On this page
Caput 8
Caput 8
Quando fuerit adam e paradiso ejectus, quantoque tempore in illo permanserit
1. Quot explicanda. — Qua hora conditus Adam opinio nonnullorum.—Auctoris judicium. — Quaestionem hanc usque in hunc locum distuli, ut simul tempus, in quo primi hcmines peccarunt, et in quo puniti sunt, quantoque tempore Paradisum incoluerint, explicarem. Nam haec tria valde inter se connexa sunt ut est per se manifestum. Ante omnia vero supponendum est, Adamum fuisse in sexto die extra Paradisum creatum, et postea in Paradisum translatum. Ita dictum est supra, l. 3, c. 5, et colligitur ex narratione Gen., cap. 1 et 2, ibi tamen non explicatur hora creationis ejus, unde certo sciri non potest. Dixerunt vero aliqui, fuisse creatum prima hora illius diei post Solis ortum in nostro horizonte, seu in Paradiso, quae hora dici potest prima diei artificialis, quae fuit septima inchoata, seu decurrens diei naturalis in tempore aequinoctii, in quo mundus creatus est. Sed licet hoc probabiliter dictum sit, non potest esse certum, quia in Scriptura non dicitur, nec alia via est revelatum, neque sufficienti conjectura ostendi potest. Praesertim, quia eodem die sexto creavit Deus animalia bruta, priusquam hominem: unde fit verisimile, in prima illa hora ea creasse: nihilominus tamen, ut l. 3, cap. 4, dixi, inter hominis creationem. caeterorumque animalium. non oportuit multum temporis intercedere ; et ideo potuit creari Adam in prima hora, vel parum post illam, quia bruta prope Solis ortum fieri potuerunt, et homo orto jam sole. Denique satis est, quod homo in principio illius diei creatus fuerit, sivein prima, sive in secunda hora, in hoc enim non est scrupulose immorandum, neque ad id, de quo nunc agimus, est necessarium.
2. De intervallo temporis iuter Adee creationem et translationem in paradisum opinio quorumdam .—Probabilior opinio. —Similiter incertum est, quantum temporis inter creationem Adae, ejusque translationem in Paradisum, in- tercesserit: quia hoc etiam non est revelatum. Unde non defuerunt qui dixerint, quadragesima die post creationem fuisse Adam ingressum in Paradisum, ut refert Anastasius Synaita, l. 9 Exaem., versus finem. Sed longe probabilius est, eodem die 6, translatum esse. Nam ostendimus, in dic. c. 4, Evam fuisse creatam in illo die: et, in cap. 5, prcbavimus creatam esse in Paradiso: ergo necessarium fuit, ut Adam in illum jam translatus fuisset, cum Eva ex ejus costa formata, et statim ac producta est, ipsi Adae praesentata, et matrimonio conjuncta fuerit. Unde tandem supponimus, omnia, quae Gen. 2, circa plasmationem Adae et Evae, eorumque in Paradiso conversationem, facta narrantur, in sexto die creationis mundi perfecta fuisse. Ita non ex contextu illius capitus manifeste colligitur. Difficultas igitur in praesenti superest, an tentatio serpentis, et hominum lapsus in eodem die sexto contigerit.
