On this page
Caput 7
Caput 7
An convenienter primi homines fuerint a deo puniti propter suum peccatum
1. Enumeratio poenarum primorum parentum et serpentis. — Explicata culpa primorum parentum, dicendum breviter est de ipsorum poenis, quae Gen. 3, per difinitivam sententiam Dei, ejusque propriis verbis impositae sunt. Cum enim in capite secundo unicam tantum poenam Deus Adae comminatus fuisset, scilicet poenam mortis, dicens: "In quocumque die comederis ex eo, morte morieris". Postea in cap. 3, post transgressionem plures poenas ei imposuisse videtur, et quod magis mirandum est, non solum homines, sed etiam serpentem visus est Deus punire, et ipsis hominibus prius sigillatim imposuit distinctas poenas, et postea unam communem utrique praedixit, scilicet mortem, et aliam intulit et executus est: nimirum perpetuam e Paradiso relegationem. Quae omnia breviter explicanda a nobis sunt, quod non potest commodius fieri, quam singulas Dei sententias percurrendo et exphcando.
2. De poena serpentis primum dubium. — An ipsi bruto vel demoni per illud tentanti inflicta sit. — Prima sententia. — Primo ergo dixit Deus ad serpentem: "Quia fecisti hoc, maledictus es inter omnia animalia, et bestias terra, super pectus tuum gradieris, et terram comedes cunctis diebus vitee tue". "Inimicitias ponam inter te, et mulierem, et semen tuum, et semen illius, ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus". Circa quae verba imprimis explicandum est, utrum ad ipsum animal visibile dicta sint, ita ut de ipso sint ad litteram intelligenda, vel potius de diabolo, ad quem ex intentione Dei loquentis dirigeban- tur. Prima sententia est verba illa pertinere ad verum animal serpentem, et illum fuisse a Deo maledictum in detestationem et abominationem peccati, cujus instrumentum suo modo fuerat, licet ipse non peccasset. Sicut etiam Deus maledixit terram propter peccatum Adae. Ita indicat Didymus apud Lypomanum in Caten. Gen. 3, et Moyses Barcephas, lib. de Paradiso, par. 1, cap. 27, refert Ephrem idem docuisse, qui consequenter asseruit serpentem fuisse intelligentia praeditum, et addit non fuisse animal reptile, sed pedes habuisse, et quadrupedem fuisse, sed propter peccatum illis fuisse privatum, et in reptile commutatum, virtute illorum verborum, Super pectus tuin gradieris.
3. Improbatur heec sententia, si ut verba sonant accipiatur. — Sed haec sententia in hoc sensu intellecta, quod Deus verba illa ad ipsum serpentem tanquam intelligentem dixerit, improbabilis est, quia brutum animal non erat capax intellectus, ut supra dictum est. Praeterea improbabile est, Deum per illam maledictionem mutasse naturam illius anmmalis, aut mancum, et monstrosum illum effecisse: ita ut nunc non sit naturale serpenti carere pedibus, et super pectus reptare, sed esse effectum contra naturam ejus ex hominis peccato provenientem. Hoc enim, et a recta ratione, eta sincera fide alhenum est. Quod vero dixit Didymus, serpentem licet haberet pedes, virtute daemonis erectum ad loquendum cum muliere accessisse, et ideo jussum esse, ut in pectus, et ventrem caderet: quoad priorem partem accidere quidem potuit, sed incertum est: verumtamen illo etiam dato, probabile non est propter illam causam Deum dixisse, super pectus tuum gradieris. Quia si verba illa dirigerentur ad serpentem, nullum effectum, vel poenam in eo habere potuissent, quia serpens tam ante, quam post peccatum habuit hanc naturalem conditionem super pectus gradiendi, et similiter virtute daemonis non minus post peccatum, quam antea potest ad malefaciendum erigi, si a Deo permittatur. Nec enim per illa verba Deus privavii damonem naturalt potestate, quam habet ad movendum localiter haec animalia praeter eorum naturam.
