mendacio verborum Dei.
4. Pars affirmans multorum Patrum. — Nihilominus contrariam sententiam multi antiqui Patres docuerunt, simpliciter docentes Adam fuisse seductum deceptione fidei contraria. Ita sentit Ignatius, Epistol. 5, ad Trallianos, dicens: Facogitate artes serpentis illius, qui omnis mali primus auctor est, qui per mulierem decepit primum generis nostri parentem Adain. Praemiserat autem, fugite omnes heereses. Unde videtur de hujusmodi deceptione loqui. Idem docuit Tertullianus, lib. 2. contra Marcion,, cap. 2, ubi ausus est dicere. Quis dubitavit ipsum illud Ade delictum heresim pronunciare: et infra: Confessus est seductionem .non occultavit seductriceu. Simiter Irenaeus, lib. 3, cap. 31, dicit: Adam fuisse se- ductum sub occasione immortalitatis. Et inferius, quod Deus odivit serpentem, quia seduait hominem. Et Cyrillus Alexandrinus, libr. 2, in Joan., cap. 3, de Adam inquit: Postea quam diabolica fraudes eductus Dei preecepta contempsit, etc. Deinde Cyprianus, lib. de unit. Ecclesiae, dicit, quod deemon ab initio statn mundi fefellit, et verbis mendacibus blandiens rudes animas incauta credulitate decepit. Clarius docuit hoc Prosper contra Collatorem, cap. 19, ubi de Adam ait: Perdidit primus fidem, perdidit charitatem. Et infra: Impie altiora sectando veritatis scientia, et pietatis obedientia dejectus est - et cap. 21: Perdidit bonà scientiam, quia perdidit bonam conscientiam, humilitatem superbia destrucit, infidelitas rapuit fidem. Similia fere repetit lib. 2, de Vita Contemplat., cap. 19, ubi inter alia de primis hominibus dicit, quod se fieri posse, quod Deus est, crediderunt. Et ad excerpta Genuensis, dub. 3, sic contra obtrectatorem doctrinae Augustini argumentatur. Quid est, quod eidem nature solam fidem non cult esse prereptam, quam nisi primum amisisset ceteris bonis omnibus non careret. Credendo enim Adam diabDolo, non credit Deo, etc. Simili modo loquitur Fulgentius, lib de Incarn. et Grat., cap. 22, dicens de primo homine: Diabolica persuasione dejectus perdidit lIumilitatem, perdidit finem, perdens autem fidem perdidit divinam protectionem. Innuit etiam Hilarius, can. 3, in Matth., dicens de daemone: Adam pellemerat, et in mortem fallendo traducerat. Et iterum infra dicit: Adamm tertio divini nominis ambiLione corrupisse, diis futurum simile pollicendo.
5. Accedere videtur Augustinus. — Item Epiphanius.—Praeterea Ambrosius, lib.de Parad., cap. 4, Mulier, inquit: prior dicepta est, et virum ipsa decepit, et similia repetit, cap. 12, dicens, mulierem prius errasse, Viro enim mulier, non mulieri vir auctor erroris est- et statim citat verba Pauli. Idem lib. de Elia et Jejunio, cap. 4, expendens verba illa: "Fce Adamn factus est quasi unus ex nobis", ait: Irridens utique Deus, approbans dicit, hoc est putabas te similem fore nostri, ubi dicendo, putabas, deceptum esse dicit, et lib. 5, Exaem., c. T, expresse dicit: Adam per Evam deceptus est. Et idem fere habet lib. 3, de Virg. versus finem, et lib. 2, Epistol., epist. 13, ad Marcell., sororem, ubi non dicit, deceptum, sed supplantatum. Addit vero statim, Agnoscis esse te nudum, quia bona indumenta fidei perdidisti. Et in Praefat. ad Psalm., dicit: Adam fuisse uaria persuasione deceptum, et Deum preevidisse locum eum errori daturum, ei super Psalm. 39, circa illa verba: "7n capite libri", etc., Adam (inquit) ut caderet a serpente doeceptus est. Et iterum infra: Adam cum Christo non fuit, quando deceptus est. Et similia repetit Psalm. 72, infine. ldem in dicat Leo papa, serm. de Nativit., dicens: quod gloriabatur diabolus hominem sua fraude deceptum - et serm. 3. Hla, inquit, qua deceptor inveait, et homo deceptus admisit, nullum habuerunt in Salvatore vestigium. Et serm. 4, cap. 2, ait: Invido et deceptori temere, atque infeliciter credidit, et superbiae consiliis acquiesciens repositum honoris augmentum occupare maluit, quam mereri. Interdum etiam videtur Augustinus consentire. Nam Psal. 68, circa illa verba: "Quee non ragui tunc exolvebam", ait: Quis rapuit primo? 7lle qui seduait Adam. EX hb. 14, de Civit., cap. 17. Utrique parenti tribuit infidelitatem, et inobedientiam, et alibi ait, utrumque divinitatem appetivisse 11, Gen. ad litt., cap. 34 et 39. Et similiter Epiphanius, haeres. 38, contra Cainos, Diabolus, inquit, per mendacium decepit Evam, et Adam alio pro aliis dicens.