3. Opinio affirmans Adamum ipso seato die peccasse.— Multorum opinio fuit, satisque antiqua, affirmans Adamum in eodem die, in quo creatus est. peccasse. Ita docet Irenaeus, l. 5, cont. haer., cap. 23, dicens: "Factum est vespere, et mane dies unus". In hac ipsa die manducaverunt, in ipsa autem et mortui sunt. Et infra dicit, propterea Christum in eadem die, id est, feria sexta mortuum esse. Quam sententiam, et ejus allegoricam rationem late prosequitur Anastasius Synaita, Anag. contemplauonum in Exaem., l. 7, in princ. Et, quod mirandum est, prius dicit: Fespere sexti diei in horto, et Paradiso factus est Adam, etc., et nihilominus postea subdit: Has vcesperas seati horee fecit Christus propter illum hominem, qui in Paradiso eversus fuerat in illa vespera. In quibus verbis imprimis subsistere non potest, quod ait Adam factum esse in Paradiso ; nam contrarium docet Scriptura, et ipsemet dixerat in l. 4, post medium. Deinde parum verisimile est, in ejusdem diei sexti vespere factum, et lapsum fuisse. Pro illa vero sententia, quod eodem die, quo factus est Adam, peccaverit, refertur in catena Lypomanus, in Gen., circa id, De omni ligno Paradisi vescimur. Diodorus Tarsiensis, citantur etiam Cyrillus et Epiphanius, quorum loca non inveni. Denique Pererius, l. 6, in Gen., disp. de hac re, pro eadem refert: Moysen Barcepha, lib. de Paradiso, allegantem etiam pro illa Philor., in oration. de Arbore vitae: et Jacobum quemdam in oratione de Passion. Domini. At ego apud Mosen Barcepha solum inveni hanc opinionem cum aliis relatam, in 1 p., de Parad., c. 28, satis a medio: ipse vero subdit: S'ed nos heec inferius, Deo volente, evplicabimus dilucidius. In reliquis vero partibus ejus operis nihil amplius invenio. Atque hanc sententiam secutus est Abulensis, Gen. 3, q. 14.
4. Prima congruentia pro hac opinione. — Secunda congruentia. — Congruentiae pro hac sententia sunt, imprimis allegorica tacta ab Irenaeo, quod Adam in sexta feria creatus est, et in eadem, vel simili die, seu feria mortuus, vel spiritualiter secundum animam, vel quoad corpus inchoative (ut sic dicam) quia ex illo die coepit mori: sed non est sic mortuus in alia sexta feria: ergo in eadem prima, in qua conditus est. Major solum suadetur, quia ob hanc causam voluit Christus in sexta feria mori. Minor autem probatur: tum quia non est verisimile, fuisse Adamum in Paradiso per dies octo, ut statim ostendetur: tum etiam, quia non haberemus fundamentum historicum, ut sic dicam, ad asserendum inferia sexta peccasse. Unde formari potest secunda conjectura ex historia Gen., nam in cap. 2, narrantur translatio Adae in Paradisum, et nominum animalium impositio, et Evae formatio cum verbis, Adamus ad uxorem locutus est. Et statim, in c. 3, incipit Moses tentationem serpentis enarrare. Ergo signum est, brevissimum tempus interpositum, ac subinde eodem die post paucas horas daemonem ad tentandam Evam accessisse. Fitque hoc verisimile, quia daemon ardebat invidia, et desiderio privandi homines felicitate illius status: et ideo credbile est, quam primum potuit ad tentandum homines accessisse. Praesertim, quia timere potuit, ne homo per temporis moras, vel meditationem divinarum rerum vel divinis illustrationibus cautior factus, ditficilius vinci posset.
5. Tertia conjectura.—Tertia ratio fit, quia homines ante lapsum de fructibus Paradisi nihil gustarunt, nec comederunt quidquam: ergo non fuerunt per integrum diem in Paradiso, neque in illo moram aliquam fecerunt; quia non est verisimile per integrum diem, et noctem nihil comedisse. Antecedens colligi potest ex verbis illis serpentis. "Cur preecepit vobis Deus, ut non comederetis ex omni ligno Paradisi" ? Id est, ex nullo ligno, quod non fuisset ausus daemon dicere, si ex aliquo fructus illos comedentes vidisset. Unde Moses Barcepha, in dic. c. 28, ex quodam Theodoro, et aliis refert, daemonem non audivisse praeceptum a Deo impositum, quia non voce sensibili, sed interna revelatione fuerat factum: et quia caetera animantia videbat pabulum ex terra sumere, Adamum autem et Evam, licet corpore constarent, nondum vesci, in suspicionem venisse, datam eis fuisse legem, qua certus aliquis modus vescendi illis esset praescriptus. Augustinus etiam, serm. 65, de temp. de Adam ait: Qua ndiu jejunavit, in Paradiso fuit, significans ante peccatum non comedisse. Accedit, quod si de aliqua arbore gustassent, maxime de arbore vitae, quia ejus virtutem non ignorabant. At de illa non gustasse constanter tradit Pererius, lib. 3, in Gen., disp. de Arb. vit., q. 5, et l. 4, circa illa verba: 7n quacumque die. ergo.