4. Secunda sententia. — Est ergo secunda sententia docens Deum per illa verba directe, et ex intentione locutum esse ad daemonem, quamvis per quamdam metaphoram, seu accommodationem ad naturales proprietates veri serpentis miserum daemonis statum explicaverit. Haec est sententia D. Thomae 2, 2. q. 165, art. 2, ad 4, quam ex Augustino sumpsit, quem refert ex lib. 2. in Gen. contra Manich., cap. 17 et 18, et lib. 2. Genes. ad lit., cap. 36. Eamque sequuntur Beda in Exaem. et Rupertus, lib. 3, in Gen., cap. 18, et Hugo de Sancto Victore in Annot. in Genes., suo cap. 3, ubi inter alia ait: NVon serpens, sed qui in serpente latebat diabolus maledicitur: vocatur tamen nomine cjus, quia eum quasi tunicam inducerat ; et infra: et vocando eum attribuit ei illa, quee sunt serpentis, et est historia metaphorica: et eamdem sententiam communiter sequuntur expositores in Genesim. Solus Pererius, lib. 6, in Gen., disp. de Serpente, q. 4, in fine, aliqua ex parte contradicit. Ait enim maledictionemillam secundum historicum sensum ad verum serpentem pertinuisse: in sensu autem mystico, et a Deo principaliter intento ad diabolum esse referendam. Sed fortasse non re, sed in modo loquendi differt: opinor enim sensum illum de daemone non esse dicendum mysticum, sed proprie litteralem, seu historicum, quamvis (ut dixit Hugo) sub metaphorica significatione fundata magna ex parte in proprietatibus veri serpentis, quas verba illa secundum corticem litterae (ut sic dicam) proprie significant. Quod non obstat, quominus alter sensus a Spiritu sancto intentus litteralis sit, ut est vulgare in materia de sensibus Sceripturae. 5. In gratiam predicte sententie explicantur verba, maledictionis ad serpentem.—Et imprimis declaratur hoc ex initio ejusdem terti capitis Genesis, "Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terre". Nam illa verba in sensu proprio, et litterali de diabolo intelliguntur, ut supra diximus cum Augustino, lib. 11, Gen, ad lit., cap. 29. Quamvis secundum primam significationem verborum serpens proprie significet verum animal, quod propriam etiam calliditatem naturalem habet, quae potuit etiam significare astutiam diaboli, qui, ut ait Augustinus, 7n illo, et de illo agebat dolum - et ideo propter diabol astutiam serpens astutissimus dictus est, tanquam organum malignissimi daemonis: sicut lingua dicitur prudens, quam vix prudens movet, et simili modo, quod ibi additur, qui divit ad mulierem in eodem sensu ad daemonem referendum est, ille enim erat, qui principaliter loquebatur, serpens autem tanquam lingua ejus: et similiter cum adjungitur, cui respondit mulier, relativum cui daemonem principalter refert, nec enim serpens verba intelligere poterat: nec credibile est Evam hoc existimasse, ut supra docui. Loquitur ergo Scriptura de daemone, quasi vestito serpente: seu de serpente quasi informato pravo spiritu tanquam de uno supposito: sicut loquitur in aliis locis de viris, qui apparuerunt Abrahae, Loth, et similibus. Igitur omnia, quae de illo serpente, vel ad illum tanquam ad intelligentem dicuntur, in sensu proprio primario et historico intelliguntur dicta ad daemonem sub illolatentem, quamvis allusionem aliquam, seu metaphoram contineant secundum materialem, ut ita dicam, significationem verborum, quae in verum serpentem convenire potest.