6. Haec autem Patrum sententia non est contraria Paulo, et ideo Apostoli sententia varus modis ab ipsis explicatur. Primo, quia putant verbis Pauli addendam esse hanc particulam primo, ita ut sensus sit, Adam non primo seductus fuit, sed Eva. Ita OEcumenius, Glossa, et nonnulli alii in Paulum, et allegatur Epiphanius, haeres. 49, contra Quintillianos, seu Pepuzianos, quia verba Pauli ita refert, Adam non est deceptus, sed Eva prima decepta in transgvessione fuit. Apostolus enim non habet illam particulam prima, unde videtur ab Epiph. addita ad illam interpretationem indicandam.
7. Patres adducti ne Paulo repugnare videantur varie ipsum ecponunt. — Secundo ali addendum putant in illis prioribus verbis, Adam non est seductus, hanc particulam, per serpentem. lta habetur in commentario Ambrosio attributo in illum locum: et sequitur Haymo. Praeterea citatur Hieronymus, lib. 1, contra Jovinianum, quia verba Pauli sic refert, "Adam non est seductus; mulier autem seducta facta est in praevaricationem", ac si dicere voIuerit, Adam non est ita seductus, ut fuerit uxori causa errandi: sicut Eva seducta marito fuit causa erroris et praevaricationis. Sic etiam sentit Augustinus, lib. 11, Genes. ad litter., cap. 42, exponit enim dici mulieremseductam in praevaricatione, quia per illam etiam vir praevaricatus est: statim vero declarat, Adam nihilominus per foeminam non fuisse seductum, et id probat, Paulumque ita exponit. Magis videtur indicare illam expositionem Ambrosius, in dicto, cap. 12, libri de Paradiso: nam post illa verba, Viro mulier, non mulieri vir auctor erroris est, subjungit: Unde et Paulus ait, "Adam non est deceptus, mulier autem seducta in praevaricatione fuit". Et eodem modo legit Chrysostomus, homilia nona, in primam ad Timotheum, tamen paulo aliter exponit, Adam non tam graviter fuisse seductum, quia, Par, inquit, non est ab ea, quee sibi generis socielate jungeretur decipi, et a bestia, que servituti homims fuisset adducta: allud agitur seductio potius ac verius dici potest. Ad comparationem ergo mulieris dicit illum non fuisse seductum.
8. Tertio exponunt alii, Adam dici non fuisse seductum, quia in Scriptura non legitur seductio ejus, sicut de Eva legitur: nam illa deceptionem suam confessa est: non autem vir. Sicut ad Hebr. 7, dicit Paulus: Melchisedech fuisse sine patre, et sine matre, non quia illis caruerit, sed quia in Scriptura non leguntur: ita indicat Theophylactus ibi, et refert OEcumenius, et sequitur Hugo de Sancto Victore, quaest. 16. Ultimo addunt aliqui sensum esse mulierem fuisse deceptam proprie, et formaliter a serpente, quia ex intentione fallendi et decipiendi serpens illam seduxit: mulier vero non ita decepit virum, sed quasi materialiter credens, verum esse, quodilli suadebat. Hanc expositionem legi in Pererio, et in nullo antiquiore illam reperio: ipse vero dicit indicari ab Augustino, in dicto, cap. 42. Sed certe in alio sensu locutus est Augustinus, ut paulo post dicam. Alii citant Nazianzenum, Orat. 41, quae est prima de Resurrectione, quia dicit: licta est mulier dolo, et arte demonis, postea victus est vir per mulierem. Sed haec verba, et parum ad rem faciunt, quia non dicit virum fuisse deceptum, sed victum et in Nazianzeno formaliter non reperiuntur. Nam in illa Orat. 1, de Resurrectione nihil dicit: in Orat. autem 2, in Pascha, quae est 42, et in Orat. 38,de Nativit., sic inquit: Postquam diaboli imvidia, et mulieris insultu, quem ut mollior passa est, accepti mandati oblitus, ab acerDo illo gustu victus est, ibi tamen non dicit deceptum, sed victum, et ideo ex illis verbis nihil ad rem praesentem colligi potest.
9. Allate expositiones probabiles ob auctoritatem Patrum, per se vero non satisfacit. — Id ostenditur de empositione prima. — Hae omnes ex positiones probabiles quidem sunt propter Patrum auctoritatem ; mihi tamen, ut verum fatear, non satisfaciunt. Nam priores eo ipso, quod particulam aliquam addendam, vel subintelligendam censent, suspectae sunt, quia, ut Juristae dicunt, expositio, quae aut aliquid addit textui, quando ex illo non evidenter colligitur, aut omnino necessaria non est, misera est: at vero omnia, quae ex illis expositionibus adduntur, neque necessaria sunt, nec ex textu colliguntur. Hoc imprimis patet de illa particula, primo, quam aliqui ex textu colligunt, quia Paulus prius dixerat, "Adam primus formatus est". Unde inferunt etiam in altera sententia, "Adam non est seductus", subintelligendam esse particulam, prius. Sed revera potius esset contrarium inferendum: nam illae duae sententiae non sunt connexae, neque una pendet ab alia in suo sensu, et veritate, et ideo non est, cur illa particula addita in priori sententia subintelligatur in secunda, ubi non est posita: imo potius inferendum esset consulto fuisse omissam in posteriori parte, quia ibi non erat necessaria. Unde illa additio multum derogare videtur simplici locutioni, et veritati textus: alias etiam dicere Paulus potuisset, Adam non peccasse, sed Evam, quia non primus peccavit. Denique ad intentionem Pauli non multum conferebat, quod Adam non fuerit primo deceptus, si tandem deceptus fuit: nam propter solum ordinem non ostenditur vir prudentior, aut sapientior, quam foemina.