6. Praedicta opinio non repugnat Scriptlura, est tamen incerta et parum verisimalis. — Et haec quidem sententia nihil continet vel in se impossibile, vel narrationi Moysis repugnans. Quia, ut ex dictis supra, l. 3, c. 4 et 5, intelhgitur. omna illa, quae de creatione primorum hominum, in c. 1 et 2, Gen., narrantur, potuerunt in sexto die ante meridianum tempus perfici, et sub meridiem per duas, vel tres horas potuit tentatio serpentis, et lapsus hominis consummari, et sub vesperam hora nona, paulo ante Solis occasum, potuerunt fieri caetera, quae usque ad ejectionem hominum de Paradiso Moyses narrat. Omnia non colloquia, quae ibi describuntur, brevissimis morulis fieri potuerunt, et actus interni suflicientes ad consummandum peccatum, fere in momento fiunt: Deus etiam summa velocitate perficere potuit opus suum, tam inquirendo de dehcto ab hominibus commiso, et quasi de illo juridice interrogando, veritatemque examinando, quam etiam sententiam proferendo ac denique illam exequendo in fine ejusdem sexti diei, homines utique extra Paradisum ejiciendo. Quod autem hoc totum, quod possibile judicamus, ita factum sit, valde incertum est, et per ea, quae dicemus, fit saltem parum verisimile.
7. Secunda opinio bipartita primos parentes ultra diem naturalem in paradiso fuisse, incertun tamen quantum fuerit tempus. Unde alu doctores tempus habitationis Adae et Evae intra Paradisum, unius diei durationem excessisse opinantur, quamvis in temporis determinatione nec inter se conveniant, nec aliquid certum definiri posse arbitrentur. Et imprimis hcet illa omnia, quae de primis hominibus narrantur Gen. i et 2, fuerint in sexto die facta. Nihilominus, quod caetera omnia, quae in c. 3 addantur, eodem die contigerint, nec in Scriptura habet fundamentum, nec illi est multum consentaneum. Nam, quod post narrationem earum rerum, quae in formatione Evae conti- gerunt, statim fiat transitus ad tentationem serpentis describendam, nullum argumentum est, quod illa tentatio eodem die facta sit, quo Eva est formata. Quia nec Scriptura narrat omnia, quae facta sunt: nec ex ordine narrationis colligi potest, eodem die fuisse facta caetera, quae consequenter narrantur. Aliunde vero Gen. 3, dicitur, Deum deambulasse in Paradiso, "Ad aurai post meridiem", quando Adamum interrogavit, ubi es, etc., unde probabiliter colligi potest, Adam peccasse ante meridiem, ac subinde non fuisse Evam tentatam in eodem sexto die, in quo fuit creata. Quia consideratis rebus, quae in antemeridiano tempore illius diei sexti praecesserunt, vix credibile, potuisse statim Evam ante meridiem ejusdem diei solam, et a marito separatam in Paradiso ambulare usque ad locum, in quo erat arbor scientiae boni et mali, et ibi cum serpente miscere colloquium, consentire, ac comedere de fructu arboris, et postea maritum quaerere, et illum invitare, et ad peccandum trahere: ergo credibilius videtur, altero die ante meridiem illum casum accidisse. Scio Hieronymum, in q. Hebr. in Gen., sic interpretari verba illa: "Ad auram post meridiem" - id est, ut meridiano transacto, refrigerium aurce spirantis ostenderet. Unde etiam Augustinus, 1. 11, Gen. ad ht., c. 33, legit, Ad vesperam, et 1. 1, Gen. ad lit., c. 10, addit, id est, cum jam ab eis sol occideret. Unde potuit in eodem post meridiano tempore, ante vesperam, sed ante auram, durante adhuc meridiano calore lapsus hominum accidere. Sed non est, cur res tantas et tam graves ad hujusmodi temporis angustias redigamus.