6. Deinde applicantur daemoni. —Sic ergo illa maledictio ad daemonem facile refertur. Nam proxime ante illam praecessit responsio Evae dicentis ad Deum, "J5Serpens decepit me": quae certe non intellexit verum animal serpentis ipsam decepisse, sed daemonem: ergo cum subdit: "Ft ait Dominus Deus ad serpentem, quia fecisti hoc, maledictus es", etc., in eadem significatione ad serpentem locutus est. Non enim verus serpens: sed daemon sub illo fecit illud, quod fuit maledictionis causa: ergo ad illum relata est principaliter, vel etiam omnino maledictio; nec obstat, quod solum fit comparatio ad caetera animantia irrationalia: sic enim dixit Deus: "Maledictus es inter omnia animantia et bestias terree". Nam hoc pertinuit ad daemonis confusionem, quia servata proportione miserabilior et infirmior est quam bestiae terrae, non in dignitate, seu potestate naturae suae, sed, ut in dicto lib. 2, contra Manich., dixit Augustinus, cap. 17, in conservatione naturae suae, ut D. Thomas legit, vel ut habetur in Plantini editione: 7n conversationem nature suc. Quia pecora non amiserunt beatitudinen aliquam celestem, quam nmunquam habuerunt, sed in sua natura, quam acceperunt, peragunt vitam. Unde colligit per illam maledictionem, nullam novam poenam daemoni fuisse impositam, sed miserum ejus statum in reprehensionem et confusionem ejus ei fuisse objectum et commemoratum. Nam cum ei dicitur, "Quia fecisti rem hanc", nop signficatur, causam damnationis, vel, ut ita dicam, essentialis maledictionis daemonis fuisse, quod Evam deceperit. Nam ille actus in statu damnationis commissus non erat meritorius novae essentialis poenae, fuit tamen dignus divinae objurgationis et ostensionis perpetuae inimicitiae cum hominibus, quae peenam accidentalem non parum augere potuit. Addit vero Augustinus eam poenam daemonis esse indictam illis verbis , Qua nobis cavendus est. Pana enim (inquit) ejus est, ut in potestate habeat eos, qui Dei praecepta contemnunt. Hanc enim potestatem datam ei tunc esse Augustinus sentit, dum subdit: Hoc enim explicatur his verbis, quibus in eum profertur sententia, et inde major pena est, quia de hac tam infelici potestate letatur. Quomodo autem per illa verba hoc explicetur, Augustinus non declarat. Possumus autem dicere, daemonem desiderando imperium et potestatem supra homines, eos ad peccandum induxisse, Deum autem ei maledicendo illi indicasse illam potestatem, et peccantium hominum societatem ad majorem ejus poenam et ignominiam fuisse futuram, quia etiam hominibus abominabilis et horribilis factus est, plusquam omnes ferae et bestiae terrae. Denique sic etiam verba illa secundum corticem litterae accommodata serpenti, optime per metaphoram litteraliter ad daemonem transferuntur. Nam serpens revera nihil fecerat propter quod propria maledictione digaus esset: tamen quia daemon illo, tanquam instrumento usus fuerat per metaphoram dicitur maledictus inter bestias terrae, id est, horribilis et maxime fugiendus inter illas, quibus miser status daemonis, et malitia ejus, ac potestas ad notandum significantur, ut explicatum est.
7. Reliqua maledictionis verba daemoni similiter accommodantur. —Atque ad eumdem modum caetera subsequentia verba interpretanda sunt. Addit enim Deus: "Super pectus tuum gradieris, et terram comedes cunctis diebus vitee tue". Quae verba materialiter ad verum serpentem applicata, satis per se clara sunt: nam, ut ait ibi Theodor. q. 34: Serpens nullum inde damnnum accepit, cum hanc motus speciem a natura habeat. Idemque cum proportione est de alimento terrae: neutrum ergo serpenti accessit ex peccato hominis ut propterea quasi in poenam ipsius serpentis id dictum fuerit. Dictum est ergo ad significandum per illam metaphoram abjectam conditionem, et miserum daemonis statum: dicitur enim: "Super pectus tuum gradieris". Quod in colubro animadvertitur (ait Augustinus). Et ex illo animante visiLili ad nostrum invisibilem inimicum locutio figuratur. Nomine pectoris, dicit, significari superbiam, quia ibi dominatur impetus animi. Hieronymus vero in quaest. Hebraic. dicit nomine pectoris, significari calliditatem, et versutias daemonis. Nam in pectore veluti servantur fraudes et doli. Unde significatum est omnes gressus daemonis esse nequitias, et fraudes. Quod vero additur: "Terram comedes omnibus diebus vitee tue", facilem, et quasi patentem habet metaphoram, vel quia daemon vi- tiosis, et terrenis cogitationibus, et pravis actibus, ae peccatis hominum pascitur vel etiam quia homines peccatores, quasi cibus, et alimentum sunt ipsius daemonis: nam et Petrus dixit: "Quia adversarius vester diabolus circuit queerens, quem decoret" 2. Petri 5. Homines autem peccando terra, et cinis quodammodo facti sunt. Sic exponit Greg. in Ps. 4. Ponitenti., et consequenter de tempore hujus vitae, usque ad consummationem saeculi exponit sequentia verba: Omnibus diebus vitee tue. Quod etiam Augustinus, dictoc. 18, ita declarat, id est, Omnibus diebus, quilus agis hanc potestatem ante ultimam judicii panam. Hoc enim tempore daemon quodammodo vivit, quia in hoc aere caliginoso libere quodammodo agere, et quasi oflicium Serpentis facere permittitur tentando, et spiritualiter occidendo homines, et ita aliqua ex parte nondum consummatam mortem secundam obtinuit, donec post diem judicii in infernum detrudatur.