10. Ostenditur etiam in secunda eupositione. — Atque conjecturae aeque procedunt de altera additione per serpentem, quia multo minus habet haec additio fundamentum in Paulo, qui non negat effectum ex tali causa processisse: sed simpliciter negat factum esse talem effectum, seu deceptionem. Non licet autem tam facile mutare sensum loquentis. proprio arbitrio, dictionem aliquam addendo. Et praeterea etiam haec additio parum juvat intentionem Pauli, quia non minoris imprudentiae, vel levitatis fuisset decipi a foomma, quam decipi a daemone per serpentem, quia non potuit foemina rem credibiliorem facere, cum tota ejus suasio, quantum ad intellectum pertinet, in sola narratione verborum serpentis niteretur. Denique tertia particula, scilicet, iz praevaricationem, non habetur in textu sacro, neque in vulgata Latina, nequae in Graecia; sed utrobique legitur, in praevaricatione, et ita etiam legunt Graeci Patres, ut apud Chrysostomum, Theophylactum et Theodoretum videre licet, et ita etiam legit Ambrosius, imo et Au- gustinus in citato loco, quamvis in margine alia lectio adjungatur. Hac vero lectione supposita, nihil ex illa colligi potest ad Pauli sententiam limitandam, nam simplex sensus est, in praeevaricatione, id est, in lapsu generis humani Adam non fuisse seductum, sed Evam: Deinde etiamsi legamus, in prevaricationem, violenter exponitur conjungendo illam particulam cum priori parte sententiae, scilicet, Adam non fuisse ita seductum, ut fuerit mulieri causa praevaricandi: sicut e contrario mulier seducta fuit causa praevaricationis viri: nam hic sensus nec contextui verborum, nec intentioni Pauli consentaneus est. Nec Hieronymus, aut Chrysostomus, vel Augustinus ita exposuerunt. Simplex ergo sensus etiam illa electione retenta, est Evam per seductionem, et artem daemonis in praevaricationem inductam esse, Adam autem non ita fuisse inductum in praevaricationem, quia seductus non est. Quae est expositio Augustini, in eodem loco lib. 11, Gen. ad lit., cap. ultimo.
11. Ostenditur idem in tertia. — Denique in expositione quarta ostenditur. — Altera vero expositio, quod Paulus dixerit, Adam non fuisse seductum, quia in Scriptura nonlegitur: imprimis est contra generalem regulam explicandi Scripturam absque necessitate, vel auctoritate. Nec propter alium locum Pauli ad Hebraeos septimo extendenda est expositio, quia ibi ex materia, et ex ipso contextu, et modo dicendi facile colligitur ille sensus quasi metaphoricus: nam erat ibi necessarius, et ita expositio illa communis est omnium. In praesenti vero loco, quem tractamus, talis proprietas locutionis necessaria non est, imo videtur contraria intentioni, et rationi Pauli, nam si in reipsa Adam seductus est, sicut Eva: quod illud non sit de utroque scriptum, parum refert ad ostendendam in foemina minorem doctrinae capacitatem, quam in viro, quod Paulus intendebat. Loquitur ergo Paulus de re ipsa, et eadem fere ratione rejici potest ultima expositio fundata in rigore verbi, seducendi, seu decepiendi, scilicet quod proprie includat intentionem decipiendi. Nam hoc etiam nihil referebat ad institutum Pauli, quia intentio loquentis, vel decipientis, parum vel nihil refert ad dijudicandum inter eos, qui facile sinunt se decipi, quis eorum levior, aut incautior fuerit. Eo, vel maxime, quod licet in verbo, decipiendi, active sumpto, id est, ex parte ejus, qui decipit, illa consideratio locum habeat, nihilominus passive, id est, ad eum, qui decipitur, non bene applicatur. Nam, qui facile credit falsa dicenti, non minus decipitur, id est, non minus errat, nec minus ostendit animi levitatem, inconstantiam, vel imprudentiam, sive alter loquatur ex intentione fallendi, et sciens se dicere falsum, sive ex ignorantia credens, verum esse, quod suadet ; sicut si fidelis credat praedicanti errorem, non minus decipietur, et erit haereticus, sive praedicator putet, esse verum, quod docet: sive consulto doceat falsum ex intentione fallendi: ergo illa differentia ad explicandum locum Pauli impertinens est.
