Text List

On this page

Caput 6

Prev

How to Cite

Next

Caput 6

Caput 6

Utrum peccatum primorum hominum fuerit omnibus gravius

CAPUT VI. UTRUM PECCATUM PRIMORUM HOMINUM FUERIT OMNIBUS GRAVIUS.

1. Responsio D. Thome bipartita. — Hanc comparationem proponit divus Thomas 2, 2, quaest. 163, art. 3, et in summa respondet, peccatum primorum parentum simpliciter non fuisse gravissimum: quia in aliis hominibus fuerunt peccata in speciebus suis graviora. Majora enim peccata sunt odium Dei, haeresis desperatio, formalis contemptus Dei, vel superbia (ait D. Thomas) qua quis Deum negat, vel blasphemat, quam superbia, vel inobedientia primorum parentum. Secundum quid autem, seu ex circumstantiis ait D. Thomas, peccatum primorum parentum habuit maximam gravitatem propter perfectionem status ipsorum. Quae resolutio communiter recepta est ab interpretibus D. Thomae, et ab scholasticis in 2, disp. 21, ubi specialiter Richardus, art. 3, q. 2, illud comparat cum peccato Luciferi, et cum peccato Judae, et utrumque horum putat fuisse gravius simpliciter, licet secundum quid peccatum Adae excesserit, et idem fere habent Bonaventura, art. 3, quaest. 3, et JEgidius, quaest. 9, art. 2, Scotus et Durandus, alique, et Alensis, 2 part., quaestion. 103, membr. 3.

2. Contra primam partem responsionis obJicitur.—Verumtamen circa utramque partem aliqua notanda sunt: circa primam de gravitate specifica, seu essentiali, non est dubium quin peccata primorum parentem non attigerint supremam speciem malitiae, quae in actibushumanis esse potest, imo plura alia peccata esse in speciebus suis graviora, ut evidenter probant exempla supra posita, supposita doc- trina, quam de peccatis primorum parentum tradidimus. Potest tamen hic moveri dubium, quomodo hinc concludat D. TEomas, quod licet peccatum Adae fuerit secundum quid gravissimum, non tamen simpliciter. Nam ad judicandum de gravitate simpliciter alicujus peccati non est tantum species ejus consideranda, sed adjunctis, et ponderatis simul omnibus circumstantiis. Unde fieri potest, ut peccatum levius in malitia specifica simpliciter sit gravius secundum moralem aestimationem, quam peccatum gravioris speciei, propter varias circumstantias, ut adulterium contra personam regis majus peccatum est, quam homicidium vulgaris hominis: ergo quamvis peccatum Adae in specie non fuerit gravissimum, potuit nihilominus ex circumstantiis ita crescere, ut non tantum secundum quid, sed etiam simpliciter excesserit omnia alia peccata, etiam in suis speciebus graviora.

3. Occurritur objectioni, justa quamdam doctrinam. — Haec objectio pendet ex alia quaesUone, quae tractatur 1, 2, quaest. 73, et aliquo modo philosophiam attingit, scilicet, an individuum inferioris speciei, propter differentiam individualem, et accidentia possit esse melius, vel gravius quam individuum perfectioris speciei: vel etiam utrum possit species contenta sub inferiori genere, et in eo magnam perfectonem habens esse perfectior quam infima species supremi generis. Partem enim negantem aliqui probabiliter defendunt, juxta quorum sententiam objectio expedienda est, negando assumptum, et consequenter dici potest D. Thomam, in loco citato, praedictae favere sententiae, et secundum illam fuisse locutum. Quia vero nunc nolumus de illa opinioneferre judicium, nec illam quaestionem definire, sed in materiam de peccatis remittere, ideo respondemus ahter D. Thomam interpretando. Nam particula illa, simpliciter, duos potest habere sensus: unus est, ut significet omnibus pensatis, omne peccatum esse, vel non esse simpliciter gravius. Alius est, ut solum significet tale peccatum in potissima malitia sua, eique maxime propria et essentiali, quae veluti per antonomasiam dicitur malitia ejus simphciter in ea esse, vel non esse gravissimum. D. Thomas ergo in hoc posteriori sensu dixit peccatum primi hominis non fuisse gravissimum simpliciter, id est, in potissima, et essentiali malitia sua, respectu cujus accidentalis malitia ex circumstantiis sumpta secundum quid dicitur. An vero illud peccatum pensatis omnibus fuerit gravissimum, nec ne, utiquein ordine ad demeritum, seu meritum poenae, non videtur D. Thomas tractasse, aut definiisse, quia res valde occulta est, in qua vix potest etiam per conjecturam ferri judicium, ut sequenti puncto amplius patebit.