8. Verborum sequentium inimicitias ponam, etc., prima expositio. — Secunda eapositio. — Altera vero pars illorum verborum: 7nimicitias ponan inter te, et mulierem, varias habet expositiones. Et imprimis secundum corticem litterae de vero serpente accepta, significant illum esse infestum, et perniciosum hominibus, et insidiari calcaneo, quia cum in altiores partes non se erigat, in inferioribus, et terrae propinquioribus mordet: homo autem potens est caput eius pede conterere, aut baculo si animadvertit. Qui sensus potuit quidem quasi obiter intendi, vel potius supponi: tum ad indicandum hoc etiam genus belli, seu inimicitiarum inter hominem, et nociva animalia ex peccato esse ortum ; nam antea omnia fuissent homini mansueta et subjecta ; tum etiam ad fundandam figuratam, seu metaphoricam locutionem. Nihilominus tamen, ut dixi, alius sensus altior fuit ad litteram, et principahter intentus. Potest autem esse multiplex, unus est, ut nomine, mulieris, ipsa Eva intelligatur. Hunce indicat Hugo in adnotationibus ejusdem loci, dicens ibi insinuari, quod Eca resipiscens penitentiam egerit. Nam Eva per gratiam Dei poenitentiam agendo, sicut in Dei amicitiam rediit, ita novas inimicitias cum daemone contraxit, caputque ejus contrivit, idest, superbiam, vel pravas suggestiones et deceptiones ejus, licet daemon calcaneo ejus, id est, omnibus vestigiis, vel finibus actionum illius insidietur.
9. Prowima espositio extenditur. — Et hic quidem sensus est probabilis, si ad solam Evam non limitetur, sed cum proportione ad quamcumque sanctam animam extendatur. Nam hoc exigunt illa verba: "Ft inter semen tuum, et semen illius" nam semen diaboli, id est, Luciferi dici possunt reliqui daemones, quos inductione sua, quasi in peccato genuit, vel intelligi possunt homines mali, vel pravi conceptus, quos in hominem immittit, cum illum tentat: semen autem mulieris dicuntur omnes filii Evae, ex quibus multi sancti caput daemonis conterunt, et licet ipse semper insidietur illis ab inferiori animae parte, id est, appetitu sensitivo inchoando. tandem contra illum victoriam reportant. Et ita ipso Lucifero, ac sociis ejus invitis, homines sedes gloriae, quas ipsi amiserunt, obtinebunt. Unde nomine mulieris recte etiam potest humana natura, seu genus humanum intelligi. Nam ex quo homo peccavit, inimicitiae et bellum immane inter daemonem, et hominem orta sunt, in quo bello nobilior pars hominum de potestate daemonis triumphat, ejusque caput conterit, cum ipse semper insidietur calcaneo ejus. Nomine autem mulieris, potius quam viri humana natura significata est: Quia homines non Lentantur a demone, nisi per illum animalem partem, que quast mulieris imaginem in homine ostendit, ut Augustinus dixit, quem divus Thomas secutus est.
10. Tertia expositio probabilis et pia. — Alia illorum verborum expositio mystica fortasse, sed valde pia, et probabilis est, ut per mulierem beatissima Virgo praedicta fuerit, quae inter puros homines perpetuas, ac maximas inimicitias cum daemone habuit, illiusque caput ipsa contrivit. Quia licet daemon calcaneo Virginis, id est, omnibus vestigiis ejus ab initio conceptionis ipsius insidiatus fuerit, semper victus, et prostratus ab illa discessit. Quem sensum optime prosequitur Rupertus l. 3, inGen., c. 19 et 1. 2, de Vict. verb. et illum ex Patribus tractavi in 2, t. 3, p. disp. 3, sect. 5, et Ystella in Gen. hunc sensum litteralem esse censet, et Leonem papam et Serapionem in illius contirmationem allegat. Pereira etiam notat communem Patrum sententiam esse, Christi (qui solius mulieris, et non viri semen, seu fructus fuit) victoriam contra daemonem in his verbis Geneseos fuisse ab initio mundi praedictam: imo et ab Adamo sub illis verbis fuisse intellectam.