12. Augustini tandem eapositio proponitur et praefertur. — Igitur expositio Augustini caeteris praeferenda videtur: nimirum Evam fuisse seductam credendo aliquid contrarium verbis Dei: utique existimando non fuisse malum edere de ligno scientia boni et mah. Adam autem non fuisse ita seductum, sed sciendo illud esse peccatum ductum amore foeminae comedisse. Haec est sententia Augusüni, indicto libro undecimo Geneseos ad litteram, cap. 42, et lib. 14, de Civitate, capite undecimo et sequentibus, et probatur ex dictis, quia nulla alia expositio satisfacit sententiae Pauli: et nulla est necessitas detorquendi verba ejus ad aliquem improprium sensum, eo vel maxime, quod talis deceptio Adae, neque alibi legitur in Scriptura sacra, ut quaedam expositio assumebat, neque ipse Adam illam confessus est, sicut fecit Eva, neque ex aliis factis ejus, neque ex circumstantiis personae ejus probabiliter praesumi potest, ut recte Augustinus ponderavit ; neque denique in verbis Dei loquentis ad ipsum Adam talis deceptio indicatur. Non enim desunt, qui ex illa Dei irrisione: "Ecce Adam sicut unus ex nobis factus est", deducere nitantur deceptionem Adae. Verumtamen licet inde colligatur Adam appetivisse similitudinem Dei: non tamen colligi potest fuisse deceptum, neque comedisse, quia crederet. ex pomi esu excellentiam scientie boni et mali se fuisse consecuturum. Nam prius quam omnino deciperetur per superbiam elatus Dei similitudinem appetiit, in quo etiam Eva illi similis fuit, nam prius fuit superba, quam decepta, ut supra cum Augustino et D. Thoma diximus. Hoc autem satis esse potuit ad illam irrisionem, seu exprobrationem Dei. Quod autem postea comederit ex falsa existimatione consequendi scientiam per cibum, et per se est parum credibile, et nullo indicio in Adamo ostensum est, sicut in Eva. Nam ille, supposita deordinatione facta per peccatum superbiae, habuit peculia- rem occasionem, et incentivum comedendi, quod non habuit Eva, scilicet, ejusiem uxoris affectum et importunitatem. Unde non de illo, sicut de ipsa legitur, quod lignum aspexerit, et quod bonum ad vescendum, pulchrum oculis, aspectuque delectabile visum fuerit, et ideo de fructu ejus tulerit: sed soIum, quod fructum arboris a foemina oblatum, et quasi intrusum acceperit; non est ergo fundamentum ad asserendum Adam fuisse deceptum. Cur ergo a plano, simplici, et proprio sensu verborum Pauli recedemus?
13. Instatur ex variis testimoniis ejusdem Augustini. — Sed instari potest, quia Augustinus in eisdem locis docet Adamum in multis deceptum fuisse. Primo, quia veniale esse credidit contra praeceptum Dei, comedere de ligno vitae propter amorem mulieris, qui error non parvus, sed fidei contrarius est. Id autem docet Augustinus, libro quarto de Civit., cap. 11 et 13. Secundo, quia credidit, se non moriturum etiamsi comederet de ligno, quia viderat uxorem non esse mortuam. Ita habet Augustinus, lib. 11, Gen. ad litter., c. 36, et indicat in capite ultimo. Tertio, quia credidit, vel saltem dubitare coepit, an futurus esset sicut Deus cibum illum comedendo. Nam hoc etiam significavit Augustinus, dicto cap. ult., lib. 11, Genes. ad litteram, dicens: Virwm propter aliquam mentis elationem sollicitavit aliqua experiendi cupiditas. Ewperiendi nimirum qualis esset virtus illius cibi, et an posset scientiam conferre, sicut serpens promiserat: ergo signum est coepisse saltem dubitare, an vera essent verba serpentis, et consequenter existimasse falsum subesse potuisse verbis Dei, vel fieri potuisse, ut Deus ex invidia esum illius, cibi prohibuisset, aut possibile fuisse, se fieri similem DEO, et nulli subjectum: quae omnia gravissimos errores continent.
14. Haec Augustini testimonia quamvis plane concedantur rem non conficiuni.— Ad primum tamen respondetur. — HWespondeo, licet ista omnia concedantur eo modo, quo proposita sunt, nihilominus simpliciter verum esse, quod Apostolus ait, Adam non fuisse seductum. Nam seducere proprie est, alium in errorem inducere, et e contrario seduci est arte, et circumventione alterius a veritate averti, et decipi, quomodo decepta est Eva, non autem Adam. Nam si illis modis deceptus Adam fuit, non propter serpentis promissionem, nec propter fidem, quam verbis ejus, aut uxoris adhiberet, sed propter propriam conjecturam, adjutam partim elatione superbiae, partim inordinato affectu erga uxorem in eas falsas cogitationes inductus est. Quia ergo non circumventus ab alio, nec per astutiam alterius erravit, si erravit, ideo negatur fuisse seductus. Deinde ad singula respondendum est. Et primum quidem Augustini dictum est probabile propter ejus auctoritatem, et conjecturam: nam majorem certitudinem, nec ex Scriptura, nec aliunde habet. Existimo tamen non esse intelligendum de peccato veniali proprie, et in rigore sumpto, ut distinguitur a mortali, nam fuisset crassissimus error, qui non poterat tam facile cadere in mentem sapientis viri, ut erat Adam: neque nos fundamentum habemus, ut hoc de illo suspicemur. Vocavit ergo Augustinus veniale id, cujus venia de facili speratur, et ita exposuit Augustinum D. Thomas 2, 2, quaest. 163, articulo quarto, ad 3, dicens: Adam inexpertus divine severitatis credidit illud peccatum esse veniale, id est, de facili reissibile. Haec autem credulitas in hoc sensu non continet errorem contra fidem, neque deceptionem ex astutia alterius, sed ex nimia passione, et facilitate credendi ex illa redundante.