8. Secundo. — Praeterea conjectura ex nimio affectu daemonis ad ejiciendum hominem sumpta, per se spectata, nihil suadet, nam licet ex parte daemonis non defuerit voluntas, nihilominus non constat, occasionem exequendi illam voluntatem fuisse tam cito daemoni oblatam. Unde potest facile conjectura in contrarium retorqueri. Nam, quo daemon ardentius cupiebat hominem vincere, eo astutius opportunitatem expectabat. in qua posset cum certiori spe victoriae hominem aggredi: ergo non est verisimile subito post formationem Evae, nullis aliis circumstantiis observatis, iliam aggressum fuisse. Unde aliqui Patres considerarunt, observasse daemonem priusquam in specie serpentis cum Eva loqueretur, quia inter caetera animantia, serpens frequentius inter primos homines versaretur: indeque sumpsisse occasionem accedendi sub ejus specie ad ten- tandum Evam. Ita insinuat Joseph, 1. 1, ante c. 2, alias 3, dicens: Cum per id temporis nullun esset inter animalia dissidium, et serpens familiariter cum Adamo et uvore degeret, invidebat eis, etc. Expressius id tradit Damascenus, 1l. 2, de Fide, c. 10, illam familiaritatem et consuetudinem inter homines et serpentem describens: eamque astruit, ante peccatum Evae praecessisse: et inde accepisse daemonem occasionem tentandi Evam per serpentem, in quo manifeste supponit, per aliquod tempus Evam in Paradiso habitasse, priusquam a daemone tentaretur.
9. Tertio. — Tertia item conjectura inde sumpta, quod primi parentes de cibis paradisi ante lapsum non gustarunt rem incertam assumit, et fortasse falsam. Nam contrarium docet Augustinus, 1l. 11 Gen. ad hlit., c. 31, dicens, primos parentes credidisse, fructum arboris scientiae boni et mali fuisse innoxium, quia tale pomum existimarunt fuisse in illa arbore, cujus generis poma jam in aliis arboribus innovia senserant, non quidem solo visu: tum quia per solum hunc sensum non percipitur, an fructus noxius vel innoxius sit: tum etiam, quia per visum aeque fructus omnium arborum cognoscebant, nec magis unum, quia alium innoxium esse judicabant. Senserant ergo (ex sententia Augustini) alios fructus esse innoxios ex illis edendo: et nihil mali, sed potius boni ab illis percipiendo. Unde in alio loco non dicit Augustinus Adam abstinuisse ab aliis cibis, quamdiu in Paradiso fuit, sed jejunasse, servans mandatum, abstinendo utique a cibo vetito, nam hoc ad praeceptum jejunii pertinet. Nec etiam conjectura sumpta ex verbis serpentis quidquam juvat, quia non dixit serpens: Cur preecepit volis Deus, ut de nullo ligno Paradisi comederitis ? hoc enim tam apertum erat mendacium, ut non sit verisimile ausum fuisse daemonem malitiam suam tam aperte prodere. Dixit ergo: Cur precepit volis Deus, "ut non comederetis de omni ligno Paradisi" ? Quae propositio juxta dialecticorum regulas particularis est, non universalis: unde potius ex illa indicium sumi potest, solitos fuisse primos homines edere de aliis arboribus, et a ligno scientiae abstinuisse: et inde sumpsisse daemonem occasionem interrogandi, cur non de omnibus comederent. Et hoc confirmant verba Evae respondentis, De omni ligno Paradisi vescimur, etc., quod non solum propter jus, sed etiam propter usum, quen habebant, dixisse videtur. Et verbum, cescimur ex omni ligno, non unum actum, sed consuetudinem significat: ergo per plures dies ibi extitisse et comedisse, verisimilius est. An vero de ligno vitae comederint, magis incertum est, quia non est de illo eadem ratio, eo quod non videtur fuisse in commune et ordinarium alimentum destinatum, sed pro certis temporibus opportunis, quanquam licet id aflirmetur, nullum inde absurdum colligi possit, quia licet semel, aut iterum de illo fructu comederent: non statim immortales fierent, ut supra dictum est.