11. Corollarium, per explicatam maledictionem nec serpenti, nec duemoni, nec hominibus novam ponaamn andictam esse. — Ex dictis circa serpentis maledictionem constat, nec ipsi ser- penti, nec daemoni novam poenam fuisse a Deo impositam per verba praedicta, nec etiam hominibus. Non quidem serpenti, quia neque proprie capax illius erat, neque fundamentum poenae, quod est culpa in eo locum habebat. Nec etiam daemon, nisi forte quoad aliquam objurgationem et accidentalem poenam, quia jam non erat in statu merendi augmentum substantialis poenae, ut dixi. Neque denique ipsis hominibus, quia Deus nec illis maledixit, nec verba illa ad ipsos direxit. Imo si attente aliqua ex illis verbis considerentur, licet aliqua ex parte miserum statum, in quo homines inciderunt, indicent, quatenus vel rebellionem animantium bestiarum contra homines, vel inimicitiam, et pugnam perpetuam cum daemone multo acriorem quam in Paradiso futura esset, aliquo modo significavit, nihilominus magis proprie consolationem aliquam eisdem hominibus praebuerunt, et fiduciam consequendi victoriam contra daemonem, silegitime pugnaverint, per semen alterius mubieris, quod est Christus, praecipue obtinendam.
12. Observatio pro penis primorum parentum post illam maledictionem adjectis. — Quia vero Dei opera sunt misericordia et veritas, ideo post hanc promissionem, sententiam contra ipsos homines protulit: circa quam imprimis observandum est, Deum nullam fecisse mentionem spiritualium poenarum, sed earum tantum, quae ad corpus aliquo modo pertinent, fortasse quia homines per peccatum deordinati, et animalibus brutis similes effecti, illis pcenis magis commoveri poterant, easque evidentius experiri. Praecipua vero poena, et caeteras omnes virtute complectens, fuit privatio justitiae originalis, quatenus corpus animae, et appetitum inferiorem superiori, et superiorem Deo perfecte subjiciebat. Quam poenam ipso facto (ut sic dicam) et ante omnem declaratoriam sententiam incurrerunt, ut prius significatum fuit illis verbis, Ft aperti sunt oculi amborum, etc., ut supra explicata sunt: et ideo forte hac poena praetermissa, quae jam inerat, et per effectum sentiri poterat, Deus alias calamitates commemorat. Ex quibus, quaedam foeminarum, aliae virorum propriae sunt ; aliee vero sunt utrisque communes, quae suo ordine pronunciantur, initio a foemina sumpto, cujus tres poenae declarantur.