15. Ad secundum. — Et juxta hoc facilis est responsio ad secundum: nam licet Adam crediderit se moriturum non fuisse propter experimentum Evae, quod videbat, ut Augustinus conjectat: nihilominus non est verisimile, id credidisse in sensu contrario verbis Dei, seu existimando, quod perinde est, Deum falsum dixisse. Nam imprimis Adam tantum fuerat expertus Evam non statim fuisse mortuam: non vero quod non esset postea moritura, seu quod non facta fuisset mortalis: ergo ex vi illius experientiae solum inducebatur, ut crederet se etiam non fuisse statim moriturum, hoc autem non erat contra verba Dei in vero sensuintellecta, ut constat. Deinde etiamsi speraverit Adam, vel crediderit nunquam fuisse moriturum, quamvis comederet: nihilominus potuit id sperare, et possibile credere ex indulgentia, et remissione Dei, quae etiam non erat contraria verbis, et comminationi DEL ut per se constat: ergo etiam hic lapsus mentis Adae non fuit per circumventionem erroris fidei contrarii, sed per nimiam, et imprudentem fiduciam ortam ex affectu ad uxorem inordinato.
16. Ad tertium. —Quod vero attinet ad tertiam deceptionem, ego apud Augustinum illam non invenio, quin potius ubique negat Adam, jan, ut inquit, spirituali mente predi- tuum, ullo modo credere potuisse, quod Deus ab esca illius ligni invidendo vetuisset, id est, ut prius dixerat: Quod ideo ligmum illud tangere prohibuerit, quod sciret eos si comedissent, velut Deus futuros tanquam eis divinitatem invideret, qui eos homines fecerat. Ubi cum ait, nullo modo credere potuisse, profecto insinuat non potuisse credere ita esse factum, neque esse possibile, nec in aliquam illius existimationem, vel suspicionem incidere potuisse: nam hoc totum probat illa ratio: Si jam spirituali mente praeditus erat, et confirmatur hoc ex his, quae lib. 14, de Civit., cap. 11, idem Adam sciens prudensque peccavit, et non potuisse ita seduci, ut crederet, comedendo potuisse a peccato excusari. At verosi aliquo modo credidisset in Deum potuisse cadere invidiam, et ex illa prohibitionem facere, et se posse Deo similem fieri, vel a subjectione Dei liberari per esum cibi, profecto facilius dici posset, credendo se non peccaturum, etiamsi de illo cibo comederet.
17. Confirmatur proxima vesponsione ad locum Augustini.— Tandem non minus excludit hujusmodi deceptionem, vel dubitationem illa ratio Augustini, quod Adam, jam spirituali mente praeditus erat: quia tam crassi sunt hujusmodi errores, ut vir sapiens non magis potuerit de illis dubitare, quam illos credere, et ideo existimo non solum non credidisse Adam Deum falsum dixisse, aut ex in vidia prohibuisse esum illius fructus, aut comedendo de illo cibo, et futurum omniscium, et ab omni subjectione liberum: verum etiam nec de his erroribus dubitasse, quia nec propter dictum serpentis, aut uxoris ad hoc inductus est, ut ex Pauli sententia colligitur: nec aliquam verisimilem causam talis dubitationis habuit. Augustinus autem cum dixit aliquam cupiditatem experiendi solicitasse Adami animum ad comedendum, non loquitur de appetitu experiendi, an essent vera verba Dei, vel serpentis, qui appetitus incredulitatem et dubitationem fidei contrariam sine dubio supponeret; sed loquitur Augustinus de appetitu experiendi, quidnam lateret in eo fructu, quem Deus sibi prohibuerat: et quid ex illius esu consecuturum esset. Ouam curiositatem sine dubitatione de veritate verborum Dei habere potuit. Solum videtur cupiditas illas involvere dubitationem de effectu mortis, quam Deus comminatus fuerat. Tamen non oportuit hanc dubitationem fuisse de veritate verborum Dei, sed de sensu illorum, an immutabilem sententiam ex absoluto decreto continerent, vel potius viam aliquam, et spem malum illud evadendi relinquerent, etiamsi ex cibo comederet, et hanc fuisse mentem Augustini manifestum est: nam statim addit illam cupiditatem experiendi ex eo fuisse ortam, quod viderat Evam, sumpta esca, non fuisse mortuam.
18. Ex dictis eruitur conclusio bipartita qua duobus simul punctis n. 4, praepositis sutisftt. —Ex his ergo concludimus, secundum Adae peccatum non fuisse infidelitatem, non solum propriam, quae est cum pertinacia, et haeresi, verum etiam, nec minus propriam, quae est per errorem absque pertinacia, quamvis non sine cuipa, per negligentiam et ignorantiam culpabilem, vel temeritatem in judicio ferendo de rebus ad fidem pertinentibus. Prior pars sufficienter probatur ex supra dictis de infidelitate Evae. Diximus enim probabilius esse illam non commississe similem infidelitatem formalem: ergo idem est multo probabilius in Adamo, propter majorem ejus sapientiam, prudentiam, et alias animi dotes, quas indicavit Augustinus, dicens, quod jam erat spirituali mente praeditus. Denique pars haec prior ex posteriori a fortiori colligitur. Posteriorem autem mihi sufficienter probat testimonium Pauli, prout explicatum est, et auctoritas Augustini quam satis etiam jam ponderavimus, et aliae rationes, et conjectura,, quas adduximus.