10. Quarto. — Accedit tandem alia conjectura: quia conveniens fuit primos homines ante peccatum expertos fuisse amaenitatem, et delicias Paradisi, quod in brevi parte uaius diei facere non poterant: ergo verisimile est, non permisisse Deum, eos tentari et cadere, antequam dictum experimentum caperent, quo magis postea de tanto bono amisso dolere possent. Erat autem duplex illius loci amaenitas: una spiritualis alia vero corporalis. De priori ait Augustinus, l. 14, de Civit., c. 10: Amor erat imperturbatus in Deum atque inter se conjugum fida et sincera societate viventium, et hoc amore grande gaudium, etc. Quae verba diuturnitatem aliquam durationis in illo felici statu indicant. Quod latius prosequitur, c. 26, dicens: Vivebat sine egestate fruens Deo. Et clarius, 1. 20, c. 26, commemorando tempus, in quo primi homines in Paradiso fuerant, adjungit: Tunc puri, atque integri, absque labe peccati, seipsos Deo mundissimas hostias offerebant. Et infra de illo tempore, quo vixerunt homines in Paradiso, exponit verba Isaise 65, Secundum dies ligni vite, erunt dies populi mei, indicans fuisse tempus plurium dierum. Unde Gregorius, I. 4 dial., c. 1, dixit: In Paradiso asseverat homo verbis Dei perfrui beatorum Angelorum spiritibus, cordis munditia, et celsitudine visionis interesse. De posteriori vero usu Paradisi ad corporis voluptatem, et commoditatem pertinente, etiam idem fit verisimile: tum quia sequitur ex priori, non enim poterat aliquo tempore in deliciis spiritualibus versari, quin corpore etiam aleretur, et optima illius loci temperie recrearetur, et ad exercenda spiritualia disponeretur, ac juvaretur; tum etiam, ut in ipso sensibili experimento Paradisi, ac felicitatis ejus vel diligentius illum sibi custodiret, vel si negligenter illum amitteret, postea vehementius de tanto bono perdito doleret.
11. Concluditur ulterius in gratiam ejusdem prime partis non fuisse Adamum et Ecam ejectos quo die habitare ceperunt Paradisum. — His ergo et similibus conjecturis fit proba. bilis prior pars proposita, nimirum non eodem die peccasse Evam, quo formata, seu producta est: nec Adam in eodem die peccasse, in quo vel creatus, vel in Paradisum translatus est. Unde consequenter sequitur, non fuisse primos homines de Paradiso ejectos in eodem die in quo eum incolere coeperunt. Ratio est, quia Adam et Eva in eodem die, in quo peccarunt, de Paradiso ejecti sunt: ergo sicut non peccarunt eodem die, quo fuerunt in Paradisum introducu, sed post aliquod tempus, ita nec fuerunt in eodem die inde ejecti, in quo illuc intraverant. Consequentia evidens: et antecedens valde probabiliter colligitur ex contextu Gen. 3. Nam post narrationem lapsus utriusque parentis, additur: Ft "aperti sunt oculi amborum, et fecerunt sibi perizomata", et "cum audissent vocem Domini Dei ambulantis in Paradiso ad auram post meridiem", etc. Ex qua verborum ferie videtur colligi, omnia illa eodem die contigisse: tum quia ipse contextus, et modus loquendi hoc indicant: tum etiam quia sunt illa omnia moraliter valde conjuncta, et facile poterant, quasi continue fieri; tum praterea, quia vox illa, post meridiem, tacite refertur ad eumdem diem, in quo Adam et Eva peccaverant, et videre suam nuditatem , et erubescere, illamque operire coeperant ; tum etiam, quia haec celeritas divinae admonitionis et castigationis opus fuit magnae misericordiae, justitiae, ac providentiae. Misericordiae, ut illi homines a Deo ipso moniti, ac correcti citius ad gratiam redirent. Justitiae, quia Deus comminatus fuerat eis, quod in quacumque die comederent, essent morituri, id est, mortales efficiendi: ac proinde indigni, ac incapaces illius loci: ideoque ratio justitiae postulabat, ut ab esu ligni vitae statim longarentur. Fuit etiam opus convenientis providentiae, ne forte, si in Paradiso post peccatum pernoctarent, ibi coirent cum voluptate, et fortasse cum nova culpa saltem veniali, quod in loco illo non decebat.