13. Prima pana mulieris.—Objectio prima. — Secunda.— Tertia.— Ad primam.—Prima continetur illis verbis, "Multiplicabo erumnas tuas, et conceptus tuos". Circa quam statim occurrit objectio, quia foecunditas foeminae magis ad Dei beneficium, quam ad poenas pertinet: cur ergo tanquam specialis poena a Deo pronunciatur. Item quia etiam in statu innocentiae foeminarum conceptus multiplicarentur: ergo non est poena peccati. Item quia poenae illae prout communes sunt aliis foeminis in omnibus inveniri debent, sed non omnes foeminae saepius concipiunt: imo aliquae nunquam patiuntur aerumnas faetus, quia nunquam concipiunt. Ád principalem objectionem respondet D. Thomas, d. q. 164, a. 2, ad 2, non conceptionem ipsam secundum substantiam suam: neque quoad fructum ejus inter poenas computari, sed quoad modum, quia est cum aerumnis, id est, cum angustia, teedio, et aliis incommodis, quibus foemina dum foetum in utero portat aflligitur. Ita ut duae illae particule, erumnas, et conceptus, conjunctim exponantur: scilicet, multiplicabo erumnas, etium in conceptibus tuis, et ita aerumnas patiuntur etiam virgines, quia licet actu non concipiant ex propria conditione sexus, et ex materia ad conceptionem a natura ordinata, multa incommoda, et interdum taedia et dolores, ac aegritudines patiuntur. Quae omnia in non virginibus majora sunt: nam lcet steriles esse contingat, aerumnis, et taediis non carent: praeterquam quod ipsa sterilitas poena est, et taedium auget, ut indicat D. Thomas supra ad 3. Multum vero augentur hujusmodi aerumnae in his, quae concipiunt, et eo amplius, quo saepius concipiunt. Et ita multiplicatio conceptuum ratione talis modi specialis foeminae poena esse dicitur. Addit denique Rupertus, 1. 3, Gen., c. 22, multiplicationem conceptuum in natura lapsa, quatenus per illos multi reprobi generantur, vel quatenus plures ex eis, suis vitiis, et flagitiis parentes affligunt, vel quia saepe monstrosi nascuntur, et interdum menstrui exeunt: saepissime vero sunt immutari, aut post nativitatem brevi extinguuntur: vel denique aliquando plures sunt, quam ut a parentibus sustentari possint, sicque ad poenam ex peccato manantem primorum parentum pertinere, in sterilibus ipsa sterilitate compensatur.
14. Ad secundam. — Ad tertiam. — Et ita patet responsio ad secundam: nam in statu innocentiae esset quidem humana conceptio, et filius portaretur in ventre a matre tempore a natura praescripto: quamvis contrarium sine fundamento Oleaster dixerit (de quo infra redibit sermo) sed tamen divina providentia fieret, ut foeminae sine ulla afflictione, vel taedio omnia sustinerent: et ideo nunc modus ille conceptionis poena est peccati. Ad tertiam etiam jam declaratum est, quomodo illa poena omnibus foeminis communis sit, major autem, aut minor juxta conditionem status, vel etiam complexionum diversitatem. Nam, ut recte notat D. Thomas, in d. q. 164, a. 1, ad 4, hae peenalitates non sunt poenae per se, ac directe impositae tanquam a judice taxatae, in quibus semper aequalitas cum proportione ad legem, et ad delictum servatur: sed sunt poenalitates consequentes ex illa primaria poena privationis justitiae originahs, quae est veluti radix caeterarum: unde per accidens contingerc potest, ut in diversis faeminis inaequales sint, etiamsi peccatum originale in eis idem, seu aequale sit.
15. Secunda poena mulieris.—Secunda poena foeminae illis verbis declaratur, 7n dolore paries filios, quae nova explicatione non indiget, idem enim judicium est de hac poena, quod de morte: nam per se spectata pura natura humana, conditio naturalis foeminae est cum dolore parere: tamen quia in statu originalis justitiae, mulieres ab hujusmodi malo divina virtute praeservarentur: ideo in hoc statu poena est peccati, quam Deus illis verbis declaravit. Quomodo autem in statu innocentiae esset partus sine dolore, infra declaraturi sumus. Ubi etiam exponemus talis doloris causam: et quomodo in statu illo impediretur.
16. Tertia pena.—Atque eodem fere modo tertia poena explicanda est: "sub viri potestate eris". Ut enim notavit Augustinus, lib. 11, Gen. ad lit., cap. 37, subjectio uxoris ad virum bona, et naturalis, ac necessaria est, unde in statu innocentiae fuisset: imo vero jam fuit: nam ante peccatum Eva subjecta fuit Adae, quia in illius adjutorium creata est, et sine subordinatione, ac debito ordine non poterat inter eos pax, et perfecta societas subsistere. Nihilominus tamen ex privatione justitiae originalis per peccatum inducta, provenit, ut in hoc statu illa subjectio habeat rationem poenae, quam antea non habuit. Quia in priori statu vis tantum directiva in viro erat necessaria, quia foemina in vi justitiae promptissima esset ad parendum, nihilque inordinate concupiscere posset directioni viri contrarium: et similiter vir propter eamdem rectitudinem, honeste, ac suaviter, sine ulla perturbatione sua potestate uteretur. Nunc autem subjectio foeminae poenalis est, aliquando quidem ex parte ipsius, quia immoderate aliquid concupiscit, propter quod, vel non sine tristitia viro obedit, vel correctione indiget, in qua subest marito quoad vim coercivam: aliquando vero ex parte ipsius viri, qui vel inconsiderate, aut etiam inique imperat, aut injuste vel immoderate punit. Et hoc per illam particulam, sub potestate, presse intellectum indicatam est. Et per alteram particulam, "et ipse dominabitur tui" magis declaratur, ut notavit Rupertus, l. 3, in Gen., capit. 21. Quia verbum dominandi, vel majorem potestatem, vel usum ejus liberiorem, vel vehementiorem indicat. Divus Thomas autem, dicta quaestion. 164, artic. 2, ad 1, unico verbo respondet, nunc subjectionem foeminae esse poenalem, quia saepe necessarium illis est contra propriam voluntatem, viri voluntati parere.