19. Patres aliquot ex allatis n. 4, quo modo accipi possunt.—Ad Patres vero, qui seductionem et infidelitatem videntur Adae tribuere, imprimis respondeo, fortasse non omnes in eo sensu locutos fuisse, sed plures eorum loqui de deceptione, seu errore practico, seu operis, quo omnis peccans dicitur errare, vel sicut concupiscentia, vel superbia dicitur hominem seducere, juxta illud ad Rom. 7: "Peccatum occasione accepta per mandatum seducit me, et per illud occidit", et illud ad Gal. 6: "Qui se existimat aliquid esse, cum mihil sit, seipsum seducit", et illud Dan. 13: "Species decepit te, et concupiscentia subvertit cor tuum", et hac ratione dixit Augustinus, d. 1. 11, Gen. ad lit. Adam postquam de ligno prohibito seducta mulier manducaverat, eique dedit, ut simul ederent, noluit eam contristare, et infra: Hrgo alio quodam modo etiam ipse deceptus est, non dolo illo serpentino, etc. Nam alius modus non fuit, nisi practicae deceptionis. Unde ibidem comparat Adamum Salomini, qui practice seductus est a mulieribus, et ad colendum idola inductus, quamvis per speculativum errorem deceptus non fuerit, creden- do idolum esse Deum, vel cultu dignum, et ita possunt facile expont Hieronymus et Ignatius, Cyrillus et Cyprianus, Leo papa, Hilarius et Epiphanius, imo etiam Ambrosius fere in omnibus locis ex eo citatis.
20. Ad Ambrosium citatum n. 5. — Ad Prosperum et Fulgentium in n. 4.—Quod vero idem Ambrosius ait Adam amisisse bona indumenta fidei, de charitate, virtutibus et donis intelligi potest: nam haec sunt bona indumenta fidei: quod autem ipsam etiam fidem amiserit, non satis aperte affirmat Ambrosius. De Prospero vero et Fulgentio id negare non possumus, quamvis autem eorum sententia probabilis sit, eam sequi non cogimur. Nec video cur de Adam dixerit Prosper quod, nisi fidem amississel, ceteris bonis omnibus non careret : cum possint caeterae gratiae amitti non amittendo fidem. Ut in nobis certum est: et in illo statu non est cur repugnaret, cum nec in Angelis repugnaverit. Nec inde sequitur fidem esse naturalem, ut videbatur sentire ille, contra quem Prosper scribit, quia etiam habitus, vel actus aliquis infusus potest manere in peccatore. Tangit autem quaestionem Prosper quomodo filii Adae sine fide concipiantur, si Adam sibi illam non perdidit ; sed hoc in materia de peccato originali tranctandum est, et infra forte attingetur.
21. Ad Tertullianum ibid. — Ad Tertullianum prior responsio applicari potest. Cum vero dicit delictum Adae fuisse haeresim: aliqui respondent sumpsisse vocem heresis in primaeva, et general significatione, prout pravam electionem ex proprio arbitrio profectam significat. Qua expositione admissa, cum dicit, confessus est seductionem, de practica seductione facile potest exponi. Cui expositioni non parum favent antecedentia et subsequentia verba. Nam prius inquit: Quod si a primordio homo animalis non percipiens, qua sunt Spritus, stultitiam eadstimavit Dei legem. Quod profecto non potest intelligi de existimatione speculativa, sed practica, et ideo subdit, u quam obsercare neglevit: facto ergo legem Dei stultitiam reputavit, non judicio; et infra etiamsi Adam vocasset rudem heereticum subjungit - Non obaudivit, non tamen blasphemavit creatorem, nec reprehendit auctorem, quem a primordio sui bonum et optimmn invenerat. In quibus verbis non contemnendam conjecturam indicat, quia post peccatum, audita voce Dei, statim Adam fidelem se ostendit, et Deum, ut supremum Dominum, et legislatorem cognovit: ergo verisimile est Adam semper reti- nuisse fidem ejus, et cum illa, quamvis sine charitate, de Paradiso exiisse.
22. Ad Augustinum in num. 5. — Alia vero loca Augustini, quae ibi citavimus, non solum non contradicunt: verum potius confirmant generalem expositionem datam. Nam Augustinus non est sibi contrarius, et ubi ex professo rem tractat, declarat, Adam non per errorem infidelitatis, sed alio modo fuisse deceptum: ergo quando in Psalm. 68, dicit, quod Lucifer seduxit Adam, loquitur de alio modo practicae seductionis. Cum vero 14, de Civit., capit. 17, generatim, seu in plurali dicit, primos parentes erpertos esse, quid inftdelitas et inobedientia nocerent - non idcirco tribuit utrumque defectum utrique parenti, sed hoc relinquit explicandum juxta doctrinam, quam prius tradiderat, unde cum partitione accommodata intelligendum est. De appetitu autem similitudinis Dei jam dictum est potuisse sine infidelitate haberi. Unde obiter constat falsum esse quod quidam dixerunt Adamum peccatum idololatriae commisisse : nisi metaphorice id dictum intelligatur. llla enim sententia tribuitur Augustino in libro Quaest. novi et veteris Testamenti, qui Augustini esse non creditur: sed quicumque fuerit auctor illius operis videtur per quamdam metaphoram illam sententiam ex Augustino, Conc. 2, in Psal. 70, circa illa verba, Deus quis tili? dicente, Adam voluisse sub nullius potestate esse: et ita fieri sicut Deus. Hoc enim non formahter voluit, neque pro Deo coli, aut adorari coneupivit : et ideo non commisit speciale peccatum idololatriae: licet per metaphoram dici possit id commisisse eo modo, quo Paulus ad Philip. 3, dixit: Quorum Deus venter est.