12. Concluditur tandem prior pars secundee opinionis in n. T. — Unde tandem concluditur, primos parentes, nou tantum per sex, vel septem horas, ut aliqui dixerunt vel novem, aut decem, ut alit voluerunt, referturque in addit. ad Petr. Com. in hist. sui c. 24, in Gen., de quo plures opiniones refert Abulensis, Gen. 13, q. 106, etsequentibus, sed plusquam per unuum naturalem diem in Paradiso habitasse. Probatur prius de Adam, quia creatus creditur in initio sexti diei circa ortum Solis, et paulo post translatus in Paradisum, ut supra osten- sum est, et illo die non peccavit, ut diximus, nec in sequenti est ejectus de Paradiso, nisi prope Solis occasum, ut etiam vidimus. Ergo licet demus, peccasse, et ejectum fuisse aitero die post creationem, necessario dicendum est, fuisse in Paradiso, saltem per diem naturalem cum dimidio, vel circiter, et haec ratio cum proportione de Eva procedit, excepta illa mora, quae inter Adami translationem et Evae productionem interposita est, nam tanto tempore fuit diutius in Paradiso Adam, quam Exva. Sed, ut supra dixi, brevis fuit illa mora: et sic etiam concluditur Evam plusquam per diem naturalem in Paradiso fuisse. Et in his concordant Abulensis, in c. 13 Gen., q. 107 et 108, et Pererius, l. 6, in Gen., disp. de hac re, q. 2.
13. Suadetur etiam prima pars praedicte opinionis de incertitudine temporis. — An vero inhabitatio illa Paradisi per plures integros dies duraverit, incertum est, prout in altera parte nostrae resolutionis proposul, quia non possumus cum fundamento affirmare, an secundo, vel tertio, aut quarto die a creationis suae die primi homines peccaverint. Pererius vero eadem quaestione post quintam propositionem divinat (ut ipse ait) primos homines peccasse prima feria sexta sequente post illam, in qua creati sunt, id est, post octo dies, quos fere totos in Paradiso feliciter vixerunt: et ducitur duplici conjectura: Una est, quia verisimile est, Christum fuisse incarnatum, et mortuum in illo die, in quo Adam peccavit, et ejectus est e Paradiso. Altera est, quia hoc modo salvatur sententia Patrum dicentium Adamum peccasse eodem die, quo fuit conditus: intelligi enim potest, de eodem non numero, sed quasi specie, seu simili in ordine feriarum hebdomadae. Sed neutra conjectura suadet. Quia satis est, quod Christus eodem die conceptus et mortuus fuerit, propter recreandum hominem, quo die ipse fuit conditus. Et si qui sunt Patres, dicentes Adam peccasse eodem die, in quo creatus est, de eodem numero aperte loquuntur, ut patet ex verbis Irenaei supra citatis, et aliis. Aliunde vero obstat ilh existimationi, quo Patres sequenter docent, Adam et Evam in Paradiso virgines permansisse: et specialiter tradit Hieronymus, ep. 22, de Custod. virg. ad Eustoch.. et lib. 1, contra Jovinian., et Augustinus, d. serm. 65, deTemp. et in quaestionibus ex veter. Test. illi attributis, q. 8, et lib. 9, Gen. ad lit., cap. 4, ubirationem reddit: Quia moa creata muliere, priusquam coirent, facta est illa transgressio, cujus merito de loco voluptatis eaierunt. Quae ratio non congruit, si octo dies integros in Paradiso innocentes extiterunt. Quod si dicatur: ideo non convenisse, quia expectabant divinam monitionem, ut ibidem objicit Augustinus. Respondemus imprimis cum eodem Augnustino, lib. 11, c. H, id sine ratione fictum esse. VNam illud tunc legitimum esset, cum primum fieri potuisset. Est ergo verisimilius quod Abulensis supra, conjectat, peccasse primos parentes altera die, post creationem, et eodem die fuisse ejectos. Neque obstat quod illa fuerit dies sabbati, quia Deus in eo requievit ab opere creationis, non gubernationis: et ideo merito potuit in eo justum judicium cum misericordia conjunctum exercere.