17. Pana viri tripartita.—De prima parte que est, maledicta terra in opere tuo, etc., dubium.— Responsio. — Tandem contra virum pronuntiat Deus sententiam, dicens: Quwia "audisti vocem uxvoris tue", etc. Et tres etiam poenas, vel tres ejusdem poenae partes exprimere videtur: una est, "Maledicta terra in opere tuo, in laboribus comedes ex ea omnibus diebus vite tue". Alia est, "Spinas, et tribulos germinabit tibi, et comedes herbam terre". Tertia est, "/n sudore vultus tut vesceris pane tuo donec revertaris in terram de qua sumptus es", etc. Circa primam statim occurrit interrogatio, qualis illa maledictio terrae esse potuerit. Quia sicut divina cujuscumque rei benedictio, nihil aliud significare potest, nisi foecunditatem ejus, ut supra dictum est, de benedictione data viventibus ad crescendum, et multiplicandum. Ita e contrario maledictio terrae non nisi sterilitatem indicare potest. Deus autem non reddit sterilem terram propter hominis peccatum, quia non immutavit naturam ejus, nec aliquas qualitates, seu dispositiones pravas in illam immisit: quid ergo contulit terrae illa maledictio, aut quo bono illam privavit? Respondeo sicut de doloribus, et aerumnis diximus, secundum se quidem esse naturales : nunc vero esse peccati poenam: ita de sterilitate terrae dicendum esse, per se spectatam naturalem esse, seu ex cursu naturalium causarum consequi: nunc autem esse poenam peccati. Quia si status innocentiae duraret, homines non sentirent defectum sterilitatis terrae, quia vel ad suam sustentationem peculiari terrae cultura non indigerent, sed ex spontaneis arborum fructibus sufficienter alerentur: vel si aliquid operis in cultu terrae ponerent, et illud sine labore, aut defatigatione perficerent, et ex illo abundantes fructus sine ullo sterilitatis incommodo perciperent. Quia vel intra Paradisum habitarent, cujus tota terra foecundissima erat, vel si aliqui extra Paradisum viverent, ita per divinam providentiam gubernarentur, ut nullibi sterilitatem terrae sentirent.
18. Verborum in opere tuo, aunus sensus.— At vero post peccatum ejectus est homo de Paradiso, et extra illum privatus est illo peculiari beneficio specialis providentiae Dei, et ideo dicitur terra maledicta, quia propter peccatum suae naturali conditioni, et sterilitati relicta est, ut licet homo impense laboret, vix reddat illi necessarium fructum. Unde quod addit, in opere tuo, duobus modis potest intelligi: primo, in opere tuo, id est, in peccato tuo, seu propter peccatum. Et ita exponit Hieronymus, in quaest. Hebraicis super Genesim, cum Aquila et Theodosio: et favet Paraphrasis Chaldaica, quae vertit, Maledicta terra propter te estque probabilis sensus, quem multi sequuntur. Alter vero sensus est, In opere tuo, non praeterito, sed futuro, id est, in cultura, et defatigatione tua. Qui sensus est satis consentaneus litterae juxta vulgatam editionem, et magis juxta Septuaginta, qui vertunt, ?» operibus tuis. Item quadrat contextui, quia Deus jam dixerat: Quia audisti vocem ucoris tue, eL contedisti, etc., maledicta terre, etc. Jam ergo satis declaraverat matedictionem illam propter peccatum indici. Ergo satis verisimile est, addendo, in opere tuo, voluisse sterilitatem declarare et exaggerare: quia licet homines multum laborent colendo terram, illam maledictioni et sterilitati subjectam experiuntur. Quod amphus Deus explicat, dum addit, 7n laboribus comedes ev ea omnibus diebus vite tuc. Quia ut victui necessaria tribuat, magno labore, et sudore opus est: quae necessitas (ut dixi) in statu innocentiae minime fuisset.