23. De tertio puncto in num.1, post superbiam alterum Adae peccatum fuit inordinatus amor uvoris.—Ultimo colligitur ex dictis quodnam fuerit secundum Adae peccatum. Jam enim ostensum est, non fuisse infidelitatem, neque peccatum habens malitiam proprie contrariam fidei, aut praecepto ejus: relinquitur ergo, ut secundum ejus peccatum fuerit inordinatus amor ad uxorem. ita sumitur ex Augustino, in d. lib. 14, de Civit., c. 11, et l. 11, Gen. ad lit., cap. 42, D ait, Adom comedisse de ligno ut Conplaceret uxori: ergo praecessit nimia benevolentia uxoris antequam de ligno comederet, et hanc sententiam a fortiori amplexus est Scotus: nam quia in Adamo peccatum superbie non agnovit, ideo dixit primum peccatum Adami fuisse inordinatum amo- rem uxoris. Secundum est autem inordinationem talis amoris satis intelligi, aut explicari non posse, nisi per aliquem effectum alteri praecepto contrarium. Nam amor uxoris de se bonus est: supponimus enim non fuisse ex aliquo pravo motivo, sed ex naturali debito ad uxorem, ut sociam a Deo datam, et ex propria carne formatam, et multis naturalibus donis a Deo ornatam: ille ergo amor de se non erat inordinatus. Nec etiam per solam intensionem inordinatus fuit, quia si actus est bonus, intensio ejus non est mala, nec alicui praecepto divino contraria.
24. Tunc ergo amor uxoris nimius, et inordinatus ostenditur, quando est causa, aut ratio transgrediendi voluntatem Dei, ne uxor contristetur, quia tunc jam diligitur uxor appretiative magis quam Deus. Sic ergo Adam nimium dilexit uxorem, quando ex affectu uxoris aliquam naturalem, seu divinam obligationem transgredi coepit. Prima obligatio Adami postquam Eva illum ad comedendum invitavit, fuit gravissime illam reprehendere, eo quod ausa fuerit fructum arboris contingere, et quod verbis serpentis fidem adhibuisset, et quod se ad peccandum invitare auderet. Tenebatur ergo, et ex officio tanquam caput ejus, et ex charitate Dei, et ipsius uxoris illam corrigere, et ad poenitentiam, ac emendationem delicti exhortari. Hoc autem facere omisit, in quo primum coepit ostendere inordinationem amoris circa illam. Unde dici potest secundum peccatum Adami quoad propriam, et formalem militiam fuisse omissionis debiti officii erga uxorem, quia (ut dictum est) illam non correxit: imo ita blande et remisse cum illa se gessit, ut ejus delectum approbasse videretur. In hoc ergo sensu dicimus inordinatum amorem uxoris fuisse secundum peccatum Adami, non solum internum, sed etiam externum, quod et a peccato superbiae, et ab inobedientia comedendi de ligno vetito distinctam malitiam habnit.
25. Tertium Adami peccatum. — Unde tertium peccatum Adae recenseri potest, quod de ligno vetito comedit: et hoc quasi per antonomasiam lapsus Adae vocatur, quia per illud totum genus hamanum cecidit: et ita de illo specialiter loquitur Apostolus ad Rom. 5, cum dicit: "Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum morvs, et ita in omnes homines mors pertransit, in quo omnes peccaverunt", et similiter inferius nomine inobedientiae illud peccatum intelligit, cum dicit: "Sicut per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi: ta et per unius obeditionem justi constituentur multi". In illo autem peccato plures malitiae distingui solent, ut gulee, furti, inobedientiae, de quibus supra diximus. Et licet probabile sit illam inobedientiam non fuisse formalem, id est, ex directa intentione non obediendi Deo, nec ex proprio contemptu praecepti ejus: nihilominus censeo illam fuisse specialem malitiam distinctam ab aliis, quia ex principali intenuone Dei praecipientis illa prohibitio posita fuerat ad subjectionem profitendam, et quasi per modum tributi impositi in recognitionem divini dominii. His addit S. Augustinus, in Ench., cap. 45, malitiam homicidii, guia homo semetipsum preecipitavit in mortem, et fornicationis spiritualis, quia integritas mentis humane serpentina suasione corrupta est, et avarite, quia plusquam illi sufficere debuit appetivit. Sed haec sunt partim metaphorice dicta, partim vero declarant circumstantias, quae potuerunt peccatum illud notabiliter aggravare intra eamdem speciem, quia sint generales, quamvis probabile sit illam de homicidio fuisse specialem.
