Text List

On this page

Caput 5

Prev

How to Cite

Next

Caput 5

Caput 5

Quis gravius peccaverit, adam, an eva

CAPUT V. QUIS GRAVIUS PECCAVERIT, ADAM, AN EVA.

1. Quadruplex comparatio inter peccata Adami et Eve proponitur. — Quoad quartam comparationem communior resolutio. — Haec comparatio fieri potest primo inter singula peccata ejusdem speciei, quae illi homines commiserunt, quis eorum in tali specie gravius peccaverit: secundo in peccatis specie diversis, quis turpius deliquerit: tertio in numero peccatorum, quis plura peccata commiserit: quarto denique absolute et simpliciter, omnibus pensatis, quis corum gravius peccaverit. Et in hoc posteriori sensu solet haec quaestio tractari. In qua communior sententia est Evam gravius peccasse Adamo. Ita docet D. Thomas 2, 2, quaest. 163, art. 4. Inclinat Scotus, in 2, distin. 21, quaest. 2, artic. 3, hcet distinctione utatur. Plures vero adhibet Bonaventura in 2, distin. 22, art. 1, quaest. 3. At vero Richardus, artic. 1, quaest. 3, diserte dicit, quod omnibus pensatis, mulier gravius peccavit. Et idem habet ZEgidius, quaest. 1. art. 3, consentit Pererius, lib. 6, in Genes., disput. de Gravit., peccati primorum parentum, quaest. 2. Et principalis auctor hujus sententiae videtur fuisse Chrysostomus; nam homil. 7, ad pop., versus finem, ita ponderat verba illa Dei, Adam ubi es? Considera quia non Evam vocavit, non vocavit serpentem. sed qui omnium levissime peccaverat, bunc ad judicium primum accersit, ut ab eo incipiens, qui aliqua potest venia potiri etiam in eam, que multum peccaverat mitiorem ferat sententiam, etc. Similem sententiam habet Epistol. 3 ad Olympiadem, ait enim, Evam majori moerori addictam fuisse, quia gravius peccaverat: Zt quidem, inquit, usque eo gravius, ut Adee peccatum cum hujus peccato collatum, ne peccatum quidem existimetur. Et rationem reddit, quia vir non est seductus, sed mulier, que in fraudem impulsa fuit, ac Dei legem violavit, et sibi, et marito venenatum poculum temperavit. Idem fere repetit super Psal. 6, non longe a principio.

2 Oppositum sentit Cajetanus et Bellarminus. — Nihilominus contrariam sententiam docuit Cajetanus, Genes. 3, circa illa verba, Tulit de fructu arboris, et comedit, ubi plus justo peccatum Evae extenuat. Eademque sententia longe aliter, et melius explicata placuit Bellarmino, lib. 5, de amissione Gratiae, cap. 9. Et movetur imprimis auctoritate Ambrosii, libr. de Institution. Virginis, cap. 4, ubi multis ttulis praefert, et exaggerat paccatum Adae. Primo, quia vir erat fortior foemina, et ideo minorem excusationem habet. Secundo, quia mulier ab altiore creatura seducta est, scilicet a daemone per serpentem, vir autem ab inferiori, scilicet foomina. Tertia, quia Adam gravius punitus est, nam ei dicitur, Terra es, et in terram ibis, uxori autem, 7n dolore paries filios, etc. Quarto, quia Adam immediate a Deo ipso praeceptum acceperat, uxor vero per virum, et alia similia considerat, quae moraliter magis, quam rigorose dicta sunt, et hujus sententiae fuit etiam Anastasius Synaita, l. 19. Exaemeron, circa medium, ubi plures ahas conjecturas adducit non magni momenti. Verumtamen ad ferendum absolutum judicium in hac causa oportet prius sigillatim discurrere in particulari per tres comparationes in principio propositas: nam ex variis opinionibus circa illas, et ex judicio illarum pendet totius negotii absoluta resolutio.