19. Circa secundam partem penc, spinas et tribulos germinabit dubium resolvitur.—Altera pars hujus poenae illis verbis explicatur, "Spinas et tribulos germinalit tibi". Circa quae verba occurrebat quaestio, utrum non interveniente peccato, terra spinas et alias herbas inutiles, vel noxias produceret. Sed hanc in superiori libro, capite 7, tractavimus. Diximusque futuras fuisse spinas et tribulos in terra, etiamsi homo non peccasset. Sed tunc non essent poenales homini, quia neque illum pungerent, aut dolorem inferrent, neque terrae foecunditatem homini convenientem impedirent. Nunc autem inter poenas primi peccati ponuntur, quia et mortale corpus pungunt et affligunt, et magna ex parte sterilitatem terrae et laborem in cul- tura illius augent, ut notum est. Et ideo addit Dominus, "Et comedes herbam terre", ac si diceret, ut herbas utiles habere possis ad vescendum, spinas et tribulos evellere, non sine labore et dolore tibi necessarium erit.
20. Tertia pars pane. — Tertia pars ejusdem poenae illis verbis explicatur, "7n sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram de qua sumptus es", ubi nomine, panis, omnis cibus ad vescendum aptus comprehenditur, ut est frequens usus Scripturae. Et fortasse per antonomasiam (ut sic dicam) id specialiter in pane declaratum est: tum quia inter omnes cibos panis est maxime ad vitae sustentationem necessarius: tum etiam quia plures operationes laboriosae ad illius praeparationem obire necesse est, quam in caeteris cibis, aut fructibus: nimirum, arando, seminando, metendo, triturando, et plures alias exercendo, quae ad panem conficiendum necessariae sunt. Nihilominus tamen ibi etiam tacite indicantur omnes labores et sudores, quibus homines in hoc statu mortalis vitae in illa sustentanda, defatigantur. Quod si quis objiciat, non omnes homines hanc poenam sentire, quia sine ullo labore suo panem in deliciis comedunt, de quibus illud accipi potest, "In labore hominum non sunt ; et cum hominibus non flagellabuntur", Ps. 12. Respondet D. Thomas, dicta q. 164, art. 2, ad 3, imprimis satis esse ad hujus poenae veritatem, quod homines in hoc statu sine labore et sudore sustentari non possint, etiamsi hic labor non ab omnibus individuis specialiter sentiatur, sed ab iis, qui agriculturam et alia similia opera exercent. Deinde ait D. Thomas etiam alios non comedere panem sine labore, quia ut laboribus aliorum fruantur, alios labores pro republica sustinent, regendo, militando, etc.
21. Exponuntur verba, donec revertaris, etc., ad eamdem partem attinentia. —Praeterea in illis ultimis, donec revertaris, etc., declaravit Deus, hanc poenam usque ad mortem esse duraturam, quia toto tempore vitae indiget homo alimentis, quibus sine labore non vescitur. Et hujus occasione iterum renovat, seu praedicit poenam mortis per peccatum contractam, dicens: "Quia pulvis es et in pulverem veverteris". In qua causali locutione notari potest, indicasse Deum ex ipsa hominis natura, et ex materia, ex qua est formatus, quasi intrinseca necessitate consequi, ut homo in pulverem per mortem et corruptionem revertatur: nihilominus tamen simul declarat mortem subsecutam esse ex peccato, quia sine illo non fuisset, ac proinde esse poenam peccati, ut supra in capite 14, libri 3, late declaratum est. Et ex hac poena consequens etiam fuit, ut homines extra Paradisum ejicerentur, de qua ejectione et modo, quo facta est, dicendum superest, nonnulla vero attigimus in capite proxime allegato, et prius in capite sexto, qui est de Paradiso.