26. Peccatum aliud notatur in Adamo, et quomodo intelligendum. — Praeter haec peccata solent alia Adamo tribui. Unum est in eo quod illud peccatum existimavit esse veniale, ut ex Augustino diximus. Sed si per ceniale nihil aliud intellexit nisi esse aliquo modo excusabile apud Deum, ac propterea aliquo modo venia dignum, seu facile remissibile, ut supra explicuimus: non fuit illa magna culpa, quamvis audacia peccandi sub illa specie peccatum ipsum aggravare potuerit: si autem proprie, et rigorose de peccato veniali intelligatur, et talis error (de quo non constat) in Adamo admittatur, esse potuit error humanus sine lapsu in fide, existimando materiam esse levem, et ex circumstantia complacendi uxori tieri leviorem, ac proinde potuisse a mortali culpa excusari.
27. Item aliud. — Aliud Adae peccatum fuisse creditur dubitasse de sensu comminationis Dei, eo quod videret uxorem per esum ligni non fuisse mortuam. Et fortasse hoc vocavit sacrilegium Augustinus, in dicto c. 45 Enchiridii dum ait: In illo peccato uno fuisse sacrilegium, quia Deo non credidit. Non enim videtur in verbo non credendi propriam infidelitatem intellexisse, quia hoc non consonat doctrinae ipsius in aliis locis, ut vidimus: ergo sacrilegium vocare videtur, quia noluit verba Dei simpheiter, sed in sensu suo accipere, ut licentiam peccandi assumeret. Verumtamen de hac circumstantia idem, quod de praecedenti sentio, quia non oportet (ut supra dixi), ut Adam dubitaverit de veritate: imo nec de proprietate verborum Dei, sed de tempore, et modo executionis eorum, et an irrevocabilhs, vel irremissibilis esset, vel si existimavit illud peccatum esse proprie veniale, potuit etiam sine errore contra fidem, credere non fuisse dignum morte, nec de illo fuisse Deum locutum, sed de tali manducatione, quae, et gravior esset, et minus esset excusabilis. Atque ita in illo objecto per se spectato, nec sacrilegium, nec alia malitia specialis apparet, quamvis illa cogitatione, vel fiducia uti, ad licentiam peccandi sumendam, non parum augere potuerit peccandi modum, et inobedientiam intra speciem suam. Unde fortasse Augustinus in generali, et quasi metaphorica significatione nomine sacrilegii usus est. Vel certe (quod pro aliis locis etiam aliorum Patrum notari potest) ibi loquitur Augustinus simul de peccato Adae et Evae, sub nomine, seu collectione unius primi peccati: et ita illud qualecumque sacrilegium non credendi propter Evam, et non propter Adam adjungi potuit. Sicut ibidem Augustinus ait integritatem mentis humanae serpentina suasione fuisse corruptam.
28. Item aliud quod tamen expenditur. — Ultimum peccatum quod in Adam notatur. — Quid de illa sententia. — Si Adam non se excusasset, a Paradiso non exulasset .—N on est Augustinus. Nec Laurentius J ustinianus.—Ahiud peccatum Adami fuisse dicitur nimia cupiditas et curiositas experiendi, quid lateret, in fructu prohibito. Tamen hoc etiam non apparet speciale peccatum. Nam si illa cupiditas consideretur, ut praeveniens consensum liberum per motum aliquem provenientem a fomite jam inordinato per peccatum superbiae, sic non fuit novum peccatum. Si autem illa curiositas spectetur, ut consummata per consensum, sic non fuit consummata, nisi per liberam voluntatem comedendi ex ligno prohibito: et consequenter non fuit distinctum peccatum, sed ad summum, addit peculiare motivum ejusdem peccati, quod potuit quidem aliquantulum illud aggravare, non tamen addere novam speciem malitiae saltem gravem. Tandem additur aliud peccatum ab Adamo commissum, quando peccatum suum excusavit, quod aliqui ita exaggerant, ut scelera tam et impiam excusationem vocent, eo quodDeo imputare voluerit, quod ei dando sociam, occasionem peccandi praebuisset. Et Gregorius quidem, libr. 4, Moral., cap. 28, alias 25, et libr. 22, cap. 9, alias 13, indicat illam excusationem ex superbia fuisse, et per illam atrociorem fuisse factam priorém culpam. Et Augustinus 14, de Civitat., cap. 14, ostendisse, dicit, Adam superbiam, quia voluit culpam suam in mulierem referre. Unde indicat excusationem illam fuisse indicium gravioris, et adhuc permanentis superbiae, ac subinde fuisse culpabilem, quatenus est ex superbia profecta. Et ita non videtur novam speciem peccati addidisse, sed primum peccatum zsuperbiae auxisse, et quodammodo iterasse. Referri tandem solet ex Augustino haec sententia, quod Si Adam non se excususset, sed potius se accusasset, a Paradiso non exulasset, quee habetur in quodam sermone, qui olim erat 19, de Sanctis, nunc autem rejectus est in appendicem, estque septuagesimus quintus, quia non creditur esse Augustini. Tribuitur etiam illa sententia Laurentio Justiniano, in libr. de Triumph. Christi agone, cap. 21, sed immerito, et in rigore non est solida sententia illa, quia si Adam in Paradiso poenitentiam egisset, et se accusasset, licet recuperasset gratiam, non tamen originalem justitiam, et consequenter nec intra Paradisum habitare permitteretur.