3. Fit comparatio quoad primum peccatum. — Primum ergo peccatum utriusque parentis in specie, et objecto similitudinem habuit: in circumstantiis vero potest excessus, et defectus utrinque considerari: et ideo in hoc primo peccato praecise, aequalitas fuisse videtur. Ita significavit Augustinus, lib. 11, Gen. ad litt., cap. 35, dicens: Ecam peccasse impari sexu, pari facto, id est, pari superbia, utique quantum ad speciem peccati, et quoad similitudinem Dei, ac excellentiam ab utroque concupitam, ut idem Augustinus declarat, cap. 34, et indicat lib. 14, de Civit., cap. 11, 13et 14. Quoad circumstantias vero et modum appetendi illam excellentiam, mutuus excessus secundum diversas rationes intervenisse videtur. Nam utriusque parentis superbia considerari potest, vel praecise, ut in utroque fuit primum peccatum, in primo signo per inconsiderationem commissum ante propriam deceptionem, et omnem aliam pravam affectionem. Atque hoc modo culpabilior videtur fuisse superbia Adami ; tum quia majore erat praeditus cognitione et virtute, et ideo facilius potuisset resistere et attendere ; tum etiam, quia majori obligatione tenebatur, cum esset caput, et ratione etiam sexus deberet esse constantior ; tum denique, quia quoad superbiae motum vehementior fortasse fuit, quia major etiam fuit persuasio, et inductio feeminae per tentationem immediate a daemone visibiliter factam, quam Adami per mulierem. At vero si superbia illa consideretur, ut perseverans in progressu peccandi, videtur tandem multo gravior in Eva fuisse, ut ex sequenti puncto patebit.

4. Quoad secundum peccatum. — Secundum peccatum in Eva fuit infidelitas, ut supra vidimus, quae si fuit formalis per propriam haeresim, ut multi volunt, illa sufficit ad ostendendum simpliter gravius peccasse Evam, quam Adamum, de quo multo probabilius est in talem errorem non incidisse. Verumtamen etiamsi absque propria haeresi culpabiliter decepta fuerit Eva credendo verbis serpentis, illud peccatum per se est satis grave, et ex illo ulterius colligitur auctam fuisse superbiam Evae. Quia excellentiam, quam simpliet affectu prius appetierat, post illam credulitatem coepit efficaciter intendere: nam propter illam consequendam divinum praeceptum transgredi voluit. Atque ita D. Thomas, in 2, dist. 22, quaest. 1, art. 3, inde colligit gravitatem peccati Evae: Quod ex sola elatione mentis ad peccandum mota fuit.Sic ergotam in primo, quam in secundo peccato gravius peccans invenitur Eva, quam Acam. In primo quidem, quia ille excessus in modo superbiendi pejor fuisse videtur, et majoris inordinationis in Eva, quam in Adamo: unde etiam auxit inobedientiam cjus, ut statim videbimus. fn secundo item peccato plane excessit, quia in viro non fuit illa deceptio per quam verba serpentis vera esse crediderit, ut jam ostendimus. Unde secundum peccatum Adae, quod in nimio amore uxoris cum defectu corripiendi illam positum fuit, ut diximus, comparatum ad falsam Evae credulitatem multo levius fuit ; tum ex specie sua, et objecto, ut per se constat, tum etiam ex modo peccandi, quia majori concupiscentia, et quasi connaturali inductus fuit Adam, Eva vero ex sola superbia cum negligentia valde culpabili seducta est. Et praeterea etiam in ipsa Eva nimius amor viri considerari potest, ideo enim ipsum ad comedendum invitavit, quia eum valde diligebat. Nam ob eam causam voIuit fructum illum cum ipso communicare. Quia vero illa in hoc, ex errore procedebat fere sine ullo excessu in amore viri, potuit illam ad comedendum invitare, et ideo in hac parte multo major excessus viri, quia sciens et videns, ut Augustinusait, propter amorem uxoris Deum offendit.

5. Quoad tertium peccatum. — Tertium utriusque peccatum fuit inobedientia comedendi ex fructu prohibito, ut supra declaratum est. Iu quo etiam invenitur inaequalitas in objecto, et specie peccati, tam in specie gulae, quam in specie furti, seu rapinae, si in illo actu secundum propriam et specificam malitiam fuit, et idem est de malitia inobedientiae: nam praeceptum sub eadem ratione, et aequaliter utrique impositum fuit, et quod DEUS immediate illud promulgaverit soli Adae, Evae autem per Adamum, non refert ad augendum, vel minuendum peccatum, quia respectu utriusque erat praeceptum mere divinum, et aequali certitudine tenendum. Nihilominus tamen illud peccatum ex generalibus circumstantiis dictis, in Adamo gravius fuit, quia ob virilem conditionem, et majorem sapientiam poterat, et debbat esse constantior, et quia caput et gubernator erat, majori obligatione ad id tenebatur. Nam licet idem praeceptum ex parte Dei, vel Ecclesiae, verbi gratia, Praelato, et subditis aeque proponatur: nihilominus ex conditione, seu ex capacitate personae potest unam magis obligare, quam aliam.