4. Circa secundam partem responsionis divi Thomee recensentur, imprimis sem circumstanliee peccatorum in Adamo et Eva.—Ccirca alteram vero partem de gravitate ex circumstantiis sumpta, non est dubium, quin multae conditiones aggravantes peccatum in persona Adae, (et idem est cum proportione de Eva), concurrerint, quas sub perfectione status D. Thomas comprehendit. Distinctius autem magisque in particulari eas considerat Augustinus variis in locis. Primo ex parte intellectus Adae, quia erat sapientissimus, et decipi ante peccatum non poterat, cum tamen considerare, quidquid ad non peccandum necessarium erat, vel utile, facillime posset. Secundo ex parte voluntatis, quia magna libertate, et sine passionum perturbatione consensit. Tertio ex parte materie, quia praeceptum Dei erat de re facili, et quae absque ullo incommodo custodiri posset, ut late expedit Augustinus 14, de Civit., cap. 12 et sequentibus. Quarto ex divinis beneficiis, quibus homo in eo statu fruebatur. Quanto enim homo magis fruebatur Deo, tanto majori impietate dereliquit Deum, ut dicit Augustinus 21, de Civit., cap. 12. Quinto hinc accessit ilh peccato magna ingratitudo, quam ponderat idem Augustinus, lib. 14, de Civit., cap. 15. Sexto ponderat ibidem temeritatem quamdam et nimiam audaciam in peccando, ubi magna erat inobedientiae poena proposita. Nam quis, inquit, ezplicet quantum malum sit non obedire in re facili, et tantee potestatis imperio, et tanto terrendi supplicio. Quibus omnibus addi solet circumstantia magni nocumenti universo generi humano illati, de qua in superiori capite satis dictum est.

5. Dictae circumstantiae non eque applicantur illis peccatis. Non est ergo dubium, quin haec omnia adjuncta essentiali malitiae peccati Adae illud longe gravius reddiderint. Sed considerandum est in Adamo plura fuisse peccata specie diversa, praecipue tria, quae supra declaravimus, circumstantias autem dictas, non omnibus aequaliter accommodari: nam priores, in quibus perfectio intellectus et immunitas ab omni passione praecipue ponderantur, in primo peccato superbiae considerari debent: nam post illud statim rectitudo justitiae amissa fuit, et inordinata concupiscentia coepit obscurare intellectum et inchnare voluntatem, et inde potuerunt aliquantulum diminui sequen tia peccata: e contrario vero tertia et sexta circumstantia maxime ad transgressionem praecepti non comedendi de ligno prohibito accommodantur, et maxime propria gravitas illius est, quae ultimo loco ex magnitudine nocumenti proponitur. Quarta vero et quinta, quae fere in unam ingratitudinem coincidunt, in omnibus peccatis inventa est, et quo plura multiplicabantur peccata, eo magis in posterioribus peccatis ipsa ingratitudo crescebat.

6. Ex proxime notatis difficilis esse noscitur secund. pars dictae resolutionis. — Unde intelligi potest difficillimum esse in praedicta comparatione absolutum juaicium ferre: quia non potest certo sciri, an in omnibus dictis circumstantiis, primi parentes omnes alios superaverint, neque etiam nobis constat quantum, ex aliis circumstantiis, lapsus ille primorum parentum diminui potuerit, ut, verbi gratia, quanta fuerit illorum inconsideratio, quae consensum in primum peccatum antecessit, vel quantus fuerit conatus in ipso aectu peccandi; potuit enim esse remissus, quod multum peccatum diminuit, vel denique quantum ex parvitate materiae intra latitudinem peccati mortalis potuerit illud peccatum allevari.

7. Auctoris resolutio, si peccata primorum parentum cum peccatis Angelorum conferantur. — Nihilominus tamen conjectura utendo dicere possumus si comparatio illa fiat inter peccatum hominum et Angelorum, simpliciter fuisse gravius Angelorum peccatum quam hominum, quia in specie superbiae convenerunt, et in eo circumstantiae fere omnes fuerunt in Angelo graviores, scilicet, materia ex parte excellentiae concupitae, sapientia et libertas ex parte personae: praesertim in primo Angelo, qui nullo extrinseco suadente peccavit. Item ingratitudo post recepta majora beneficia. Major eonatus in peccando, locus dignior, et quodammodo etiam tempus, quia Angelus citius peccavit: ac denique damnum magis irreparabile. Accessit etiam peccatum invidiae, quod ex suo genere gravissimum est, et in Angelis, non vero in primis hominibus inventum fuit. Denique etiam in Anggelis peculiaris inobedientia non defuit, et contra praeceptum longe gravius. Quae omnia ex supradictis de peccato Angelorum clara sunt. Unde sive singula peccata cum singulis similibus, vel equalibus, sive una peccatorum collectio in multitudine et gravitate cum alia conferatur , semper lapsus Angelorum invenietur simpliciter major. At vero conferendo peccatum cum peccatis aliorum solum dicere possumus, illud peccatum parentum fuisse adeo grave, ut regulariter ordinaria peccata hominum superet. Nihilominus tamen addendum est primo multos alios fuisse majores peccatores saltem propter multitudinem peccatorum. Secundo in aliquibus hominibus aliqua peccata simpliciter graviora fuisse, ut praecipue credi potest de Juda, et de peccato principum Judaeorum Christum crucifigentium, ut ex Bernardo notavimus ad 3 par. div. Thomae, quaest. 47, art. 6, in Comment. Et idem aliqui credunt de obstinatissimis haereticis, ut Arrio, Luthero et similibus, quod mihi valde verisimile est.

PrevBack to TopNext