6. Progreditur comparatio quoad idem tertium peccatum .—Aliunde vero hoc ipsum peccatum ex motivo peccandi gravius fuit inEva, quam in Adamo: nam Eva comedit ex motivo consequendi excellentiam, quam appetebat: Adam vero non ex intentione superbiae, sed solum ex passione et fragilitate animi, ut uxori condescenderet, comedit. Unde colligit divus Thomas supra, etiam hoc peccatum fuisse simpliciter gravius in Eva, quia peccatum magis aggravatur ex motivo, quam ex aliis circumstantiis: quia finis potissima circumstantia est moralium actuum. Conjectari etiam potest, Evam cum mapjori libertate et voluntate comedisse, quia non ita ferebatur ex passionc sensibili, sicut Adam. Nam iste fere coactus timore displicendi foemina: illa vero valde voluntarie ex solo affectu superbiae, et ex caecitate mentis, quam inde contraxerat, praeceptum transgressa est. Dicere autem potest aliquis, Evam etiam fuisse ductam ex sensibili concupiscentia gustandi fructum, qui jam pulcher oculis apparuerat. Verumtamen hoc per comparationem ad Adamum parum potuit diminuere culpam, cum potuerit eadem concupiscentia in Adam inveniri ; sicut etiam e contrario aliqui ponderant in peccato Adami majorem gravitatem ex motivo curiositatis, quam habuit experiendi, quid in illo fructu lateret. Sed non est, cur credamus, Evam in similem curiositatem non incidisse: imo fortasse illam habuit deteriorem: nam illa cupiebat experiri, quod non credebat: Adam vero quod ignorabat, vel ad summum de quo dubitabat, seu dubitare potuit sine infidelitate, aut errore, ut jam dictum est.

7. Ultra haec vero considerari potest in hoc peccato, quaedam circumstantia personae Adami, quae in Eva inventa non est. Nam Adam comedendo peccavit, non tantum, ut privata persona: sed etiam ut caput generis humani: Eva vero solum ut privata persona comedendo deliquit, et ideo peccatum Adae totum genus humanum infecit, et gratia Dei, justitia originali, immortalitate corporis, aliisque bonis privavit. Eva autem sibi soli nocuit: nam licet ipsa peccasset, posteri eorum bona illa non amitterent, nec peccatum originale incurrerent, uüt in propria materia latius dicetur. Ex hac ergo parte videtur peccatum Adae fuisse multo gravius, quam Evae, quia ex nocumento proximi peccatum aggravatur, illud autem nocumentum gravissimum fuit, et quodammodo infinitum: unde videri potest peccatum Adae ratione illius circumstantiae non solum illud unum peccatum Evae, sed etiam omnia ejus peccata simul sumpta excessisse.

8. In hoc vero duo consideranda sunt: unum est nocumentum non aggravare peccatum, nisi sit praevisum. Incertum autem est utrum Adam praesciverit nocumentum illud, quod toti posteritati imminebat, si ipse peccaret, quia non est certum, an praesciverit pactum, seu conditionem in illis verbis: 7n "quacumque die comederis, morte morieris", inclusam, non solum ipsius personam, sed etiam in ipso omnes ejus posteros comprehendisse, et ideo incertum etiam est an ex illa circumstantia peccatum Adae gravius fuisset. Nos autem in superioribus diximus probabilius esse habuisse Adam notitiam divini pacti, et status, ac conditionis personae suae, ideoque non dubitamus, quin ex eo capite peccatum Adae multum fuerit aggravatum, et ita loquuntur communiter doctores eam circumstantiam numerantes, inter eas, quae peccatum Adae gravius reddiderunt, quod indicavit D. Thomas, 99. q. 163, art. 3, ad 2, et 3part., quaest. 2, art. 2, ad 2, et Bellarminus, lib. 3, de Amission. Gratiae, cap. 9, et Pererius, dicto lib. 6, quaest. 1, de hac re. Nihilominus tamen ex hoc inferri non potest, Evam minus peccasse, quia non fuit ipsa ab eadem gravitate immunis. Nam Llicet ipsa sua propria transgressione, et comedendo de ligno vetito posteritati non nocuerit: nihilominus inducendo Adamum, ut comederet, fuit causa ejusdem nocumenti, quia fuit causa peccati Adae, et fortasse non minus, vel paulo minus, quam Adam malitiam illam participavit. Nam licet Adam efficacius, et propinquius nocumentum illud nobis intulerit, nihilominus ipsa prior causa, etsub ea ratione principalior illius nocumenti fuit, propter quod dicitur Ecelesiastici 295. "A muliere initium factum est peccati, et per illam omnes morimur". Sicut Augustinus, in Psalm. 63, dixit Judaeos non minus peccasse occidendo Christum lingua, petendo a Pilato, ut crucifigeret eum, quam ipsum Pilatum, vel alios praecepto, et opere crucifigentes ipsum: igitur in hac ipsa gravitate parva est, vel nulla differentia.

9. Quoad quartum peccatum. — Quarto loco inter peccata Evae supra posuimus peccatum scandali, quod invitando et inducendo virum ad comedendum commisit: in quo non est dubium, quin gravissime peccaverit: et in hac gravitate videtur simpliciter excedere ipsum Adamum, quia ille nec aliud illi simile, nec etiam dissimile, et aequivalens commisisse videtur, quo possit illa gravitas compensari, ut ex numeratione peccatorum utriusque parentis supra facta, facile intelligi potest. Sed forte quis dicet, huic peccato Evae comparari posse peccatum Adae, quod comisisse diximus non corripiendo, neque instruendo Evam, prout ex charitate et officio tenebatur: nam ejusdem fere malitiae est, non corripere proximum, cum quis tenetur, et illum ad peccandum inducere, eo vel maxime quod Adam etiam suo exemplo scandalum Evae intulit, eamque in suo peccato, et malo proposito confirmavit. hespondemus, probabiliter quidem hoc dictum esse: nihilominus tamen, et longe gravius fuisse scandalum Evae, quiacausa fuit omnium peccatorum Adae, et ita totam illorum gravitatem participavit, et quodammodo suam fecit, et praeterea facta illa comparatione inter illa duo peecata, relinquitur infidelitas Evae, in qua tota superavit Adamum: nam si quae fuit in Adamo deceptio, vel non fuit peccatum a reliquis distictum, vel fuit levissimum comparatione deceptionis Evae, ut praecedenti capite satis declaravimus. Denique se excusando uterque aliquo modo deliquit, et in hoc non solum similes, sed etiam aequales fuisse videntur. Nam inaequalitas, quae consideratur ex parte Evae, quia planius confessa est suum peccatum, dicens: Serpens decepit me, parvi momenti mihi esse videtur: quia per illa verba noluit ipsa confiteri speciale peccatum, sed aliud excusare: nam deceptionem tunc non credebat esse accusandam, sed potius esse excusatione dignam. In illo ergo peccato vel nulla, vel parva fuit diversitas.

10. Concluditur pro communiori resolutione n. 1, posita, discurrendo per comparationes initio capitis notatas. — Quapropter pensatis omnibus, Evam gravius peccasse invenimus. Quia in numero peccatorum plura peccata principalia, ut sic dicam, et omnino distincta comisit Eva, quam Àdam: nam Eva quatuor, vel quinque commisit, scilicet superbiam, infidelitatem, inobedientiam, scandalum, quibus etiam addi potest excusatio: nam si quae alia numerantur, vel non sunt peccata, ut illa omnia, quae superbiam antecessisse putantur, ut supra declaravi: vel in praedictis continentur, ut gula et similia. In Adamo vero juxta ea, quae circa testimonium Pauli diximus, tantum possunt quatuor numerari peccata, scilicet, superbia, nimius amor uxoris, inobedientia et excusatio peccati: nam licet aliqui plura ei imponant, aliqua immerito ei tribuunt, ut infidelitatem, vel idololatriam: alia a praedictis nonsunt distincta, ut curiositas, laesio proximi, aut siquid est simile, ut satis jam explicatum est. Igitur casus Evae quoad numerum peccatorum major fuit, quam lapsus Adae, et hinc ulterius concluditur, omnibus pensatis, gravius deliquisse. Nam in peccatis similibus in specie, ut fuerunt superbiae, inobedientiae et excusationis quoad circumstantias invenitur, vel aequalitas, vel parva differentia, in qua plura sunt, quae aggravent peccata Evae saltem quoad superbiam, ut declaratum est. Inter peccata vero specie ditferentia, ut infidelitas, vel excessus in amore uxoris, multo gravior fuit Evae culpa: et ultra haec addit Eva inductionem mariti, quae proprium et gravissimum peccatum ejus fuit: ergo simpliciter illa gravius peccavit. Atque ita sententia Chrysostomi et D. Thomae simpliciter praeferenda est. Sententia vero Ambrosii tantum secundum quid, seu juxta aliquas circumstantias, et peculiarem considerationem interpretanda est.

PrevBack to TopNext